Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Cesare

Versioni Sfuse

Le imbarcazioni dei Galli


Vai al brano corrispondente in Italiano

Namque Gallorum naves tali modo factae armataeque erant: carinae aliquanto planae, ut nostrae naves,quo facilius vada ac decessum aestus acciperent; prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque adcommodatae; naves totae exstruebantur ex robore ut quamvis vim et contumeliam sustinerent; transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus configebantur clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae erant; pelles pro velis alutaeque tenuiter conficiebantur, sive propter lini inopiam atque eius usus inscientiam, sive quia tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse putabant.


Letteratura:

- Cesare

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati