Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
Cornelio NepoteDe Viris Illustribus - PelopidasCapitolo IVVai al brano corrispondente in ItalianoHoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas quoad cum civibus dimicatum est, domi quietus fuit. Itaque haec liberandarum Thebarum propria laus est Pelopidae: ceterae fere communes cum Epaminonda. Namque in Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostravit Laconum. Omnibus praeterea periculis adfuit - sicut, Spartam cum oppugnavit, alterum tenuit cornu -, quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est profectus. Denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae. |
Letteratura: - Cornelio Nepote |