Libro IV: vv. 296-392 L'ultimo colloquio
Book IV:lines 296-392 The last monologue
At regina dolos (quis fallere possit amantem?)
praesensit, motusque excepit prima futuros,
omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Tandem his Aenan compellat vocibus ultro:
"Dissimiluare etiam sperasti, perfide, tantum
posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
et mediis properas aquilonibus ire per altum,
crudelis? Quid? Si non arva aliena domosque
ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis, et istam
oro, si quis adhuc precibus locus exue mentem.
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,
fama prior.
Cui me moribundam deseris, hospes?
(Hoc solum nomen quoniamo de coniuge restat).
Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater
destruat, aut captam ducat Gaetulus larbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta viderer."
Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hand abscondere furto
Speravi (ne funge) fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquas colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italian magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius captisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divom, love missus ab ipso
(testor utrumque caput) celeris mandata per auras
detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor."
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
huc illuc volcens oculos, totumque pererrat
luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
"Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
Num fletu ingemuit nostro?
Num lumina flexit?
Num lacrimas vistus dedit, aut miseratus amantem est?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
excepi, et regni demens in parte locavi;
amissam classem, socios a morte reduxi.
Heu furiis incensa feror!
Nunc augur Apollo,
nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divom fert horrida iussa per auras.
Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos
sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.
1, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
oomnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos."
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem
dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
| |