| |
De Divinatione
Home
Libro II Testo Latino
I 1 Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam
plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat,
quam si optimarum artium vias traderem meis civibus; quod compluribus iam libris
me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus ut maxime potuimus ad
philosophiae studium eo libro qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus
philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur,
quattuor Academicis libris ostendimus. 2 Cumque fundamentum esset philosophiae
positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque
libris, ut quid a quoque et quid contra quemque philosophum diceretur intellegi
posset. Totidem, subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate
vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte,
secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de
reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam
philosophiam maxime inlustrat: docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa
esse contentam. 3 Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum,
in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plane esset cumulateque
perfecta, de divinatione ingressi sumus his libris scribere; quibus, ut est in
animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satisfactum toti huic quaestioni.
Atque his libris adnumerandi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus, cum
gubernacula rei publicae tenebamus: magnus locus philosophiaeque proprius a
Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus
uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? quae mihi idem ipsi sane
aliquantum medetur, ceteris item multum illam profuturam Puto. Interiectus est
etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum de senectute misimus; in primisque
quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum
numero ponendus est. 4 Cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes viri
cum subtilitate tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint,
nostri quoque oratorii libri in eundem librorum numerum reverendi videntur: ita
tres erunt de oratore, quartus Brutus, quintus Orator.
II Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus animo sic parati, ut, nisi
quae causa gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui
non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim munus rei publicae adferre
maius meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem, his
praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus
refrenanda ac coÎrcenda sit? 5 Nec vero id effici posse confido, quod ne
postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia convertant.
Pauci utinam! quorum tamen in re publica late patere poterit industria. Equidem
ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate provecti in nostris
libris adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi studium vehementius in
dies incitatur; quos quidem plures quam rebar esse cognovi. Magnificum illud
etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non
egeant; 6 quod adsequar profecto, si instituta perfecero. Ac mihi quidem
explicandae philosophiae causam attulit casus gravis civitatis, cum in armis
civilibus nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere poteram, nec quid
potius, quod quidem me dignum esset, agerem reperiebam. Dabunt igitur mihi
veniam mei cives, vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius
potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita
gessi quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut
admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone
philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones rerum publicarum,
ut eae tum a principibus tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. 7 Quod
cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia
renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et
prodessemus civibus nostris qua re cumque possemus. In libris enim sententiam
dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione
substitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus,
tribuenda est opera rei publicae, vel omnis potius in ea cogitatio et cura
ponenda; tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a publico officio et
munere. Sed haec alias pluribus; nunc ad institutam disputationem revertamur.
III 8 Nam cum de divinatione Quintus frater ea disseruisset quae superiore libro
scripta sunt, satisque ambulatum videretur, tum in bibliotheca quae in Lycio est
adsedimus. Atque ego: "Adcurate tu quidem", inquam, "Quinte, et stoice Stoicorum
sententiam defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis
usus es, et iis quidem claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea
quae sunt a te dicta, sed ita nihil ut adfirmem, quaeram omnia, dubitans
plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod dicerem,
ego ipse divinarem, qui esse divinationem nego. 9 Etenim me movet illud quod in
primis Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum divinatio esset. Earumne,
quae sensibus perciperentur? At eas quidem cernimus, audimus, gustamus,
olfacimus, tangimus. Num quid ergo in his rebus est, quod previsione aut
permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? Aut num nescio qui ille
divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae
nigra dicere, aut, si surdus sit, varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam
igitur earum rerum quae sensu accipiuntur divinatio adhibetur. Atqui ne in iis
quidem rebus quae arte tractantur divinatione opus est. Etenim ad aegros non
vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere; nec vero qui fidibus aut
tibiis uti volunt ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis.
10 Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. Num
censes eos, qui divinare dicuntur, posse rispondere, sol maiorne quam terra sit
an tantus quantus videatur, lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem
motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? Nec haec qui divini
habentur profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur,
quae vera, quae falsa sint: sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum.
IV De illis vero rebus quae in philosophia versantur, num quid est quod quisquam
divinorum aut rispondere soleat aut consuli quid bonum sit, quid malum, quid
neutrum? Sunt enim haec propria philosophorum. 11 Quid? de officio num quis
haruspicem consulit quem ad modum sit cum parentibus, cum fratribus, cum amicis
vivendum, quem ad modum utendum pecunia, quem ad modum honorË, quem ad modum
imperio? Ad sapientes haec, non ad divinos referri solent. Quid? quae a
dialecticis aut physicis tractantur, num quid eorum divinari potest, unusne
mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia?
Physicorum est ista prudente. Quomodo autem "mentientem", quem yeudo/menon
vocant, dissolvas aut quem ad modum soriti resistas (quem, si necesse sit,
Latino verbo liceat "acervalem" appellare; sed nihil opus est: ut enim ipsa "philosophia"
et multa verba Graecorum, sic "sorites, satis Latino sermone tritus est), ergo
haec quoque dialectici dicent, non divini. Quid? cum quaeritur qui sit optimus
rei publicae status, quae leges, qui mores aut utiles aut inutiles, haruspicesne
ex Etruria arcessentur an principes statuent et delecti viri periti rerum
civilium? 12 Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, una divinatio
est nec earum quae artibus continentur, nec earum, quae in philosophia
disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum sit nihil
prorsus intellego. Nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei materia danda est in
qua versari possit. Sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit, nec locus nec
materia invenitur, cui divinationem praeficere possimus.
V Vide igitur, ne nulla sit divinatio. Est quidam Graecus vulgaris in hanc
sententiam versus:
"Bene qui coniciet, vatem bunc perhibebo optumum."
Num igitur aut, quae tempestas impendeat, vates melius coniciet quam gubernator,
aut morbi naturam acutius quam medicus, aut belli administrationem prudentius
quam imperator coniectura adsequetur?
13 Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis coniecturis quae haberent artem
atque prudentiam, et ab iis rebus quae sensibus aut artificiis perciperentur,
abducere divinationem eamque ita definire: divinationem esse earum rerum
praedictionem et praesensionem quae essent fortuitae. Primum eodem revolveris:
nam et medici et gubernatoris et imperatoris praesensio est rerum fortuitarum.
Num igitur aut haruspex aut augur aut vates quis aut somnians melius coniecerit
aut e morbo evasurum aegrotum aut e periculo navem aut ex insidiis exercitum
quam medicus, quam gubernator, quam imperator? 14 Atqui ne illa quidem
divinantis esse dicebas, ventos aut imbres impendentes quibusdam praesentire
signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt) etsi haec
ipsa fortuita sunt: plerumque enim, non semper eveniunt. Quae est igitur aut ubi
versatur fortuitarum rerum praesensio, quam divinationem vocas? Quae enim
praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non divinis
tribuenda putas, sed peritis. Ita relinquitur ut ea fortuita divinari possint
quae nulla nec arte nec sapientia provideri possunt: ut, si quis M. Marcellum
illum, qui ter consul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse periturum,
divinasset profecto: nulla enim arte alia id nec sapientia scire potuisset.
Talium ergo rerum, quae in fortuna positae sunt, praesensio divinatio est.
VI 15 Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent rationis quare futurae sint,
esse ulla praesensio? Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid
eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel aliter cadere atque
evenire potue rit? Quomodo ergo id quod temere fit, caeco casu et volubilitate
fortunae, praesentiri et praedici potest? 16 Medicus morbum ingravescentem
ratione providet, insidias imperatori tempestates gubernator; et tamen ii ipsi
saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agricola, cum florem
oleae videt, bacam quoque se visurum putat, non sine ratione ille quidem, sed
non numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur ii qui nihil sine aliqua probabili
coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum qui
extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt?
Nondum dico quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus
aquilae, stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de quibus singulis
dicam suo loco; nunc de universis. 17 Qui potest provideri quicquam futurum esse
quod neque causam habet ullam neque notam cur futurum sit? Solis defectiones
itemque lunae praedicuntur in multos annos ab iis qui siderum motus numeris
persequuntur; ea praedicunt enim quae naturae necessitas perfectura est. Vident
ex constantissimo motu lunae quando illa e regione solis +facta+ incurrat in
umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit, quandoque
eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo
in signo quaeque errantium stelliarum quoque tempore futura sit, qui exortus
quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt,
quam rationem sequantur vides.
VII 18 Qui thesaurum inventum aut hereditatem venturam dicunt, quid sequuntur?
Aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi haec eaque quae sunt eiusdem
generis habent aliquam talem necessitatem, quid est tandem quod casu fieri aut
forte fortuna putemus? Nihil enim est tam contrarium rationi et constantiae quam
fortuna, ut mihi ne in deum quidem cadere videatur ut sciat quid casu et
fortuito futurum sit. Si enim scit, certe illud eveniet; sin certe eveniet,
nulla fortuna est; est autem fortuna; rerum igitur fortuitarum nulla praesensio
est. 19 Aut si negas esse fortunam, et omnia, quae fiunt quaeque futura sunt, ex
omni aeternitate definita dicis esse fataliter, muta definitionem divinationis,
quam dicebas praesensionem esse rerum fortuitarum. Si enim nihil fieri potest,
nihil accidere, nihil evenire, nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit esse
futurum rato tempore, quae potest esse fortuna? Qua sublata qui locus est
divinationi, quae a te fortuitarum rerum est dicta praesensio? Quamquam dicebas
omnia, quae fierent futurave essent, fato contineri. Anile sane et plenum
superstitionis fati nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato multa
dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse est.
VIII 20 Si omnia fato, quid mihi divinatio prodest? Quod enim is qui divinat
praedicit, id vero futurum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod
Deiotarum, necessarium nostrum, ex itinere aquila revocavit; qui nisi
revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxuma nocte corruit;
ruina igitur oppressus esset. At id neque, si fatum fuerat, effugisset nec, si
non fuerat, in eum casum incidisset. Quid ergo adiuvat divinatio, aut quid est
quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum fuit
classes populi Romani bello Punico primo alteram naufragio, alteram a Poenis
depressam interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent L. Iunio et P.
Claudio consulibus, classes tamen interissent. Sin, cum auspiciis obtemperatum
esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato; vultis autem omnia
fato; nulla igitur est divinatio. 21 Quodsi fatum fuit bello Punico secundo
exercitum populi Romani ad lacum Trasumennum interire num id vitari potuit, si
Flaminius consul iis signis iisque auspiciis quibus pugnare prohibebatur
paruisset? [Certe potuit.] Aut igitur non fato interiit exercitus (mutari enim
fata non possunt) aut, si fato (quod certe vobis ita dicendum est), etiamsi
obtemperasset auspiciis, idem eventurum fuisset. Ubi est igitur ista divinatio
Stoicorum? Quae, si fato omnia fiunt, nihil nos admonere potest ut cautiores
simus; quoquo enim modo nos gesserimus, fiet tamen illud quod futurum est; sin
autem id potest flecti, nullum est fatum; ita ne divinatio quidem, quoniam ea
rerum futurarum est; nihil autem est pro certo futurum, quod potest aliqua
procuratione accidere ne fiat.
IX 22 Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam.
Quae enim vita fuisset Priamo, si ab adulescentia scisset quos eventus
senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora videamus. Clarissimorum
hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione conlegimus. Quid
igitur? Ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum
maxumis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio
exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? An
Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum
gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri
amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura, quae sine lacrimis non
possumus dicere? 23 Quid vero Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo
senatu quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia, ante ipsius
Pompei sirnulacrum, tot centurionibus suis inspectantibus, a nobilissumis
civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad
eius corpus non modo amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo
cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum malorum
utilior est quam scientia. 24 Nam illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo
modo potest: "Non isset ad arma Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non
suscepisset bellum civile Caesar." Non igitur fatalis exitus habuerunt. Vultis
autem evenire omnia fato: nihil ergo illis profuisset divinare; atque etiam
omnem fructum vitae superioris perdidissent; quid enim posset iis esse laetum
exitus suos cogitantibus? Ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est
omnis eorum sollertia. Si enim id, quod eventurum est, vel hoc vel illo modo
potest evenire, fortuna valet plurimum; quae autem fortuita sunt, certa esse non
possunt. Sin autem certum est quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid
est quod me adiuvent haruspices, cum res tristissumas portendi dixerunt,
X 25 addunt ad extremum omnia levius casura rebus divinis procuratisi Si enim
nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest. Hoc sentit Homerus, cum
querentem Iovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non
posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam versus:
"quod fore paratum est, id summum exsuperat Iovem."
Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse inrisum videtur; sed in
rebus tam severis non est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: si enim
provideri nihil potest futurum esse eorum quae casu fiunt, quia esse certa non
possunt, divinatio nulla est; sin autem idcirco possunt provideri, quia certa
sunt et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse
dicebas.
26 Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio; nunc
comminus agamus experiamurque si possimus cornua commovere disputationis tuae.
XI Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum artificiosum, alterum naturale;
artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna;
naturale, quod animus adriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde
omnes animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa
divinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque qui ex fulgoribus
ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur,
omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas. 27 Illud autem naturale
aut concitatione mentis edi et quasi fundi videbatur aut animo per somnum
sensibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divinationem omnem a tribus
rebus, a deo, a fato, a natura. Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti
commenticiorum exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: hoc
ego philosophi non esse arbitror, testibus uti qui aut casu veri aut malitia
falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus oportet quare quidque ita
sit docere, non eventis, iis praesertim quibus mihi liceat non credere.
XII 28 Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae causa communisque
religionis colendam censeo - sed soli sumus; licet verum exquirere sine invidia,
mihi praesertim de plerisque dubitanti -, inspiciamus, si placet, exta primum.
Persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita
esse ab haruspicibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit? Aut quam
longinquo tempore observari potuit? Aut quo modo est contata inter ipsos, quae
pars inimica, quae pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod commodum
aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni
contulerunt? At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi quidem potest;
alios enim alio more videmus exta interpretari, nec esse unam omnium disciplinam.
29 Et certe si est in extis aliqua vis quae declaret futura, necesse est eam aut
cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum vique
divina. Cum rerum natura, tanta tamque praeclara, in omnes partes motusque
diffusa, quid habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim qui vel
argutissima haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo quid
habet naturale, quod declarare possit quid futurum sit?
XIII 30 Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil
adrogantius:
"quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas".
Verum is tamen habitu extorum et colore declarari censet haec dumtaxat: pabuli
genus et earum rerum, quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari putat. 0 mortalem beatum,
cui certo scio ludum numquam defuisse! Huncine hominem tantis delectatum esse
nugis, ut non videret tum futurum id veri simile, si omnium pecudum exta eodem
temporem eundem habitum se coloremque converterent? Sed si eadem hora aliae
pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est quod
declarari possit habitu extorum et colore? 31 An hoc eiusdem modi est quale
Pherecydeum illud quod est a te dictum, qui, cum aquam ex puteo vidisset haustam,
terrae motum dixit futurum? Parum, credo, impudenter, quod, cum factus est motus,
dicere audent quae vis id effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore
praesentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide ne
non sit necesse. 32 Verum sint sane ista Democritea vera; quando ea nos extis
exquirimus? Aut quando aliquid eius modi ab haruspice inspectis extis audivimus?
Ab aqua aut ab igni pericula monent; tum hereditates, tum damna denuntiant;
fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris ex omni parte diligentissume
considerant; si vero id non est inventum, nihil putant accidere potuisse
tristius.
XIV 33 Haec observari certe non potuerunt, ut supra docui. Sunt igitur artis
inventa, non vetustatis, si est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem
natura quam cognationem habent? Quae ut uno consensu iuncta sit et continens (quod
video placuisse physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum esse
dixerunt), quid habere mundus potest cum thesauri inventione coniunctum? Si enim
extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum exta sunt
coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur. Nonne pudet
physicos haec dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum contagio, quam esse
concedo (multa enim Stoici conligunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicunt
augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die et inflatas rumpi
vesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis inclusa sint, in contrarias
partis se vertere; iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios, ostreisque
et conchylus omnibus contingere ut cum luna pariter crescant pariterque
decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum
exsiccatae sint, tempestive caedi putentur; 34 quid de fretis aut de marinis
aestibus plura dicam, quorum accessus et recessus lunae motu gubernantur?
Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis
appareat) - demus hoc: nihil enim huic disputationi adversatur; num etiam, si
fissum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostenditur? Qua ex coniunctione
naturae et quasi concentu atque consensu, quam sumpa/qeian Graeci appellant,
convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum
caelo, terra rerumque natura?
XV Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam iacturam causae fecero, si ullam esse
convenientiam naturae cum extis concessero. 35 Sed tamen eo concesso qui evenit,
ut is qui impetrire velit convenientem hostiam rebus suis immolet? Hoc erat,
quod ego non rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur! Pudet me non tui
quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidoni, qui
idem istuc quidem dicunt quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse
vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero
multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: cum immolare
quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit;
deorum enim numini parere omnia. 36 Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem
existimant. An censes eundem vitulum si alius delegerit, sine capite iecur
inventurum; si alius, cum capite? Haec decessio capitis aut accessio subitone
fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent? Non perspicitis
aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? Cum
enim tristissuma exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse dirius,
proxuma hostia litatur saepe pulcherrume. Ubi igitur illae minae superiorum
extorum? Aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio?
