Eresie Medievali

De confessione haereticorum
et de fide eorum

 

Hanc confessionem fecit Iacobus et Micasmus de paterinis, qui multa tempora cum eis permanserunt, et <unus> eorum iconomus fuit. Quorum quidem talis est fides… ut non possit a loco comprehendi et circumscribi.


Ego Mirisona dico in veritate quod paterini dicunt et credunt quod diabolus est creator omnium que videntur et tanguntur, et in sua potestate sunt sol, luna et stelle. Iterum dicunt quod quicumque [1] ex illi non adorabit crucem aliquam, nec altare nec aliquid de manifacto; et omnia sacramenta romanae Ecclesiae, et corpus et sanguinem Christi qui cotidie celebratur, pro nichilo habent et solummodo panem et vinum dicunt esse. Et divunt quod stelle demonia sunt. Item omnes homines et pueros innocentes perdidos esse dicunt, praeter consolatos ab ipsis. Iterum per impositionem manuum suarum dicunt dare Spiritum Sanctum. Item dicunt diabolum dedisse legem Moisi, et ipsum perditum esse, et David et Eliam et Iohannem Baptistam. Item dicunt demonia fecisse diluvium . Et dicunt penitentiam ab istis sacerdotibus datam nichil valere, nisi dant illi; et ipsi accipiunt <eam> propter scandalum evitandum et non quod sit eis necessarium. Item visitare sanctum Iacobum, et sepulchrum Domini, et ecclesiam sancti Petri pro nichilo habent. Item dicunt ieiuna et orationes et elemosinas nichil valere <pro defunctis>, nisi prius essent consolati per manum eorum. Item dicunt hominem non posse salvari cum uxore. Homines qui comendunt carnem aut ovum aut caseum, dicunt non posse salvari, quia dicunt ea esse nada de adulterio. Item dicunt si aliquis consolatus comederet carnes, et multa alia, pro perdito habent eum, nisi iterum reconsolarent. Iterum quicumque est consolatus inter eos et exierit ei conduxerit aliquem illorum ad iudicium mortis, dicunt quod ille peccat in Spiritu Sancto, et non dimitterur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Item dicunt quod diabolus fecit diluvium ad occidendum gigantes, quia praedicabant hominibus [2] et per fornicationem suam tollebant haereses diaboli. Item dicunt quod serpens cum cauda sua corrumpit Evam, et genuti Chaim, et postea Adam concubuit cum ea et genuit Abel. Iterum dicunt illa fuisse lignum scientie boni et mali vetitum a Deo. Item dicunt arborem in medio paradisi positam vulvam mulieris esse. Dicunt vero beatum Benedicutm papelatum esse et omne sanctos damnat et nullos ab apostolis usque adhunc fuisse; et miracula sanctorum nichil dicunt esse. Item dicunt Christum non expoliasse infernum. Dicunt etiam quod eadem die qua homo moritur, habet vitam vel poenam quam semper habebit.


Et haec omnia Mirisona [3] et Iacobus iuraverunt ad sancta Dei evangelia ante episcopum et consules Florentine civitatis. quod. pa. ita. d. fa.




[1] Quod quicumque [scripsi] quodcumque esse cod.

[2] Hominibus [scripsi] homines cod.

[3] Mirisona et [scripsi] mirisonati cod.

Fonte: De confessione hereticorum et fide eorum, in A. DONDAINE, Les hérésies et l’Inquisition XII-XIII siècles, Norfolk 1990, V, pp. 272-273