| |
DE FATO
Home
Libro I (Testo/Traduzione)
Libro II (Testo/Traduzione)
Libro III (Testo/Traduzione)
Libro IV (Testo/Traduzione)
Libro I Testo Latino
1. . . . . quia pertinet ad mores, quod ethos illi vocant, nos eam partem
philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam
nominare moralem; explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci
axiomata vocant; quae de re futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit
fieri aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio est, quam Peri Dynaton
philosophi appellant, totaque est Logike, quam rationem disserendi voco. Quod
autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de
divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo
facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in
hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit.
2. Nam cum essem in Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem in
locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus,
deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae ad
pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum enim omnes post interitum
Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum
putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus consumebatur oratio, idque
et saepe alias et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo ab
interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo ea, quae erant cotidiana et
quasi legitima nobis, de pace et de otio.
3. Quibus actis, Quid ergo? inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu
quidem, ut spero, reliquisti, sed certe philosophiam illis anteposuisti,
possumne aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel dicere; nec enim, id
quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi,
quamquam flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, minuunt, sed
augent potius illam facultatem. Nam cum hoc genere philosophiae, quod nos
sequimur, magnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab Academia mutuatur
et ei vicissim reddit ubertatem orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem,
inquam, quoniam utriusque studii nostra possessio est, hodie, utro frui malis,
optio sit tua. Tum Hirtius: Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil
enim umquam abnuit meo studio voluntas tua.
4. Sed quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in eis et audivimus saepe
et audiemus atque hanc Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem
indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere aliquid, ad quod audiam,
si tibi non est molestum, volo. An mihi, inquam, potest quicquam esse molestum,
quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies, ut Romanum hominem, ut timide
ingredientem ad hoc genus disputandi, ut longo intervallo haec studia repetentem.
Ita, inquit, audiam te disputantem, ut ea lego, quae scripsisti. Proinde ordire.
Considamus hic.
5. . . . quorum in aliis, ut in Antipatro poeta, ut in brumali die natis, ut in
simul aegrotantibus fratribus, ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius
modi, naturae contagio valet, quam ego non tollo--vis est nulla fatalis; in
aliis autem fortuita quaedam esse possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut
in Daphita. Quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixerim) comminisci videtur;
sunt quidem absurda. Quid enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque ita
perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset, nomen habebat alienum? aut
Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo sit
occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse
lapsum--quamquam huic quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereundum); ne
hercule Icadii quidem praedonis video fatum ullum; nihil enim scribit ei
praedictum:
6. quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse? puto enim,
etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse.
Nam aut nihil omnino est fortuitum, aut hoc ipsum potuit evenire fortuna. Quaero
igitur (atque hoc late patebit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura,
nulla vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent aut omnia, num aliter,
ac nunc eveniunt, evenirent. Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato
ratio omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?
7. Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi
laqueos revertamur. Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus,
reliqua postea persequemur. Inter locorum naturas quantum intersit, videmus;
alios esse salubris, alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi
redundantis, in aliis exsiccatos atque aridos; multaque sunt alia, quae inter
locum et locum plurimum differant. Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores
putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues Thebani et valentes. Tamen neque
illud tenue caelum efficiet, ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theophrastum
audiat, neque crassum, ut Nemea potius quam Isthmo victoriam petat. Diiunge
longius.
8. Quid enim loci natura adferre potest, ut in porticu Pompeii potius quam in
campo ambulemus? tecum quam cum alio? Idibus potius quam Kalendis? Ut igitur ad
quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quasdam autem nihil, sic astrorum
adfectio valeat, si vis, ad quasdam res, ad omnis certe non valebit. At enim,
quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios
subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint,
alii a talibus vitiis abhorreant,--quoniam igitur, inquit, tantum natura a
natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse
factas?
9. Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa consistat, non videt. Non
enim, si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis,
idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitionum sunt causae naturales et
antecedentes. Nam nihil esset in nostra potestate, si ita se res haberet. Nunc
vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline simus, non esse id in nobis.
Qui autem ex eo cogi putat, ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse,
is non videt, quae quamque rem res consequatur. Ut enim et ingeniosi et tardi
ita nascantur antecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non sequitur
tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et rem agere aliquam principalibus causis
definitum et constitutum sit.
10. Stilponem, Megaricum philosophum, acutum sane hominem et probatum temporibus
illis accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum
fuisse, neque haec scribunt vituperantes, sed potius ad laudem; vitiosam enim
naturam ab eo sic edomitam et conpressam esse doctrina, ut nemo umquam
vinulentum illum, nemo in eo libidinis vestigium viderit. Quid? Socraten nonne
legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum
mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere? stupidum esse
Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet -obstructas eas partes
et obturatas esse dicebat; addidit etiam mulierosum; in quo Alcibiades cachinnum
dicitur sustulisse.
Torna all'inizio
|