Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
OrazioOdiIV, 8Vai al brano corrispondente in ItalianoDonarem pateras grataque commodus,Censorine, meis aera sodalibus, donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessima munerum ferres, divite me scilicet artium quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, hic saxo, liquidis ille coloribus sollers nunc hominem ponere, nunc deum. Sed non haec mihi vis, nec tibi talium res est aut animus deliciarum egens: gaudes carminibus; carmina possumus donare, et pretium dicere muneris. Non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non celeres fugae reiectaeque retrorsum Hannibalis minae eius qui domita nomen ab Africa lucratus rediit clarius indicant laudes quam Calabriae Pierides; neque si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris. Quid foret Iliae Mavortisque puer, si taciturnitas obstaret meritis invida Romuli? Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum virtus et favor et lingua potentium vatum divitibus consecrat insulis. dignum laude virum Musa vetat mori: caelo Musa beat. Sic Iovis interest optatis epulis impiger Hercules, clarum Tyndaridae sidus ab infimis quassas eripiunt aequoribus rates, Liber vota bonos ducit ad exitus. |
Letteratura: - Orazio |