Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Cesare

Versioni Sfuse

Un combattimento tra le fiamme


Vai al brano corrispondente in Italiano

Septimo oppugnationis die, maximo coorto vento, fusili ferventes ex argilla glandes fundis et iacula fervefacta in nostrorum castrorum casas, quae more Gallico, stramentis erant tectae iacere coeperunt. Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt. Hostes maximo clamore, sicuti parta iam victoria, turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. At tanta militum virtus atque praesentia animi fuit ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo sed paene ne respiceret quidem quisquam ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum: ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur.


Letteratura:

- Cesare

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati