Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
CiceroneVersioni SfuseLa felicità del saggio non dipende dalla fortunaVai al brano corrispondente in ItalianoNescis, insane, quantas vires virtus habeat. Nomen solum virtutis usurpas; quid ipsa valeat ignoras. Nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese quique in se uno posuit omnia. Cui contra spes omnis pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod ultra unum diem permansurum sit. Mors ipsa terribilis est iis quorum cum vita omnia exstinguuntur, non iis quorum laus et gloria emori, non possunt; exsilium terribile est illis quibus est quasi circumscriptus habitandi locus, non iis qui omnem orbem terrarum unam urbem esse et se cives omnium hominum arbitrantur. Te miseriae, te aerumnae omnes premunt, qui te beatum, te florentem putas. Tuae libidines te torquent; tu dies noctesque cruciaris, cui nec sat est quod habes et id ipsum, quod habes, times ne diuturnum sit. |
Letteratura: - Cicerone |