Haec
sunt manifesta per conversos de secta Waldesium
Notandum quod rectores
sectae Waldesium talem habent modum et conversationem.
Primo quia diebus quatuor ieiunant in ebdomada, scilicet
feria secunda, quarta, sexta et sabbato; unum illorum
in pane et aqua, scilicet feria sexta nisi sint in itinere
vel aliquo gravi labore impediti. Septies orant in die,
non aliud nisi «Pater noster ». Senior inter eos incipit
orationem et facit eam prolicam vel brevem secundum quod
sibi videtur. Pro maiori autem parte superiores eorum
sunt illitterati et Scripturam Sacram un corde retinentes.
si verbis sunt cauti, mendacia voluntaria et verba turpia
solent evitare. Vestimentis vilibus utuntur. Diligenter
subditos suos informant ad virtutes exercendas et vitia
cavenda. Et quia conversatio eorum apparet commendalis
ideo subditi eorum fidem eis adhibent in omnibus ex hoc
et nimium confortantur. Primo purgatorium negant, et per
consequens suffragia defunctorum; venerationes sanctorum
omnium etiam Virginis gloriose idolatriam asserunt, nec
concedunt quod concedunt quod aliquid valeant pro nobis
sancte eorum intercessiones. Omne iuramentum indifferenter
dicunt esse peccatum; et nullum etiam maleficum qualemcumque
morte esse puniendum. Et quod apostolici episcopi, religiosi
et omnes clerici non debeant habere possessiones. Indulgentias
ecclesiae nichil advertunt; peregrinationes non curant
nec faciunt; horas canonicas et alia divina officia dicunt
esse quasdam deceptiones. Caetera omnia remedia ecclesiae
praeter sacramenta, sicut aquam benedictam, structuras
ecclesiarum et similia dicunt esse superflua. Confitentur
puris laici non ordinatis, etiam illitteratis. Item quando
volunt aliquem assumere ad eorum habitum, prius per aliquod
tempus probant eum et tempore ordinationis faciunt eum
confiteri a iuventute omnia peccata sua, quia nullus suscipitur
ab eis nisi sit castus et ab omni consortio mulierum immunis
quod opera carnalia. Et cum aliquis ex ipsis ad confessiones
audiendas debet ordinari et a superioribus assumi, interrogatur
primo de septem articulis fidei, scilicet utrum credat
unum Deum in trinitate personarum et unitate essentie;
secundo quod idem Deus sit creator omnium visibilium et
invisibilium; tertio quod tradidit legem Moisi in monte
Sinai; quarto quod misit Filium ad incarnandum de virgine
Maria; quinto quod elegit sibi ecclesiam immaculatam;
sexto carnis resurrectionem; septimo quod venturus est
iudicare vivos et mortuos. Item idem interrogatur de septem
sacramentis scilicet de baptismo et deteris. Vota vero
quae requiruntur ab eo sunt haec: primo ut promittat obedientiam
Deo et ordini suo; secundum castitatem: tertio quod non
redimat vitam suam in civitate constitutus sive
quocumque periculo mortis preventus et hoc falso iuramento
vel peccato mortali: quarto quod nulla habeat spem de
operibus manuum sed quod paupertatem voluntariam
innitetur; quinto quod non habeat maiorem confidentiam
de consanguineis suis quam de alii eiusdem sectae. Et
sic per impositionem manuum semel et non plus per suos
superiores ordinatur.
Haec sunt conscripta et manifesta per conversos de illa
secta.
Fonte: Haec sunt manifesta per conversos de secta Waldesium, in
A. DONDAINE, Les hérésies et l’Inquisition XII-XIII siècles, Norfolk
1990, V, pp. 274-275.
|