Notabile dubietas inter eos
Proinde omnes Cathari laborant in maximo dubio et periculo animae. Verbi gratia si praelatus eorum et maxime episcopus occulte commiserit aliquo mortale peccatum, quales etiam olim multi reperti sum inter eos, omnes illi quibus ille manum suam imposuit sunt decepti et pereunt si in eo statu decedunt. Et causa huiusmodi periculi evitandi omnes ecclesiae Catharorum, una excepta solummodo vel duabus, receperunt secondo, et aliquae tertio, consolamentum, id est manus impositionem, quod est baptismus eorum ut supra dicutm est, et praedictis est fama publica inter eos.

Hae sunt ecclesiae Catharorum
Sunt autem XVI omnes ecclesiae Catharorum. Nec imputes michi, lector, quod eas nominavi ecclesias, sed potius eis, quia ita se vocant.
Ecclesia Albanensium vel de Donnezascho. Ecclesia de Concorrezo. Ecclesia Baiolensium sive de Baiolo. Ecclesia Vicentina sive de Marchia. Ecclesia Florentina. Ecclesia de Valle Spoletana. Ecclesia Franciae. Ecclesia Tolosana. Ecclesia Carcassonensis. Ecclesia Albigensis. Ecclesia Sclavoniae. Ecclesia Latinorum de Costantinopoli. Ecclesia graecorum ibidem. Ecclesia Philadelphiae in Romania. Ecclesia Burgariae. Ecclesia Dugunthiae. Et omnes habuerunt originem de duabus ultimis.

Loca in quibus morantur
Prima scilicet Albanenses moratur Veronae et in pluribus civitatibus Lombardie et sunt numero fere circiter quingenti utriusque sexus. Illi autem de Concorrezo diffusi sunt fere per totam Lombardiam et sunt utriusque sexus M et D, et plures etiam. Baiolenses Mantua, Brixiae, Bergami et in camitatu Mediolani sed pauci, et in romaniola, et sunt CC. Ecclesia de Marchia nihil habent Veronae et sunt circiter C. Illi de Tuscia et de Valle Spoletana fere C. Ecclesia Franciae morantur Veronae et in Lombardia, et sunt circiter CL. Ecclesia Tolosana et Albigensis et Carcassonensis cum quibusdam qui olim fuerunt Agennensis ecclesiaae quae fere destructa est, sunt fere CC. Ecclesia Latinorum in Costantinopoli sunt fere L. Item ecclesia Scalvonie et Philadelphiae et Graecorum, Burgariae et Dugunthiae omnes simul fere D. O lector, dicere potes secure quod in toto mundo non sunt Cathari utriusque sexus numero quatuor millia, et dicta comèputatio pluries olim fact est inter eos.

De propriis opinionibus Albanensium
Supra ostensum est de communibus opinionibus et sacramentis sive de ministris Catharorum. Ammodo dicendum est de propriis. Et primo de Ecclesia Albanensium, qui alio nomine dicuntur de Donnezacho, eo quod errant in pluribus quam ceteri.
Primo igitur notabiliter sciendum est quod isti Albanenses divisi sunt in duas partes in opinionibus contrariis et diversis. Unius partis caput est Balasinansa Veronensis eorum episcopus; et eum sequuntur, plurimi antiquiores et pauci iuvenes eius sectae. Alterius vero partis caput est Iohannes de Lugio Bergamensis, eorum filius maior et ordinatus episcopus. Et hunc se quuntur econverso iuniores et pauci antiquiores et ista est maior satis quam prima.

