Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Cicerone

De Senectute

Capitolo I
Dedica del De Senectute ad Attico


Vai al brano corrispondente in Italiano

"O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso, quae nunc te coquit et versat in pectore fixa, ecquid erit praemi?". Licet enim mihi versibus eisdem adfari te, Attice, quibus adfatur Flamininum "Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei" quamquam certo scio non, ut Flamininum, "Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque". Novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere.


Letteratura:

- Cicerone

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati