| |
Pro Milone
Testo/Traduzione
Testo Latino
I. 1. Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere
incipientem timere, minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae
salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem
adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos, qui,
quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
Non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia
stipati sumus: 2. non illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis, etsi
contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen [oratori] aliquid, ut in foro et
in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen
ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni
putarem, cederem tempori, iudices, nec inter tantam vim armorum existimarem esse
oratori locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi
viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum
sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae,
temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.
3. Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed
praesidium denuntiant; neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus
hortantur; neque auxilium modo defensioni meae, verum etiam silentium
pollicentur. Reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est;
neque eorum quisquam, quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici
potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis
favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari
putat.
II. Unum genus est adversum infestumque nobis, eorum quos P. Clodi furor rapinis
et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit: qui hesterna etiam contione
incitati sunt, ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui
forte fuerit, admonere vos debebit, ut eum civem retineatis, qui semper genus
illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit.
4. Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem si quem habetis deponite.
Nam--si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus
potestas [vobis] iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum
delectis viris datus est, ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae voltu
et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent--hoc profecto
tempore eam potestatem omnem vos habetis, ut statuatis utrum nos, qui semper
vestrae auctoritati dediti fuimus, semper miseri lugeamus, an, diu vexati a
perditissimis civibus, aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem,
sapientiamque recreemur.
5. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis
exercitum dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad rem
publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem
ceteras tempestates et procellas in illis dum taxat fluctibus contionum semper
putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat; in
iudicio vero, et in eo consilio in quo ex cunctis ordinibus amplissimi viri
iudicarent, numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos, ad
eius non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per talis viros
infringendam.
6. Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni tribunatu, rebusque omnibus pro
salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi
oculis videritis insidias Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut
crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec
postulaturi, ut si mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti
Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sed si illius insidiae
clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si
cetera amisimus, hoc saltem nobis ut relinquatur, ab inimicorum audacia telisque
vitam ut impune liceat defendere.
III. 7. Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae
quaestionis, videntur ea esse refutanda, quae et in senatu ab inimicis saepe
iactata sunt, et in contione ab improbis, et paulo ante ab accusatoribus, ut
omni errore sublato, rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant
intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem
urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quae primum iudicium de
capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate, tamen
populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam
fateretur. 8. An est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur,
aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi
vero existimatis dementem P. Africanum fuisse, qui cum a C. Carbone [tribuno
plebis seditiose] in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret,
responderit iure caesum videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius, aut
P. Nasica, aut L. Opimius, aut C. Marius, aut me consule senatus, non nefarius
haberi, si sceleratos civis interfici nefas esset. Itaque hoc, iudices, non sine
causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui
patris ulciscendi causa matrem necavisset, variatis hominum sententiis, non
solum divina, sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum. 9. Quod si
duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo
defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis
interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem
occidendum ab ipsis porrigi legibus?
IV. Atqui si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud
est non modo iustum, verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur.
Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari,
propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat. Facere
enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille
summus vir scelere solutum periculo liberavit. 10. Insidiatori vero et latroni
quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos
habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec,
iudices, non scripta, sed nata lex; quam non didicimus, accepimus, legimus,
verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus; ad quam non docti sed
facti, non instituti sed imbuti sumus, --ut, si vita nostra in aliquas insidias,
si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio
esset expediendae salutis. 11. Silent enim leges inter arma; nec se exspectari
iubent, cum ei qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit, quam iusta
repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem
defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa
vetat; ut, cum causa non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset
usus non minis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat
in causa, iudices, non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam,
si id memineritis quod oblivisci non potestis, insidiatorem iure interfici posse.
V. 12. Sequitur illud, quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua
P. Clodius occisus est senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. Illam
vero senatus non sententiis suis solum, sed etiam studiis comprobavit. Quotiens
enim est illa causa a nobis acta in senatu! quibus adsensionibus universi
ordinis, quam nec tacitis nec occultis! Quando enim frequentissimo senatu
quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent?
Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones, quibus
cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, eum diceret senatum non quod
sentiret, sed quod ego vellem decernere. Quae quidem si potentia est
appellanda--potius quam aut propter magna in rem publicam merita mediocris in
bonis causis auctoritas, aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud
bonos gratia,--appellatur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum
contra amentiam perditorum.
13. Hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus
constituendam putavit. Erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de
vi; nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat, ut nova
quaestio constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi
senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum
iudicium novum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae, oppugnationem
aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse
decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non
contra rem publicam. 14. Non enim est illa defensio contra vim umquam optanda,
sed non numquam est necessaria. Nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est
caesus, aut ille quo Gaius, aut quo arma Saturnini oppressa sunt, etiam si e re
publica oppressa sunt, rem publicam tamen non volnerarunt.
VI. Itaque ego ipse decrevi, cum caedem in Appia factam esse constaret, non eum
qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et
insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. Quod si per furiosum illum
tribunum senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam
haberemus. Decernebat enim, ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem,
quaereretur. Divisa sententia est, postulante nescio quo: nihil enim necesse est
omnium me flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione
sublata est.
15. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit: tulit
enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset.
Quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum est? Factumne sit?
at constat. A quo? at paret. Vidit igitur, etiam in confessione facti, iuris
tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi vidisset posse absolvi eum qui
fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset, nec vobis tam
hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. Mihi vero Cn.
Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse, sed etiam statuisse
videtur quid vos in iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam
confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non
interitum putavit. 16. Iam illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit,
Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.
VII. Domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator, atque illis quidem
temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri, fortissimi viri, M.
Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus
consultus, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum luctum in hac urbe
fuisse a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa
nocturna vis esset inlata? Quis tum non gemuit? Quis non arsit dolore, quem
immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem
exspectatam esse mortem! Num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est?
certe nulla. 17. Quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri
necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorurn atque infimorum: mors quidem
inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit
parricida, si qui consularem patrem quam si quis humilem necarit: aut eo mors
atrocior erit P. Clodi, quod is in monumentis maiorum suorum sit
interfectus--hoc enim ab istis saepe dicitur; proinde quasi Appius ille Caecus
viam muniverit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri
latrocinarentur!
18. Itaque in eadem ista Appia via cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius
M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum, homo enim nobilis in
suis monumentis equitem Romanum occiderat: nunc eiusdem Appiae nomen quantas
tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri
silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae
sanguine imbuta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus est in templo
Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum collocarat:
extorta est ei confitenti sica de manibus: caruit foro postea Pompeius, caruit
senatu, caruit publico: ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque
texit. 19. Num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? Atqui si
res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia
fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus, atque in vestibulo ipso senatus; ei
viro autem mors parabatur, cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei
publicae tempore, quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas, sed
gentes omnes concidissent. Nisi vero quia perfecta res non est, non fuit
poenienda: proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur.
Minus dolendum fuit re non perfecta, sed poeniendum certe nihilo minus. 20.
Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi!
ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de
interitu meo quaestionem tulisset?
VIII. Sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P.
Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo
ferre nemo potest. Luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta
senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam
beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant. 21. Non fuit ea causa,
iudices, profecto, non fuit, cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam;
sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse
illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia, si etiam
ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae; multa
etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen
fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina:
neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos.
Neque enim hoc cogitavit vir iustissimus; neque in bonis viris legendis id
adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus
continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus
non possunt esse cum multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus, quod res
publica nos coniunxit cum bonis: ex quibus ille cum optimos viros legeret, idque
maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
22. Quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil
quaesivit [aliud] nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. Tulit ut
consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et
levitati multitudinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit
potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia
documenta maxima.
IX. 23. Quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus,--si
neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter
ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset
controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti
iudices isque praepositus est quaestioni, qui haec iuste sapienterque disceptet,--reliquum
est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis, nisi uter utri insidias
fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum
breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
24. P. Clodius cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam,
videretque ita tracta esse comitia anno superiore, ut non multos mensis
praeturam gerere posset,--qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L.
Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad
dilacerandam rem publicam quaereret,--subito reliquit annum suum, seseque in
annum proximum transtulit: non (ut fit) religione aliqua, sed ut haberet, quod
ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est, ad evertendam rem publicam, plenum
annum atque integrum. 25. Occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam
consule Milone: eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat.
Contulit se ad eius competitores, sed ita, totam ut petitionem ipse solus etiam
invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret.
Convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum
civium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies
convalescebat. Ubi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum,
inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus,
sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit, et
aperte dicere occidendum Milonem. 26. Servos agrestis et barbaros, quibus silvas
publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Apennino deduxerat, quos
videbatis. Res erat minime obscura. Etenim palam dictitabat consulatum Miloni
eripi non posse, vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu, dixit in
contione. Quin etiam M. Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe
fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum:
quam vocem eius ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.
X. 27. Interim cum sciret Clodius--neque enim erat difficile scire--iter
sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii. Kalendas Februarias Miloni esse
Lanuvium ad flaminem prodendum, [quod erat dictator Lanuvi Milo,] Roma subito
ipse profectus pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni
insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem turbulentam, in qua
eius furor desideratus est, [quae illo ipso die habita est,] relinqueret, quam
nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset. 28. Milo
autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est dimissus, domum venit;
calceos et vestimenta mutavit; paulisper, dum se uxor (ut fit) comparat,
commoratus est; dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die
Romani venturus erat, redire potuisset. Ob viam fit ei Clodius, expeditus, in
equo, nulla raeda, nullis impedimentis; nullis Graecis comitibus, ut solebat;
sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem
faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et
impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu. 29. Fit ob
viam Clodio ante fundum eius hora fere undecima, aut non multo secus. Statim
complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum: adversi raedarium
occidunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset, seque acri animo
defenderet, illi qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad
raedam, ut a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc iam interfectum
putarent, caedere incipiunt eius servos, qui post erant: ex quibus qui animo
fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad
raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex
ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis--dicam enim
aperte, non derivandi criminis causa, sed ut factum est--nec imperante nec
sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere
voluisset.<
XI. 30. Haec, sicuti exposui, ita gesta sunt, iudices. Insidiator superatus est,
vi victa vis, vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil dico quid res
publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni : nihil sane id
prosit Miloni, qui hoc fato natus est, ut ne se quidem servare potuerit, quin
una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non potuit, nihil habeo quod
defendam. Sin hoc et ratio doctis, et necessitas barbaris, et mos gentibus, et
feris etiam beluis natura ipsa praescripsit,--ut omnem semper vim, quacumque ope
possent, a corpore, a capite, a vita sua propulsarent,--non potestis hoc facinus
improbum iudicare, quin simul iudicetis omnibus, qui in latrones inciderint, aut
illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum. 31. Quod si ita putasset,
certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque
turn primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi
tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit, non illud iam in iudicium venit,
occisusne sit (quod fatemur), sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe
quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem
publicam factum iudicavit: ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum
est ut quaereretur. Ita et senatus rem non hominem notavit, et Pompeius de iure
non de facto quaestionem tulit.
XII. Num quid igitur aliud in iudicium venit, nisi uter utri insidias fecerit?
Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, ut scelere solvamur.
32. Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis
est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua, docere magnam ei causam,
magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud
Cassianum 'cui bono fuerit' in his personis valeat; etsi boni nullo emolumento
impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius
haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris nihil
facere posset; sed etiam ut eis consulibus praetor esset, quibus si non
adiuvantibus at coniventibus certe, speraret posse se eludere in illis suis
cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent
reprimere si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur; et, si
vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam
vetustate audaciam.
33. An vero, iudices, vos soli ignoratis? vos hospites in hac urbe versamini?
vestrae peregrinantur aures, neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur,
quas ille leges--si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei
publicae--fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe, quaeso,
Sexte Clodi, exhibe librarium illud legum vestrarum, quod te aiunt eripuisse e
domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut
praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus
esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses. Atque per . . . an
huius ille legis quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus
esset vivo Milone, non dicam consule? De nostrum enim omnium--non audeo totum
dicere. Videte quid ea viti lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam
reprehensio est. Et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat cum
omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae!
XIII. Quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius inimicissimum multo crudelius
etiam poenitus es, quam erat humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi cruentum
cadaver eiecisti domo; tu in publicum abiecisti; tu spoliatum imaginibus,
exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum, nocturnis
canibus dilaniandum reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen quoniam in
meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non
debeo.
34. Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit occidi Milonem: convertite
animos nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? Quid
erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? 'Obstabat in spe consulatus
Miloni Clodius.' At eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis; nec me
suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat apud vos, iudices, Milonis
erga me remque publicam meritorum memoria; valebant preces et lacrimae nostrae,
quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam; sed plus multo valebat periculorum
impendentium timor. Quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam
sine maximo rerum novarum metu proponeret? Solutam autem fore videbatis, nisi
esset is consul, qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse
cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu,
periculo rem publicam liberare? At nunc, Clodio remoto, usitatis iam rebus
enitendum est Miloni, ut tueatur dignitatern suam: singularis illa et huic uni
concessa gloria, quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis, iam
Clodi morte cecidit. Vos adepti estis, ne quem civem metueretis: hic
exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae
perdidit. Itaque Milonis consulatus, qui vivo Clodio labefactari non poterat,
mortuo denique temptari coeptus est. Non modo igitur nihil prodest, sed obest
etiam Clodi mors Miloni.
35. 'At valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae,
poenitor doloris sui.' Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in
Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc? quid voltis amplius? Quid enim odisset
Clodium Milo, segetem ac materiem suae gloriae, praeter hoc civile odium, quo
omnis improbos odimus? Ille erat ut odisset, primum defensorem salutis meae,
deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem
suum: reus enim Milonis lege Plotia fuit Clodius, quoad vixit. Quo tandem animo
hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum odium illius, et in homine iniusto
quam etiam iustum fuisse?
XIV. 36. Reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc
autem haec eadem coarguat. Nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.
Quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui? non
servos, non arma, non vim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi
fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem
perduellionis intenderat; et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et
praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. Servorum et egentium civium et
facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me
obici nolui.37. Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum
rei publicae, paene interfici servorum manu, cum mihi adesset: qua in turba C.
Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus, ut vitam
amiserit. Itaque quando illius postea sica illa, quam a Catilina acceperat,
conquievit? Haec intentata nobis est; huic ego vos obici pro me non sum passus;
haec insidiata Pompeio est; haec istam Appiam, monimentum sui nominis, nece
Papiri cruentavit; haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me: nuper
quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit.
38. Quid simile Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in
iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. Quem si interficere
voluisset, quantae quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum
domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci? Potuitne,
civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato? Potuitne, Q.
Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in
foro caede facta ? Potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris,
oppugnata domo? Potuitne illo die, cum est lata lex de me; cum totius Italiae
concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset,
ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
XV. 39. At quod erat tempus? Clarissimus et fortissimus consul, inimicus Clodio,
[P. Lentulus,] ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae
voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem
praetores, octo tribuni plebei, illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius,
auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus [omnis] de
salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est
cohortatus, qui cum de me decretum Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae
cupienti et eius fidem imploranti signum dedit, ut ad me restituendum Romam
concurrerent; omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem
qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. 40.
Tamen se Milo continuit, et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit.
Quid? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium
pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio, sed etiam
causa illius opprimendi fuit! Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis
bonis omnibus attulisset, gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae
partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem,
iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se
ille fugiens in scalarum tenebris abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam
pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria? 41. Quid? comitiis in
campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta ruisset, gladios destringendos,
lapides iaciendos curavisset; dein subito, voltu Milonis perterritus, fugeret ad
Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis, ut Miloni uti virtute sua liberet.
XVI. Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella?
quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria,
iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis, non dubitavit occidere? 42.
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum
subesset, quo quidem tempore--scio enim quam timida sit ambitio, quantaque et
quam sollicita sit cupiditas consulatus--omnia, non modo quae reprehendi palam,
sed etiam obscure quae cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam fictam, levem
perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle, tam
tenerum, tam aut fragile aut flexibile, quam voluntas erga nos sensusque civium,
qui non modo improbitati irascuntur candidatorum, sed etiam in recte factis
saepe fastidiunt. 43. Hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi
proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens,
ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? Quam hoc non credibile in hoc!
quam idem in Clodio non dubitandum, cum se ille interfecto Milone regnaturum
putaret! Quid? (quod caput est [audaciae], iudices) quis ignorat maximam
inlecebram esse peccandi impunitatis spem? In utro igitur haec fuit? in Milone,
qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio,
qui ita iudicia poenamque contempserat, ut eum nihil delectaret quod aut per
naturam fas esset, aut per leges liceret.
44. Sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Te, Q. Petili, appello, optimum
et fortissimum civem: te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit
iudices. Vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo
Clodio, periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta res est quam dixerat.
Cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare quid
fecerit?
XVII. 45. Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo.
Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse
Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die. Itaque antevertit.
At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercenario
tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad
cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem
itineris, etiam causa manendi: Miloni manendi nulla [facultas], exeundi non
causa solum, sed etiam necessitas fuit. Quid? si, ut ille scivit Milonem fore eo
die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit? 46. Primum quaero qui
id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Ut enim
neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo
ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant
permulti alii, ex quibus id facillime scire posset [: omnes scilicet Lanuvini].
Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sane--videte quid vobis largiar:
servum etiam, ut Q. Arrius, meus amicus, dixit, corruperit. Legite testimonia
testium vestrorum. Dixit C. Causinius Schola, Interamnas, familiarissimus et
idem comes Clodi,--cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnae
fuerat et Romae,--P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse; sed subito ei
esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse
proficisci. Dixit hoc comes item P. Clodi, C. Clodius.
XVIII. 47. Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. Primum
certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse, ut insidiaretur in via
Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde--non enim
video cur non meum quoque agam negotium--scitis, iudices, fuisse qui in hac
rogatione suadenda dicerent Milonis manu caedem esse factam, consilio vero
maioris alicuius. Me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi
describebant. Iacent suis testibus [ei] qui Clodium negant eo die Romam, nisi de
Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiravi, liberatus sum; non vereor ne, quod
ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse. 48. Nunc persequar cetera.
Nam occurrit illud: 'Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam
fuit in Albano mansurus.' Si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset.
Video enim illum, qui dicatur de Cyri morte nuntiasse, non id nuntiasse, Milonem
appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret, quem Clodius Roma proficiscens
reliquerat morientem? Una fui, testamentum simul obsignavi cum Clodio:
testamentum autem palam fecerat, et illum heredem et me scripserat. Quem pridie
hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima
denique ei nuntiabatur?
XIX. 49. Age, sit ita factum. Quae causa cur Romam properaret? cur in noctem se
coniceret? Ecquid adferebat festinationis, quod heres erat? Primum, erat nihil
cur properato opus esset: deinde, si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte
consequi posset, amitteret autem si postridie Romam mane venisset? Atque ut illi
nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni,
cum insidiator esset, si illum ad urbem nocte accessurum sciebat, subsidendum
atque exspectandum fuit. 50. Nemo ei neganti non credidisset, quem esse omnes
salvum etiam confitentem volunt. Sustinuisset hoc crimen primum ipse ille
latronum occultator et receptor locus, cum neque muta solitudo indicasset neque
caeca nox ostendisset Milonem; deinde ibi multi ab illo violati, spoliati, bonis
expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea
citaretur Etruria. 51. Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad
Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum,
etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam, quae viam tangeret,
deversurum. Cur neque ante occurrit, ne ille in villa resideret, nec eo in loco
subsedit, quo ille noctu venturus esset?
Video adhuc constare, iudices, omnia:--Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere,
illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius
in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in
vi inferenda, huius tantum in repellenda; 52. mortem ab illo denuntiatam Miloni
et praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem
illi notum, reditus illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius
etiam potius alienum; hunc prae se tulisse illo die Roma exiturum, illum eo die
se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam
mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam,
illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse
metuendum.
XX. 53. Videamus nunc (id quod caput est) locus ad insidias ille ipse, ubi
congressi sunt, utri tandem fuerit aptior. Id vero, iudices, etiam dubitandum et
diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas
substructiones facile hominum mille versabantur valentium, edito adversari atque
excelso loco, superiorem se fore putarat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam
potissimum elegerat? an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci
spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet
plurimum. 54. Si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret
uter esset insidiator, uter nihil cogitaret mali, cum alter veheretur in raeda
paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? vestitus an
vehiculum an comes? Quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda
impeditus, uxore paene constrictus esset? Videte nunc illum, primum egredientem
e villa, subito: cur? vesperi: quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim
id temporis? Devertit in villam Pompei. Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi
esse: villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat? morae et
tergiversationes: dum hic veniret, locum relinquere noluit.
XXI. 55. Age nunc; iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate.
Semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo;
comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum
nugarum in comitatu nihil. Milo, qui numquam, tum casu pueros symphoniacos
uxoris ducebat et ancillarum greges. Ille, qui semper secum scorta, semper
exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse
diceres. Cur igitur victus est? Quia non semper viator a latrone, non numquam
etiam latro a viatore occiditur: quia, quamquam paratus in imparatos Clodius,
tamen mulier inciderat in viros. 56. Nec vero sic erat umquam non paratus Milo
contra illum, ut non satis fere esset paratus. Semper [ille] et quantum
interesset P. Clodi se perire, et quanto illi odio esset, et quantum ille
auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam, quam maximis praemiis propositam et
paene addictam sciebat, numquam in periculum sine praesidio et sine custodia
proiciebat. Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui
saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto: adde
inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis, qui cum a tergo hostem interclusum
reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira
vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis, quas ab eo
servi fideles pro domini vita expetiverunt.<
57. Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem
perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in
Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est tortore? quid quaeris? Occideritne?
occidit. Iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est,
iuris in iudicio.
XXII. Quod igitur in causa quaerendum est, indagamus hic: quod tormentis
invenire vis, id fatemur. Manu vero cur miserit, si id potius quaeris, quam cur
partim amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere. 58. Dixit
enim hic idem, qui omnia semper constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in
turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate
solum, sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse, qui domini caput
defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam
fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est, quam quod
propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem
oculosque satiavit. Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt
conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. Hic vero nihil habet
in his malis quod minus moleste ferat, quam, etiam si quid ipsi accidat, esse
tamen illis meritum praemium persolutum.
59. Sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis.
Quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi. Quis eos postulavit? Appius. Quis
produxit? Appius. Unde? ab Appio. Di boni! quid potest agi severius? [De servis
nulla lege quaestio est in dominum nisi de incestu, ut fuit in Clodium.] Proxime
deos accessit Clodius, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte
tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum
[de servo] quaeri noluerunt, non quin posset verum inveniri, sed quia videbatur
indignum esse et [domini] morte ipsa tristius. In reum de servo accusatoris cum
quaeritur, verum inveniri potest? 60. Age vero, quae erat aut qualis quaestio? 'Heus
tu, Rufio' (verbi causa) 'cave sis mentiaris. Clodius insidias fecit Miloni ?' 'Fecit:'
'certa crux.' 'Nullas fecit:' 'sperata libertas.' Quid hac quaestione certius?
Subito abrepti in quaestionem, tamen separantur a ceteris et in arcas
coniciuntur, ne quis cum eis conloqui possit. Hi centum dies penes accusatorem
cum fuissent, ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac quaestione dici
potest integrius, quid incorruptius?
XXIII. 61. Quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis
signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo
metu perterritum, nulla conscientia exanimatum, Romam revertisse, recordamini
(per deos immortalis!) quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in
forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. Neque vero
se populo solum, sed etiam senatui commisit; neque senatui modo, sed etiam
publicis praesidiis et armis; neque his tantum, verum etiam eius potestati, cui
senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma
commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret,
praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti.
Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque
timeant qui nihil commiserint, et poenam semper ante oculos versari putent qui
peccarint.
62. Neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est.
Videbant enim sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi,
defensionis constantiam. An vero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio
necis Clodianae, non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones, sed non
nullorum etiam imperitorum? Negabant eum Romam esse rediturum. 63. Sive enim
illud animo irato ac percito fecisset, ut incensus odio trucidaret inimicum,
arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse, ut aequo animo patria careret,
cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam
liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem
populo Romano attulisset, cederet aequo animo [legibus], secum auferret gloriam
sempiternam, nobis haec fruenda relinqueret, quae ipse servasset. Multi etiam
Catilinam atque illa portenta loquebantur: 'Erumpet, occupabit aliquem locum,
bellum patriae faciet.' Miseros interdum civis optime de re publica meritos, in
quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur, sed etiam nefarias
suspicantur! 64. Ergo illa falsa fuerunt, quae certe vera exstitissent, si Milo
admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere.<
XXIV. Quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quemvis etiam mediocrium
delictorum conscientia perculissent, ut sustinuit, di immortales! Sustinuit?
immo vero tit contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens
neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! Scutorum, gladiorum,
frenorum, pilorumque etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in
urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant, in quo Miloni conducta non esset
domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino
scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: haec non
delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. 65.
Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam ut sentio,
iudices. Nimis multa audire coguntur, neque aliter facere possunt, ei quibus
tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio
qui de Circo maximo, servos Milonis, apud se ebrios factos, sibi confessos esse
de interficiendo Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno
de illis, ne indicaret. Pompeio in hortos nuntiavit; arcessor in primis; de
amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque
custodis tanta suspicione non metu exanimari; sed mirabar tamen credi popae,
confessionem servorum audiri, volnus in latere, quod acu punctum videretur, pro
ictu gladiatoris probari. 66. Verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam
timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis.
Oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi et fortissimi viri, per multas noctis
horas nuntiabatur. Nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat: tamen
audiebatur. Non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum
suspicari: diligentiam, tota re publica suscepta, nimiam nullam putabam.
Frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum
telo esse diceret. Nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis
et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur.
XXV. 67. Omnia falsa atque insidiose ficta comperta sunt. Cum tamen, si metuitur
etiam nunc Milo, non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei--te
enim iam appello, et ea voce ut me exaudire possis--tuas, tuas, inquam,
suspiciones perhorrescimus: si Milonem times; si hunc de tua vita nefarie aut
nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas; si Italiae dilectus (ut non
nulli conquisitores tui dictitarunt), si haec arma, si Capitolinae cohortes, si
excubiae, si vigiliae, si dilecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit
contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum instituta,
parata, intenta sunt,--magna in hoc certe vis et incredibilis animus, et non
unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et
praestantissimus dux electus et tota res publica armata est. 68. Sed quis non
intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis
sanares et confirmares, esse commissas? Quod si, locus Miloni datus esset,
probasset profecto tibi ipsi neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam
te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse; cum ipsa illa
taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad
salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te
postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se
habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quae si non
probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio nullo ut evelli modo
posset, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam
esset conquietura, ne ille hand dubitans cessisset patria, is qui ita natus est
et ita consuevit: te, Magne, tamen antestaretur, quod nunc etiam facit.
