In nomine Domini nostri Iesu Christi. Cum sectae haereticorum olim fuerint multae, quae omnino fere destructae sunt per gratia Iesu Christi, tamen duae principales modo inveniuntur, quarum altera vocatur Cathari sive Paterini, altera Leonistae seu Pauperes de Ludguno, quorum opiniones praesenti paginae annonantur.

De diversis sectis Catharorum
Sciendum est itaque primum, quod prima secta, videlicet Catharorum divisa est in tres partes sive sectas principales, quarum prima vocatur Albanenses, secunda Concorrenses, Tertia Bagnolenses, et hi omnes sunt in Lombardia. Ceteri vero Catari sive sint in Tuscia, sive in marchia, vel in Provincia, non discrepant in opinionibus a praedictis Catharis, sive aliquibus eorum. Habent igitur omnes Cathari opiniones communes in quibus conveniunt, et proprias in quibus discordant, de quibus omnibus dicendum est: et primo de communibus.

De communibus opinionibus Catharorum
Communes opiniones omnium Catharorum sunt istae, scilicet quod diabolus fecit hunc mundum et omnia quae in eo sunt. Item quod omnia sacramenta Ecclesiae, scilicet sacramentum baptismi aquae materialis et cetera sacramenta nihil prosunt ad salutem, et quod non sunt Avera sacramenta Christi et eius Ecclesiae, sed deceptoria et diabolica, et ecclesiae malignantium. Quod vero sacramenta et quae et qualia praedicti haeretici, dicetur inferius. Item communis opinio Catharorum es omnium quod matrimonium carnale fuit semper mortale peccatum, et quod non punietur quis gravius in futuro propter adulterium vel incestum, quam legitimum coniugium, nec etiam inter eos propter hoc aliquis gravius puniretur. Item omnes Cathari negant carnis resurrectionem futuram. Item credunt quod comedere carnes et ova vel caseum, etiam in urgenti necessitate sit peccatum mortale, et hoc ideo quia nascuntur ex coitu. Item quod non licet iurare in aliquo casu; et hoc ideo esse mortale peccatum. Item quod potestates saeculares peccant mortaliter puniendo malefactores vel haereitcos. Item quod nemo podest fieri salvus nisi per eos. Item quod omnes parvuli etiam baptizati non levius aeternaliter punientur quam latrones et homicidae. Sed in hoc videntur dissentire aliquntulum Albanenses sicut infra dicentur. Item omnes negant purgatorium.

De sacramentis Catharorum
Cathari namque ad instar simiarum que hominis actus imitari conantur, quatuor habent sacramenta, falsa tamen inania, illicita et sacrilega, quae sunt impositio manus, panis benedictio, paenitentia et ordo, de quibus per ordinem est dicendum.

De manus impositione
Manus impositio vocatur ab aie consolamentum et spirituale baptismum, sive baptismum spiritus sancti, sine qua secundum eos nec peccatum mortale remittitur, nec spiritus sanctus aliqui datur, sed per eam factam solummodo ab eis utrumque confertur. Differunt tamen aliquantulum in hoc Albanenses a ceteris. Albanenses enim dicunt quod manus ibi nihil operatur, Acium a diabolo sit ipsa creata secundum eos, ut infra dicetur, sed sola Dominica oratio quam ipsi tunc dicunt, qui manus imponunt. Ceteri vero omnes Cathari dicunt quod utrumque est ibi necessarium et requiritur, scilicet manus impositio et Dominica oratio. Est etiam communis opinio omnium Catharorum quod per illam impositionem manus non fit aliqua remissio pecatoum si illi qui manus imponunt sunt tunc iniquo peccato mortali. Fit autem haec manus impositio a duobus ad minus, et non solum a praelatis eorum sed etiam a subditis, et in necessitate a Catharibus.

De fractione panis
Panis benedictio Catharorum est quaedam fractio panis quam ipsi quotidie faciunt, tam in prantio quam in cena. Fit autem huiusmodi fractio panis hoc modo. Cum ingressi sunt ad mensa Cathari sive catharae, stantes omnes dicunt: "Pater noster". Interim qui prior est professione vel ordine tenet panem unum, vel plures si necesse est ad multitudinem quae ibi forte esse, et, dicendo: "Gratia Domini nostri Iesu Christi sit semper cum omnibus nobis", frangit panem, sive panes, et distribuit omnibus discumbentibus, non solum Catharis sed etiam credentibus suis, latronibus, adulteris et homicidis. Veruntamen Albanenses dicunt quod panis ille corporalis non benedicitur nec potest accipere aliquam benedictionem, cum ipse panis sit creatura diaboli secondum eos, et hoc differunt a ceteri omnibus, qui dicunt quod ille panis vere benedicitur. Nemo tamen ex eis credit quod ex illo pane conficiatur corpus Christi.

De falsa paenitentia Catharorum
Nunc dicendum est qualis est paenitentia Catharorum. Paenitentia Catharorum omnino falsa est et vana, deceptoria et venenosa sicut subsequenter ostenditur. Tria namqAue reqquiruntur in vera paenitentia, scilicet cordis contritio, oris confessio et opera satisfactio. Ego autem frater Ranierus, olim haeresiacha, nunc Dei gratia sacerdos in ordine Praedicatorum licet indignus, dico indubitanter et testificor coram Deo qui scit quod non mentior, quod aliquid illorum trium non est inter Catharos sive in paenitentia eorum. Erroris namque venenum, quod ex ore antiqui serpentis biberunt, non sinit eos de peccatis suis habere dolorem. Hic autem error quadruplesm est, scilicet quod pro aliquo peccato nec gloria aeterna alicui paenitenti diminuitur, nec poena inferi non paenitenti augetur, et quod ignis purgatorius nemini reservatur sed impositione manus culpa et poena a deo totaliter relaxatur. Non enim gravius punietur Iudas proditor quam infans diei unius, sed omnes erunt aequales tam in gloria quam in poena sicut ipsi credunt exceptis Albanensibus, qui dicunt quod quisque restituetur in statum pristinum, non tamen propriis meritis, et quod in utroque regno, dei scilicet et diaboli, alii aliis sunt maiores.
Ad haec etiam dico amplius quod multi ex eis, qui infecti sunt erroribus memoratis saepe dolent dum recolunt quod non adimpleverunt saepius libidinem suam tempore quo nondum professi fuerant haeresim Catharorum. Et haec est etiam causa quare multi credentes tam viri quam mulieres non timent magis accedere ad sororem suam vel fratrem filiam seu filium, neptem vel (nepotem), consanguineam vel cognatum quam ad uxorem et virum proprium tamen aliqui ex eis horribilitate ac humana verecundia fortasse ab huiusmodi retrahuntur.
Probatur etiam manifeste quod non dolent de peccatis suis, quae ante professionem haeresis suae commiserunt, pro eo quod nulli homini restituunt usuram, furtum autA rapinam; immo reservant eam sibi vel potius relinquunt filiis vet nepotibus suis in saeculo permanentibus. Ipsi etiam dicunt usuram nullum esse peccatum.
Praeterea dico indubitanter quod annis XVII quibus conversatus sum cum eis non vidi aliquem ex eis orare secreto seorsum ab aliis, aut ostendere se tristem de peccatis suissive lacrymari vel percutere pectus et dicere: "Propitius esto, Domine, michi peccatori", sive aliquid aliud huiusmodi, quod sit signum contritionis. Nunquam etiam implorant auxilium vel patrocinium angelorum, sive beatae Virginis, vel sanctorum, neque muniunt se signo crucis.