De opininibus Balazinansae
Prima pars tenet opiniones antiquas quas omnes Cathari et Albanenses habebant in annis Domini currentibus McCC usque ad annos currentes M CC XXX ita quod opiniones istorum proprie praeter communes supra scriptas hae sunt. Scilicet quod sunt duo principia ab aeterno, vidilicet boni et mali.
Item quod trinitas scilicet pater et filius et spiritus sanctus, non est unus deus, sed quod pater est maior filio et spirito sancto.
Item quod utrumque principium, sive uterque deus, creavit suos angelos et suum mundum et quod iste mundus est creatus factus et formatus a malo deo et omnia que in eo sunt.
Item quod diabolus cum suis angelis ascendit in caelum et facto ibi proelio cum Michaele archangelo et angelis boni dei extraxit inde tertiam partem creaturam dei, et infundit eas quotidie in humanis corioribus et in brutis et etiam de uno corpore eas trasmittit in aliud, donec omnes reducerentur in caelum. Vocantur autem istae dei creaturae secundum eos "Populus dei" et "Animae" atque "Oves Israel" et etiam multis aliis nominibus.
Item quod dei filius non assumpsit humanam naturam in veritate sed eius similiter ex beata Virgine, quam dicunt fuisse angelum, nec vere comedit nec vere bibit nec vere passus est nec vere mortuus et sepultus nec eius resurrectio fuit vera, sed fuerunt haec omnia putative, sicut de eo legitur in Luca: "ut putabatur, filius Ioseph". Similiter dicunt de omnibus miraculis quae Christus fecit.
Item quod Abraham, Isaac et Iacobm et Moyses et omnes antiqui patres atque Iohannes Baptista fuerunt inimici dei et ministri diaboli.
Item quod diabolus fuit auctor totius Veteris Testamenti exceptis his libris: Iob, Psalterio, Libris Salomonis, Sapientiae, Iesu filii Syrach, Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Danielis et duodecim prophetarum, quorum quosdam dicunt esse scriptos in caelo, illos scilicet qui fuerunt scripti ante destructionem Ierusalem, quam dicunt fuisse caelestem.
Item quod mundus iste nunquam habebit finem.
Item quod iudicium futurum iam factum est nec amplius fiet.
Item quod infernus et ignis aeternus sive poenae aeternae sunt in isto mundo tantum et non alibi.
Siquidem praedictas opiniones tenebant omnes Albanenses in praedicto tempore generaliter, exceptis simplicioribus quibus singula non revelabantur.

De opinionibus Iohannis de Lugio
Opiniones vero Iohannis de Lugio supreadicti et sequentium eum hic inferius describuntur. Et est primo sciendum quod dictus Iohannes adhuc tenet aliquas praedictarum opinionum et quasdam penitus mutavit in peius necnon errores alios confinxit ut subsequenter apparet.

De duobus principiis
Fingit namque dictus Iohannes de Lugio Albanensis quod duo sunt principia sive dii vel domini ab aeterno, unum scilicet boni et alterum mali, sed diverdimode quam primi ut infra apparebit. Trinitatem vero et unitatem iuxta fidem catholicam in deo penitus negat.

Quibus nominibus vocat principium malum
Primum principium mail, iuxta quod ipse asserit, vocatur in divinis scripturis multis nominibus. Dicitur enim malitia, iniquitas, cupiditas, impietas, peccatum, superbia, mors, infernus, calumnia, vanitas, iniusticia, perditio, confusio, corruptio et fornicatio. Et etiam dicit quod omnia supradicta vitia sunt dii vel deae et quod habent suum esse a malitia quam asserit esse causam primam, et quod ipsa causa aliquando significatur per praedicta vitia.
Praeterea dicit quod malum principium notatur per linguam de qua beatus Iacobus dicit quod est "inquietum malum et plenum veneno mortis". Similiter per diem de quo ait Dominun in evangelio: "Sufficit diei malitia sua". Item notatur per illud verbum Apostoli ad corinthios secunda: "Est et non". Item vocatur mons Seyr de quo in Ezechiele dicitur: "Eo quod fueris inimicus sempiternus Domini". Dicitur etiam veniter, de quo ait Apostolus: "Quorum deus veniter est".
Praeterea dicit quod idola gentium quae leguntur per totam seriem Veteris testamenti naturaliter sunt dii mali, hoc est maligni spiritus, et quod ipsi gentiles faciebant imagines eorum ut eos amplius colerent. Quid plura? Taedium est mihi scribere multa fabulosa quae dictus Iohannes scripsit de praedictis vitiis et idolis ut suos asserere conaretur errores.

Indietro