XVI Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare, cor non fuisse; id quia
non potuerit accidere, ut sine corde victuma illa viveret, iudicandum esse tum
interisse cor, cum immolaretur. 37 Qui fit, ut alterum intellegas, sine corde
non potuisse bovem vivere, alterum non videas, cor subito non potuisse nescio
quo avolare? Ego enim possum vel nescire quae vis sit cordis ad vivendum, vel
suspicari contractum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et
dissimile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare putes, si paulo ante cor
fuerit in tauro opimo, subito id in ipsa immolatione interisse? An quod
adspexerit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est? Urbem
philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella defenditis; nam, dum
haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis. Caput est in
iecore, cor in extis: iam abscedet, simul ac molam et vinum insperseris; deus id
eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet. Non ergo omnium interitus atque ortus
natura conficiet, et erit aliquid quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum
subito occidat. Quis hoc physicus dixit umquam? Haruspices dicunt; his igitur
quam physicis credendum potius existumas?
XVII 38 Quid? Cum pluribus deis immolatur, qui tandem evenit ut litetur aliis,
aliis non litetur? Quae autem inconstantia deorum est, ut primis minentur extis,
bene promittant secundis? Aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter
proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non bona? Quid est tam perspicuum
quam, cum fortuito hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cuique
obtigerit hostia? "At enim id ipsum habet aliquid divini, quae cuique hostia
obtingat, tamquam in sortibus, quae cui ducatur." Mox de sortibus; quamquam tu
quidem non hostiarum causam confirmas sortium similitudine, sed infirmas sortis
conlatione hostiarum. 39 An, cum in Aequimaelium misimus qui adferat agnum quem
immolemus, is mihi agnus adfertur qui habet exta rebus accommodata, et ad eum
agnum non casu, sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo quoque esse
dicis quasi sortem quandam cum deorum voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos
nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim ignoras quam ista
derideant. 40 Et quidem illi faciliius facere possunt: deos enim ipsos iocandi
causa induxit Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter
duos lucos sic inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat
eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo hic, circumitione
quadam deos tollens, recte non dubitat divinationem tollere; sed non, ut hic
sibi constata item Stoici. Illius enim deus, nihil habens nec sui nec alieni
negoti, non potest hominibus divinationem impertire; vester autem deus potest
non impertire, ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat. 41 Cur igitur
vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim cum magis
properant, concludere solent: "si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est
ergo divinatio." Multo est probabilius: "non est autem divinatio; non sunt ergo
di." Vide quam temere committant ut, si nulla sit divinatio, nulli sint di.
Divinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est.
XVIII 42 Atque hac extispicum divinatione sublata omnis haruspicina sublata est.
Ostenta enim sequuntur et fulgura. Valet autem in fulguribus observatio
diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur. Quid est igitur
quod observatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partes diviserunt Etrusci.
Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos babemus, duplicare, post idem iterum
facere, ut ex eo dicerent fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid interest,
deinde quid significai? Nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod
tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium
praepotentem Iovem? Itaque in nostris commentariis scriptum habemus: "Iove
tonante Augurante comitia populi habere nefas." 43 Hoc fortasse rei publicae
causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt.
Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod idem omnibus rebus optumum
auspicium habemus si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco; nunc de
fulgoribus.
XIX Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari
rebus incertis? Non enim te puto esse eum qui Iovi fulmen fabricatos esse
Cyclopas in Aetna putes; 44 nam esset mirabile, quo modo id Iuppiter totiens
iaceret, cum unum haberet; nec vero fulminibus homines quid aut faciendum esset
aut cavendum moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus terrae qui frigidi sint
cum fluere coeperint ventos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque
tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius
facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua exsistere; si autem nubium
conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. Quod igitur vi naturae,
nulla constantia, nullo raro tempore videmus effici, ex eo significationem rerum
consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter significaret, tam multa
frustra fulmina emitteret! 45 Quid enim proficit cum in medium mare fulmen iecit?
Quid cum in altissimos montis, quod plerumque fit? Quid cum in desertas
solitudines? Quid cum in earum gentium oras, in quibus haec ne observantur
quidem?
XX "At inventum est caput in Tiberi." Quasi ego artem aliquam istorum esse negem!
Divinationem nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum
notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; quid significet autem,
nulla ratio docet. Sed urges me meis versibus:
"nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis."
Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum attrice belua vi
fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum exstiterunt responsa
verissuma. 46 Mirabile autem illud, quod, eo ipso tempore quo fieret indicium
coniurationis in senatu, signum Iovis biennio post quam erat locatum in
Capitolio conlocabatur. "Tu igitur animum induces - sic enim mecum agebas -
causam istam et contra facta tua et contra scripta difendere?" Frater es; eo
vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? Resne quae talis est an ego qui verum
explicari volo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae
peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut
premerere, cum ex te causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa verba
fecisti: te, cum res videres, rationem causamque non quaerere; quid fieret, non
cur fieret, ad rem pertinere; quasi ego aut fieri concederem aut esset
philosophi causam, cur quidque fieret, non quaerere! 47 Et eo quidem loco et
Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scammoniam aristolochiaeque
radicem, quarum causam ignorares, vini et effectum videres.
XXI Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et BoÎthus
Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius; et, si causae non
reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique potuerunt.
Nattae vero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac
vetustum? "Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur periculum." Hoc tam
callide Iuppiter cogitavit! 'Romulus lactens fulmine ictus, urbi igitur
periculum ostenditur, ei quam ille condidit.' Quam scite per notas nos certiores
facit Iuppiter! "At eodem tempore signum Iovis conlocabatur quo coniuratio
indicabatur." Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari;
et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam,
non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis immortalibus ad istam horam
reservatus est! 48 Non equidem plane despero ista esse vera, sed nescio et
discere a te volo. Nam cum mihi quaedam casu viderentur sic evenire ut praedicta
essent a divinantibus, dixisti multa de casu, ut Venerium iaci posse casu
quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu
consistere. Primum nescio cur non possint, sed non pugno; abundas enim similibus.
Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. Idem
Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id evenire casu et
non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita! Illa enim ipsa
efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum
multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud,
quod iam expolitum sit, intus fuisse. 49 Potest igitur tale aliquid etiam sua
sponte in lapicidinis Chiorum exstitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus
numquam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri? Potest igitur, quod modo
negabas, veritatem casus imitari.
XXII Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant,
ut tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res
mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non potuisset, facta non
esset. Atque hoc contra omnia ostenta valeat: numquam, quod fieri non potuerit,
esse factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re nova
mirationem facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam qui
mulam peperisse miratur, is quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum
animantis faciat, ignorat. Sed quod crebro videt non miratur, etiamsi cur fiat
nescit; quod ante non vidit, id si evenit ostentum esse censet. Utrum igitur cum
concepit mula an cum peperit, ostentum est? 50 Conceptio contra naturam fortasse,
sed partus prope necessarius.
XXIII Sed quid plura? Ortum videamus haruspicinae; sic facillume quid habeat
auctoritatis iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra
araretur et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum adfatus
esse qui arabat. Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie
dicitur visus, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset
bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum,
totamque brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse. Tum illum plura locutum
multis audientibus, qui omnia verba eius exceperint litterisque mandarint. Omnem
autem orationem fuisse eam qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea
crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec
accepimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem habent disciplinae. 51
Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? Num Epicuro? Estne quisquam ita
desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an hominem? Si deum, cur se
contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem adspiceret? Quid?
Idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem
homo ille Tages fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere? Unde porro illa
potuit, quae docebat alios, ipse didicisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi
qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem.
XXIV Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, qui mirari se aiebat, quod
non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset. 52 Quota enim quaeque res evenit
praedicta ab istis? Aut, si evenit quippiam, quid adferri potest cur non casu id
evenerit? Rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret,
negabat se audere, quod exta prohiberent. " Ain tu?" inquit, " carunculae
vitulinae mavis quam imperatori veteri credere?" Quid? Ipse Caesar cum a summo
haruspice moneretur ne in Africam ante brumam tramitteret, nonne tramisit? Quod
ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae convenissent. Quid ego
haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae aut nullos
habuerint exitus aut contrarios? 53 Hoc civili bello, di immortales, quam multa
luserunt! Quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt! Quae dieta
Pompeio! Etenim ille admodum extis et ostentis movebatur. Non lubet commemorare,
nec vero necesse est, tibi praesertim qui interfuisti; vides tamen omnia fere
contra ac dicta sint evenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus.
XXV 54 Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa ante Marsicum bellum
a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in
Leuctris a Callisthene commemorata dixisti. De quibus dicam equidem singulis,
quoad videbitur; sed dicendum etiam est de universis. Quae est enim ista a deis
profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? Quid autem volunt di
immortales, primum ea significantes quae sine interpretibus non possimus
intellegere, deinde ea quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi
faciunt, ut amicis impendentes calamitates praedicant, quas illi effugere nullo
modo possint; ut medici, quamquam intellegunt saepe, tamen numquam aegris dicunt
illo morbo eos esse morituros: omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad
praedictionem cautio adiungitur. 55 Quid igitur aut ostenta aut eorum
interpretes vel Lacedaemonios olim vel nuper nostros adiuverunt? Quae si signa
deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? Si enim ut intellegeremus quid
esset eventurum, aperte declarari oportebat; aut ne occulte quidem, si ea sciri
nolebant.
