Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Cesare

Versioni Sfuse

Prima spedizione di Cesare in Britannia


Vai al brano corrispondente in Italiano

Exigua parte aestatis reliqua Caesar in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat et magno sibi usui fore arbitrabatur si insulam adiisset, quod esset genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset. Quae omnia fere Gallis erant incognita; neque enim temere praeter mercatores illuc adit quisquam neque iis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones, quae sunt contra Galliam, notum est. Itaque evocatis ad se mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur neque qui essent ad maiorem navium multitudinem idonei portus reperire poterat.


Letteratura:

- Cesare

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati