Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
ProperzioElegiarum LibriI, 1Vai al brano corrispondente in ItalianoCynthia prima suis miserum me cepit ocellis,contactum nullis ante cupidinibus. Tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas improbus et nullo vivere consilio. Et mihi iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen adversos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos. Nam modo Partheniis amens errabat in antris, ibat et hirsutas ille videre feras; ille etiam Hylaei percussus vulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit. Ergo velocem potuit domuisse puellam: tantum in amore preces et benefacta valent. In me tardus Amor non ullas cogitat artis nec meminit notas, ut prius, ire vias. At vos, deductae quibus est fallacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominam mentem convertite nostrae et facite illa meo palleat ore magis. Tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis posse Cytaeines ducere carminibus. Et vos, qui sero lapsum revocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia. Fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis, sit modo libertas, qquae velit ira, loqui. Ferte per extremas gentis et ferte per undas, qua non ulla meum femina norit iter. Vos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares. In me nostra Venus noctes exercet amaras et nullo vacuus tempore defit Amor. Hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur cura neque assueto mutet amore locum. Quod si quis monitis tardas adverterit auris, heu! referet quanto verba dolore mea. |
Letteratura: - Properzio |