XXVI. 69. Vide quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga
volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicis, quam ad tempus aptae
simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. Erit,
erit illud profecto tempus, et inlucescet aliquando ille dies, cum
tu--salutaribus, ut spero, rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium
temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus -et amicissimi
benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi
viri magnitudinem animi desideres. 70. Quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium,
iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei
commiserit ut videret Ne quid res publica detrimenti caperet (quo uno versiculo
satis armati semper consules fuerunt, etiam nullis armis datis), hunc exercitu,
hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis,
qui vi iudicia ipsa tolleret? Satis iudicatum est a Pompeio, satis, falso ista
conferri in Milonem, qui legem tulit, qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a
vobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret. 71. Quod vero in illo loco atque
illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non
terrorem inferre vobis--quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum
condemnetis, in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure posset? sed
praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis
quod sentiatis libere iudicare.
XXVII. 72. Nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens
tamque vestri sensus ignarus atque expers, ut nesciam quid de morte Clodi
sentiatis. De qua, si iam nollem ita diluere crimen, ut dilui, tamen impune
Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'Occidi, occidi, non Sp.
Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti
plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi; non Ti. Gracchum, qui
conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores impleverunt
orbem terrarum nominis sui gloria; sed eum--auderet enim dicere, cum patriam
periculo suo liberasset--cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis
nobilissimae feminae comprehenderunt; 73. eum cuius supplicio senatus sollemnis
religiones expiandas saepe censuit--eum quem cum sorore germana nefarium stuprum
fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui
civem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac vitae
civium conservatorem iudicarant, servorum armis exterminavit; eum qui regna
dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui, plurimis
caedibus in foro factis, singulari virtute et gloria civem domum vi et armis
compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit, nec in facinore nec in libidine; eum
qui aedem Nympharum incendit, ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis
impressam exstingueret; 74. eum denique, cui iam nulla lex erat, nullum civile
ius, nulli possessionum termini; qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis
ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat;
qui non solum Etruscos -eos enim penitus contempserat--sed hunc P. Varium,
fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis
castrisque conatus est; qui cum architectis et decempedis villas multorum
hortosque peragrabat; qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat
suarum; qui, cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non
impetrasset ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente luntribus in eam
insulam materiem, calcem, caementa, arma convexit, dominoque trans ripam
inspectante, non dubitavit exstruere aedificium in alieno; 75. qui huic T.
Furfanio,--cui viro, di immortales! quid enim ego de muliercula Scantia, quid de
adulescente P. Apinio dicam? quorum utrique mortem est minitatus, nisi sibi
hortorum possessione cessissent,--sed ausum esse Furfanio dicere, si sibi
pecuniam, quantam poposcerat, non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum,
qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi
coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem
sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta, ut sororem
non modo vestibulo privaret, sed omni aditu et limine.'
XXVIII. 76. Quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter
in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos
inruebat; sed nescio quo modo iam usu obduruerat et percalluerat civitatis
incredibilis patientia. Quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut
depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset,--omitto socios,
exteras nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis, ut in eos se potius
immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias:--pecunias
dico? a liberis (me dius fidius) et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas
suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatis, quae patent, quae nota sunt
omnibus, quae tenentur? servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse,
per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret? 77. Quam ob rem
si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: 'Adeste, quaeso, atque audite,
cives: P. Clodium interfeci; eius furores, quos nullis iam legibus, nullis
iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris
reppuli, per me ut unum ius, aequitas, leges, libertas, pudor, pudicitia in
civitate maneret!' esset vero timendum, quonam modo id ferret civitas! Nunc enim
quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T.
Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam
Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat? Non queo vetera illa
populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorurn
imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam
diuturnam attulit laetitiam nec tantam. 78. Mandate hoc memoriae, iudices. Spero
multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis
ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. In spem
maximam, et (quem ad modum confido) verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum,
hoc ipso summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus fractis,
legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. Num quis est igitur
tam demens, qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? Quid? ea quae
tenetis, privata atque vestra, dominante homine furioso quod ius perpetuae
possessionis habere potuissent?
XXIX. Non, timeo, iudices, ne odio inimicitiarum mearum inflammatus libentius
haec in illum evomere videar quam verius. Etenim si praecipuum esse debebat,
tamen ita communis erat omnium ille hostis, ut in communi odio paene aequaliter
versaretur odium meum. Non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in
illo sceleris, quantum exiti fuerit. 79. Quin sic attendite, iudices. Nempe haec
est quaestio de interitu P. Clodi. Fingite animis--liberae sunt enim nostrae
cogitationes, et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus -fingite
igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possim efficere ut
Milonem absolvatis, sed ita, si P. Clodius revixerit. Quid voltu extimuistis?
quonam modo ille vos vivus adficeret, quos mortuus inani cogitatione percussit?
Quid! si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper
quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P.
Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, atrum putatis potius facturum fuisse?
Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter rem publicam
fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos
restitui posse, nolitis; et de eius nece lata quaestio est, qui si lege eadem
reviviscere posset, lata lex numquam esset. Huius ergo interfector si esset, in
confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset? 80. Graeci homines deorum
honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt. Quae ego vidi Athenis! quae
aliis in urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris! quos
cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis et religionem et memoriam
consecrantur. Vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo
honoribus nullis adficietis, sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter
fecisse se libertatis omnium causa, quod et ei non confitendum modo, verum etiam
praedicandum.
XXX. 81. Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret
id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat
esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse, cum praesertim [in] ea
confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Si factum
vobis non probaretur--quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?--sed
tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo
constantique cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quam laetari
ceteros, lugere eum solum prop ter quem ceteri laetarentur? 82. Quamquam boc
animo semper omnes fuimus in patriae proditoribus opprimendis, ut, quoniam
nostra futura esset gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. Nam
quae mihi ipsi tribuenda laus esset, cum tantum in consulatu meo pro vobis ac
liberis vestris ausus essem, si id, quod conabar sine maximis dimicationibus
meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier sceleratum ac perniciosum civem
interficere non auderet, si periculum non timeret? Proposita invidia, morte,
poena, qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est.
Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis; viri fortis
ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. 83. Quam ob rem
uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua
Marius, qua nosmet ipsi; et, si grata res publica esset, laetaretur: si ingrata,
tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. Sed huius benefici gratiam,
iudices, fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi
putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse
ducit numenve divinum; quem neque imperi nostri magnitudo neque sol ille nec
caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent, neque (id
quod maximum est) maiorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et
ipsi sanctissime coluerunt, et nobis suis posteris prodiderunt.
XXXI. 84. Est, est profecto illa vis: neque in his corporibus atque in hac
imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc
tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant, quia non
apparet nec cernitur: proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua
providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre aut plane qualis aut ubi sit
sentire possimus. Ea vis igitur ipsa, quae saepe incredibilis huic urbi
felicitates atque opes attulit, illam perniciem exstinxit ac sustulit; cui
primum mentem iniecit, ut vi irritare ferroque lacessere fortissimum virum
auderet, vincereturque ab eo, quem si vicisset habiturus esset impunitatem et
licentiam sempiternam. 85. Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices,
deorum immortalium cura, res illa perfecta. Religiones me hercule ipsae, quae
illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur, et ius in illo suum
retinuisse. Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque
obtestor; vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et
aequales, quas ille praeceps amentia, caesis prostratisque sanctissimis lucis,
substructionum insanis molibus oppresserat. Vestrae tum [arae] vestrae
religiones viguerunt; vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat. Tuque
ex tuo edito monte, Latiaris sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque
saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum poeniendum
oculos aperuisti. Vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen
et debitae poenae solutae sunt. 86. Nisi forte hoc etiam casu factum esse
dicemus, ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T. Sergi Galli,
in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, eum
proelium commisisset, primum illud volnus acciperet, quo taeterrimam mortem
obiret; ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem
poenam reservatus.
XXXII. Nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam, ut
sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine
laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi
diei celebritate, cui cedere inimici etiam solent, ambureretur abiectus. Non
fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid
decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo vita
esset damnata.
87. Dura (me dius fidius) mihi iam Fortuna populi Romani et crudelis videbatur,
quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro
sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a
iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu
pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat,
domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum
indixerat, magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris
incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat. Instabat,
urgebat. Capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant.
Incidebantur iam domi leges, quae nos servis nostris addicerent. Nihil erat
cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. 88.
Obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum, qui obstare
poterat, novo reditu in gratiam quasi devinctum arbitrabatur: Caesaris potentiam
suam esse dicebat: bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.
XXXIII. Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso
dederunt, ut huic faceret insidias. Aliter perire pestis illa non potuit:
numquam illum res publica suo iure esset ulta. Senatus (credo) praetorem eum
circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid
profecerat. 89. An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum,
Milone occiso habuisset suos consules: deinde quis in eo praetore consul fortis
esset, per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse
meminisset? Oppressisset omnia, possideret, teneret: lege nova [quae est inventa
apud eum cum reliquis legibus Clodianis] servos nostros libertos suos fecisset:
postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus
fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.
90. An ille praetor, ille vero consul,--si modo haec templa atque ipsa moenia
stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent,--ille denique
vivus mali nihil fecisset, qui mortuus, uno ex suis satellitibus [Sex. Clodio]
duce, curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius
vidimus? Templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput
urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam
uni ordini, inflammari, exscindi, funestari? neque id fieri a multitudine
imperita--quamquam esset miserum id ipsum--sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit
ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausus? In curiam potissimum
abiecit, ut eam mortuus incenderet, quam vivus everterat. 91. Et sunt qui de via
Appia querantur, taceant de curia! et qui ab eo spirante forum putent potuisse
defendi, cuius non restiterit cadaveri curia! Excitate, excitate ipsum, si
potestis, a mortuis. Frangetis impetum vivi, cuius vix sustinetis furias
insepulti? Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam cucurrerunt, cum
falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitarunt. Caedi vidistis populum
Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius,
tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, et in suscepta causa
firmissimus, et bonorum voluntati et auctoritati senatus deditus, et in hac
Milonis sive invidia sive fortuna singulari, divina et incredibili fide.
XXXIV. 92. Sed iam satis multa de causa: extra causam etiam nimis fortasse
multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque vos, iudices, ut eam misericordiam
tribuatis fortissimo viro, quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et
imploro et deposco? Nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis
Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam
videtis, hoc minus ei parcere: hand scio an multo sit etiam adiuvandus magis.
Etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque
fortuna timidos atque supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse
solemus, fortis atque animosos et se acriter ipsos morti offerentis servare
cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam
qui illam efflagitant,--quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus?
93. Me quidem, iudices, exanimant et interimunt hac voces Milonis, quas audio
adsidue et quibus intersum cotidie. 'Valeant,' inquit,--valeant cives mei: sint
incolumes, sint florentes, sint beati: stet haec urbs praeclara mihique patria
carissima, quoquo modo erit merita de me. Tranquilla re publica mei cives,
quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen
perfruantur. Ego cedam atque abibo: si mihi bona re publica frui non licuerit,
at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea
conquiescam. 94. O frustra, 'inquit,' mihi suscepti labores! O spes fallaces et
cogitationes inanes meae! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui
dedissem, quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis, quorum vires erant
debiles, bonis viris, qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi
umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te'--mecum enim saepissime
loquitur--'patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum? Ubi
nunc senatus est, quem secuti sumus? ubi equites Romani illi [illi],' inquit,
'tui? ubi studia municipiorum? ubi Italiae voces? ubi denique tua illa, M.
Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio? mihine ea soli, qui pro
te totiens morti me obtuli, nihil potest opitulari?'
XXXV. 95. Nec vero haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur
voltu quo videtis. Negat enim, negat ingratis civibus fecisse se quae fecerit;
timidis et omnia circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam
multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior
esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed
etiam tribus suis patrimoniis deleniret; nec timet ne, cum plebem muneribus
placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga
se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et
vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna
dederit, se secum ablaturum esse dicit. 96. Meminit etiam sibi vocem praeconis
modo defuisse, quam minime desiderarit; populi vero cunctis suffragiis, quod
unum cupierit, se consulem declaratum: nunc denique, si haec contra se sint
futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae
certe vera sunt: fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte
factorum, quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse,
si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare; beatos
esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, 97. nec tamen eos miseros qui
beneficio civis suos vicerint; sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset
habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam: esse hanc unam quae
brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur; quae efficeret ut absentes
adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse, cuius gradibus etiam in caelum
homines viderentur ascendere. 98.'De me,' inquit, 'semper populus Romanus,
semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. Quin hoc
tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen
omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni
sermone celebramur.' Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies:
centesima lux est haec ab interitu P. Clodi, et (opinor) altera. Qua fines
imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo, sed etiam laetitia
peragravit. Quam ob rem 'Ubi corpus hoc sit non,' inquit, 'laboro, quoniam
omnibus in terris et iam versatur et semper habitabit nominis mei gloria.'
XXXVI. 99. Haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego
tecum, Milo: 'Te quidem, cum isto animo es, satis laudare non possum; sed, quo
est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi
eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querella, ut eis irasci possim,
a quibus tantum volnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed
amicissimi; non male aliquando de me meriti, sed semper optime.' Nullum umquam,
iudices, mihi tantum dolorem inuretis--etsi quis potest esse tantus? -sed ne
hunc quidem ipsum, ut obliviscar quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit
oblivio, aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur
quam Milonis? Praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc
tantum mali videro. 100. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni,
nullum a ille amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. Ego
inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci
armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas
meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli: hoc denique
ipso die, si quae vis est parata, si quae dimicatio capitis futura, deposco.
Quid iam restat? Quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis, nisi ut eam
fortunam, quaecumque erit tua, ducam meam? Non recuso, non abnuo; vosque
obsecro, iudices, ut vestra beneficia, quae in me contulistis, aut in huius
salute augeatis, aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
XXXVII. 101. His lacrimis non movetur Milo. Est quodam incredibili robore animi.
Exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; mortem naturae finem esse,
non poenam. Sed hic ea mente qua natus est. Quid vos, iudices? quo tandem animo
eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis? et erit dignior locus in
terris ullus qui hanc virtutem excipiat, quam hic qui procreavit? Vos, vos
appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in
viri et in civis invicti appello periculo, centuriones, vosque milites: vobis
non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus, haec
tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? 102. O me
miserum! O me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego
te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui
te parentem alterum putant? Quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti
mecum temporum illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per
quos nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata
gentibus . . . non potuisse? eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt: quo
deprecante? me. 103. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut quod in me tantum
facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci,
protuli, exstinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me
reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem
restitutus? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit
ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar ab
his, per quos restitutus sum?
XXXVIII. Utinam di immortales fecissent--pace tua, patria, dixerim; metuo enim
ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie -utinam P. Clodius non modo
viveret, sed etiam praetor, consul, dictator esset, potius quam hoc spectaculum
viderem! 104. O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum!
'Minime, minime,' inquit. 'Immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus,
si ita necesse est, non debitas.' Hicine vir, patriae natus, usquam nisi in
patria morietur? aut, si forte, pro patria? Huius vos animi monumenta
retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua
quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se
vocabunt? 105. O terram illam beatam, quae hunc virum exceperit: hanc ingratam,
si eiecerit; miseram, si amiserit!
Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum, et hic se lacrimis
defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod
sentietis id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is
maxime probabit, qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et
fortissimum quemque elegit.
|