Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Cesare

Versioni Sfuse

I Nervii all'assalto del campo romano


Vai al brano corrispondente in Italiano

Septimo obsidionis die, maximo coorto vento, fusiles ferventi ex argilla glandes in casas castrorum, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere tanta vi coeperunt ut celeriter ignem comprehenderint et venti magnitudine in omnem castrorum locum castrorum distulerint. Hostes turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt tanto clamore et superba exsultatione, ut iam parta esse victoria videretur. At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta conflagrare viderent, non modo de vallo decederet nemo sed paene ne respiceret quidem quisquam ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum: ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, quia se sub ipso vallo tam arte constipaverant ut recessum primis ultimi non darent.


Letteratura:

- Cesare

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati