Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Cornelio Nepote

De Viris Illustribus - Conon

Capitolo III


Vai al brano corrispondente in Italiano

Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum. Multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non maneret, valebat. Neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. Huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus, posteaquam venit, primum ex more Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten, accessit seque ostendit cum rege colloqui velle. Nemo enim sine hoc admittitur. Huic ille "Nulla" inquit "mora est; sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere, quae cogitas. Necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem - quod "proskynesin" illi vocant -. Hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies, quod studes". Tum Conon "Mihi vero" inquit "non est grave quemvis honorem habere regi; sed vereor, ne civitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar." Itaque, quae huic volebat, scripta tradidit.


Letteratura:

- Cornelio Nepote

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati