Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
LucrezioDe Rerum Natura - Libro IVani terrori dell'oltretomba (vv. 102 - 111)Vai al brano corrispondente in ItalianoTutemet a nobis iam quovis tempore vatumterriloquis victus dictis desciscere quaeres. Quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt somnia, quae vitae rationes vertere possint fortunasque tuas omnis turbare timore! Et merito. Nam si certam finem esse viderent aerumnarum homines, aliqua ratione valerent religionibus atque minis obsistere vatum. Nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, aeternas quoniam poenas in morte timendum. |
Letteratura: - Lucrezio |