Sequitur de propriis erroribus ecclesiae Catharorum de Concorrezo
Isti bene sentiunt de uno principio tantum, sed multi ex eis errant in trinitate et unitate.
Item confitentur quod deus ex nihilo creavit angelos et quatuor elementa, sed erant credendo quod diabolus de licentia dei formavit omnia visibilia sive hunc mundum.
Item credunt quod diabolus formavit corpus primi hominis et in illus effundit unum angelum qui in modico iam peccaverat.
Item quod omnes animae sunt ex traduce ad ipso angelo.
Item reprobant totum Vetus testamentum, putentes quod diabolus fuit auctor eius exceptis illis tantummodo verbis quae sunt inducta in Novo testamento per Christum et Apostolos sicut illud: "Ecce Virgo concipiet" et cetera et similia.
Item isti omnes damnant Moysen et ex illis multi dubitant de Abraham, Isaac et Iacob et ceteris patriarchis et etiam prophetis in speciali, et multi ex eis modo bene credunt de beato Iohanne Baptista quem olim omnes damnabant.
Item dicunt quod Christus nion assumpsit animam humanam, sed omnes credunt eum assumpsit carnem de beata Virgine.

Errores Nazarii episcopi ipsorum
Nazatius vero quondam eorum episcopus et antiquissimus coram me et multis aliis dixit quod beata Virgo fuit angelus et quod Christus non assumpsit naturam humanam sed angelicam sive corpus caeleste. Et dixit quod habuit hunc errorem ab episcopo et filio maiore ecclesiae Burgariae iam fere elapsis annis LX.
Praeterea notandum est quod omnes Cathari, qui confitentur Crhistum assumpsisse verum corpus humanum, negant illud corpus esse glorificatum et glorificandum, et dicunt quod Christus in die ascensionis suae deposuit illud caelo aereo et iterum resumet illus in die iudicii et psot iudicium resolvetur in praeiacentem materiam tanquam cadaver putridum.
Item dicunt quod anima beatae Virginis et Apostolorum omniumque sanctorum non sunt adhuc in gloria nec erunt usque in diem iudicii, sed sunt in aere isto in quodam loco cum corpore Iesu Christi.

De Catharis Baiolensibus
Nunc dicendum est de opinionibus ecclesiae de Baiolo.
Isti conveniunt cum praedictis Catharis de Concorrezo fere in omnibus opinionibus supradictis excepto hoc, scilicet quod dicunt quod animae sutn creatae a deo ante mundi constitutionem et quod tunc etiam peccaverunt.
Item credunt cum praedicto Nazario quod beata Virgo fuit angelus et quod Christus non assumpsit naturam humanam ex ea, nec vere passus est aliquem dolorem in morte sed quod assumpsit corpus caeleste.


De Catharis Tholosanis, Albigensibus et Carcassonensibus

Ultimo notandum est quod Cathari ecclesiae Tholosanae et Albigensis et Carcassonensis tenet errores Belezinansae et antiquorum Albanensium, et fere omnes ecclesiae Catharorum de ultra mare quae scripsi similiter.
Nulla vero ecclesia Catharorum concordat in omnibus ecclesiae de Concorrezo. Ecclesia Franciae concordat cum Baiolensi. Illi vero de Marchia Trevisiana et de Tuscia et de Valle Spoletana concordant cum dictis Baiolensibus in pluribus quam cum Albansensibus, sed paulatim trahuntur Albanenses.
Item omnes ecclesiae Catharorum se recipiunt ad invicem licet habeant diversas et contrarias opiniones, praeter Albanenses et Concorrezenses qui se damnant adinvicem sicut supra dictum est. Si quis vero Catharus sive Cathara cusiuscumque sexus sit, praefatos errores confessus non fuerit, proprios vel saltem communes, tunc est dicendum de illo indubitanter quod ipse in hypocrisi mendacium loquitur, quod est proprium Catharorum teste Apostolo qui de eis sic sine velamine prophetavit, nisi forte fuerit homo simplex vel novitius inter eos, talibus enim multis illorum secreta minime revelantur.

De heresi Leonistarum sive Pauperum de Ludguno
Supra dictum est sufficienter de haeresi Catharorum. Nunc dicendum est de heresi Leonistarum sive Paupeum de Ludguno. Dividitur autem haec heresis in duas partes. Prima pasrs vocatur Pauperes Ultramontani, secunda vero Pauperes Lombardi, et isti descenderunt de illis. Primi, scilicet Pauperes Ultramontani dicunt quod omne iuramentum est prohibitum in Novo testamento tanquam mortale peccatum. Et illud idem dicunt de iustitia saeculari, scilicet quod non licet regibus, principibus et potastatibus punire malefactores.
Item dicunt quod simplex laicus potest consecrare corpus domini. Credo etiam quod idem dicunt de mulieribus, quia haec non negaverunt michi.
Item quod ecclesia Romana non est ecclesia Iesu Christi.

De pauperibus Lombardi
Pauperes Lombardi concordant cum primis in iuramento et iustitia saeculari. De corpore vero domini sentiunt peius quam primi, dicentes quod concessum est cuilibet homini sine peccato mortali consecrare illud.
Item dicunt quod ecclesia Romana est ecclesia malignantium, et bestia et meretrix quae leguntur in Apocalypsi, et ideo dicunt nullum esse peccatum in quadragesima et in sextis feriis contra praeceptum ecclesiae comedere carnes dummodo fiat sine scandalo aliorum.
Item ecclesia Christi permansit in episcopis et aliis praelatis usque ad beatum Silvestrum et in eo defecit, quousque ipsi eam restauverunt. Tamen dicunt quod semper fuerunt aliqui qui deum timebant et salvabantur.
Item dicunt quod infantes salvantur sine baptismo.

Anno domini M CC L compilatum est fideliter per dictum fratrem Rainerium opus superius annotatum. Deo Gratias.

Indietro