XXVI Iam vero coniectura omnis, in qua nititur divinatio, ingeniis hominum in
multas aut diversas aut etiam contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in
causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen
utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus quae coniectura investigari
videntur anceps reperitur oratio.
Quas autem res tum natura, tum casus adfert (nonnumquam etiam errorem creat
similitudo), magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas
rerum non quaerere. 56 Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex gallorum
gallinaceorum cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent,
canere victores. Hoc igitur per gallinas Iuppiter tantae civitati signum dabat?
An illae aves, nisi cum vicerunt, canere non solent? "At tum canebant nec
vicerant: id enim est", inquies, "ostentum." Magnum vero, quasi pisces, non
galli cecinerint! Quod autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel
diurnum? Quodsi victores alacritate et quasi laetitia ad canendum excitantur,
potuit accidisse alia quoque laetitia, qua ad cantum moverentur. 57 Democritus
quidem optumis verbis causam explicat cur ante lucem galli canant: depulso enim
de pectore et in omne corpus diviso et mitificato cibo, cantus edere quiete
satiatos; qui quidem silientio noctis, ut ait Ennius,
"... favent faucibus russis
cantu, plausuque premunt alas."
Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit
Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel
casus efficere potuisset?
XXVII 58 Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluvium fluxisse
sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxagoran
aut quemquam physicum crediturum fuisse? Nec enim sanguis nec sudor nisi e
corpore. Sed et decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume potest
sanguini similis esse, et umor adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis videmus
austro, sudorem videtur imitari. Atque haec in bello plura et maiora videntur
timentibus, eadem non tam animadvertuntur in pace; accedit illud etiam, quod in
metu et periculo cum creduntur facilius, tum finguntur impunius. 59 Nos autem
ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum
est opus hoc unum, monstrum putemus. Ante vero Marsicum bellum quod clipeos
Lanuvii, ut a te dictum est, mures rossent, maxumum id portentum haruspices esse
dixerunt; quasi vero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid rodentes scuta
an cribra corroserint! Nam si ista sequimur, quod Platonis Politian nuper apud
me mures corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de
voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore.
XXVIII 60 An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude
aut ex homine nata dicuntur? Quorum omnium, ne sim longior, una ratio est.
Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est, ut,
etiamsi praeter consuetudinem exstiterit, praeter naturam tamen non possit
exsistere. Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris; si
nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa,
eumque terrorem, quem tibi rei novitas adtulerit, naturae ratione depellito. Ita
te nec terrae fremitus nec caeli discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec
traiectio stellae nec faces visae terrebunt. 61 Quarum omnium causas si a
Chrysippo quaeram, ipse ille divinationis auctor numquam illa dicet facta
fortuito naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim fieri sine causa potest;
nec quicquam fit, quod fieri non potest; nec, si id factum est quod potuit
fieri, portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod raro fit,
id portentum putandum est, sapientem esse portentum est; saepius enim mulam
peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur ratio concluditur: nec id
quod non potuerit fieri factum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum
esse; ita omnino nullum esse portentum. 62 Quod etiam coniector quidam et
interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei qui [cum] ad eum
rettulisset quasi ostentum quod anguis domi vectem circumiectus fuisset: "Tum
esset" inquit "ostentum, si anguem vectis circumplicavisset". Hoc ille responso
satis aperte declaravit nihil habendum esse, quod fieri posset, ostentum.
XXIX C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit, duobus anguibus domi comprehensis,
haruspices a patre convocatos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus?
Quia sunt haec cotidiana, angues non item; quasi vero referat, quod fieri potest,
quam id saepe fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis mortem adferebat
Ti. Graccho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram
utram emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si neuter anguis
emissus esset, quid esset futurum. "At mors insecuta Gracchum est." Causa quidem,
credo, aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; neque enim tanta est
infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem umquam fiat quod futurum illi esse
dixerint.
XXX 63 Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum Calchantem dixisti ex
passerum numero belli Troiani annos auguratum; de quoius coniectura sic apud
Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon:
"Ferte, viri, et duros animo tolerate labores,
auguris ut nostri Calchantis fata queamus
scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus.
Namque omnes memori portentum mente retentant,
qui non funestis liquerunt lumina fatis.
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis
quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant,
nos circum latices gelidos, fumantibus aris,
aurigeris divom placantes numina tauris
sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai,
vidimus immani specie tortuque draconem
terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos
corripuit pullos; quos cum consumeret octo,
nona super tremulo genetrix clangore volabat;
cui ferus immani laniavit viscera morsu.
64 Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit,
qui luci ediderat, genitor Saturnius idem
abdidit et duro formavit tegmine saxi.
Nos autem timidi stantes mirabile monstrum
vidimus in mediis divom vorsarier aris.
Tum Calchas haec est fidenti voce locutus:
'Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
Nobis haec portenta deum dedit ipse creator
tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni.
Nam quot avis taetro mactatas dente videtis,
tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos;
quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.'
Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis."
65 Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum
aut dierum? Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat
monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur
factus? Postremo quid simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui Sullae
apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus
esset, immolavisse, et anguem ab ara exstitisse, eoque die rem praeclare esse
gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris.
XXXI 66 Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt,
tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana in
os pueri Midae congesta, aut apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse
pueri, non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa
esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio
potest illud quidem esse falsum ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis
fuerit anguis non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues
nundinari solent. Nam quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil
nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro claritatem ostendisse,
nullam ostendisse Africano. 67 Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt.
Quod ipse et equus eius repente conciderit, non sane mirabile hoc quidem. Quod
evelli primi hastati signum non potuerit, timide fortasse signifer evellebat,
quod fidenter infixerat. Nam Dionysi equus quid attulit admirationis, quod
emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? Sed quia brevi tempore regnare
coepit, quod acciderat casu vim habuit ostenti. "At Lacedaemoniis in Herculis
fano arma sonuerunt eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt,
eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inventa." Eorum cum fieri
nihil potuerit sine aliquo motu, quid est, cur divinitus ea potius quam casu
facta esse dicamus?
XXXII 68 "At in Lysandri statuae capite Delphis exstitit corona ex asperis
herbis, et quidem subito." Itane? Censes ante coronam herbae exstitisse quam
conceptum esse semen? Herbam autem asperam credo avium congestu, non humano satu;
iam quicquid in capite est, id coronae simile videri potest. Nam quod eodem
tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse neque eas
usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum videtur. Simiae
vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. 69 Quid
minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam urnam evertisse, sortes
dissupavisse? Et negant historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius
accidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus redundasset isque in
mare fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios ***, ita aqua Albana
deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem urbemque retinendam. "At
paulo post audita vox est monentis ut providerent ne a Gallis Roma caperetur; ex
eo Aio Loquenti aram in nova via consecratam". Quid ergo? Aius iste Loquens,
quom eum nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo nomen invenit; posteaquam
et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit! Quod idem dici de Moneta potest; a
qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti sumus?
XXXIII 70 Satis multa de ostentis; auspicia restant et sortes, eae quae ducuntur,
non illae quae vaticinatione funduntur, quae oracla verius dicimus; de quibus
tum dicemus, cum ad naturalem divinationem venerimus. Restat etiam de Chaldaeis;
sed primum auspicia videamus. "Difficilis auguri locus ad contra dicendum."
Marso fortasse, sed Romano facillumus. Non enim sumus ii nos augures, qui avium
reliquorumve signorum observatione futura dicamus. Et tamen credo Romulum, qui
urbem auspicato condidit, habuisse opinionem esse in providendis rebus augurando
scientiam (errabat enim multis in rebus antiquitas), quam vel usu iam vel
doctrina vel vetustate immutatam videmus; retinetur autem et ad opinionem vulgi
et ad magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina, ius augurium,
collegio auctoritas. 71 Nec vero non omni supplicio digni P. Claudius L. Iunius
consules, qui contra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit nec
patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure igitur alter populi iudicio
damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit. "Flaminius non paruit auspiciis,
itaque periit cum exercitu." At anno post Paulus paruit; num minus cecidit in
Cannensi pugna cum exercitu?
Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, quibus utimur, sive
tripudio sive de caelo, simulacra sunt auspiciorum, auspicia nullo modo.
XXXIV "Q. Fabi, te mihi in auspicio esse volo." Respondet: "Audivi." Hic apud
maiores adhibebatur peritus, nunc quilubet. Peritum autem esse necesse est eum
qui, silentium quid sit, intellegat; id enim silentium dicimus in auspiciis,
quod omni vitio caret. 72 Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem qui
in auspicium adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: "Dicito, silentium
esse videbitur", nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse
videri. Tum ille: "Dicito, si pascentur." "Pascuntur". Quae aves? Aut ubi?
Attulit, inquit, in cavea pullos is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec
sunt igitur aves internuntiae Iovis! Quae pascantur necne, quid refert? Nihil ad
auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram
pavire (terripavium primo, post terripudium dictum est; hoc quidem iam tripudium
dicitur) - cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium
solistimum nuntiatur.
XXXV 73 Ergo hoc auspicium divini quicquam habere potest, quod tam sit coactum
et expressum? Quo antiquissumos augures non esse usos argomento est, quod
decretum collegii vetus habemus omnem avem tripudium facere posse. Tum igitur
esset auspicium, si modo esset ei liberum se ostendisse; tum avis illa videri
posset interpres et satelles Iovis; nunc vero inclusa in cavea et fame enecta si
in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut
hoc modo Romulum auspicari solitum putas? 74 Iam de caelo servare non ipsos
censes solitos qui auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat fulmen
sinistrum, auspicium optumum quod habemus ad omnis res praeterquam ad comitia;
quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis
populi vel in iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis
essent interpretes.
"At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures iudicassent eos
vitio creatos esse, magistratu se abdicaverunt." Quis negat augurum disciplinam
esse? Divinationem nego. "At haruspices divini; quos cum Ti. Gracchus, propter
mortem repentinam eius qui in praerogativa reverenda subito concidisset, in
senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt." 75 Primum vide, ne
in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus: id autem
sine divinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse casu qui nullo modo
est ex hoc genere tollendus. Quid enim scire Etrusci haruspices aut de
tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem adsentior C.
Marcello potius quam App. Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque
ius augurum, etsi divinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea
rei publicae causa conservatum ac retentum.
XXXVI 76 Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus. Externa enim auguria,
quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, videamus. Omnibus fere avibus
utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt, alia nostris. Solebat ex
me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di
immortales, quantum differebat!, ut quaedam essent etiam contraria. Atque ille
iis semper utebatur, nos, nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam
multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato
noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a propraetoribus
administrantur, qui auspicia non habent?
77 Itaque nec amnis transeunt auspicato, nec tripudio auspicantur. Ubi ergo
avium divinatio? Quae, quoniam ab iis qui auspicia nulla habent bella
administrantur, ab urbanis retenta videtur, a bellicis esse sublata. Nam ex
acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille
quinquiens consul totum omisit, idem imperatori idem augur optumus. Et quidem
ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica
operta facere iter se solere. Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne
iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere. 78 Quid est aliud, nolle
moneri a Iove, nisi efficere ut aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat,
videri?
XXXVII Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, quae sibi
ad Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus amicitiamque
populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et
gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo id quidem, sed hoc nihil ad
auspicia; nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere, quod populi Romani
libertatem difendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit. 79 Aves eventus
significant aut adversos aut secundos; virtutis auspiciis video esse usum
Deiotarum, quae vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aves vero
prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt. Fugit e proelio cum Pompeio:
grave tempus! Discessit ab eo: luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et
hospitem vidit: quid hoc tristius? Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et
adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a
senatu datam, cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum
reliquit et hospitem et regem. Sed labor longius; ad propositum revertar. Si
eventa quaerimus quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin
officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.
XXXVIII 80 Omitte igitur lituum Romuli, quem in maximo incendio negas potuisse
comburi; contemne cotem Atti Navi. Nihil debet esse in philosophia commenticiis
fabellis loci; illud erat philosophi potius, totius augurii primum naturam ipsam
videre, deinde inventionem, deinde constantiam. Quae est igitur natura, quae
volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum
vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu? Cur autem aliis a laeva, aliis a
dextra datum est avibus ut ratum auspicium facere possint? Quo modo autem haec
aut quando aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen habent exaratum puerum
auctorem disciplinae suae; nos quem? Attumne Navium? At aliquot annis antiquior
Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut
Phrygum ista inventa dicemus? Placet igitur humanitatis expertes habere
divinitatis auctores?
XXXIX 81 "At omnes reges, populi, nationes utuntur auspiciis." Quasi vero
quicquam sit tam valde quam nihil sapere vulgare, aut quasi tibi ipsi in
iudicando placeat multitudo! Quotus quisque est, qui voluptatem neget esse bonum?
plerique etiam summum bonum dicunt. Num igitur eorum frequente Stoici de
sententia deterrentur? Aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem
multitudo? Quid mirum igitur si in auspiciis et in omni divinatione imbecilli
animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint? 82 Quae autem
est inter augures conveniens et coniuncta constantia? Ad nostri augurii
consuetudinem dixit Ennius:
"tum tonuit laevum bene tempestate serena."
At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc
modo nuntiat:
"prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit."
Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora; quamquam haud
ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe
nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia plerumque id melius
videbatur. Haec quanta dissensio est! 83 Quid quod aliis avibus utuntur, aliis
signis, aliter observant, alia respondent? Non necesse est fateri partim horum
errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo?
XL Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere: Aemilia Paulo
Persam perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas
tradere. Iam illa:. "Favete linguis" et "praerogativam, omen comitiorum". Hoc
est ipsum esse contra se copiosum et disertum, Quando enim ista observans quieto
et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed
rationem ducem? Itane, si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et
eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi
aut timorem adferet aut alacritatem? 84 Cum M. Crassus exercitum Brundisii
imponeret, quidam in portu caricas Cauno advectas vendens "Cauneýs" clamitabat.
Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret ne iret; non fuisse periturum,
si omini paruisset. Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio
corrigiae et sternumenta erunt observanda.
XLI 85 Sortes restant et Chaldaei, ut ad vates veniamus et ad somnia. Dicendum
igitur putas de sortibus? Quid enim sors est? Idem prope modum quod micare, quod
talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus temeritas et casus, non ratio nec
consilium valet. Tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad
superstitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina fecimus, sic videamus
clarissumarum sortium quae tradatur inventio. Numerium Suffustium Praenestinorum
monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad extremum
etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum visis,
inridentibus suis civibus id agere coepisse; itaque perfracto saxo sortis
erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus
saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens, cum Iunone Fortunae in
gremio sedens, mammam adpetens, castissime colitur a matribus. 86 Eodemque
tempore in eo loco, ubi Fortunae nunc sita est aedes, mel ex olea fluxisse
dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras, eorumque
iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae
monitu tolluntur. Quid igitur in his potest esse certi, quae Fortunae monitu
pueri manu miscentur atque ducuntur? Quo modo autem istae positae in illo loco?
Quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit? "Nihil est," inquiunt, "quod deus
efficere non possit." Utinam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum
superstitiosa sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc quidem genus
divinationis vita iam communis explosit; fani pulchritudo et vetustas
Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in volgus. 87 Quis
enim magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus? Ceteris vero in locis
sortes plane refrixerunt: quod Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum,
nusquam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse Fortunam.
Ergo hoc divinationis genus omittamus, (XLII) ad Chaldaeorum monstra veniamus;
de quibus Eudoxus, Platonis auditori in astrologia iudicio doctissimorum hominum
facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in
praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum.
88 Nominat etiam Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit,
Anchialum et Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua erat ipse, cum in
ceteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos.
Scylax Halicarnassius, familiaris Panaeti, excellens in astrologia idemque in
regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaeicum praedicendi genus
repudiavit. 89 Sed, ut ratione utamur omissis testibus, sic isti disputant qui
haec Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: vim quandam esse aiunt signifero
in orbe, qui Graece zwdiako/j dicitur, talem ut eius orbis una quaeque pars alia
alio modo moveat immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his
finitumisque partibus sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab iis
sideribus quae vocentur errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis venerint,
in qua sit ortus eius qui nascatur, aut in eam quae coniunctum aliquid habeat
aut consentiens, ea triangula illi et quadrata nominant. Etenim cum tempore anni
tempestatumque caeli conversiones commutationesque tantae fiant accessu
stellarum et recessu, cumque ea vi solis efficiantur quae videmus, non veri
simile solum, sed etiam verum esse censent, perinde utcumque temperatus sit aÎr,
ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum,
corpus, actionem vitae, casus cuiusque eventusque fingi.
XLIII 90 0 delirationem incredibilem! (non enim omnis error stultitia dicenda
est). Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut praedicere possint
dumtaxat qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit;
cetera quae profiteantur negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas
esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et Eurysthenes,
Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt; at ii nec totidem annos vixerunt
(anno enim Procli vita brevior fuit), multumque is fratri rerum gestarum gloria
praestitit. 91 At ego id ipsum, quod vir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam
praevaricatione concedit, nego posse intellegi. Etenim cum, ut ipsi dicunt,
Ortus nascentium luna moderetur, eaque animadvertant et notent sidera natalicia
Chaldaei, quaecumque lunae iuncta videantur, oculorum fallacissimo sensu
iudicant ea quae ratione atque animo videre debebant. Docet enim ratio
mathematicorum, quam istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna feratur
terram paene contingens, quantum absit a proxuma Mercuri stella, multo autem
longius a Veneris, deinde alio intervallo distet a sole, cuius lumine
conlustrari putatur; reliqua vero tria intervalla infinita et immensa, a sole ad
Martis, inde ad Iovis, ab eo ad Saturni stellam; inde ad caelum ipsum, quod
extremum atque ultumum mundi est. 92 Quae potest igitur contagio ex infinito
paene intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram?
XLIV Quid? Cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium ortus
quicumque gignantur in omni terra quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus
qui eodem statu caeli et stellarum nati sint accidere necesse esse, nonne eius
modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat?
Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium dividunt et aspectum nostrum
definiunt (qui a Graecis o)ri/zontej nominantur, a nobis " finientes" rectissume
nominari possunt) varietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint,
necesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis.
93 Quodsi eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo temperatur, qui potest eadem
vis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissirnilitudo? In his locis quae nos
incolimus post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus; at apud
Trogodytas, ut scribitur, ante solstitium; ut, si iam concedamus aliquid vini
caelestem ad eos qui in terra gignuntur pertinere, confitendum sit illis eos qui
nascuntur eodem tempore posse in dissimilis incidere naturas propter caeli
dissimilitudinem; quod minime illis placet; volunt enim illi omnis eodem tempore
ortos, qui ubique sint nati, eadem condicione nasci.
XLV 94 Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus mutationibusque caeli
nihil intersit qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit? Quarum rerum in
proxumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae
eveniat saepe tempestas; quod qui navigant maxume animadvertunt, cum in
flectendis promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur
cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoc ad
nascentium ortus pertinere non dicere (quod non certe pertinet), illud nescio
quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix potest, quae a luna
ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere?
Quid? quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignendum procreandumque
plurimum valeat, funditus tolli, mediocris erroris est? Quis enim non videt et
formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos?
Quod non contingeret, si haec non vis et natura gignentium efficeret, sed
temperatio lunae caelique moderatio. 95 Quid? quod uno et eodem temporis puncto
nati dissimilis et naturas et vitas et casus habent, parumne declarat nihil ad
agendam vitam nascendi tempus pertinere? Nisi forte putamus neminem eodem
tempore ipso et conceptum et natum, quo Africanum. Num quis igitur talis fuit?
XLVI 96 Quid? Illudne dubium est quin multi, cum ita nati essent ut quaedam
contra naturam depravata haberent, restituerentur et corrigerentur ab Natura,
cum se ipsa revocasset, aut arte atque medicina? Ut, quorum linguae sic
inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur. Multi
etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem
scribit Phalereus, cum "rho" dicere nequiret, exercitatione fecisse ut
planissume diceret. Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, nulla res ea
mutare posset. Quid? Dissimilitudo locorum nonne dissimiles bominum
procreationes habet? Quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter
Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis
varietas dissimilitudoque sit. 97 Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam
lunae tactus ad nascendum valere. Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia
annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati,
Babylonios posuisse, fallunt: si enim esset factitatum, non esset desitum;
neminem autem habemus auctorem, qui id aut fieri dicat aut factum sciat.
XLVII Videsne, me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps Stoicorum
Panaetius dixerit? Ego autem etiam haec requiro, omnesne, qui Cannensi pugna
ceciderint, uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus et idem fit. Quid? Qui
ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno? Quod enim tempus quo non
innumerabiles nascuntur? At certe similis nemo Homeri. 98 Et, si ad rem pertinet
quo modo caelo adfecto compositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id
necesse est non in hominibus solum, verum in bestiis etiam; quo quid potest dici
absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaeicis
rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Pardibus,
quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset Luna, natam
esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat. 99 0 vim maxumam erroris! Etiamne
urbis natalis dies ad vim stellarum et lunae pertinebat? Fac in puero referre ex
qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc in latere aut in caemento,
ex quibus urbs effecta est, potuit valere? Sed quid plura? Cotidie refelluntur.
Quam multa ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a
Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum
claritate esse moriturum! Ut mihi permirum videatur quemquam exstare qui etiam
nunc credat iis quorum praedicta cotidie videat re et eventis refelli.
XLVIII 100 Restant duo divinandi genera, quae habere dicimur a natura, non ab
arte, vaticinandi et somniandi; de quibus, Quinte," inquam, "si placet,
disseramus." "Mihi vero," inquit, "placet; his enim quae adhuc disputasti
prorsus adsentior, et, vere ut loquar, quamquam tua me oratio confirmavit, tamen
etiam mea sponte nimis superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam
iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis movebat, et veteris Dicaearchi et
eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam
oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore divino incitatus
animus aut somno relaxatus solute moveatur ac libere. His de generibus quid
sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane velim."
XLIX 101 Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab alio principio sum
exorsus dicere. "Non ignoro," inquam, "Quinte, te semper ita sensisse, ut de
ceteris divinandi generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a
libera mente fluere viderentur, probares. Dicam igitur de istis ipsis duobus
generibus mihi quid videatur, si prius et Stoicorum conclusio rationis et
Cratippi nostri quid valeat videro. Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et
Antipatrum concludere hoc modo: "Si sunt di neque ante declarant hominibus quae
futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant, aut
existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse
suae maiestatis praesignificare hominibus quae sint futura, aut ea ne ipsi
quidem di significare possunt. 102 At neque non diligunt nos (sunt enim benefici
generique hominum amici), neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et
designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea quae futura sunt (erimus
enim cautiores, si sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est
enim beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere. Non
igitur di sunt nec significant nobis futura. Sunt autem di; significant ergo. Et
non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad significationum scientiam
(frustra enim significarent), nec, si dant vias, non est divinatio: est igitur
divinatio." 103 0 acutos homines! Quam paucis verbis confectum negotium putant!
Ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis
ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur efficitur.
L Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum
quod in natura rerum omne esse dicimus id infinitum esse concluserit? "Quod
finitum est" inquit "habet extremum." Quis hoc non dederit?- "Quod autem habet
extremum, id cernitur ex alio extrinsecus." Hoc quoque est concedendum. "At,
quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus." Ne hoc quidem negari
potest. "Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est." 104
Videsne, ut ad rem dubiam concessis rebus pervenerit? Hoc vos dialectici non
facitis, nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur,
sed ea sumitis quibus concessis nihilo magis efficiatur quod velitis. Primum
enim hoc sumitis: "Si sunt di, benefici in homines sunt." Quis hoc vobis dabit?
Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius?
qui magno plausu loquitur adsentiente populo:
"Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,
sed eos non curare opinor quid agat humanum genus."
Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse dicere quae
sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium
controversumque sit.
LI 105 Sequitur porro, nihil deos ignorare quod omnia sint ab iis constituta.
Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum negantium esse haec a dis
immortalibus constituta! "At nostra interest scire ea quae eventura sint."
Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire. Negant id esse
alienum maiestate deorum: scilicet casas omnium introspicere, ut videant quid
cuique conducat. 106 "Neque non possunt futura praenoscere. " Negant posse ii,
quibus non placet esse certum quid futurum sit. Videsne igitur quae dubia sint,
ea sumi pro certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: "Non
igitur et sunt di nec significant futura"; id enim iam perfectum arbitrantur.
Deinde adsumunt: 'Sunt autem di", quod ipsum non ab omnibus conceditur.
"Significant ergo." Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen
esse di. Nec, si significent, non dare vias aliquas ad scientiam
significationis. At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim
Tuscis potius quam Romanis darent? " Nec, si dant vias, nulla est divinatio. "
Fac dare deos, quod absurdum est; quid refert, si accipere non possumus?
Extremum : 'Est igitur divinatio." Sit extremum, effectum tamen non est; ex
falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. Iacet igitur tota
conclusio.
LII 107 Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem nostrum, Cratippum. "Si sine
oculis" inquit "non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem
aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis ut vera
cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine
divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum
quis divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad
confirmandam divinationem semel aliquid ita esse divinatum nihil ut fortuito
cecidisse videatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur
divinationem confitendum est." Festive et breviter; sed cum bis sumpsit quod
voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen quod adsumit
concedi nullo modo potest. 108 "Si" inquit "aliquando oculi peccent, tamen, quia
recte aliquando viderunt, inest in iis vis videndi; item, si quis semel aliquid
in divinatione dixerit, is, etiam cum peccet, tamen existumandus sit habere vim
divinandi."
