Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Probo

Vita di Virgilio



Vai al brano corrispondente in Italiano

Publius Vergilius Maro natus est Idibus Octobribus, Crasso et Pompeio consulibus, matre Magia Polla patre Vergilio, in rustico vico Andico, qui abest a Mantua milia passuum tria. Cum iam summis eloquentiae studiis vacaret, in belli civilis tempora incidit, quod Augustus adversus Antonium gessit, primumque post Mutinense bellum veteranis eius ager distributus est, postea restitutus est beneficio Alfeni Vari, Asinii Pollionis, Cornelii Galli, quibus in Bucolicis adulatur. Deinde per gratiam Maecenatis in amicitiam Caesaris Octaviani ductus est. Vixit pluribus annis liberali in otio, secutus Epicuri sectam, familiaritate usus Quintilii, Tuccae et Vari. Scripsit Bucolica carmina annos nactus octo et viginti, Theocritum Graecum imitatus; Georgica Hesiodum et Varronem. Aeneida ingressus est bello Cantabrico. Decessit in Calabria, annum agens quinquagesimum et primum, heredibus relictis Augusto et Maecenate. Cuius in sepulcro, quod est in via Puteolana, hoc legitur epigramma:

"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope: cecini pascua, rura, duces".



Letteratura:

- Virgilio

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati