Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
CesareDe Bello CiviliLibro III - Paragrafo XCVVai al brano corrispondente in ItalianoCaesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum spatium perterritis dari oportere existimans milites cohortatus est ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui etsi magno aestu - nam ad meridiem res erat perducta - tamen ad omnem laborem animo parati imperio paruerunt. Castra a cohortibus quae ibi praesidio erant relictae industrie defendebatur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant milites, et animo perterriti et lassitudine confecti, missis plerique armis signisque militaribus magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero diutius qui in vallo constiterant multitudinem telorum sustinere potuerunt sed confecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes ducibus usi centurionibus tribunisque militum in altissimos montis, qui ad castra pertinebant, confugerunt. |
Letteratura: - Cesare |