P3 Aurelio Vittore, Teodosio il Grande

Theodosius, genitus patre Honorio, matre Thermantia, genere Hispanus, originem a Traiano principe trahens, a Gratiano Augusto apud Sirmium omperator effectus regnavit annos decem et septem. Huic ferunt nomen somnio parentes monitos sacravisse, ut Latine intellegimus a deo datum. De hoc etiam oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum cuius nomen e q et E et O atque D Graecis litteris initiaretur. Qua cognatione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persolverat. Fuit autem Theodosius propagator reipublicae atque defensor eximius. Nam Humnos et Gothos qui eam sub Valente defatigassent, diversis proeliis vicit. Cum Persis quoque petitus pacem pepigit. Maximum autem tyrannum, qui Gratianum interfecerat et sibi Gallias vindicabat, apud Aquileiam exstinxit Victoremque eius filium, intra infantiae annos a Maximo patre Augustum factum, necavit. Eugenium quoque tyrannum atque Arbogasten superavit deletis eorum decem milibus pugnatorum.

(Da Epitome de Caesaribus, 48)

Esplicitazione

Collega ogni pronome, presente nel testo, al proprio referente.

 

INDEX