P9 Plinio, Il delfino

Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret, medio paene ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. Sed adfert moram providentia naturae; quia nisi resupini atque conversi non conripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. Nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu emissi ad respirandum emicant tantaque vi exsiliunt ut plerumque vela navium transvolent. Vagantur fere coniugia, pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. Nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos. Quin et adultos diu comitantur, magna erga partum caritate. Adolescunt celeriter, decem annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. Vivont et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. (Da Naturalis Historia XIII, 22)

Suddivisione

Dividi il testo in sequenze e assegna a ciascuna una titolazione pertinente in stile nominale.

Annibale Carracci, Remo condotto in catene davanti al re Amulio (part.)

 

INDEX