CURIO
De Godan et Frea ridicula fabula
Refert hoc loco antiquitas ridiculam fabulam : quod accedentes Wandali ad Godan victoriam de Winnilis postulaverint illeque responderit, se illis victoriam daturum quos primum oriente sole conspexisset. Tunc accessisses Gambara ad Fream, uxorem Godan, et Winnilis victoriam postulasse, Freaque consilium dedisse, ut Winnilorum mulieres solutos crines erga facies ad barbae similitudinem conponerent maneque primo cum viris adessent seseque Godan videndas pariter e regione, qua ille per fenestram orientem versus erat solitus aspicere, conlocarent. Atque ita factum fuisse. Quas cum Godan oriente sole conspiceret, dixisse:- Qui sunt isti longibarbi?- Tunc Frea subiunxisse, ut quibus nomen tribuerat victoriam condonaret. Sicque Winnilis Godan victoriam concessisse. Haec risui digna sunt et pro nihilo habenda: Victoria enim non potestati est adtribuita hominum, sed caelo potius ministratur.
from: Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, VIII cent.A.D.
Fritatem de pomerancis | |
Recipe ova percussa, cum pomerancis ad libitum tuum, et extrabe inde sucum, et mitte ad illa ova cum zucaro; post recipe oleum olive, vel segimine, et fac califieri in patella, et mitte illa ova intus: Et erit pro ruffianis et leccatricibus. Joannes Bockenheim, XV cent. |
In Nigeria there is a village called Godani (lat. 10°13'N long. 7°09'E). I am interested in having news and photos: please e-mail me. Thank you.