| |
Aulularia Atto V
Testo Latino
V.i
STROBILVS Di immortales, quibus et quantis me donatis gaudiis.
quadrilibrem aulam auro onustam habeo. quis me est ditior?
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii? 810
L. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. S. Hem,
erumne ego aspicio meum? L. Videon ego hunc servom meum?
S. Ipsus est. L. Haud alius est. S. Congrediar. L. Contollam gradum.
credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius nutricem virginis. 814-815
STROB. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [atque eloquar,] 816
igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
Repperi -- LYC. Quid repperisti? STROB. Non quod pueri clamitant
in faba se repperisse. LYC. Iamne autem, ut soles? deludis.
S. Ere, mane, eloquar iam, ausculta. L. Age ergo loquere. S. Repperi hodie, 820
ere, divitias nimias. L. Vbinam? S. Quadrilibrem, inquam,
aulam auri plenam.
LYC. Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.
ubi id est aurum? STROB. In arca apud me. nunc volo me emitti manu.
LYC. Egone te emittam manu,
scelerum cumulatissume? 825
STROB. Abi, ere, scio quam rem geras.
lepide hercle animum tuom temptavi. iam ut eriperes apparabas:
quid faceres, si repperissem? LYC. Non potes probasse nugas.
i, redde aurum. STROB. Reddam ego aurum? LYC. Redde, inquam, ut huic
reddatur. STROB. Vnde?
LYC. Quod modo fassu's esse in arca. S. Soleo hercle ego garrire nugas. 830
LYC. * ** STROB. Ita loquor. LYC. At scin quo modo?
* ** STROB. Vel hercle enica,
numquam hinc feres a me
|