Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
Con l'astuzia i deboli vincono talvolta i più fortiVai al brano corrispondente in ItalianoOlim lupus in viridi prato agnum, qui pastorem atque gregem suum reliquerat, vidit et statim appropinquavit: nam optabat infirmum animal arripere et devorare. Agnus autem lupo: "Fortis es - inquit - ego infirmus; mortem igitur non vitabo; ante mortem meam autem tibia cane: ita paulisper saltabo et laeto animo vitam relinquam". Lupus agni verbis fraudium plenis non credidit tibiamque inflavit: tunc pastor tibiae sonum audivit et statim advenit cum canibus ut lupum fugaret et servaret agnum.Tum Iupus ita exclamavit: "Quam stultus sum! Ego enim, fur ac latro, tibia canere ut musicus non debebam". Saepe calliditas infirmos victores reddit ut fabella docet. |