LIII Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non
videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu; animi, si quando
vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi
forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando
aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas
duas sumptiones (ea quae lh/mmata appellant dialectici, sed nos latine loqui
malumus), adsumptio tamen (quam pro/slhyin idem vocant) non dabitur. 109 Adsumit
autem Cratippus hoc modo: "Sunt autem innumerabiles praesensiones non
fortuitae." At ego dico nullam: vide, quanta sit controversia; iam adsumptione
non concessa nulla conclusio est. "At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum
sit, non concedamus." Quid est perspicuum? "Multa vera" inquit "evadere." Quid
quod multo plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam
esse causam, non naturam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe,
vera est (tecum enim mihi res est), nonne intellegis eadem uti posse et
haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et
Chaldaeos? Quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit,
evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt quae tu rectissume improbas,
aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint quae relinquis. Qua ergo
ratione haec inducis, eadem illa possunt esse quae tollis.
LIV 110 Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut, quae
sapiens non videat, ea videat insanus, et is, qui humanos sensus amiserit,
divinos adsecutus sit? Sibyllae versus observamus, quos illa furens fudisse
dicitur. Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu
putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si
salvi esse vellemus. Hoc si est in libris, in quem hominem et in quod tempus
est? Callide enim, qui illa composuit, perfecit ut, quodcumque accidisset,
praedictum videretur, hominum et temporum definitione sublata. 111 Adhibuit
etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse
accommodari viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poÎma
declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum
vero ea, quae a(krostixi/j dicitur, cum deinceps ex primis versus litteris
aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: " Q. ENNIUS FECIT". Id certe magis
est attenti animi quam furentis. 112 Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque
sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc
scriptoris est, non furentis, adhibentis diligentiam, non insani. Quam ob rem
Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a
maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri valeantque ad deponendas
potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut quidvis
potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec
homines esse patientur.
LV "At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra:
"iamque mari magno..."
eademque paulo post:
'eheu videte!"
113 Num igitur me cogis etiam fabulis credere? Quae delectationis habeant
quantum voles, verbis sententiis numeris cantibus adiuventur; auctoritatem
quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nec
ego Publicio nescio cui nec Marciis vatibus nec Apollinis opertis credendum
existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri
quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt. 114 "Quid?' inquies, "remex ille
de classe Coponi nonne ea praedixit quae facta sunt? "Ille vero, et ea quidem
quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris
conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus
habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem;
casum autem proeli nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus
hominibus par erat, non aperte. Ille autem Graecus, quid mirum si magnitudine
timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit?
Qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens
eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines, magis veri simile
est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem,
Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere potuisse?
LVI 115 Sed iam ad te venio,
"o sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum obsides,
unde superstitiosa primum saeva evasit vox fera."
Tuis enim oraclis Chrysippus totum volumen implevit partim falsis, ut ego
opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim
flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes
reverenda sit, partim ambiguis et quae ad dialecticum deferenda sint. Nam cum
illa sors edita est opulentissumo regi Asiae:
"Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim"
hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam: 116 utrum igitur eorum
accidisset, verum oraclum fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum Croeso?
Aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Croeso quam
de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho
esse responsum:
"aiio te, Aeacida, Romanos vincere posse"?
Primum latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est;
praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo,
quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,
"stolidum genus Aeacidarum
- bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes -",
tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, "vincere te Romanos" nihilo
magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum decepit,
vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem.
LVII 117 Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non
modo nostra aetate, sed iam diu [tantum modo], iam ut nihil possit esse
contemptius? Hoc loco cum urguentur evanuisse aiunt vetustate vim loci eius,
unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De
vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi loci agitur,
neque solum naturali, sed etiam divina; quae quo tandem modo evanuit?
"Vetustate," inquies. Quae vetustas est, quae vim divinam conficere possit? Quid
tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita movens ut eam providam rerum
futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque
pronuntiet? Quando ista vis autem evanuit? An postquam homines minus creduli
esse coeperunt? 118 Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit,
iam tum filippi/zein Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere. Hoc
autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret; quod licet existumare
in aliis quoque oraclis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio quo
modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam
se non ineptos. Evanuisse mavultis et extinctum esse id quod, si umquam fuisset,
certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non credere.
LVIII 119 Similis est error in somniis; quorum quidem defensio repetita quam
longe est! Divinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus,
animorumque consentientium multitudine completum esse mundum; hac igitur mentis
et ipsius divinitate, et coniunctione cum externis mentibus cerni quae sint
futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi putat atque concidere, et ipsum
esse dormire. Iam Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in somnis
certiora videamus, praeparatos quodam cultu atque victu proficisci ad dormiendum
iubent; faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo cibo mens, non
venter infletur. Sed nescio quo modo nihil tam absurde dici potest quod non
dicatur ab aliquo philosophorum. 120 Utrum igitur censemus dormientium animos
per sene ipsos in somniando moveri an, ut Democritus censet, externa et
adventicia visione pulsari? Sive enim sic est sive illo modo, videri possunt
permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et navigantibus moveri videntur ea
quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina. Quid dicam
insanis, quid ebriis quam multa falsa videantur? Quodsi eius modi visis
credendum non est, cur somniis credatur nescio. Nam tam licet de his erroribus,
si velis, quam de somniis disputare, ut ea, quae stant, si moveri videantur,
terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem
lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem moveri.
LIX 121 Iam ex insanorum aut ebriorum visis innumerabilia coniectura trahi
possunt, quae futura videantur. Quis est enim, qui totum diem iaculans non
aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non
dormiamus; et miramur aliquando id quod somniarimus evadere? Quid est tam
incertum quam talorum iactus? Tamen nemo est quin saepe iactans Venerium iaciat
aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti, Veneris
id impulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis
visis credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo valeant
falsa pro veris. 122 Quodsi ita natura paratum esset ut ea dormientes agerent
quae somniarent, adligandi omnes essent, qui cubitum irent; maiores enim quam
ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi insanorum visis fides non est
habenda, quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae multo etiam
perturbatiora sunt, non intellego; an quod insani sua visa coniectori non
narrant, narrant qui somniaverunt?
Quaero etiam, si velim scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus
aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum esplicare, somniumne
exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec
expediri potest. Atqui, ne si navigare quidem velim, ita gubernem, ut
somniaverim; praesens enim poena sit. 123 Qui igitur convenit aegros a
coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam? An Aesculapius, an
Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem valetudinis, Neptunus
gubernantibus non potest? Et si sine medico medicinam dabit Minerva, Musae
scribendi, legendi,ceterarum artium scientiam somniantibus non dabunt? At si
curatio daretur valetudinis, haec quoque quae dixi darentur; quae quoniam non
dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis auctoritas somniorum.
LX 124 Sed haec quoque in promptu fuerint; nunc interiora videamus. Aut enim
divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut
coniectores ex quadam conveniente et coniunctione naturae, quam vocant
sumpa/qeian, quid cuique rei conveniat ex somniis, et quid quamque rem sequatur,
intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque
diuturna est, cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi
soleat. Primum igitur intellegendum est nullam vim esse divinam effectricem
somniorum. Atque illud quidem perspicuum est, nulla visa somniorum proficisci a
numine deorum. Nostra enim causa di id facerent, ut providere futura possemus.
125 Quotus igitur est quisque qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit?
Quam multi vero qui contemnant eamque superstitionem imbecilli animi atque
anilis putent? Quid est igitur, cur his hominibus consulens deus somniis moneat
eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria quidem digna ducant? Nec enim
ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nec frustra ac sine causa quid
facere dignum deo est quod abhorret etiam ab hominis constantia. Ita, si
pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra
somniorum significatione utitur; at horum neutrum in deum cadit; nihil igitur a
deo somniis significari fatendum est.
LXI 126 Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis providendi causa dat,
non vigilantibus potius det quam dormientibus. Sive enim externus et adventicius
pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi animi moventur, sive quae
causa alia est cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur,
eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem
facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos
refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus videantur
quam quae somniantibus. Fuit igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent
nobis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non
fit, somnia divina putanda non sunt. 127 Iam vero quid opus est circumitione et
anfractu, ut sit utendum interpretibus, somniorum, potius quam derecto deus,
siquidem nobis consulebat, "hoc facito, hoc ne feceris" diceret idque visum
vigilanti potius quam dormienti daret?
LXII Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? "Aliquot somnia vera,"
inquit Ennius, " sed omnia non necesse est." Quae est tandem ista distinctio?
Quae vera, quae falsa habet? Et si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur?
Nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo? Quid inscitius autem est quam
mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare? Sin vera visa divina
sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc
deus, hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia
natura? Quod quoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. 128 Naturam
autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse vacuus
potest. Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in
visa varia et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum
rerum quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione mirabiles
interdum exsistunt species somniorum; quae si alia falsa, alia vera, qua nota
internoscantur scire sane velim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus?
Sin quaepiam est, aveo audire quae sit; sed haerebunt.
LXIII 129 Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne
inmortalis, rerum omnium praestantia excellentis, concursare omnium mortalium,
qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos, et, cum stertentem
aliquem viderint, obicere iis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi
exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura fieri ut mobiliter
animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur. Utrum
philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione
naturae? Ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, tamen isti, qui
profitentur, eam facere non possint: ex levissimo enim et indoctissimo genere
constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem divinum esse posse.
130 Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: "vim cognoscentem et
videntem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur"; officium
autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque
significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum
coniectionem definit hoc modo: esse vim cernentem et explanantem quae a dis
hominibus significentur in somnis. Quid ergo? ad haec mediocri opus est
prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem autem
cognovimus neminem.
LXIV 131 Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse concessero, quod
numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus. Qualis autem ista mens
est deorum, si neque ea nobis significant in somnis quae ipsi per nos
intellegamus, neque ea quorum interpretes habere possimus? Similes enim sunt
dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus,
tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete. 132
Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? Intellegi enim a
nobis di velle debebant ea quae nostra causa nos monerent. "Quid? poÎta nemone,
physicus obscurus?" 133 Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at non
Homerus; uter igitur melior? Valde Heraclitus obscurus, minime Democritus; num
igitur conferendi? Mea causa me mones quod non intellegam: quid me igitur mones?
Ut si quis medicus aegroto imperet ut sumat
"terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam",
potius quam hominum more "cocleam" diceret. Nam Pacuvianus Amphio
"quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera,
capite brevi, cervice anguina, aspectu truci,
sviscerata, inanima cum animali sono"
cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
"non intellegimus, nisi si aperte dixeris."
At ille uno verbo: "testudo". Non potueras hoc igitur a principio, citharista,
dicere?
LXV 134 Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascea lecti
sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector
thesaurum defossum esse sub lecto. Fodit, invenit auri aliquantum, idque
circumdatum argento; misit coniectori quantulum visum est de argento. Tum ille
"Nihilne" inquit "de vitello?" Id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse,
reliquum argentum. Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? Cur ergo hic
nescio qui thesaurum solus invenit? Quam multi inopes digni praesidio deorum
nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam est
obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte
thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare? 135
Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum.
LXVI Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a copone Megaris,
quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de
Alexandro, quod a te praeteritum esse miror. Qui, cum Ptolomaeus, familiari
eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore
moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem visus
ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul
dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco); eius autem
esse vim tantam ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus
narrasset amicis somnium, emissi sunt qui illam radiculam quaererent; qua
inventa et PtolÚmaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere
teli vulnerati. 136 Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris
Phalaridis, Cyri superioris, matris Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P.
Deci; pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae,
Baliarici filiae, somnium. Sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt,
nonnulla etiam ficta fortasse: quis enim auctor istorum? De nostris somniis quid
habemus dicere? Tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus
laureatis me in suum deduci iubente monumentum.
LXVII Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos immortalis,
videamus ne nostra superstitione et depravatione superetur. 137 Quem enim tu
Marium visum a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut Democrito videtur.
Unde profectam imaginem? A corporibus enim solidis et a certis figuris vult
fluere imagines; quod igitur Mari corpus erat? "Ex eo," inquit, "quod fuerat."
Ista igitur me imago Mari in campum Atinatem persequebatur? "Plena sunt imaginum
omnia; nulla enim species cogitari potest nisi pulsu imaginum." 138 Quid ergo?
istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus,
accurrant? Etiamne earum rerum quae nullae sunt? Quae est enim forma tam
invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit, ut, quae
numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras?
139 Num igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum
me aliqua pellit? Omnia igitur quae volumus nota nobis esse possunt: nihil est
enim de quo cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt in animos
dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae; nec cognovi quemquam qui
maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est ea vis eaque natura, ut vigeant
vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate.
Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt,
cogitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore
corporis, tum agitatur ipse per sese. Itaque in eo et formae versantur et
actiones, et multa audiri, multa dici videntur. 140 Haec scilicet in imbecillo
remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maxumeque
reliquiae rerum earum moventur in animis et agitantur, de quibus vigilantes aut
cogitavimus aut egimus; ut mihi temporibus illis multum in animo Marius
versabatur recordanti quam ille gravem suum casum magno animo, quam constanti
tulisset. Hanc credo causam de illo somniandi fuisse.
LXVIII Tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum visus emersus e
flumine. Inerant enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogitationum
vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus
in quo ego vehebar, mecum una demersus rursus apparuit. 141 An tu censes ullam
anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam
forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est. Potest omnino hoc
esse falsum, potest verum; sed, ut verum sit, non est mirabile; non enim audivit
ille draconem loquentem, sed est visus audire, et quidem, quo maius sit, cum
radicem ore teneret, locutus est; sed nihil est magnum somnianti. Quaero autem
cur Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias, nec multa
ceteris; mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane quod meminerim. Frustra
igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate. 142 Nunc quidem propter
intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi,
quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum admonitus,
tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor quam cum aut in foro
magistratus aut in curia senatum video, somniare.
LXIX Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est continuato coniunctioque
naturae, quam, ut dixi, vocant sumpa/qeian , eius modi, ut thesaurus ex ovo
intellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis
morbos intellegunt, nonnullas etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum,
pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt.
Thesaurus vero et hereditas et honos et victoria et multa generis eiusdem qua
cum somniis naturali cognatione iunguntur? 143 Dicitur quidam, cum in somnis
complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse. Video sumpa/qeian : visum est
enim tale obiectum dormienti, ut id, quod evenit, naturae vis, non opinio
erroris effecerit. Quae igitur natura obtulit illam speciem Simonidi, a qua
vetaretur navigare? Aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur
somnium? qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus
amiculo. Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica
corpus eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas
naturalis habebat, an, et ut videretur et ut eveniret, casus effecit?
LXX 144 Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant
eorum quam vim consensumque naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus
est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem. At ille "Vinces"
inquit; "id enim celeritas significat et vis equorum." Post idem ad Antiphontem.
Is autem "Vincare" inquit "necesse est; an non intellegis quattuor ante te
cucurrisse?" Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est
Chrysippi liber, plenus Antipatri; sed ad cursorem redeo): ad interpretem
detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: " Vicisti; ista enim
avi volat nulla vehementius. " Huic eidem Antipho "Baro," inquit, "victum te
esse non vides? Ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa
postrema est." 145 Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans,
visa est in quiete obsignatam habere naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam
obsignata fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam
inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? An ea
quae dixi et innumerabilia quae conlecta habent Stoici quicquam significant nisi
acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc
ducentium? Medici signa quaedam habent ex venis et ex spiritu aegroti multisque
ex aliis futura praesentiunt; gubernatores, cum exsultantis lolligines viderunt
aut delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec
ratione explicari et ad naturam revocari facile possunt, ea vero, quae paulo
ante dixi, nullo modo.
LXXI 146 "At enim observatio diuturna (haec enim pars una restat) notandis rebus
fecit artem. " Ain tandem? " Somnia observari possunt. " Quonam modo? Sunt enim
innumerabiles varietates. Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose
cogitari potest, quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et
semper nova aut memoria complecti aut observando notare possumus? Astrologi
motus errantium stellarum notaverunt: inventus est enim ordo in iis stellis, qui
non putabatur. Cedo tandem qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo
autem distingui possunt vera somnia a falsis, cum eadem et aliis aliter evadant
et isdem non semper eodem modo? Ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne
verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit
aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia
confirment.
147 Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla cum
somniis, neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est ut nihil
prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea vident, nihil
divinent, ii qui interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem
innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum
visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non
numquam etiam in contrarias, quicquam sit incËrtius.
LXXII 148 Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam,
ut vere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque
hominum imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de
natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et nobismet
ipsis et nostris profuturi videbamur si eam funditus sustulissemus. Nec vero (id
enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et
maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse
praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque
hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. 149
Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum cognitione
naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urget et,
quo te cumque verteris, persequitur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive
immolaris sive avem adspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris, si
fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum
factumve quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam
liceat quieta mente consistere. 150 Perfugium videtur omnium laborum et
sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui
quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum
patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis
acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et
perfecti putantur. Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an
soli iam philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere nobis disceptatio
contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod videntur acutissime
sententias suas prudentissimeque defendere. Cum autem proprium sit Academiae
iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima veri videantur,
conferre causas et quid in quamque sententiam dici possit expromere, nulla
adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum,
tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte
frater, placebit, quam saepissime utemur." "Mihi vero", inquit ille, "nihil
potest esse iucundius."
Quae cum essent dicta, surreximus.
Torna all'inizio
|