Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
LivioVersioni SfuseAnnibale si prepara alla guerraVai al brano corrispondente in ItalianoHannibal, Sagunto capto, Carthaginem Novam in hiberna concesserat, ibique, auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque essent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis reliquiis praedae, nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat. "Credo ego vos," inquit "socii, ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniae populis, aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; ita enim hae gentes non pacis solum, sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. Itaque cum longiqua a domo instet militia, incertumque sit quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere vult, commeatum do. Primo vere edico adsitis, ut, diis bene iuvantibus, bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus". |
Letteratura: - Livio |