Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
CiceroneVersioni SfuseLa morte dei vecchi è un evento naturaleVai al brano corrispondente in ItalianoQuod cuique tempus ad vivendum datur, eo debemus esse contenti. Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum. Sin autem processeris longius, non magis dolendum est quam agricolae dolent, praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. Omnia vero quae secundum naturam fiunt in bonis habenda sunt. Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori? Idem autem, si adulescentibus contingit, adversante et repugnante natura videtur accidere. Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur; senes autem sic (mori videntur), sicut sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas. Vivendi finis est optimus, quum, integra mente certisque sensibus, opus ipsa suum eadem, quae coagmentavit, natura dissolvit; ut navem, ut aedificium idem destruit facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime, quae conglutinavit, natura dissolvit. |
Letteratura: - Cicerone |