De opinione Iohannis de Lugio de creatione et quid sit creatio secundum seipsum
Consequenter dicendum est quid credit dictus Iohannes de creatore omnium visibilium et invisibilium. Et primo quid sit creare; secundo si creaturae factae sunt ex nihilo vel creatae; tertio utrum creaturae boni dei fuerint creatae bonae simpliciter et pure sine malitia aliqua; quarto si unquam fuerit in aliquo libertas arbitrii.
Creare secundum eum est ex aliqua praeiacenti materia aliquid facere et sic semper sumiter et non ex nihilo. Et distinguit creare tripliciter: primo de bono in melius, et secundum hanc distinctionem Christus fuit a patre creatus sive factus. Unde illud Isaiae: "Ego dominus creavi eum". Et ait Apostolus: "Potifex factus in aeternum".
Secundo dicitur creare de malo in bonum, iuxta illud Apostoli: "Ipsius summus factura, creati in Christo Iesu". Et illud Genesi: "In principio creavit deus caelum et terram". Quod sic exponit: "In principio", hoc est in filio, qui ait: "Ego principium qui et loquor vobis". Et dicit expresse dictus Iohannes quod tunc creavit deus pater caelum et terram non ex nihilo sed ex aliquo ad aliquod bonum, sicut illi de quibus dicit Apostolus: "Creati in Christo in operibus bonis".
Tertio dicitur ex malo in peius facere, ad quod inducit illud in Codice in titulo De Haereticis et Manichaeis: "Omnes vetitae divinis legibus et imperialibus constitutionibus haereses" et cetera usque ad "ministros creare quod non sunt". Dicit itaque quod omnes creaturae sunt ab aeterno bonae creaturae cum deo bono et malae cum malo deo, et quod creatores non praecedunt creaturas aeternitate sed causa et quod creaturae ex deo sunt ab aeterno sicut aplendor vel radii in sole qui non praecepit radios suos tempore, sed tantum causa vel natura.
Item dicit iste mundus est a diabolo vel potius a patre diaboli et quod numquam habuit principium nec finem habebit.
Item intelligit quod bonus deus habeat alterum mundum in quo sunt homines et animalia et omnia similia istis visibilibus et corruptibilibus creaturis, et ibidem fiunt coniugio et fornicationes et adulteria, ex quibus procreantur infantes et, quo etiam turpius est, quod populus bonis dei duxerunt contra praeceptum ipsius ibidem filias alinigenas in uxores, id est filias alieni dei, sive malorum deorum et ex tali coitu inhonesto et prohibito nati sunt gigantes et multi alii diversis temporibus.

An Deus bonus creavit suas creaturas sine malitia
Nunc dicendum est si deus bonus creavit creaturas suas puras sine malitia aliqua. Ad hoc autem praetermittendae sunt multae blasphemiae qua ipse Iohannes dicit , vidilicet, quod deus non est omnipotens. Dicit tamen quod deus vult et potest omnia bona quantum in ipso est et in suis creatutis quae sibi necessario obtemperant; sed impeditur haec dei voluntas et potentia ab hoste suo.
Iter quod alteruter agit in alterutrum ab aeterno, et quod causa mala id est deus malus agit in deum verum et in eius filium atque in cuncta eius opera ab aeterno. Ad haec inducit multas auctoritates ut est illud verbum domini ad Satan in Iob: "Tu autem commovisti me adversus Iob ut affligerem eum frustra". Et iterum Iob ad deum: "Mutatus es mihi in crudelem".
Item dicit quod ille qui est summus in malo plus potest quam creaturae quae sunt infra summum deum in bono. Unde concludit ex praemissis quod bonus deus non potuit perfectas creaturas sua quamvis hoc voluerit, et hoc sibi et creaturis suis accidit propter resistentiam mali dei qui actum suum sive quamdam malitiam ab aeterno inseruit in eas, ex qua malitia creaturae habuerunt posse peccare. Et hoc inducit illud in Ecclesiastico: "Qui potuit transgredi et non est transgressus; et malum facere non fecit", quod totum simpliciter exponit de Christo. Et illud Iob: "In angelis suis reperit pravitatem" Et iterum: "Stellae non sunt mundae" et cetera. Et illud in principio Genesis: "Sed et serpens erat callidior cunctis animantis calliditate participant, sed plus omnibus serpens et ideo per eum facta est deceptio. Ad praedicta etiam facit aliud quod ipse dicit, scilicet quod nihil est quod habeat liberum arbitrium, etiam deus summus, qui etiam non potuit perficere suam voluntatem propter resistentiam hostis suis.
Item dicit omnis creatura dei boni duxit potentiam ad actum decepta errore, quem etiam dicit esse deum summum in malo, excepto Christo in quo illo potentia peccandi, sive vis transgressionis ita oppressa est per summum bonum ut caruerit suo effectu, quod mirabile atque insolitum fuit ipsi Christo. Ideoque laudabilis est, sicut de eo dicitur in libro Sapientiae: "Quis est hic? Et laudabimus eum" et cetera, et omnes aliae creaturae dei boni vituperabiles extiterunt. Ad hoc autem inducit illud Apostoli: "Vanitati enim creatura subiecta est non volens". Et iterum: "Scimus quod creatura ingemiscit" et cetera.
Item dicit quod quando deus infert pro culpis creaturis suis, tunc agit malum, nec facit secundum de um, immo servit adversario suo.
Item dicit quod cum deus dicit: "Ego sum et non est alius deus": et iterum: "Videte quod ego ipse sum deus" et similia, duplicando, tunc movetur ab adversario. Deus enim verus semel tantum loquitur et idipsum non repetit sicut dicit Iob.
Item dicit quod deus non praescit aliquod malum ex vi suae scientiae quia illud non fluit ab eo, sed praescit illud aliquando per adversarium suum.
Item credit quod verus deus propter peccata creaturarum eius diluvium et destruxit Pentapolim et subvertit Ierusalem, et ut breviter dicam, omnia mala praedicta quae passus est populus Israel in Iudaea sive in terra promissionis intulit eis verus deus motus ab adversario propter peccata quae ipsi fecerunt sicut dictus Iohannes ait et etiam putat praedicta omnia fuisse facta in quodam altero mundo dei veri.
Item credit quod animae dei trasmittantur de corpore in corpus et quod omnes in fine liberabuntur a poena et a culpa.
Item iste Iohannes recipit totam bibliam sed putat eam scriptam fuisse in alio mundo et ibidem esse formatos Adam et Evam.
Item credit quod Noe, Abraham, Isaac et Iacob et ceteri patriarchae et Moyses et Iosue et omnes prophetae et beatus Iohannes Baptista placuerunt deo et quod fuerunt homines in alio mundo.
Item quod Christus natus est ex patribus secundum carnem antiquis supra nominatis, et quod vere assumpsit carnem ex beata Virgine et vere passus est, crucifixus, mortuus et sepultus et resurrexit tertia die, sed putat quod omnia praedicta fuerunt in alio superiori mundo et non in isto.
Item quod in praedicto mundo totum humanum genus incurrit mortem propter peccatum cui obedivit, quod peccatum a praedicto Iohanne principium et causa omnium malorum sicut saepe dictum est supra, et corporibus eorum ibidem sepultis, animae descenderunt necessario infernum, id est in hunc mundum, et ad hunc infernum descendit Christus ut auxiliaretur eis.
Item credit quod ibidem fiet resurrectio mortuorum scilicet quod unaquaeque dei recipiet proprium corpus.
Item quod verus deus dedit in eodem mundo populo supradicto legem Moysi. Ibidem etiam offerebant sacerdotes hostias et holocausta pro peccatis populi, quae secundum legem praecipiebantur offerri.
Item in eodem loco Christus ad litteram fecit vera miracula, suscitando mortuos et illuminando caecos et pascendo de quinque panis hordeaceis quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
Quid plura? Quidquid in tota biblia legitur fuisse in hoc mundo ipse in quodam alio mundo ad litteram fuisse convertit.

Quod Iohannes de Lugio fecit librum de erroribus
Siquidem blasphemias et errores praedictos, et multos alios quos longum esset et etiam mihi taedium enarrare, finxit saepedictus Iohannes de Lugio Heresiarcha et ex eis compilavit quoddam volumen magnum decem quaternorum cuius exemplarium habeo et perlegi et es illo errores supredictos extraxi. Est etiam valde notandum quod dictus Iohannes et eius complices non audeant revelare dictos erores credentibus suis ne ipsi credentes discendant ab eis propter hos novos errores et propter divisionem quae horum causa est inter Catharos Albanenses. Cathari Albanenses damnant et Concorrezenses et e converso.


Indietro