Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Varrone

L'abbandono della campagna



Vai al brano corrispondente in Italiano

Maiores nostri, viri magni, non sine causa praeponebant rusticos urbanis viris. Ut enim ruri qui in villa vivunt ignaviores sunt quam qui in agris versantur in aliquo opere faciendo, sic qui in oppido sederent quam qui rura colerent desidiores putabant. Itaque annum ita diviserunt ut nono quoque die res urbanas usurparent, reliquis diebus rura colerent. Quod institutum dum servaverunt, consecuti sunt ut et cultura agros fecundissimos haberent et ipsi valetudine firmiores essent ac ne Graecorum desiderarent gymnasia. At nunc, quia, relictis falce et aratro, manus movere in theatro aut in circo ut plauderent, quam in segetibus ac vineis, maluerunt, locamus naves quae nobis advehant frumentum ex Africa et Sardinia ut saturi fiamus, et navibus vindemias ex insula Choa et Chia importamus.


Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati