Home
Indietro
Partecipanti
Cerca
Forum
Pianificazione
Grammatica
Versioni Latine
Contattateci

                                   

 

                  

     
                                  PLAUTO  

 

 

Aulularia Atto I Testo Aulularia Atto II Testo Aulularia Atto III Testo Aulularia Atto IV Testo Aulularia Atto V Testo

Aulularia Trad. Atto I Aulularia Trad. Atto II Aulularia Trad. AttoIII Aulularia Trad. Atto IV Aulularia Trad. Atto V

 

                  

                                               Aulularia Atto II

                                                 Testo Latino



II.i
EVNOMIA Velim te arbitrari med haec verba, frater, 120
meai fidei tuaique rei
causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multum loquaces merito omnes habemur,
nec mutam profecto repertam ullam esse 125
<aut> hodie dicunt mulierem <aut> ullo in saeclo.
verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
tibi proximam me mihique esse item te;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi te et tibi <me> consulere et monere; 130
neque occultum id haberi neque per metum mussari,
quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi,
ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.
MEGADORVS Da mi, optuma femina, manum. 135
EVN. Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
MEG. Tu. EVN. Tune ais? MEG. Si negas, nego.
EVN. Decet te equidem vera proloqui;
nam optuma nulla potest eligi:
alia alia peior, frater, est. MEG. Idem ego arbitror, 140
nec tibi advorsari certum est de istac re umquam, soror.
EVN. Da mihi operam amabo. MEG. Tuast, utere atque impera, si quid vis.
EVN. Id quod in rem tuam optumum esse arbitror,
ted id monitum advento. 145
MEG. Soror, more tuo facis. EVN. Factum volo.
MEG. Quid est id, soror? EVN. Quod tibi sempiternum
salutare sit: liberis procreandis--
ita di faxint -- volo te uxorem
domum ducere. MEG. Ei occidi. EVN. Quid ita? 150
MEG. Quia mihi misero cerebrum excutiunt
tua dicta, soror: lapides loqueris.
EVN. Heia, hoc face quod te iubet soror. MEG. Si lubeat, faciam.
EVN. In rem hoc tuam est. MEG. Vt quidem emoriar prius quam ducam.
sed his legibus si quam dare vis ducam: 155
quae cras veniat, perendie foras feratur;
his legibus dare vis? cedo: nuptias adorna.
EVN. Cum maxima possum tibi, frater, dare dote;
sed est grandior natu: media est mulieris aetas.
eam si iubes, frater, tibi me poscere, poscam. 160
MEG. Num non vis me interrogare te? EVN. Immo, si quid vis, roga.
MEG. Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc ego istum, soror, laborem demam et deminuam tibi. 165
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram,
nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
E. Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? M. Eloquar. 170
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
EVN. Novi, hominem haud malum mecastor. MEG. Eius cupio filiam
virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
E. Di bene vortant. M. Idem ego spero. E. Quid me? num quid vis? M. Vale. 175
EVN. Et tu, frater. -- MEG. Ego conveniam Euclionem, si domi est.
sed eccum <video>. nescio unde sese homo recipit domum.

II.ii
EVCLIO Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;
itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium
venit neque magister quem dividere argentum oportuit. 180
nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.
MEG. Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.
EVCL. Di te ament, Megadore. M. Quid tu? recten atque ut vis vales?
EVCL. Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.
iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius. 185
MEG. Ain tu te valere? EVCL. Pol ego haud perbene a pecunia.
MEG. Pol si est animus aequos tibi, sat habes qui bene vitam colas.
EVCL. Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est,
cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
MEG. Quid tu solus tecum loquere? EVCL. Meam pauperiem conqueror. 190
virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem,
neque eam queo locare cuiquam. MEG. Tace, bonum habe animum, Euclio.
dabitur, adiuvabere a me. dic, si quid opust, impera.
EVCL. Nunc petit, cum pollicetur; inhiat aurum ut devoret.
altera manu fert lapidem, panem ostentat altera. 195
nemini credo qui large blandust dives pauperi:
ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia.
ego istos novi polypos, qui ubi quidquid tetigerunt tenent.
MEG. Da mi operam parumper. paucis, Euclio, est quod te volo
de communi re appellare mea et tua. EVCL. Ei misero mihi, 200
aurum mi intus harpagatum est. nunc hic eam rem volt, scio,
mecum adire ad pactionem. verum intervisam domum.
MEG. Quo abis? EVCL. Iam ad te revortar: nunc est quod visam domum.--
MEG. Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia,
mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur; 205
neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
EVCL. Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit.
nimis male timui. prius quam intro redii, exanimatus fui.
redeo ad te, Megadore, si quid me vis. MEG. Habeo gratiam.
quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui. 210
EVCL. Dum quidem ne quid perconteris quod non lubeat proloqui.
MEG. Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum? EVCL. Bono.
M. Quid fide? E. Bona. M. Quid factis? E. Neque malis neque improbis.
MEG. Aetatem meam scis? EVCL. Scio esse grandem, item ut pecuniam.
MEG. Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia 215
semper sum arbitratus et nunc arbitror. EVCL. Aurum huic olet.
quid nunc me vis? MEG. Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,
quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,
filiam tuam mi uxorem posco. promitte hoc fore.
EVCL. Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, 220
ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
MEG. Neque edepol ego te derisum venio neque derideo,
neque dignum arbitror. EVCL. Cur igitur poscis meam gnatam tibi?
MEG. Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos. 225
EVCL. Venit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse hominem divitem,
factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit
te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,
ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, 230
tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
et te utar iniquiore et meus me ordo inrideat,
neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere. 235
MEG. Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris,
tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi,
atque eam desponde mi. EVCL. At nihil est dotis quod dem. M. Ne duas.
dum modo morata recte veniat, dotata est satis.
EVCL. Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas. 240
MEG. Novi, ne doceas. desponde. EVCL. Fiat. sed pro Iuppiter,
num ego disperii? M. Quid tibi est? E. Quid crepuit quasi ferrum modo?--
MEG. Hic apud me hortum confodere iussi. sed ubi hic est homo?
abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei, 244-245
quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit; 246
nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,
pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.
idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.
EVCL. Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus, 250
impero auctorque <ego> sum, ut tu me cuivis castrandum loces.
MEG. Video hercle ego te me arbitrari, Euclio, hominem idoneum,
quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.
EVCL. Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.
MEG. Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? EVCL. Illis legibus, 255
cum illa dote quam tibi dixi. MEG. Sponden ergo? EVCL. Spondeo.
MEG. Di bene vertant. EVCL. Ita di faxint. illud facito ut memineris,
convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
MEG. Memini. EVCL. At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:
pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet. 260
MEG. Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias
num quae causa est quin faciamus hodie? EVCL. Immo edepol optuma.
MEG. Ibo igitur, parabo. numquid me vis? EVCL. Istuc. ei et vale.
MEG. Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.--
EVCL. Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet. 265
[credo ego illum iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.]
id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.

II.iii
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue: 270
filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
STAPHYLA Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
EVCL. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
atque aedis occlude; iam ego hic adero. STAPH. Quid ego nunc agam?
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, 275
nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.--

II.iv
PYTHODICVS Postquam obsonavit erus et conduxit coquos 280
tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
ut dispertirem obsonium hic bifariam.
ANTHRAX Me quidem hercle, dicam <tibi> palam, non divides;
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
CONGRIO Bellum et pudicum vero prostibulum popli. 285
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
PYTH. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
meus hodie faciet. ANTHR. Cuius ducit filiam?
PYTH. Vicini huius Euclionis <senis> e proximo. 290
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
ANTHR. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
PYTH. Nempe sicut dicis. ANTHR. Quid? hic non poterat de suo
senex obsonari filiai nuptiis? 295
PYTH. Vah. ANTHR. Quid negotist? PYTH. Quid negoti sit rogas?
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
ANTHR. Ain tandem? PYTH. Ita esse ut dixi. tute existuma:

