Home
Indietro
Partecipanti
Cerca
Forum
Pianificazione
Grammatica
Versioni Latine
Contattateci

                                   

 

                  

     
                                  PLAUTO  

 

 

Aulularia Atto I Testo Aulularia Atto II Testo Aulularia Atto III Testo Aulularia Atto IV Testo Aulularia Atto V Testo

Aulularia Trad. Atto I Aulularia Trad. Atto II Aulularia Trad. AttoIII Aulularia Trad. Atto IV Aulularia Trad. Atto V

 

                  

                                              Aulularia Atto IV

                                                 Testo Latino



IV.i
STROBILVS Hoc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,
ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
nam qui ero ex sententia servire servos postulat,
in erum matura, in se sera condecet capessere. 590
sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
[nam qui amanti ero servitutem servit, quasi ego servio,
si erum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor,
retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis, 595
qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,
ut <eum> toleret, ne pessum abeat tamquam * * ]
~ erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi. 600
qui ea curabit, abstinebit censione bubula,
nec sua opera rediget umquam in splendorem compedes.
nunc erus meus amat filiam huius Euclionis pauperis;
eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps. 605
nunc sine omni suspicione in ara hic adsidam sacra;
hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.

IV.ii
EVCLIO Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
edepol ne illic pulchram praedam agat, si quis illam invenerit 610
aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.
vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.-- 615
STROB. Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quam amat, <virginis>.
ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam 620
aurum, dum hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.--

IV.iii
EVCLIO Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua: 625
continuo meum cor coepit artem facere ludicram
atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?

IV.iv
<I> foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis. 630
STROBILVS Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
EVCL. Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
STROB. Quid tibi surrupui? EVCL. Redde huc sis. STROB. Quid tibi vis
reddam? EVCL. Rogas?
STROB. Nil equidem tibi abstuli. EVCL. At illud quod tibi abstuleras cedo. 635
ecquid agis? STROB. Quid agam? E. Auferre non potes. ST. Quid vis tibi?
EVCL. Pone. STROB. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
EVCL. Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
STROB. Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. EVCL. Ostende huc manus. 640
STROB. Em tibi, ostendi, eccas. EVCL. Video. age ostende etiam tertiam.
STROB. Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi? EVCL. Fateor, quia non pendes, maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere. STROB. Quid fatear tibi?
EVCL. Quid abstulisti hinc? S. Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli 645
nive adeo abstulisse vellem. EVCL. Agedum, excutedum pallium.
STROB. Tuo arbitratu. E. Ne inter tunicas habeas. S. Tempta qua lubet.
EVCL. Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novi sycophantias. age rusum ostende huc manum
dexteram. S. Em. E. Nunc laevam ostende. S. Quin equidem ambas profero. 650
E. Iam scrutari mitto. redde huc. S. Quid reddam? E. A, nugas agis,
certe habes. S. Habeo ego? quid habeo? E. Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde. STROB. Insanis: perscrutatus es
tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
EVCL. Mane, mane. quis illic est? quis hic intus alter erat tecum simul? 655
perii hercle: ille nunc intus turbat, hunc si amitto hic abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
STROB. Iuppiter te dique perdant. EVCL. Haud male egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
fugin hinc ab oculis? abin an non? S. Abeo. E. Cave sis ~ te videam.-- 660

IV.v
STROB. Emortuom ego me mavelim leto malo
quam non ego illi dem hodie insidias seni.
nam hic iam non audebit aurum abstrudere:
credo ecferet iam secum et mutabit locum.
attat, foris crepuit. senex eccum aurum ecfert foras. 665
tantisper huc ego ad ianuam concessero.

IV.vi
EVCLIO Fide censebam maxumam multo fidem
esse, ea sublevit os mihi paenissume:
ni subvenisset corvos, periissem miser.
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, 670
qui indicium fecit, ut ego illi aliquid boni
dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
nunc hoc ubi abstrudam cogito solum locum.
Silvani lucus extra murum est avius,
crebro salicto oppletus. ibi sumam locum. 675
certumst, Silvano potius credam quam Fide.--
STROB. Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
indeque observabo, aurum ubi abstrudat senex.
quamquam hic manere me erus sese iusserat; 680
certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.--

IV.vii
LYCONIDES Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
super Euclionis filia. nunc te obsecro
resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
fac mentionem cum avonculo, mater mea. 685
EVNOMIA Scis tute facta velle me quae tu velis,
et istuc confido <a> fratre me impetrassere;
et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,
te eam compressisse vinulentum virginem.
LYC. Egone ut te advorsum mentiar, mater mea? 690
PHAEDRIVM Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
Iuno Lucina, tuam fidem! LYC. Em, mater mea,
tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
EVN. Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
ut istuc quod me oras impetratum ab eo auferam.-- 695
LYC. I, iam sequor te, mater. sed servom meum
Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram
hic opperiri. nunc ego mecum cogito:
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia.-- 700

IV.viii
STROBILVS Picis divitiis, qui aureos montes colunt,
ego solus supero. nam istos reges ceteros
memorare nolo, hominum mendicabula:
ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.
nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior 705
multoque prius me conlocavi in arborem
indeque spectabam aurum ubi abstrudebat senex.
ubi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore,
exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco
video recipere se senem; ille me non videt, 710
nam ego declinavi paululum me extra viam.
attat, eccum ipsum. ibo ut hoc condam domum.--

IV.ix
EVCLIO Perii interii occidi. quo curram? quo non curram? tene, tene. quem?
quis?
nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim
nequeo cum animo certum investigare. obsecro vos ego, mi auxilio, 715
oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit.
quid est? quid ridetis? novi omnes, scio fures esse hic complures,
qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.
quid ais tu? tibi credere certum est, nam esse bonum ex voltu cognosco.
hem, nemo habet horum? occidisti. dic igitur, quis habet? nescis? 720
heu me miserum, misere perii,
male perditus, pessime ornatus eo:
tantum gemiti et mali maestitiaeque
hic dies mi optulit, famem et pauperiem.
perditissimus ego sum omnium in terra;
nam quid mi opust vita, qui tantum auri
perdidi, quod concustodivi
sedulo? egomet me defraudavi
animumque meum geniumque meum; 725
nunc eo alii laetificantur
meo malo et damno. pati nequeo.
LYCONIDES Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?
atque hic quidem Euclio est, ut opinor. oppido ego interii: palamst res,
scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst
abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam edepol nescio. 730

IV.x
EVCL. Quis homo hic loquitur? LYC. Ego sum miser. EVCL. Immo ego sum,
et misere perditus,
cui tanta mala maestitudoque optigit. LYC. Animo bono es.
EVCL. Quo, obsecro, pacto esse possum? L. Quia istuc facinus, quod tuom
sollicitat animum, id ego feci et fateor. EVCL. Quid ego ex te audio?
LYC. Id quod verumst. E. Quid ego <de te> commerui, adulescens, mali, 735
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
LYC. Deus impulsor mihi fuit, is me ad illam inlexit. EVCL. Quo modo?
LYC. Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio;
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
EVCL. Cur id ausu's facere, ut id quod non tuom esset tangeres? 740
LYC. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
EVCL. At ego deos credo voluisse ut apud me te in nervo enicem.
LYC. Ne istuc dixis. EVCL. Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
LYC. Quia vini vitio atque amoris feci. EVCL. Homo audacissime, 745
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, 750
si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
LYC. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
EVCL. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
LYC. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam 755
ego habeam potissimum. EVCL. Tun habeas me invito meam?
LYC. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
EVCL. Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
nisi refers. LYC. Quid tibi ego referam? EVCL. Quod surripuisti meum. 760
LYC. Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? E. Ita te amabit Iuppiter,
ut tu nescis. LYC. Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
EVCL. Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's mihi
te abstulisse. LYC. Neque edepol ego dixi neque feci. EVCL. Negas?
LYC. Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet 765
scio nec novi. EVCL. Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
LYC. Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
de alia re rescivisse censui, quod ad me attinet; 770
~ magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
EVCL. Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? LYC. Bona.
E. Neque <eum> scis qui abstulerit? L. Istuc quoque bona. E. Atque id si scies
qui abstulerit, mihi indicabis? LYC. Faciam. EVCL. Neque partem tibi
ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? LYC. Ita. 775
EVCL. Quid <si> fallis? LYC. Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
EVCL. Sat habeo. age nunc loquere quid vis. LYC. Si me novisti minus,
genere quo sim gnatus: hic mihi est Megadorus avonculus,
meus pater fuit Antimachus, ego vocor Lyconides,
mater est Eunomia. EVCL. Novi genus. nunc quid vis? id volo 780
noscere. LYC. Filiam ex te tu habes. EVCL. Immo eccillam domi.
LYC. Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. EVCL. Omnem rem tenes.
LYC. Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
EVCL. Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, 785
quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
LYC. Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
bene feliciterque vortat -- ita di faxint, inquito.
EVCL. Ita di faciant. LYC. Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, 790
quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae. 795
EVCL. Ei mihi, quod ego facinus ex te audio? LYC. Cur eiulas,
quem ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. EVCL. Perii oppido, 800
ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.-- LYC. Iam te sequor.
haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur.
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro 805
hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.

 


Home | Indietro | Partecipanti | Cerca | Forum | Pianificazione | Grammatica | Versioni Latine | Contattateci

[Informazioni legali]

Tutti gli articoli contenuti in questo sito sono di proprietà dello Staff Free versioni* e sono pertanto per il solo uso personale.
Per problemi o domande su questo sito Web contattare nazzanicoletti@libero.it
Ultimo aggiornamento: 21-03-05.