Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
LucrezioDe Rerum Natura - Libro VI primordi dell'umanità (vv. 925 - 1010)Vai al brano corrispondente in ItalianoEt genus humanum multo fuit illud in arvisdurius, ut decuit, tellus quod dura creasset, et maioribus et solidis magis ossibus intus fundatum, validis aptum per viscera nervis, nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur nec novitate cibi nec labi corporis ulla. Multaque per caelum solis volventia lustra volgivago vitam tractabant more ferarum. Nec robustus erat curvi moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arva, nec nova defodere in terram virgulta neque altis arboribus veteres decidere falcibus ramos. Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum. Glandiferas inter curabant corpora quercus plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis arbita puniceo fieri matura colore, plurima tum tellus etiam maiora ferebat. Multaque praeterea novitas tum florida mundi pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla. At sedare sitim fluvii fontesque vocabant, ut nunc montibus e magnis decursus aquai clarigitat late sitientia saecla ferarum. Denique nota vagis silvestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umori' fluenta lubrica proluvie larga lavere umida saxa, umida saxa, super viridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo. Necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra, verbera ventorum vitare imbrisque coacti. Nec commune bonum poterant spectare, neque ullis moribus inter se scibant nec legibus uti. Quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus. Et Venus in silvis iungebat corpora amantum; conciliabat enim vel mutua quamque cupido, vel violenta viri vis atque inpensa libido vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta. Et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae; multaque vincebant, vitabant pauca latebris; saetigerisque pares subus silvestria membra nuda dabant terrae nocturno tempore capti, circum se foliis ac frondibus involventes. Nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo. A parvis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere, ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis. Sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum infestam miseris faciebant saepe quietem; eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla dulcia linquebant lamentis lumina vitae. Unus enim tum quisque magis deprensus eorum pabula viva feris praebebat, dentibus haustus, et nemora ac montis gemitu silvasque replebat, viva videns vivo sepeliri viscera busto. At quos effugium servarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant vocibus Orcum, donique eos vita privarant vermina saeva expertis opis, ignaros quid volnera vellent. At non multa virum sub signis milia ducta una dies dabat exitio nec turbida ponti aequora lidebant navis ad saxa virosque. Hic temere incassum frustra mare saepe coortum saevibat leviterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. Improba navigii ratio tum caeca iacebat. Tum penuria deinde cibi languentia leto membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. Illi imprudentes ipsi sibi saepe venenum vergebant, nunc dant [aliis] sollertius ipsi. |
Letteratura: - Lucrezio |