Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
SenecaVersioni SfuseOccore dimostrare la verità delle parole con i fattiVai al brano corrispondente in ItalianoSi vales et te dignum putas qui aliquando fias tuus, gaudeo; mea enim gloria erit, si te istinc ubi sine spe exeundi fluctuaris extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione: verba rebus proba. Aliud propositum est declamantibus et assensionem coronae captantibus, aliud his qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent: facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat vel ipsa inter se vita; (ut) unus sit omnium actio (dissentio) num color (sit). Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit. "Quis hoc praestabit?" Pauci, aliqui tamen. Est enim difficile (hoc); nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una via.inviata da Fonzozar |
Letteratura: - Seneca |