CXI. "Matrona quaedam
Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut uicinarum quoque gentium feminas ad
spectaculum sui euocaret. Haec ergo cum uirum extulisset, non contenta
uulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in
conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam
prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus
custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic adflictantem se ac
mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui;
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli
femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Adsidebat
aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et
quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renouabat.
Vna igitur in tota ciuitate fabula erat, solum illud adfulsisse uerum
pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum
interim imperator prouinciae latrones iussit crucibus affigi secundum
illamcasulam, in qua recens cadauer matrona deflebat. Proxima ergo nocte,
cum miles, qui cruces asseruabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret,
notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum
lugentis audisset, uitio gentis humanae concupiit scire quis aut quid
faceret. Descendit igitur in conditorium, uisaque pulcherrima muliere,
primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit.
Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas considerauit faciemque
unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non
posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam, coepitque hortari
lugentem ne perseueraret in dolore superuacuo, ac nihil profuturo gemitu
pectus diduceret: omnium eundem esse exitum [sed] et idem domicilium, et
cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem reuocantur.
At illa ignota consolatione percussa lacerauit uehementius
pectus, ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non
recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptauit dare mulierculae
cibum, donec ancilla uini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit
ad humanitatem inuitantis uictam manum, deinde refecta potione et cibo
expugnare dominae pertinaciam coepit et:
"Quid proderit, inquit, hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te uiuam
sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tu
reuiuiscere? Vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis
commodis frui? Ipsum te iacentis corpus admonere debet, ut uiuas."
Nemo inuitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut uiuere. Itaque mulier
aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec
minus auide repleuit se cibo quam ancilla, quae prior uicta est.
CXII. Ceterum scitis quid
plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis
impetrauerat miles ut matrona uellet uiuere, isdem etiam pudicitiam eius
aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuuenis castae uidebatur,
conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:
"Placitone etiam pugnabis amori? [Nec uenit in mentem
quorum consederis aruis?"] Quid diutius moror?
Ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit,
uictorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo una non tantum illa
nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis
uidelicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignorisque ad
monumentum uenisset, putasset expirasse super corpus uiri pudicissimam
uxorem. Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid
boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum
ferebat.
Itaque unius cruciarii parentes ut uiderunt laxatam custodiam,
detraxere nocte pendentem supremoque mandauerunt officio. At miles
circumscriptus dum desidet, ut postero die uidit unam sine cadauere crucem,
ueritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec se expectaturum
iudicis
sententiam, sed gladio ius dicturum ignauiae suae. Commodaret ergo illa
perituro locum, et fatale conditorium familiari ac uiro faceret. Mulier
non minus misericors quam pudica: "Ne istud, inquit, dii sinant, ut eodem
tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum
imprendere quam uiuum occidere." Secundum hanc orationem iubet ex arca
corpus mariti sui tolli atque illi, quae uacabat, cruci affigi.
Vsus est miles ingenio prudentissimae feminae; posteroque
die populus miratus est qua ratione mortuus isset in crucem."