| |
Aulularia Atto III
Testo Latino
III.i
CONGRIO ~Optati vires populares, incolae, accolae, advenae omnes,
date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,
ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.
totus doleo atque oppido perii, ita me iste habuit senex gymnasium; 410
attat, perii hercle ego miser,
aperit bacchanal, adest, 411a
sequitur. scio quam rem geram: hoc
ipsus magister me docuit. 412a
neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius,
itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.
III.ii
EVCLIO Redi. quo fugis nunc? tene, tene. CONG. Quid, stolide, clamas? 415
EVCL. Quia ad tris viros iam ego deferam nomen tuom. C. Quam ob rem?
EVCL. Quia cultrum habes. CONG. Cocum decet. EVCL. Quid comminatu's
mihi? CONG. Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.
EVCL. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
neque quoi ego de industria amplius male plus libens faxim. 420
CONG. Pol etsi taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.
sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? EVCL. Quae res?
etiam rogitas? an quia minus quam aequom erat feci?
CONG. Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit. 425
EVCL. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit.
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram? volo scire. CONG. Tace ergo.
quia venimus coctum ad nuptias. EVCL. Quid tu, malum, curas,
utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor? 430
CONG. Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam?
EVCL. Volo scire ego item, meae domi mean salva futura?
CONG. Vtinam mea mihi modo auferam, quae adtuli, salva:
me haud paenitet, tua ne expetam. EVCL. Scio, ne doce, novi.
CONG. Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? 435
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?
EVCL. Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis
mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,
non fissile auferres caput: merito id tibi factum est. 440
adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.
scis iam meam sententiam.-- CONG. Quo abis? redi rursum.
ita me bene amet Laverna, <uti> te iam, nisi reddi 445
mihi vasa iubes, pipulo hic differam ante aedis.
quid ego nunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo.
nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.
III.iii
EVCLIO Hoc quidem hercle, quoquo ibo, mecum erit, mecum feram,
neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet. 450
ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,
etiam intro duce, si vis, vel gregem venalium,
coquite, facite, festinate nunciam quantum libet.
CONG. Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.
EVCL. Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio. 455
CONG. Heus, senex, pro vapulando hercle ego abs te mercedem petam.
coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.
EVCL. Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,
aut abi in malum cruciatum ab aedibus. CONG. Abi tu modo.--
III.iv
EVCL. Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit 460
qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.~
veluti Megadorus temptat me omnibus miserum modis,
qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:
is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.
condigne etiam meus med intus gallus gallinacius, 465
qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.
ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis
cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos, 470
si id palam fecisset. exemi ex manu ~ manubrium.
[quid opust verbis? facta est pugna in gallo gallinacio.]
sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.
iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.
III.v
MEGADORVS Narravi amicis multis consilium meum 475
de condicione hac. Euclionis filiam
laudant. sapienter factum et consilio bono.
nam meo quidem animo si idem faciant ceteri
opulentiores, pauperiorum filias
ut indotatas ducant uxores domum, 480
et multo fiat civitas concordior,
et invidia nos minore utamur quam utimur,
et illae malam rem metuant quam metuont magis,
et nos minore sumptu simus quam sumus.
in maximam illuc populi partem est optimum; 485
in pauciores avidos altercatio est,
quorum animis avidis atque insatietatibus
neque lex neque sutor capere est qui possit modum.
namque hoc qui dicat 'quo illae nubent divites
dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?' 490
quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.
hoc si ita fiat, mores meliores sibi
parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,
ego faxim muli, pretio qui superant equos,
sint viliores Gallicis cantheriis. 495
EVCL. Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
nimis lepide fecit verba ad parsimoniam.
MEG. Nulla igitur dicat 'equidem dotem ad te adtuli
maiorem multo quam tibi erat pecunia;
enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari, 500
ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.'
EVCL. Vt matronarum hic facta pernovit probe.
moribus praefectum mulierum hunc factum velim.
MEG. Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus 505
videas quam ruri, quando ad villam veneris.
sed hoc etiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
caupones patagiarii, indusiarii,
flammarii, violarii, carinarii; 510
stant manulearii, stant ~ murobatharii,
propolae linteones, calceolarii;
sedentarii sutores diabathrarii,
solearii astant, astant molocinarii;
[petunt fullones, sarcinatores petunt;] 515
strophiarii astant, astant semul sonarii.
iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt
treceni, cum stant thylacistae in atriis
textores limbularii, arcularii.
ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas, 520
cum incedunt infectores corcotarii,
aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.
EVCL. Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat
memorare mores mulierum: nunc sic sinam.
MEG. Vbi nugivendis res soluta est omnibus, 525
ibi ad postremum cedit miles, aes petit.
itur, putatur ratio cum argentario;
miles inpransus astat, aes censet dari.
ubi disputata est ratio cum argentario,
etiam ipsus ultro debet argentario: 530
spes prorogatur militi in alium diem.
haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
incommoditates sumptusque intolerabiles.
nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
dotatae mactant et malo et damno viros. 535
sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?
III.vi
EVCL. Nimium lubenter edi sermonem tuom.
MEG. An audivisti? EVCL. Vsque a principio omnia.
MEG. Tamen meo quidem animo aliquanto facias rectius,
si nitidior sis filiai nuptiis. 540
EVCL. Pro re nitorem et gloriam pro copia
qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi
opinione melius res structa est domi.
MEG. Immo est <quod satis est>, et di faciant ut siet 545
plus plusque <et> istuc sospitent quod nunc habes.
EVCL. Illud mihi verbum non placet 'quod nunc habes.'
tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.
MEG. Quid tu te solus e senatu sevocas?
EVCL. Pol ego ut te accusem merito meditabar. MEG. Quid est? 550
EVCL. Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos
furum implevisti in aedibus misero mihi,
qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,
cum senis manibus, genere Geryonaceo;
quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit, 555
quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,
is numquam servet. praeterea tibicinam,
quae mi interbibere sola, si vino scatat,
Corinthiensem fontem Pirenam potest.
tum obsonium autem -- MEG. Pol vel legioni sat est. 560
etiam agnum misi. EVCL. Quo quidem agno sat scio
magis curionem nusquam esse ullam beluam.
MEG. Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
EVCL. Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.
quin exta inspicere in sole ei vivo licet: 565
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
MEG. Caedundum conduxi ego illum. EVCL. Tum tu idem optumumst
loces efferendum; nam iam, credo, mortuost.
MEG. Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.
EVCL. Non potem ego quidem hercle. MEG. At ego iussero 570
cadum unum vini veteris a me adferrier.
EVCL. Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.
MEG. Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,
tibi cui decretum est bibere aquam. EVCL. Scio quam rem agat:
ut me deponat vino, eam adfectat viam, 575
post hoc quod habeo ut commutet coloniam.
ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.
ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.
MEG. Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.--
EVCL. Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes 580
atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,
aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.
Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,
ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo. 585
ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.--
|