Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Cesare

Versioni Sfuse

Malafede di Ariovisto


Vai al brano corrispondente in Italiano

Dum haec in colloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne ullum omnino telum in hostes reicerent. Nam, etsi sine ullo periculo suorum cum hostium equitatu proelium fore videbat, tamen committendum esse non putabat ne, pulsis hostibus, dici posset eos a nostris perfide in colloquio circumventos esse. Posteaquam in vulgus militum elatum est qua arrogantia et perfidia Ariovistus in colloquio usus esset, impetumque in nostros eius equites fecisse ob eamque rem Cesarem id colloquium diremisse, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui nostro iniectum est. Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: velle se de iis rebus, quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent, agere cum eo: aut iterum ad colloquium diem constitueret aut e suis legatis aliquem ad se mitteret. Colloquendi Caesari causa visa non est, quod pridie Germani in fide retineri non potuerant et in nostros tela coniecerant.


Letteratura:

- Cesare

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati