| |
De Officis
Home
Libro I Testo
[1]Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque Athenis
abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et
doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera
exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi
neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem
tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem
ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non
modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur
adeptos et ad dicendum et ad iudicandum.
[2] Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis philosophorum et
disces quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te quantum proficias
non paenitebit. Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia,
quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse, de rebus ipsis utere tuo
iudicio--nihil enim impedio--orationem autem Latinam efficies profecto legendis
nostris pleniorem. Nec vero hoc arroganter dictum existimari velim. Nam
philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte,
distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi
assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
[3] Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed
hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas,--vis
enim maior in illis dicendi,--sed hoc quoque colendum est aequabile et
temperatum orationis genus. Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse,
ut idem utroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et
hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero
haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut
Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque
profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus.
[4] Equidem et Platonem existimo si genus forense dicendi tractare voluisset,
gravissime et copiosissime potuisse dicere et Demosthenem si illa, quae a
Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque
facere potuisse; eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque
suo studio delectatus contempsit alterum. Sed cum statuissem scribere ad te
aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati
tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam cum multa sint in philosophia et
gravia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere
videntur ea quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim
vitae pars neque publicis neque privatis neque forensibus neque domesticis in
rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio
potest in eoque et colendo sita vitae est honestas omnis et neglegendo turpitudo.
[5] Atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum. Quis est enim,
qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt
non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus officium omne
pervertant. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute
coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse
consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur, neque amicitiam colere
possit nec iustitiam nec liberalitatem; fortis vero dolorem summum malum
iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo
potest.
[6] Quae quamquam ita sint in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt
a nobis alio loco disputata. Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint
esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii praecepta firma,
stabilia, coniuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab
iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea
praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum, quoniam Aristonis,
Pyrrhonis, Erilli iam pridem explosa sententia est, qui tamen haberent ius suum
disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii
inventionem aditus esset. Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in
quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus
eorum iudicio arbitrioque nostro quantum quoque modo videbitur, hauriemus.
[7] Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante
definire, quid sit officium, quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis
enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione
proficisci, ut intellegatur, quid sit id de quo disputetur. . . . Omnis de
officio duplex est quaestio. Unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum,
alterum, quod positum est in praeceptis, quibus in omnes partes usus vitae
conformari possit. Superioris generis huiusmodi sunt exempla, omniane officia
perfecta sint, num quod officium aliud alio maius sit et quae sunt generis
eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad
finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitae
communis spectare videntur; de quibus est nobis his libris explicandum.
[8] Atque etiam alia divisio est officii. Nam et medium quoddam officium dicitur
et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quoniam Graeci
katorthoma, hoc autem commune officium kathekon vocant. Atque ea sic definiunt,
ut rectum quod sit, id officium perfectum esse definiant; medium autem officium
id esse dicunt, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit.
[9] Triplex igitur est, ut Panaetio videtur, consilii capiendi deliberatio. Nam
aut honestumne factu sit an turpe dubitant id, quod in deliberationem cadit; in
quo considerando saepe animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem
aut anquirunt aut consultant ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad
facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint
iuvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant; quae deliberatio omnis in
rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum
honesto id, quod videtur esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere, honestas
contra revocare ad se videtur, fit ut distrahatur in deliberando animus
afferatque ancipitem curam cogitandi.
[10] Hac di visione, cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo
praetermissa sunt. Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet,
sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis
utilibus utrum utilius. Ita quam ille triplicem putavit esse rationem in quinque
partes distribui debere reperitur. Primum igitur est de honesto, sed dupliciter,
tum pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum.
[11] Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam
corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad
vivendum necessaria anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis
eiusdem. Commune item animantium omnium est coniunctionis appetitus procreandi
causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint. Sed inter hominem et beluam
hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod
adest quodque praesens est se accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum
aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia
cernit, causas rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non
ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque adnectit
futuras, facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam praeparat res
necessarias.
[12] Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad
vitae societatem ingeneratque inprimis praecipuum quendam amorem in eos, qui
procreati sunt impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se
obiri velit ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad
victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis, ceterisque quos caros habeat
tuerique debeat, quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam
facit.
[13] Inprimisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque
cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire,
addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum
necessariam ducimus. Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit,
id esse naturae hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est
appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura
velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime
imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio.
[14] Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal
sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus.
Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal
pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam similitudinem
natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem,
constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat cavetque ne quid
indecore effeminateve faciat, tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid
libidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id,
quod quaerimus, honestum, quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit,
quodque vere dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile.
[15] Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides, "quae si
oculis cerneretur, mirabiles amores ut ait Plato, excitaret sapientiae". Sed
omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in
perspicientia veri sollertiaque versatur aut in hominum societate tuenda
tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide aut in animi excelsi atque
invicti magnitudine ac robore aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur ordine
et modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae quattuor quamquam inter se
colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera
nascuntur, velut ex ea parte, quae prima discripta est, in qua sapientiam et
prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri, eiusque virtutis hoc
munus est proprium.
[16] Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit quique
acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is
prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic quasi materia,
quam tractet et in qua versetur, subiecta est veritas.
[17] Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res
parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur, ut et societas hominum
coniunctioque servetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus
utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis
despiciendis eluceat. Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his
similia, versantur in eo genere ad quod est adhibenda actio quaedam, non solum
mentis agitatio. Is enim rebus, quae tractantur in vita, modum quendam et
ordinem adhibentes, honestatem et decus conservabimus.
[18] Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus
ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes
enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua
excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et
turpe ducimus. In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt,
unum, ne incognita pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur, quod vitium
effugere qui volet--omnes autem velle debent--adhibebit ad considerandas res et
tempus et diligentiam.
[19] Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in
res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias. Quibus vitiis
declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur,
id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audimus, in geometria Sex.
Pompeium ipsi cognovimus, multos in dialecticis, plures in iure civili, quae
omnes artes in veri investigatione versantur, cuius studio a rebus gerendis
abduci contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit, a qua
tamen fit intermissio saepe multique dantur ad studia reditus; tum agitatio
mentis, quae numquam adquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine
opera nostra continere. Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis
capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in
studiis scientiae cognitionisque versabitur. Ac de primo quidem officii fonte
diximus.
[20] De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum
inter ipsos et vitae quasi communitas continetur; cuius partes duae: iustitia,
in qua virtutis splendor est maximus, ex qua viri boni nominantur, et huic
coniuncta beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari
licet. Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus
iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
[21] Sunt autem privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam
in vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione,
condicione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus
Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum discriptio. Ex quo, quia
suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique optigit, id
quisque teneat; e quo si quis [quaevis] sibi appetet, violabit ius humanae
societatis.
[22] Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati
sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet
Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem
hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in
hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium adferre,
mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus
devincire hominum inter homines societatem.
[23] Fundamentum autem est iustitiae fides, id est dictorum conventorumque
constantia et veritas. Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius,
tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint ducta,
credamusque, quia fiat, quod dictum est appellatam fidem. Sed iniustitiae genera
duo sunt, unum eorum, qui inferunt, alterum eorum, qui ab is, quibus infertur,
si possunt, non propulsant iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit
aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur
socio; qui autem non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in
vitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat.
[24] Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur,
saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi
id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam
faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt; in quo vitio
latissime patet avaritia.
[25] Expetuntur autem divitiae cum ad usus vitae necessarios, tum ad perfruendas
voluptates. In quibus autem maior est animus, in is pecuniae cupiditas spectat
ad opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M. Crassus negabat ullam satis
magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps vellet esse, cuius fructibus
exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus
cum elegantia et copia, quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniae
cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio nemini nocens vituperanda
est, sed fugienda semper iniuria est.
[26] Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in
imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud Ennium:
"Nulla sancta societas
Nec fides regni est",
id latius patet. Nam quidquid eiusmodi est, in quo non possint plures excellere,
in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit servare sanctam
societatem. Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina et
humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat
principatum. Est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis
splendidissimisque ingeniis plerumque existunt honoris, imperii, potentiae,
gloriae cupiditates. Quo magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur.
[27] Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua
animi, quae plerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat
iniuria. Leviora enim sunt ea, quae repentino aliquo motu accidunt, quam ea,
quae meditata et praeparata inferuntur. Ac de inferenda quidem iniuria satis
dictum est.
[28] Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent esse
causae. Nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam
neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic
impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque
videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum,
quod in veri investigatione versentur quodque ea, quae plerique vehementer
expetant, de quibus inter se digladiari soleant, contemnant et pro nihilo putent,
propterea iustos esse. Nam alterum [iustitiae genus] assequuntur, ut inferenda
ne cui noceant iniuria, in alterum incidunt; discendi enim studio impediti, quos
tueri debent, deserunt. Itaque eos ne ad rem publicam quidem accessuros putant
nisi coactos. Aequius autem erat id voluntate fieri; nam hoc ipsum ita iustum
est, quod recte fit, si est voluntarium.
[29] Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae aut odio quodam hominum
suum se negotium agere dicant nec facere cuiquam videantur iniuriam. Qui altero
genere iniustitiae vacant, in alterum incurrunt; deserunt enim vitae societatem,
quia nihil conferunt in eam studii, nihil operae, nihil facultatum.
[30] Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas
utriusque generis easque res ante constituimus, quibus iustitia contineretur,
facile quod cuiusque temporis officium sit poterimus, nisi nosmet ipsos valde
amabimus, iudicare. Est enim difficilis cura rerum alienarum. Quamquam
Terentianus ille Chremes "humani nihil a se alienum putat"; sed tamen, quia
magis ea percipimus atque sentimus, quae nobis ipsis aut prospera aut adversa
eveniunt, quam illa, quae ceteris, quae quasi longo intervallo interiecto
videmus, aliter de illis ac de nobis iudicamus. Quocirca bene praecipiunt, qui
vetant quicquam agere, quod dubites aequum sit an iniquum. Aequitas lucet ipsa
per se, dubitatio cogitationem significat iniuriae.
[31] Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto
homine, eoque quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut
reddere depositum, [etiamne furioso?] facere promissum quaeque pertinent ad
veritatem et ad fidem; ea migrare interdum et non servare fit iustum. Referri
enim decet ad ea, quae posui principio fundamenta iustitiae, primum ut ne cui
noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur,
commutatur officium et non semper est idem.
[32] Potest enim accidere promissum aliquod et conven tum, ut id effici sit
inutile vel ei, cui promissum sit, vel ei, qui promiserit. Nam si, ut in fabulis
est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non
esset orbatus. Ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de
Hippolyti interitu iratus optavit; quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec
promissa igitur servanda sunt ea, quae sint is, quibus promiseris inutilia, nec
si plus tibi ea noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est,
maius anteponi minori, ut si constitueris, cuipiam te advocatum in rem
praesentem esse venturum atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non
sit contra officium non facere, quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit,
ab officio discedat, si se destitutum queratur. Iam illis promissis standum non
esse quis non videt, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit? quae
quidem pleraque iure praetorio liberantur, nonnulla legibus.
[33] Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida sed
malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud "summum ius summa iniuria" factum
est iam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in re publica multa
peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae,
noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae. Ne
noster quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium--nihil
enim habeo praeter auditum --arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a
senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide
quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum
utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum finis
sic, ut ipsi dixerant, terminavit; in medio relictum quod erat, populo Romano
adiudicavit. Decipere hoc quidem est, non iudicare. Quocirca in omni est re
fugienda talis sollertia.
[34] Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus iniuriam
acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus; atque haud scio an satis sit
eum, qui lacessierit iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et
ceteri sint ad iniuriam tardiores. Atque in re publica maxime conservanda sunt
iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum
per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad
posterius, si uti non licet superiore.
[35] Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace
vivatur, parta autem victoria conservandi i, qui non crudeles in bello, non
inmanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos,
Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Karthaginem et Numantiam funditus
sustulerunt; nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, oportunitatem loci
maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem
sententia paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In
quo si mihi esset obtemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quae
nunc nulla est, haberemus. Et cum iis, quos vi deviceris consulendum est, tum ii,
qui armis positis ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries
percusserit, recipiendi. In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii,
qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni
essent more maiorum.
[36] Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta
est. Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus
repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum. [Popilius imperator
tenebat provinciam, in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem
Popilio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem
legione militabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato
ad Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu remanere, secundo eum
obliget militiae sacramento, quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non
poterat.
[37] Adeo summa erat observatio in bello movendo.] M. quidem Catonis senis est
epistula ad M. filium, in qua scribit se audisse eum missum factum esse a
consule cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur ut caveat, ne
proelium ineat; negat enim ius esse, qui miles non sit cum hoste pugnare.
Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is
hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud
maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant duodecim
tabulae: aut status dies cum hoste, itemque adversus hostem aeterna auctoritas.
Quid ad hanc mansuetudinem addi potest, eum, quicum bellum geras, tam molli
nomine appellare? Quamquam id nomen durius effecit iam vetustas; a peregrino
enim recessit et proprie in eo, qui arma contra ferret, remansit.
[38] Cum vero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria, causas omnino
subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum.
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt. Ut
enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter si competitor (cum
altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae) sic cum
Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter
imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio
dimicabatur. Poeni foedifragi, crudelis Hannibal, reliqui iustiores. Pyrrhi
quidem de captivis reddendis illa praeclara:
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis,
Nec cauponantes bellum, sed belligerantes
Ferro, non auro vitam cernamus utrique.
Vosne velit an me regnare era, quidve ferat Fors,
Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtuti belli Fortuna pepercit,
Eorundem libertati me parcere certum est.
Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis.
[39] Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiam si quid
singuli temporibus adducti hosti promiserunt, est in eo ipso fides conservanda,
ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis, cum de captivis commutandis Romam
missus esset iurassetque se rediturum, primum, ut venit, captivos reddendos in
senatu non censuit, deinde, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad
supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
[40 [Secundo autem Punico bello post Cannensem pugnam quos decem Hannibal Romam
misit astrictos iure iurando se redituros esse nisi de redimendis is, qui capti
erant, impetrassent, eos omnes censores, quoad quisque eorum vixit, quod
peierassent in aerariis reliquerunt, nec minus illum, qui iure iurando fraude
culpam invenerat. Cum enim permissu Hannibalis exisset e castris, rediit paulo
post, quod se oblitum nescio quid diceret; deinde egressus e castris iure
iurando se solutum putabat, et erat verbis, re non erat. Semper autem in fide
quid senseris, non quid dixeris, cogitandum est. Maximum autem exemplum est
iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga
senatui est pollicitus se venenum regi daturum et eum necaturum. Senatus et C.
Fabricius eum Pyrrho dedit. Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro
inferentis interitum cum scelere approbavit.]
[41] Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est. Meminerimus autem etiam
adversus infimos iustitiam esse servandam. Est autem infima condicio et fortuna
servorum, quibus non male praecipiunt, qui ita iubent uti, ut mercennariis,
operam exigendam, iusta praebenda. Cum autem duobus modis, id est aut vi aut
fraude, fiat iniuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur; utrumque
homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla
capitalior quam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse
videantur. De iustitia satis dictum.
[42] Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac de liberalitate dicatur,
qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones.
Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne
videbitur fieri, et ceteris, deinde ne maior benignitas sit, quam facultates,
tum ut pro dignitate cuique tribuatur; id enim est iustitiae fundamentum, ad
quam haec referenda sunt omnia. Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit
illi, cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi
assentatores iudicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in
eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena convertant.
[43] Sunt autem multi et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis,
quod aliis largiantur, ique arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri,
si locupletent eos quacumque ratione. Id autem tantum abest ab officio, ut nihil
magis officio possit esse contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate
utamur. quae prosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae, C. Caesaris
pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri;
nihil est enim liberale, quod non idem iustum.
[44] Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod
qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod
iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias his et suppeditari aequius est et
relinqui eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas
plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae.
Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos,
ut benefici videantur facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a
voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est coniunctior quam aut
liberalitati aut honestati.
[45] Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus esset dignitatis; in
quo et mores eius erunt spectandi, in quem beneficium conferetur, et animus erga
nos et communitas ac societas vitae et ad nostras utilitates officia ante
collata; quae ut concurrant omnia, optabile est; si minus, plures causae
maioresque ponderis plus habebunt.
[46] Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed
cum iis, in quibus praeclare agitur, si sunt simulacra virtutis, etiam hoc
intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio
virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime
virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua
multa iam dicta sunt, iustitia. Nam fortis animus et magnus in homine non
perfecto nec sapiente ferventior plerumque est, illae virtutes bonum virum
videntur potius attingere. Atque haec in moribus.
[47] De benivolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in
officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimum diligamur, sed benivolentiam
non adulescentulorum more ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et
constantia iudicemus. Sin erunt merita, ut non ineunda, sed referenda sit gratia,
maior quaedam cura adhibenda est; nullum enim officium referenda gratia magis
necessarium est.
[48] Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet
reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus? An imitari agros
fertiles, qui multo plus efferunt, quam acceperunt? Etenim si in eos, quos
speramus nobis profuturos, non dubitamus, officia conferre, quales in eos esse
debemus, qui iam profuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi
beneficii, alterum reddendi, demus necne in nostra potestate est, non reddere
viro bono non licet, modo id facere possit sine iniuria.
[49] Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus habendi, nec dubium, quin
maximo cuique plurimum debeatur. In quo tamen inprimis, quo quisque animo,
studio, benivolentia fecerit, ponderandum est. Multi enim faciunt multa
temeritate quadam sine iudicio, vel morbo in omnes vel repentino quodam quasi
vento impetu animi incitati; quae beneficia aeque magna non sunt habenda atque
ea, quae iudicio, considerate constanterque delata sunt. Sed in collocando
beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est,
ut quisque opis indigeat, ita ei potissimum opitulari; quod contra fit a
plerisque; a quo enim plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei
potissimum inserviunt.
[50] Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque erit
coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur. Sed quae naturae
principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius.
Est enim primum quod cernitur in universi generis humani societate. Eius autem
vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando,
iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate,
neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem
saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non
dicimus; sunt enim rationis et orationis expertes.
[51] Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes
societas haec est. In qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura
genuit, est servanda communitas, ut quae discripta sunt legibus et iure civili,
haec ita teneantur, ut sit constitutum e quibus ipsis, cetera sic observentur,
ut in Graecorum proverbio est, amicorum esse communia omnia. Omnium autem
communia hominum videntur ea, quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in
una re transferri in permultas potest:
Homo, qui erranti comiter monstrat viam,
Quasi lumen de suo lumine accendat, facit.
Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit.
Una ex re satis praecipit, ut quidquid sine detrimento commodari possit, id
tribuatur vel ignoto.
[52] Ex quo sunt illa communia: non prohibere aqua profluente, pati ab igne
ignem capere, si qui velit, consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis
utilia, qui accipiunt, danti non molesta. Quare et his utendum est et semper
aliquid ad communem utilitatem afferendum. Sed quoniam copiae parvae singulorum
sunt, eorum autem, qui his egeant, infinita est multitudo, vulgaris liberalitas
referenda est ad illum Ennii finem "nihilominus ipsi lucet", ut facultas sit,
qua in nostros simus liberales.
[53] Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita
discedatur, proprior est eiusdem gentis, nationis, linguae, qua maxime homines
coniunguntur. Interius etiam est eiusdem esse civitatis; multa enim sunt civibus
inter se communia, forum, fana, porticus, viae, leges, iura, iudicia, suffragia,
consuetudines praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque
contractae. Artior vero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim
inmensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
[54] Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi,
prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus,
communia omnia; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae.
Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una
domo iam capi non possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur
conubia et affinitates ex quibus etiam plures propinqui; quae propagatio et
suboles origo est rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio et benivolentia
devincit homines [et] caritate.
[55] Magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris,
sepulchra habere communia. Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla
firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud
enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen] nos movet
atque illi in quo id inesse videtur amicos facit.]
[56] Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in
quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.
Nihil autem est amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorum; in
quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit, ut aeque quisque
altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras vult in amicitia,
ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex
beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter
quos ea sunt firma devinciuntur societate.
[57] Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est
gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari
sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates
patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit
profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere
patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
[58] Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit
officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati
sumus proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos neque aliud ullum
potest habere perfugium, deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum
communis etiam fortuna plerumque est. Quamobrem necessaria praesidia vitae
debentur his maxime quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia,
sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in
amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum
coniugavit.
[59] Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, quid cuique maxime
necesse sit et quid quisque vel sine nobis aut possit consequi aut non possit.
Ita non idem erunt necessitudinum gradus qui temporum, suntque officia, quae
aliis magis quam aliis debeantur, ut vicinum citius adiuveris in fructibus
percipiendis quam aut fratrem aut familiarem, at, si lis in iudicio sit,
propinquum potius et amicum quam vicinum defenderis. Haec igitur et talia
circumspicienda sunt in omni officio [et consuetudo exercitatioque capienda], ut
boni ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque videre,
quae reliqui summa fiat, ex quo quantum cuique debeatur intellegas.
[60] Sed ut nec medici nec imperatores nec oratores quamvis artis praecepta
perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi
possunt, sic officii conservandi praecepta traduntur illa quidem, ut facimus
ipsi, sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat. Atque ab iis
rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quemadmodum ducatur honestum, ex
quo aptum est officium, satis fere diximus.
[61] Intellegendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, e quibus
honestas officiumque manaret, splendidissimum videri, quod animo magno elatoque
humanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est,
si quid tale dici potest:
"Vos enim, iuvenes, animum geritis muliebrem,
illa" virgo "viri"
et si quid eiusmodi:
Salmacida, spolia sine sudore et sanguine.
Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt,
ea nescio quomodo quasi pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone,
Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris, hinc noster Cocles, hinc Decii, hinc
Cn. et P. Scipiones, hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse
populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae
gloriae, quod statuas quoque videmus ornatu fere militari.
[62] Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia
vacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est; non
modo enim id virtutis non est, sed est potius immanitatis omnem humanitatem
repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse
dicunt propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam
consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus: nihil enim honestum esse
potest, quod iustitia vacat.
[63] Praeclarum igitur illud Platonis: "Non," inquit, "solum scientia, quae est
remota ab iustitia calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam
animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur,
audaciae potius nomen habeat, quam fortitudinis." Itaque viros fortes et
magnanimos eosdem bonos et simplices, veritatis amicos minimeque fallaces esse
volumus; quae sunt ex media laude iustitiae.
[64] Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime
pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur. Ut enim apud Platonem est,
omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi, sic, ut
quisque animi magnitudine maxime excellet, ita maxime vult princeps omnium vel
potius solus esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris,
servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit ut neque
disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, existuntque
in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas
consequantur et sint vi potius superiores quam iustitia pares. Sed quo
difficilius, hoc praeclarius; nullum enim est tempus, quod iustitia vacare
debeat.
[65] Fortes igitur et magnanimi sunt habendi non qui faciunt, sed qui propulsant
iniuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime
natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse
mavult quam videri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in
magnis viris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut
quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate; qui locus est sane lubricus,
quod vix invenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi
mercedem rerum gestarum desideret gloriam.
[66] Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in
rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem nisi quod
honestum decorumque sit aut admirari aut optare aut expetere oportere, nullique
neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res,
ut cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et
maxime utiles, sed ut vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum
vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent.
[67] Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in
posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos viros in priore. In eo est
enim illud, quod excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum
cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni
animi perturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara
videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi
magnique ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in
hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas,
nihil a dignitate sapientis. robusti animi est magnaeque constantiae.
[68] Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate,
nec qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quam ob rem et
haec vitanda et pecuniae fugienda cupiditas; nihil enim est tam angusti animi
tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam
pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque
conferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi; eripit enim
libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero
imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda non
numquam.
[69] Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et metu, tum
etiam aegritudine et voluptate nimia et iracundia, ut tranquillitas animi et
securitas adsit, quae affert cum constantiam tum etiam dignitatem. Multi autem
et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis
publicis se removerint ad otiumque perfugerint, in his et nobilissimi philosophi
longeque principes et quidam homines severi et graves, nec populi nec principum
mores ferre potuerunt vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
[70] His idem propositum fuit quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui
parerent, libertate uterentur, cuius proprium est sic vivere ut velis. Quare cum
hoc commune sit potentiae cupidorum cum his, quos dixi, otiosis, alteri se
adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant, alteri si contenti sint
et suo et parvo. In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et
facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum,
fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum,
qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accomodaverunt.
[71] Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus,
qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, et iis, qui aut valitudinis
imbecillitate aut aliqua graviore causa impediti a re publica recesserunt, cum
eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis
nulla sit causa, si despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et
magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Quorum
iudicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu
est non probare, sed videntur labores et molestias, tum offensionum et
repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim qui in rebus
contrariis parum sibi constent, voluptatem severissime contemnant, in dolore
sint molliores, gloriam neglegant, frangantur infamia atque ea quidem non satis
constanter.
[72] Sed iis qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni
cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est; nec enim aliter
aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rem
publicam nihilominus quam philosophis, haud scio an magis etiam, et
magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et
tranquillitas animi atque securitas, si quidem nec anxii futuri sunt et cum
gravitate constantiaque victuri.
[73] Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae
fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent, et quia si quid adversi eveniat,
tam graviter cadere non possunt. Quocirca non sine causa maiores motus animorum
concitantur maioraque studia efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis,
quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus. Ad rem
gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta
sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem; in quo ipso considerandum est,
ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem.
In omnibus autem negotiis priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio
diligens.
[74] Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas,
minuenda est haec opinio. Multi enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae
cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, eoque
magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum; vere autem
si volumus iudicare multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam
bellicae.
[75] Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis
illustrius citeturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatur
consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc
quam illud iudicandum est. Illud enim semel profuit, hoc semper proderit
civitati; hoc consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta servantur. Et
Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuverit, at ille vere
[a] se adiutum Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a
Solone erat constitutus.
[76] Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestis quamquam
imperium Lacedaemoniis partum putatur, tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi
legibus et disciplinae conferendi sunt; quin etiam ob has ipsas causas et
parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mihi quidem neque pueris nobis M.
Scaurus C. Mario neque, cum versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. Pompeio
cedere videbatur; parvi enim sunt foris arma, nisi est consilium domi. Nec plus
Africanus, singularis et vir et imperator in exscindenda Numantia rei publicae
profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit;
quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione--attingit etiam
bellicam, quoniam vi manuque confecta est--sed tamen id ipsum est gestum
consilio urbano sine exercitu.
[77] Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio
"cedant arma togae concedat laurea laudi". Ut enim alios omittam, nobis rem
publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? Neque enim periculum in re
publica fuit gravius umquam nec maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra
celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae
res igitur gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus?
[78] Licet enim mihi, M. fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius
gloriae et factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe vir abundans bellicis
laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut diceret frustra se
triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubi
triumpharet esset habiturus. Sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores
militaribus; in quibus plus etiam quam in his operae studiique ponendum est.
[79] Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi
efficitur, non corporis viribus. Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est,
ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore
tolerando. Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura
et cogitatione; in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicae
praesunt, quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non suscepta
aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M. Catonis bellum tertium
Punicum, in quo etiam mortui valuit auctoritas.
[80] Qua re expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi
fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione
faciamus. Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita
videatur. Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis
nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio
nec a ratione discedere.
[81] Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione
futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et
quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit
"non putaram". Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque
fidentis; temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane
quiddam et beluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat,
decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.
[82] [De evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est, ne
quid temere, ne quid crudeliter. Idque est viri magni rebus agitatis punire
sontes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere.]
Ut enim sunt, quemadmodum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic
reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis
splendidiora et maiora videantur.
[83] Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut inbelles timidique
videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo
esse nihil potest stultius. Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda
medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis
periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo
tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis
ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam
addubitata mali. Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas
suscipiunt, partim rei publicae.
[84] Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen
vocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia
dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis. Inventi autem
multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati
essent, idem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica
quidem postulante, ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset
Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum
consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec cum
Atheniensibus dimicandum putabant. Quibus ille respondit Lacedaemonios classe
illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque
haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus
invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes
corruerunt. Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Noenum rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim qui quod
sentiunt, etsi optimum sit, tamen invidiae metu non audeant dicere.
[85] Omnino qui rei publicae praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant:
unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant
obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum
partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei
publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa
est, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem
perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo
evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci
universorum.
[86] Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in nostra re publica non solum
seditiones, sed etiam pestifera bella civilia; quae gravis et fortis civis et in
re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicae
neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus
consulat. Nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit
omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis
graviter offendat mortemque oppetat potius, quam deserat illa, quae dixi.
[87] Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud
eundem est Platonem "similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter
potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum
gubernaret". Idemque praecipit, "ut eos adversarios existimemus, qui arma contra
ferant, non eos, qui suo iudicio tueri rem publicam velint", qualis fuit inter
P. Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio.
[88] Nec vero audiendi qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi
et fortis viri esse censebunt; nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro
viro dignius placabilitate atque clementia. In liberis vero populis et in iuris
aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi quae dicitur, ne
si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus in
morositatem inutilem et odiosam incidamus et tamen ita probanda est mansuetudo
atque clementia, ut adhibeatur rei publicae causa severitas, sine qua
administrari civitas non potest. omnis autem et animadversio et castigatio
contumelia vacare debet neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat,
sed ad rei publicae utilitatem referri.
[89] Cavendum est etiam ne maior poena quam culpa sit et ne isdem de causis alii
plectantur, alii ne appellentur quidem. prohibenda autem maxime est ira puniendo;
numquam enim iratus qui accedet ad poenam mediocritatem illam tenebit, quae est
inter nimium et parum, quae placet Peripateticis et recte placet, modo ne
laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in
rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum
similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur.
[90] Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus
superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus. nam ut adversas res, sic
secundas inmoderate ferre levitatis est praeclaraque est aequabilitas in omni
vita et idem semper vultus eademque frons, ut de Socrate itemque de C. Laelio
accepimus. Philippum quidem Macedonum regem rebus gestis et gloria superatum a
filio, facilitate et humanitate video superiorem fuisse. Itaque alter semper
magnus, alter saepe turpissimus, ut recte praecipere videantur, qui monent, ut,
quanto superiores simus, tanto nos geramus summissius. Panaetius quidem
Africanum auditorem et familiarem suum solitum ait dicere, "ut equos propter
crebras contentiones proeliorum ferocitate exultantes domitoribus tradere
soleant, ut iis facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos
sibique praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut
perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae".
[91] Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum
isque maior etiam quam ante tribuenda auctoritas. Isdemque temporibus cavendum
est ne assentatoribus patefaciamus aures neve adulari nos sinamus, in quo falli
facile est. tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur; ex quo nascuntur
innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur et in
maximis versantur erroribus.
[92] sed haec quidem hactenus. Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res
et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio
latissime pateat ad plurimosque pertineat; esse autem magni animi et fuisse
multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna quaedam
seseque suarum rerum finibus continerent aut interiecti inter philosophos et eos,
qui rem publicam administrarent, delectarentur re sua familiari, non eam quidem
omni ratione exaggerantes neque excludentes ab eius usu suos potiusque et amicis
impertientes et rei publicae, si quando usus esset. quae primum bene parta sit
nullo neque turpi quaestu neque odioso, tum quam plurimis, modo dignis, se
utilem praebeat] deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia [nec libidini
potius luxuriaeque quam liberalitati et beneficentiae pareat. Haec praescripta
servantem licet magnifice, graviter animoseque vivere atque etiam simpliciter,
fideliter, + vere hominum amice.
[93] Sequitur ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia
et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio
perturbationum animi et rerum modus cernitur. hoc loco continetur id, quod dici
latine decorum potest; Graece enim prepon dicitur.
[94] Huius vis ea est, ut ab honesto non queat separari; nam et quod decet
honestum est et quod honestum est decet. qualis autem differentia sit honesti et
decori, facilius intellegi quam explanari potest. quicquid est enim, quod deceat,
id tum apparet, cum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte
honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus
quid deceat apparet. Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere quod
agas considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque
falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum; et
iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic indecora. Similis est
ratio fortitudinis. quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et
decorum videtur, quod contra, id ut turpe sic indecorum.
[95] Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum, et ita
pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu. est enim
quiddam, idque intellegitur in omni virtute, quod deceat; quod cogitatione magis
a virtute potest quam re separari. ut venustas et pulchritudo corporis secerni
non potest a valitudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem
est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
[96] Est autem eius discriptio duplex; nam et generale quoddam decorum
intellegimus, quod in omni honestate versatur, et aliud huic subiectum, quod
pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud superius sic fere definiri
solet, decorum id esse, quod consentaneum sit hominis excellentiae in eo, in quo
natura eius a reliquis animantibus differat. quae autem pars subiecta generi
est, eam sic definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita naturae consentaneum
sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali.
[97] Haec ita intellegi, possumus existimare ex eo decoro, quod poetae sequuntur,
de quo alio loco plura dici solent. Sed tum servare illud poetas, quod deceat,
dicimus, cum id quod quaque persona dignum est, et fit et dicitur, ut si Aeacus
aut Minos diceret:
oderint, dum metuant,
aut:
natis sepulchro ipse est parens,
indecorum videretur, quod eos fuisse iustos accepimus; at Atreo dicente plausus
excitantur, est enim digna persona oratio; sed poetae quid quemque deceat, ex
persona iudicabunt; nobis autem personam imposuit ipsa natura magna cum
excellentia praestantiaque animantium reliquarum.
[98] Quocirca poetae in magna varietate personarum etiam vitiosis quid conveniat
et quid deceat videbunt, nobis autem cum a natura constantiae, moderationis,
temperantiae, verecundiae partes datae sint cumque eadem natura doceat non
neglegere, quemadmodum nos adversus homines geramus, efficitur ut et illud, quod
ad omnem honestatem pertinet, decorum quam late fusum sit appareat et hoc, quod
spectatur in uno quoque genere virtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta
compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes
partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita,
movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et
moderatione dictorum omnium atque factorum.
[99] adhibenda est igitur quaedam reverentia adversus homines et optimi cuiusque
et reliquorum. nam neglegere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis
est sed etiam omnino dissoluti. est autem quod differat in hominum ratione
habenda inter iustitiam et verecundiam. Iustitiae partes sunt non violare
homines, verecundiae non offendere, in quo maxime vis perspicitur decori. His
igitur expositis quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto.
[100] Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum habet viam, quae deducit
ad convenientiam conservationemque naturae; quam si sequemur ducem, nunquam
aberrabimus sequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod
ad hominum consociationem accommodatum, et id, quod vehemens atque forte. Sed
maxima vis decori in hac inest parte, de qua disputamus; neque enim solum
corporis, qui ad naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi,
qui item ad naturam accommodati sunt.
[101] Duplex est enim vis animorum atque natura; una pars in appetitu posita
est, quae est orme Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione,
quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit, ut ratio
praesit, appetitus obtemperet. Omnis autem actio vacare debet temeritate et
neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
haec est enim fere discriptio officii.
[102] Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque
praecurrant nec propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque
omni animi perturbatione careant; ex quo elucebit omnis constantia omnisque
moderatio. nam qui appetitus longius evagantur et tamquam exultantes sive
cupiendo sive fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et
modum transeunt. relinquunt enim et abiciunt oboedientiam nec rationi parent,
cui sunt subiecti lege naturae; a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam
corpora. licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum, qui aut libidine aliqua aut
metu commoti sunt aut voluptate nimia gestiunt; quorum omnium vultus, voces,
motus statusque mutantur.
[103] Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus
omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam,
ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus. neque enim
ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad
severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora. ludo autem et
ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum
gravibus seriisque rebus satis fecerimus. ipsumque genus iocandi non profusum
nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. ut enim pueris non omnem
ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena,
sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
[104] Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum,
obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quo genere non modo
Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum
Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a
sene Catone collecta sunt, quae vocantur apophthegmata. Facilis igitur est
distinctio ingenui et illiberalis ioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso
animo, [severissimo] homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo
adhibetur et verborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut
ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
[105] Sed pertinet ad omnem officii quaestionem semper in promptu habere,
quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat; illae nihil
sentiunt nisi voluptatem ad eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens
discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit videndique et
audiendi delectatione ducitur. quin etiam, si quis est paulo ad voluptates
propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed
nomine) sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et
dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam.
[106] Ex quo intellegitur corporis voluptatem non satis esse dignam hominis
praestantia eamque contemni et reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid
tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse eius fruendae modum. Itaque
victus cultusque corporis ad valitudinem referatur et ad vires, non ad
voluptatem. Atque etiam, si considerare volumus, quae sit in natura excellentia
et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac
molliter vivere, quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
[107] Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse personis;
quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumus rationis
praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque
trahitur et ex qua ratio inveniendi officii exquiritur, altera autem quae
proprie singulis est tributa. ut enim in corporibus magnae dissimilitudines sunt,
alios videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere, itemque
in formis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem, sic in animis existunt
maiores etiam varietates.
[108] Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de
industria in C. Caesare, L. filio; at isdem temporibus in M. Scauro et in M.
Druso adulescente singularis severitas, in C. Laelio multa hilaritas, in eius
familiari Scipione ambitio maior, vita tristior. de Graecis autem dulcem et
facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem eirona
Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam
auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum,
ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare,
insidiari, praeripere hostium consilia. In quo genere Graeci Themistoclem et
Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt, in primisque versutum et callidum factum
Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto rei publicae
prodesset, furere se simulavit.
[109] Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti, qui nihil ex occulto,
nihil de insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici, itemque
alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum quod velint consequantur,
ut Sullam et M. Crassum videbamus. quo in genere versutissimum et patientissimum
Lacedaemonium Lysandrum accepimus, contraque Callicratidan, qui praefectus
classis proximus post Lysandrum fuit. Itemque in sermonibus alium [quemque],
quamvis praepotens sit, efficere, ut unus de multis esse videatur, quod in
Catulo, et in patre et in filio, idemque in Q. Mucio, + Mancia vidimus. Audivi
ex maioribus natu, hoc idem fuisse in P. Scipione Nasica, contraque patrem eius,
illum qui Ti. Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse
sermonis, [ne Xenocratem quidem severissimum philosophorum,] ob eamque rem ipsam
magnum et clarum fuisse. Innumerabiles aliae dissimilitudines sunt naturae
morumque, minime tamen vituperandorum.
[110] Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non vitiosa, sed tamen propria, quo
facilius, decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut
contra universam naturam nihil contendamus, ea tamen conservata propriam nostram
sequamur, ut etiamsi sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra
nostrae naturae regula metiamur; neque enim attinet naturae repugnare nec
quicquam sequi, quod assequi non queas. ex quo magis emergit quale sit decorum
illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et
repugnante natura.
[111] Omnino si quicquam est decorum, nihil est profecto magis quam aequabilitas
[cum] universae vitae, tum singularum actionum, quam conservare non possis, si
aliorum naturam imitans, omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti, qui
innatus est nobis, ne, ut quidam, Graeca verba inculcantes iure optimo rideamur,
sic in actiones omnemque vitam nullam discrepantiam conferre debemus.
[112] Atque haec differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem
sibi ipse consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat. Num enim
alia in causa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Caesari tradiderunt?
atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod
lenior eorum vita et mores fuerant faciliores; Catoni cum incredibilem
tribuisset natura gravitatem, eamque ipse perpetua constantia roboravisset
semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam
tyranni vultus aspiciendus fuit.
[113] Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus,
si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone
omnibus affabilem [et iocundum] esse se vellet! Domi vero etiam contumelias
servorum ancillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat, veniret. At
Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
Quae contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque moderari
nec velle experiri, quam se aliena deceant; id enim maxime quemque decet, quod
est cuiusque maxime suum.
[114] [Suum] quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum
suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae.
Illi enim non optumas, sed sibi accomodatissimas fabulas eligunt; qui voce freti
sunt, Epigonos Medumque, qui gestu Melanippam, Clytemestram, semper Rupilius,
quem ego memini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem. ergo histrio hoc videbit in
scena, non videbit sapiens vir in vita? Ad quas igitur res aptissimi erimus, in
iis potissimum elaborabimus. sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae
nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut
ea, si non decore, at quam minime indecore facere possimus, nec tam est
enitendum, ut bona, quae nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus.
[115] Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam casus
aliqui aut tempus imponit, quarta etiam, quam nobismet ipsis iudicio nostro
accommodamus. nam regna, imperia, nobilitatem, honores, divitiae, opes eaque,
quae sunt his contraria, in casu sita temporibus gubernantur; ipsi autem gerere
quam personam velimus, a nostra voluntate proficiscitur. Itaque se alii ad
philosophiam, alii ad ius civile, alii ad eloquentiam applicant, ipsarumque
virtutum in alia alius mavult excellere.
[116] quorum vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student
plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. In iure civili,
Pauli filius Africanus in re militari. quidam autem ad eas laudes quas a
patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia
cumulavit bellicam gloriam, quod idem fecit Timotheus, Cononis filius, qui cum
belli laude non inferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinae et ingenii
gloriam adiecit. fit autem interdum, ut nonnulli omissa imitatione maiorum suum
quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui
magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
[117] Haec igitur omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti animo et
cogitatione debemus; in primis autem constituendum est, quos nos et quales esse
velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima.
Ineunte enim adulescentia, cum est maxima inbecillitas consilii, tum id sibi
quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit. Itaque ante
implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset,
iudicare.
[118] Nam quod Herculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum
pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit
ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum
multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis,
utram ingredi melius esset, hoc Herculi, "Iovis satu edito" potuit fortasse
contingere, nobis non item, qui imitamur quos cuique visum est atque ad eorum
studia institutaque impellimur. Plerumque autem parentium praeceptis imbuti ad
eorum consuetudinem moremque deducimur; alii multitudinis iudicio feruntur,
quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant; nonnulli tamen
sive felicitate quadam sive bonitate naturae sine parentium disciplina rectam
vitae secuti sunt viam.
[119] Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut excellenti ingenii
magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati
spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum vitae cursum sequi vellent;
in qua deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne revocandum. Nam
cum in omnibus quae aguntur, ex eo, quomodo quisque natus est, ut supra dictum
est, quid deceat, exquirimus, tum in tota vita constituenda multo est ei rei
cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae possimus nobismet ipsis
nec in ullo officio claudicare.
[120] Ad hanc autem rationem quoniam maximam vim natura habet, fortuna proximam,
utriusque omnino habenda ratio est in deligendo genere vitae, sed naturae magis;
multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna nonunquam tamquam ipsa
mortalis cum immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturae suae non
vitiosae genus consilium vivendi omne contulerit, is constantiam teneat (id enim
maxime decet) nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere vitae. Quod
si acciderit (potest autem accidere) facienda morum institutorumque mutatio est.
Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus; sin minus,
sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus
probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente
praecidere.
[121] Commutato autem genere vitae omni ratione curandum est ut id bono consilio
fecisse videamur. Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse maiores,
primum illud exceptum sit ne vitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut
quaedam imitari possit (ut superioris filius Africani, qui hunc Paulo natum
adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse,
quam ille fuerat sui) si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum
contionibus tenere sive bella gerere, illa tamen praestare debebit, quae erunt
in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam,
quo minus ab eo id, quod desit, requiratur. Optima autem hereditas a patribus
traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque
gestarum, cui dedecori esse nefas et vitium iudicandum est.
[122] Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt
iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est
igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et
probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis
inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a
libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et
corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria.
Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant
intemperantiam, meminerint verecundiae, quod erit facilius, si in eiusmodi
quidem rebus maiores natu nolent interesse.
[123] Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam
augendae videntur, danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem
publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent. Nihil autem magis
cavendum est senectuti quam ne languori se desidiaeque dedat; luxuria vero cum
omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est. Sin autem etiam libidinum
intemperantia accessit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit
et facit adulescentium impudentiorem intemperantiam.
[124] Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, de privatorum, [de
civium], de peregrinorum officiis dicere. Est igitur proprium munus magistratus
intellegere se gerere personam civitatis debereque eius dignitatem et decus
sustinere, servare leges, iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse.
Privatum autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et
abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quae tranquilla et
honesta sint; talem enim solemus et sentire bonum civem et dicere.
[125] Peregrini autem atque incolae officium est nihil praeter suum negotium
agere, nihil de alio anquirere minimeque esse in aliena re publica
curiosum.--Ita fere officia reperientur, cum quaeretur quid deceat et quid aptum
sit personis, temporibus, aetatibus. Nihil est autem quod tam deceat, quam in
omni re gerenda consilioque capiendo servare constantiam.
[126] Sed quoniam decorum illud in omnibus factis, dictis, in corporis denique
motu et statu cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine,
ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi,
in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud
quosque vivamus, his quoque de rebus pauca dicantur. Principio corporis nostri
magnam natura ipsa videatur habuisse rationem, quae formam nostram reliquamque
figuram, in qua esset species honesta, eam posuit in promptu, quae partes autem
corporis ad naturae necessitatem datae aspectum essent deformem habiturae atque
foedum, eas contexit atque abdidit.
[127] Hanc naturae tam diligentem fabricam imitata est hominum verecundia. Quae
enim natura occultavit, eadem omnes, qui sana mente sunt, removent ab oculis
ipsique necessitati dant operam ut quam occultissime pareant; quarumque partium
corporis usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus
appellant, quodque facere turpe non est, modo occulte, id dicere obscenum est.
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
[128] Nec vero audiendi sunt Cynici aut se qui fuerunt Stoici paene cynici qui
reprehendunt et irrident, quod ea, quae turpia non sint, verbis flagitiosa
ducamus, illa autem, quae turpia sunt, nominibus appellemus suis. Latrocinari,
fraudare, adulterare re turpe est, sed dicitur non obscene; liberis dare operam
re honestum est, nomine obscenum; pluraque in eam sententiam ab eisdem contra
verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret ab
oculorum auriumque approbatione fugiamus; status, incessus, sessio, accubitio,
vultus, oculi, manuum motus teneat illud decorum.
[129] Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et
ne quid durum aut rusticum sit. Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum
est, ut is haec apta sint, nobis dissoluta. Scaenicorum quidem mos tantam habet
vetere disciplina verecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo;
verentur enim, ne, si quo casu evenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur,
aspiciantur non decore. Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, cum
soceris generi non lavantur. Retinenda igitur est huius generis verecundia,
praesertim natura ipsa magistra et duce.
[130] Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit,
in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem.
Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium
in gestu motuque caveatur. Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores et
histrionum nonnulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt
recta et simplicia laudantur. Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est,
color exercitationibus corporis. Adhibenda praeterea munditia est non odiosa
neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas
optima est.
[131] Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur [in] ingressu mollioribus,
ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus
nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora
torquentur; ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam. Sed multo
etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant, quod assequemur,
si cavebimus ne in perturbationes atque exanimationes incidamus et si attentos
animos ad decoris conservationem tenebimus.
[132] Motus autem animorum duplices sunt; alteri cogitationis, alteri appetitus.
Cogitatio in vero exquirendo maxime versatur, appetitus impellit ad agendum.
Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum
rationi oboedientem praebeamus. Et quoniam magna vis orationis est eaque duplex,
altera contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur
iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus,
congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia. Contentionis
praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an possint haec
quoque esse. Sed discentium studiis inveniuntur magistri, huic autem qui
studeant sunt nulli, rhetorum turba referta omnia; quamquam, quae verborum
sententiarumque praecepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt.
[133] Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut
clara sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum
exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter. Nihil fuit
in Catulis, ut eos exquisito iudicio putares uti litterarum, quamquam erant
litterati; sed et alii; hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat
dulcis, litterae neque expressae, neque oppressae, ne aut obscurum esset aut
putidum, sine contentione vox nec languens nec canora. Uberior oratio L. Crassi
nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale vero et
facetiis Caesar, Catuli patris frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi
genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret. In omnibus igitur his
elaborandum est, si in omni re quid deceat exquirimus.
[134] Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque
pertinax, insit in eo lepos. Nec vero, tamquam in possessionem suam venerit,
excludat alios, sed cum reliquis in rebus tum in sermone communi vicissitudinem
non iniquam putet. Ac videat in primis, quibus de rebus loquatur, si seriis,
severitatem adhibeat, si iocosis leporem. In primisque provideat, ne sermo
vitium aliquod indicet inesse in moribus; quod maxime tum solet evenire, cum
studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut severe, maledice
contumelioseque dicitur.
[135] Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis aut de re
publica aut de artium studiis atque doctrina. Danda igitur opera est, ut,
etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio, sed utcumque
aderunt; neque enim isdem de rebus nec omni tempore nec similiter delectamur.
Animadvertendum est etiam, quatenus sermo delectationem habeat, et ut incipiendi
ratio fuerit, ita sit desinendi modus.
[136] Sed quomodo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes
fugiamus, id est motus animi nimios rationi non obtemperantes, sic eiusmodi
motibus sermo debet vacare, ne aut ira existat aut cupiditas aliqua aut pigritia
aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum
sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur. Obiurgationes etiam
nonnumquam incidunt necessariae, in quibus utendum est fortasse et vocis
contentione maiore et verborum gravitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere
videamur irati. Sed ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro
invitique veniemus, nec unquam nisi necessario, si nulla reperietur alia
medicina, sed tamen ira procul absit, cum qua nihil recte fieri, nihil
considerate potest.
[137] Magnam autem partem clementi castigatione licet uti, gravitate tamen
adiuncta, ut et severitas adhibeatur et contumelia repellatur, atque etiam illud
ipsum, quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est ipsius id causa, qui
obiurgetur, esse susceptum. Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quae
cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, tamen gravitatem
retinere, iracundiam pellere; quae enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec
constanter fieri possunt neque is, qui adsunt, probari. Deforme etiam est de se
ipsum praedicare, falsa praesertim, et cum inrisione audientium imitari militem
gloriosum.
[138] Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam,
qualem hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus,
ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis
dignitatisque diligentia. Cn. Octavio, qui primus ex illa familia consul factus
est, honori fuisse accepimus, quod praeclaram aedificasset in Palatio et plenam
dignitatis domum, quae cum vulgo viseretur, suffragata domino, novo homini, ad
consulatum putabatur. Hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus.
Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit, hic, summi et clarissimi
viri filius, in domum multiplicatam non repulsam solum rettulit, sed ignominiam
etiam et calamitatem.
[139] Ornanda enim est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda, nec domo
dominus, sed domino domus honestanda est, et, ut in ceteris habenda ratio non
sua solum, sed etiam aliorum, sic in domo clari hominis, in quam et hospites
multi recipiendi et admittenda hominum cuiusque modi multitudo, adhibenda cura
est laxitatis. Aliter ampla domus dedecori saepe domino fit, si est in ea
solitudo, et maxime, si aliquando alio domino solita est frequentari. Odiosum
est enim, cum a praetereuntibus dicitur:
o domus antiqua, heu quam dispari
dominare domino
quod quidem his temporibus in multis licet dicere.
[140] Cavendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et
magnificentia prodeas, quo in genere multum mali etiam in exemplo est. Studiose
enim plerique praesertim in hanc partem facta principum imitantur, ut L.
Luculli, summi viri, virtutem quis? at quam multi villarum magnificentiam
imitati! Quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque
revocandus. Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque vitae transferenda est.
Sed haec hactenus.
[141] In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus
rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accommodatius, deinde ut
animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior neve
minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet. Tertium est, ut caveamus,
ut ea, quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem, moderata sint. Modus
autem est optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius.
Horum tamen trium praestantissimum est appetitum obtemperare rationi.
[142] Deinceps de ordine rerum et de opportunitate temporum dicendum est. Haec
autem scientia continentur ea, quam Graeci eutaxin nominant, non hanc, quam
interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, sed illa est eutaxia, in qua
intellegitur ordinis conservatio. Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus,
sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut
dicentur, loco suo collocandarum. Ita videtur eadem vis ordinis et collocationis
fore; nam et ordinem sic definiunt, compositionem rerum aptis et accommodatis
locis. Locum autem actionis opportunitatem temporis esse dicunt; tempus autem
actionis opportunum Graece eukairia, Latine appellatur occasio. Sic fit, ut
modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis
idoneorum ad agendum temporum.
[143] Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus, hoc
autem loco de moderatione et temperantia et harum similibus virtutibus
quaerimus. Itaque quae erant prudentiae propria suo loco dicta sunt; quae autem
harum virtutum, de quibus iam diu loquimur, quae pertinent ad verecundiam et ad
eorum approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt.
[144] Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quemadmodum in oratione
constanti, sic in vita omnia sint apta inter se et convenientia; turpe enim
valdeque vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre
sermonem. Bene Pericles, cum haberet collegam in praetura Sophoclem poetam iique
de communi officio convenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque
Sophocles: "O puerum pulchrum, Pericle!" "At enim praetorem, Sophocle, decet non
solum manus sed etiam oculos abstinentes habere." Atqui hoc idem Sophocles si in
athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset. Tanta vis est et
loci et temporis. Ut si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in
ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non
reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia
temporis.
[145] Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet aut
si qua est alia magna perversitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et
praecepta desiderat; quae autem parva videntur esse delicta neque a multis
intellegi possunt, ab iis est diligentius declinandum. Ut in fidibus aut tibiis
quamvis paulum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, sic videndum
est in vita ne forte quid discrepet, vel multo etiam magis, quo maior et melior
actionum quam sonorum concentus est.
[146] Itaque ut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos, si
acres ac diligentes iudices esse volumus animadversores[que] vitiorum, magna
saepe intellegemus ex parvis. Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione
aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex
reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile
iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet. Quo in
genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare, ut, si
quid dedeceat in illis, vitemus ipsi; fit enim nescio quomodo ut magis in aliis
cernamus, quam in nobismet ipsis, si quid delinquitur. Itaque facillume
corriguntur in discendo, quorum vitia imitantur emendandi causa magistri.
[147] Nec vero alienum est ad ea deligenda, quae dubitationem afferunt, adhibere
doctos homines vel etiam usu peritos et, quid iis de quoque officii genere
placeat exquirere. Maior enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa
deducitur. In quibus videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam
quid quisque sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat. Ut enim pictores
et ii qui signa fabricantur et vero etiam poetae suum quisque opus a vulgo
considerari vult, ut si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et
secum et ab aliis, quid in eo peccatum sit exquirunt, sic aliorum iudicio
permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
[148] Quae vero more agentur institutisque civilibus, de his nihil est
praecipiendum; illa enim ipsa praecepta sunt, nec quemquam hoc errore duci
oportet, ut siquid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem
fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere; magnis illi et divinis
bonis hanc licentiam assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est eicienda; est
enim inimica verecundiae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum.
[149] Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene
de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut
imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti,
cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in
ipsoque peregrino privatimne an publice venerit. Ad summam, ne agam de singulis,
totius generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare
debemus.
[150] Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint,
haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum
incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et sordidi quaestus
mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur; est enim in
illis ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur
a mercatoribus, quod statim vendant; nihil enim proficiant, nisi admodum
mentiantur; nec vero est quicquam turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida
arte versantur; nec enim quicquam ingenuum habere potest officina. Minimeque
artes eae probandae, quae ministrae sunt voluptatum:
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores,
ut ait Terentius; adde huc, si placet, unguentarios, saltatores, totumque ludum
talarium.
[151] Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas
quaeritur ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt
iis, quorum ordini conveniunt, honestae. Mercatura autem, si tenuis est, sordida
putanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine
vanitate inpertiens, non est admodum vituperanda; atque etiam si satiata quaestu
vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso se portu in agros
possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari. Omnium autem rerum,
ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius,
nihil dulcius, nihil homine libero dignius. De qua quoniam in Catone Maiore
satis multa diximus, illim assumes quae ad hunc locum pertinebunt.
[152] Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quem ad modum officia
ducerentur, satis expositum videtur. Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt,
potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum
honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus. Nam cum omnis honestas manet
a partibus quattuor, quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia
magnanimitatis, quarta moderationis, haec in deligendo officio saepe inter se
comparentur necesse est.
[153] Placet igitur aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam
ea, quae ex cognitione ducantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si
contigerit ea vita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis [quamvis]
omnia, quae cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et
contempletur, tamen si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat
e vita. Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam sophian Graeci
vocant--prudentiam enim, quam Graeci phronesin dicunt, aliam quandam
intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia; illa autem
sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum et humanarum scientia, in
qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos; ea si
maxima est, ut est, certe necesse est, quod a communitate ducatur officium, id
esse maximum. Etenim cognitio contemplatioque [naturae] manca quodam modo atque
inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur. Ea autem actio in hominum
commodis tuendis maxime cernitur; pertinet igitur ad societatem generis humani;
ergo haec cognitioni anteponenda est.
[154] Atque id optimus quisque re ipsa ostendit et iudicat. Quis enim est tam
cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti
contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum
discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia
relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi
magnitudinem posse arbitretur? atque hoc idem in parentis, in amici re aut
periculo fecerit.
[155] Quibus rebus intellegitur, studiis officiisque scientiae praeponenda esse
officia iustitiae, quae pertinent ad hominum utilitatem, qua nihil homini esse
debet antiquius. Atque illi ipsi, quorum studia vitaque omnis in rerum
cognitione versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non
recesserunt. Nam et erudierunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus
suis publicis essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracosium
Dionem Plato multique multos, nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus,
si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina instructi ad eam et
ornati accessimus.
[156] Neque solum vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque
docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur. Nec
enim locus ullus est praetermissus ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad
disciplinam rei publicae pertineret, ut otium suum ad nostrum negotium
contulisse videantur. Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad
hominum utilitatem suam intelligentiam prudentiamque potissimum conferunt; ob
eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel
acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur,
eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
[157] Atque ut apium examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed cum
congregabilia natura sint, fingunt favos, sic homines, ac multo etiam magis,
natura congregati adhibent agendi cogitandique sollertiam. Itaque, nisi ea
virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani,
attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque
magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et
immanitas. Ita fit, ut vincat cognitionis studium consociatio hominum atque
communitas.
[158] Nec verum est quod dicitur a quibusdam propter necessitatem vitae, quod
ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus,
idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem; quodsi omnia
nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt,
suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in
cognitione et scientia collocaret. Non est ita. Nam et solitudinem fugeret et
socium studii quaereret, tum docere, tum discere vellet, tum audire, tum dicere.
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam
valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
[159] Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta
naturae ea sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda. non placet;
sunt enim quaedam partim ita foeda, partim ita flagitiosa, ut ea ne conservandae
quidem patriae causa sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed
ita taetra quaedam, ita obscena, ut dictu quoque videantur turpia. Haec igitur
non suscipiet rei publicae causa, ne res publica quidem pro se suscipi volet.
Sed hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit rei
publicae quicquam illorum facere sapientem.
[160] Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum
excellere, quod teneatur hominum societate. [Etenim cognitionem prudentiamque
sequetur considerata actio; ita fit, ut agere considerate pluris sit quam
cogitare prudenter]. Atque haec quidem hactenus. Patefactus enim locus est ipse,
ut non difficile sit in exquirendo officio quid cuique sit praeponendum videre.
In ipsa autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus quid cuique praestet
intellegi possit, ut prima diis immortalibus, secunda patriae, tertia
parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur.
[161] Quibus ex rebus breviter disputatis intellegi potest non solum id homines
solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis
utrum honestius sit. Hic locus a Panaetio est, ut supra dixi, praetermissus. Sed
iam ad reliqua pergamus.
Torna all'inizio
|