* * * 298a

suam rem periisse seque eradicarier.
quin divom atque hominum clamat continuo fidem,
de suo tigillo fumus si qua exit foras.
quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
ANTHR. Cur? PYTH. Ne quid animae forte amittat dormiens.
ANTHR. Etiamne obturat inferiorem gutturem,
ne quid animai forte amittat dormiens? 305
PYTH. Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
ANTHR. Immo equidem credo. PYTH. At scin etiam quo modo?
aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
ANTHR. Censen talentum magnum exorari pote
ab istoc sene ut det, qui fiamus liberi? 310
PYTH. Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
collegit, omnia abstulit praesegmina.
ANTHR. Edepol mortalem parce parcum praedicas.
PYTH. Censen vero esse parcum et misere vivere? 315
pulmentum pridem ei eripuit milvos:
homo ad praetorem plorabundus devenit;
infit ibi postulare plorans, eiulans,
ut sibi liceret milvom vadarier.
sescenta sunt quae memorem, si sit otium. 320
sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
ANTHR. Ego, et multo melior. PYTH. Cocum ego, non furem rogo.
ANTHR. Cocum ergo dico. PYTH. Quid tu ais? CONG. Sic sum ut vides.
ANTHR. Cocus ille nundinalest, in nonum diem
solet ire coctum. CONG. Tun, trium litterarum homo, 325
me vituperas? fur. ANTHR. Etiam fur, trifurcifer.

II.v
PYTH. Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior
<cape atque abi intro ad nos.> ANTHR. Licet. -- PYTH. Tu, Congrio,
<quem illic reliquit agnum,> eum sume atque abi 328a
*** intro illuc, et vos illum sequimini.
vos ceteri ite huc ad nos. CONG. Hercle iniuria
dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
PYTH. At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
huc intro abi ad nos. CONG. O Pythodice subdole,
hucine detrusti me ad senem parcissimum? 335
ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
quam quicquam detur. PYTH. Stultus et sine gratia es.
~ tibi recte facere, quando quod facias perit.
CONG. Qui vero? PYTH. Rogitas? iam principio in aedibus
turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, 340
domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
hic autem apud nos magna turba ac familia est,
supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
ibi si perierit quippiam -- quod te scio
facile abstinere posse, si nihil obviam est-- 345
dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
vincite, verberate, in puteum condite.
horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. CONG. Sequor.

II.vi
PYTH. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. STAPHYLA Qui vocat? 350
PYTH. Pythodicus. STAPH. Quid vis? PYTH. Hos ut accipias coquos
tibicinamque obsoniumque in nuptias.
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
STAPH. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
PYTH. Qui? STAPH. Quia temeti nihil allatum intellego. 355
PYTH. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
STAPH. Ligna hic apud nos nulla sunt. CONG. Sunt asseres?
STAPH. Sunt pol. CONG. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
STAPH. Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
cenaene causa aut tuae mercedis gratia 360
nos nostras aedis postulas comburere?
CONG. Haud postulo. PYTH. Duc istos intro. STAPH. Sequimini.--

II.vii
PYTH. Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.
nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant: 365
inde coctam sursum subducemus corbulis.
si autem deorsum comedent, si quid coxerint,
superi incenati sunt et cenati inferi.
sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,
rapacidarum ubi tantum sit in aedibus. 370

II.viii
EVCLIO Volui animum tandem confirmare hodie meum,
ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces: indicant
caros; agninam caram, caram bubulam,
vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia. 375
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
ita illis impuris omnibus adii manum.
deinde egomet mecum cogitare intervias
occepi: festo die si quid prodegeris, 380
profesto egere liceat, nisi peperceris.
postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
accessit animus ad meam sententiam,
quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas: 385
haec imponentur in foco nostro Lari,
ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
CONGRIO Aulam maiorem, si pote, ex vicinia 390
pete: haec est parva, capere non quit. EVCL. Ei mihi,
perii hercle. aurum rapitur, aula quaeritur.
[nimirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.]
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
confige sagittis fures thensaurarios, 395
<si> cui in re tali iam subvenisti antidhac.
sed cesso prius quam prorsus perii currere?

II.ix
ANTHRAX Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio,
congrum, murenam exdorsua quantum potest.
ego hinc artoptam ex proximo utendam peto 400
a Congrione. tu istum gallum, si sapis,
glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?
coqui hercle, credo, faciunt officium suom.
fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat. 405

 


Home | Indietro | Partecipanti | Cerca | Forum | Pianificazione | Grammatica | Versioni Latine | Contattateci

[Informazioni legali]

Tutti gli articoli contenuti in questo sito sono di proprietà dello Staff Free versioni* e sono pertanto per il solo uso personale.
Per problemi o domande su questo sito Web contattare nazzanicoletti@libero.it
Ultimo aggiornamento: 21-03-05.