Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Livio

Versioni Sfuse

Scalata a una rupe strategica


Vai al brano corrispondente in Italiano

Transfugae Africae, qui tum inter auxilia Romana erant, conspexerunt editissimam urbis partem, quae rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam. Levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos ferreos secum portantes, qua per inequaliter eminentia rupis poterant, scandunt. Sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes, cum velut gradus fecissent, primi manus extrahentes sequentes, postremi sublevantes eos qui praeirent, in summum evadunt; inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam a Romanis. Tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. Nemo capiendi vivos, nemo praedae memor est. Trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros: usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit. Ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt: adeo vestigia quoque urbis exstinguere ac delere memoriam eius victoribus cordi fuit.


Letteratura:

- Livio

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002 - Tutti i diritti riservati