Nunc de confessione Catharorum dicendum est, quae et qualis sit, et quando faciunt ea, et quibus confitentur. Confessio eorum fit hoc modo: "Ego sum hic coram deo et vobis ad faciendum confessionem et ponendum me in culpam de omnibus peccatis meis quae sunt in me usque modo, et ad recipiendum de omnibus veniam a deo et a vobis". Fit etiam ista confessio coram omnibus et publice qui sunt ibi congregati, ubi multotiens sunt centum vel plures viri et mulieres Cathari et credentes eorum. Et dictam confssionem facit unusquisque eorum quando recepit supradictam manus impositionem; et eam facit principaliter paelato eorum tenenti codicem evangeliorum vel totius novi testamenti ante pectus suum, qui, facta absolutione, ponit librum super caput eius, et alii Cathari qui adsunt manum dextram, incipientes consequenter suas orationes.
Quando autem quis eorum cadit in peccatum carnis, vel in aliud quod sit secundum opinionem eorum mortale, post receptam manus impositionem, oportet eum confiteri illud peccatum tantum et non alia, et recipere iterum manus impositionem secreto a praelato suo et ab uno alio ad minus cum eo.
Item de venialibus fit confessio hoc modo. Unus pro omnibus, loquens alta voce, omnibus inclinatis in terra coram praelato tenente librum ante pectus suum, dicit: "Nos venimus coram deo et vobis ad confitendum peccata nostra quia multum peccavimus in verbo, opere, in visione et cogitatione" et cetera huiusmodi. Unde apparet manifeste quod omnes Cathari sine confessione moriuntur in peccatis suis. Et hoc modo confitentur semel in mense si commode possunt.
Nunc dicendum est si Cathari faciunt opera sua pro satisfactione peccatorum quae, priusquam profiterentur haeresim, commiserunt. Ad quod dico quod non, licet ignorantibus fortasse hoc mirabile videatur. Nam frequenter orant et ieiunant et abstinent se omni tempore a carnibus, ovis et caseo, que omnia videntur esse satisfactoria pro peccatis eorum et de quibus ipsi saepe inaniter gloriantur. Sed est in eis triplex error qui facit dicta opera non esse satisfactoria. Primus est quod culpa et poena dimittur totalite per suam manum imposizionem et orationem, vel per orationem tantum iuxta Albanenses sicut supra dictus est. Secundum est quod deus nemini infert poenam purgatioriam, quam penitus esse negant, neque temporalem quam a diabolo inferri putant in hac vita. Hinc etiam dicendum est quod praedicta opera non iniungunur eis com fiunt Cathari in paenitentiam sive in re missionem peccatorum suorum. Tertius est quod tenetur quilibet necessario facere illa opera tamquam praecepta dei. Ita puer X annorum qui nunquam ullum omnino peccatum mortale commiserat antequam fieret Catharus, sicut senex qui nunquam a peccato cessavit. Non enim gravius puniretur aliquis Catharus apud eos si biberet toxicum volens se occidere, quam si pro morte vitanda comederet pullum de consilio medicinae vel in antiquo alio casu necessitate, nec etiam in futuro gravius punietur secundum eos. Idem etiam dicunt de matrimonio sicut supra ostensum est.
Item eleemosynas paucas aut nullas faciunt, nullas extraneis nisi forte propter scandalum vicinorum suorum vitandum et ut honorificentur ab eis, paucas suis pauperibus. Et est triplex ratio. Quarum prima est quia non sperant habere inde maiorem gloriam in futuro, nec suorum veniam peccatorum. Secundum est quia omnes fere sunt avarissimi et tenaces, et est causa quia pauperes eorum, qui tempore persecutionis non habent victui necessaria vel ea quibus possint restaurare suis receptatoribus res et domos, quae pro eis destruuntur, vix possunt invenire aliquem qui velit eos tunc recipere, sed divites Cathari multos inveniunt. Quare quilibet eorum si potest divitias sibi congregat et conservat.
Praeterea non est paetermittendum de oratione eorum quando ipsi putant eam necessario dicendam et maxime quando sumunt cibum vel potum. Siquidem multi ex eis in suis infirmitatibus dixerunt aliquando eis, qui ministrabant eis, quod ipsi non ponerent aliquid cibi vel potus in os eorum si illi infirmi non possent dicere "Pater noster! Ad minus, unde verisimile est quod multi ex eis occiderunt seipsos hoc modo.
Ex praemissis itaque apparet apertissime quod Cathari nullam paenitentiam faciunt, maxime cum habeant contritionem de peccatis, nec ea confiteantur, nec pro satisfaciant, quamvis multum se affligant et quod rpo suis erroribus in aeternum gravissime punientur.
Nunc dicendum est de quarto et ultimo sacramento Catharorum, scilicet de ordine. Et primo quot ordines habent; secundo de nominibus eorum; tertio de officio cuiusque ordinis; quarto et quinto a quibus et quomodo fiunt. Ultimo additur quot et ubi sunt ecclesiae Catharorum.

De ordinibus Catharorum et officiis eorum
Ordines Catharorum sunt quatuor. Ille est in primo et maximo ordine constitutus vocatur episcopus. Ille qui in secundo, filius maior. Ille qui in tertio, filius minor. Et qui in quarto et ultimo, dicitur diaconus. Ceteri qui sunt inter eos sine ordinibus vocantur Christiani et Christianae.

De officiis episcoporum
Officium episcopi est tenere semper prioratum in omnibus quae faciunt, scilicet in impositione manus, in fractione panis et incipiendo oratione. Idem servat filius maior absente episcopo; similiter facit filius minor absente episcopo et filio maiore. Praeterea isti duo filii simul vel separatim discurrunt visitando Catharos et Catharas omnes qui sunt sub episcopo et omnes tenetur obedire eis. Similiter in omnibus servant et faciunt diacones unusquisque in suis subditis absentibus episcopo et filiis. Et est notandum quod episcopi et filii habent in singulis civitatibus, maxime in quibus morantur Cathari, singulos diacones.

De officio diaconorum
Item officium diaconorum est audire confessionem peccatorum venialium a subditis suis quae fit semel in mense de qua supra dictum est, et facere eis absolutionem iniungendo eis tribus diebus ieiunum sive centum inclinationes flexis genibus; et appellatur istud servitium, ut ita loquar, caregare servitium.

Quomodo ordinatur episcopus
Fiunt vero ordines praedictt ab episcopo et etiam a filiis de licentia episcopi. Ordinatio autem episcopi consueverant fieri in hunc modum. Mortuo episcopo filius minor ordinabat filium maiorer in episcopum, qui postea filium minorem in maiorem filium. Postea eligitur filius minor ab omnibus praelatis et subditis qui sunt congregati ubi fit dicta electio, et ab episcopo in minorem filium ordinatur. Et haec ordinatio filii minoris non est mutata inter eos. Illa vero quae supra dicitur de episcopo mutata est ab omnibus Catharis morantibus citra mare, dicentibus quod per talem ordinationem videtur quod filius instituat patrem, quod satis apparet incongruum. Unde fit modo aliter in hac forma, scilicet quod epicopus ante mortem suam ordinat filium maiorem in episcopum, altero istorum mortuo, filius minor efficitur filius maior et episcopus eadem die. Et ita fere quaelibet ecclesia Catharorum habet duos episcopos. Inde Iohannes de Lugio qui est unus ex illis taliter ordinatis, semper describit se in epistolis suis sic: "Iohannes dei gratia filius maior et ordinatus episcopus" et cetera.
Veruntamen utraque ordinatio est reprehensibilis manifeste, quia nec unquam filius carnalis suum instituit genitorem et nusquam legitur quod una et eadem ecclesia habuit eodem tempore duos episcopos, sicut nec una mulier duos legitimos viros.

Modus ordinandi
Fiunt autem omnes ordines supradicti cum impositione manus, et attribuitur illa gratia, scilicet conferendi ordines memoratos et dandi spiritum sanctum, soli episcopo eorum vel cuilibet eorum qui est prior vel auctor in tenendo librum Novi testamenti super caput illius cui imponitur manus.

Indietro