Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
CesareDe Bello CiviliLibro III - Paragrafo LXXXIXVai al brano corrispondente in ItalianoCaesar superius institutum servans X legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic se adiunxit octavam ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat. Cohortis in acie LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII; cohortis II castris praesidio reliquerat. Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam, media acie Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium constitit. Simul his rebus animadversis quas demonstravimus, timens ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortis detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit et quid fieri vellet ostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare. Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit ne iniussu suo concurrerent; se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum. |
Letteratura: - Cesare |