Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singolari virtute. Hic signo dato "Sequimini me" inquit "manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori, quam constituistis, operam date. Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus". Simul respiciens Caesarem "Faciam" inquit "hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas". Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit atque eum electi milites circiter CXX voluntarii [eiusdem centuriae] sunt prosecuti.