Eresie Medievali

Litterae episcopi Placentini de Pauperibus de Ludguno

 

Columpnis immobilibus quae verus Salomon in templo suo edificare curavit, Dei gratia sanctae matris ecclesiae rectoribus, A<rdisius> eadem gratia Pla<centiae> ecclesiae humilis minister, pro diurno denique laborantes coelestae bravium promereri. Cum ex comisso nobis pastoralis curae officio ecclesiae Dei providere et animarum saluti teneamur invigilare, oportet nos provida discretione sollicitos esse, ne nobis remisse vel minus strenue regentibus, comissus nobis grex dominicus luporum morsibus corrumpatur. Unde vestrae discretioni per praesentem paginam, nostrae humilitatis sigillo insignitam notificare volumus quod quosdam actenus superba fatuitate notavimus, per confessionem quorumdam de suis, eorum errorem detestantium detestabili errore cognovimus insaniare. Fuerunt igitur quidem apud nos quidam de secta pauperum Ludgunensium qui, celitus inspirati, eorum errore relicto Christi ecclesiae legibus se subdiderunt et exciso in eis oleastro perfidiae, olive ecclesiae sunt inserti et, secundum canones cautione prestita, ad Sancte Sion matris ubera sunt reversi. Hii praedictorum haereticorum fraudem simul et detestabilem errorem detegentes, ipsos pro meritis anathematizatos et a sanctae ecclesiae gremio separatos affirmant. Hii sunt qui secundum vocem coelestis disciplinae magistri «circuerunt mare et aridam, ut faciant sibi unum proselitum et faciant eum duplo filium gehenne quam seipsos » [1]. Hi sunt qui secundum Apostolorum «per suos dulces sermones seducunt corda innocentium» [2], «captivas ducunt mulierculas honeratas peccatis» [3]. Hii sunt de quibus apud apostolorum principem legitur: «Fuerunt aliquando pseudo prophetae in populo, sicut erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis» [4] etc. Hii sunt qui secundum gentium doctorem «dicesserunt a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrina demoniorum» [5] etc. Haec est bestia quae in Apocalipsi «ascendit de arena maris» [6], suius veneno sancta contaminatur ecclesiae. Hii sunt qui sacramentum altaris evacuant omnia divina sacramenta tractare omnibus licere praedicant, missarum solemnia pro fidelibus de elemosinis necnon et orationes spernant. Neminem post hanc vitam purgari concedunt, et cum sint laici, confessiones a populo recipiunt et pro quovis scelere penam inflingunt. Neminem animem suae salutem posse consequi garriunt, nisi eorum habitum susceperit vel eorum manutenentor vel amicus extiterit, dum tamen eos cognoverit. Matrimonium disiungere praesumunt; sanctimoniales inclusas et alios religiosos a claustris suis extrahere non metuunt; decreta pontificum respuunt; ordines ecclesiae contempnunt. dicta ortodoxorum ecclesiae doctorum, vidilicet Ambrosii, Ieronimi, Augustini, Gregorii et aliorum per omnia non recipiunt; immo ubi eis adversari videntur, contradicunt. Et quod sine habundanti lacrimarum torrente a quoquam fidelium dici non potest, non solum laici eorum licet otiosae vinerandi dominici corporis sacramenta facere praesumpserunt, verum etiam et eorum mulieres hoc ipsum presumsisse cognoscuntur. Qualiter vero contra ecclesiam et eius statuta insaniant, catholico pudore loqui prohibemur. Sed quoniam hos non modicam inconsutili Christi tunica scissarum facere cognovimus, rogamum vestram discretionem quantinus, intuitu legis divinae et pro reverentia fidei catholicae, huiusmodi membra putrida inter sana membra manere non permittatis, sed ut ecclesiae satisfaciant, ecclesiastica severitate atque rigore iustitiae misericorditer compellatis, ut animarum eorum lucrum deo presentetis et commissam vobis plebisulam ab eorum contagione immnenm custodiatis, ut ab omnium bonorum retributore Christo mercedem in celestibus recipiatis. Amen.




[1] Mt. 23, 15

[2] Rom. 16, 18

[3] II Tim. 3, 6

[4] II Pt.  2, 1

[5] I Tim. 4, 1

[6]  Ap. 13, 17


Fonte: Litterae episcopi Placentini de Pauperibus de Ludguno, in A.DONDAINE, Les hérésies et l’Inquisition XII-XIII siècles, Norfolk 1990, V, pp. 273-274.