Bolla
dell'Arcivescovo di Bari Baldassarre Mormile
con cui si istituiva il 18 gennaio 1808 la vicaria di Palese.
BALTASSAR
MORMILE Patricius Neapolitanus Ordinis Clericorum Regularium, Dei, et
Apostolicae Sedis Gratia Archiepiscopus Baren, et Canusinus, Primas Apuliae, ac
Baro Bitricti
Cum
in visitatione per nos facta invenerimus in loco vulgo nuncupatato Palese, cujus
spiritualis cura ad adm. Reverendum Archipresbyterum Civitatis Medunei huius
nostrae Diocesis spectat (Capitulum enim nostrum Metropolitanum omne ius quod
forsan in memorato loco Palese praetendebat, omnino cessit, uti ex Capitulari
Conclusione sub die 13 mensis Januarii 1807 clare liquet) incolas erevisse usque
ad numerum quincentum: Inclinati propterea corumdem incolarum precibus S. R. M.,
et nobis per Illustres Civitatis Medunei Administratores porrectis, quibus
dolentes exposuerunt, quod cum ipso oncolae Pagi vulgo Palese su Parochia
Maioris Ecclesiae supradictae Civitatis existant, ob distantiam quinque fere
milliarium, necnon ob asperam, coenosamque viam prsesertim hyemamali tempore,
non possint praecipue senes, puei, et debiles absque maxima difficultate et
periculo ad illam pro divinis officiis, et percipiendis sacramentis accedere;
quodque persepe sine illis quanplures ex hac vita discesserint, et Medunei
Archipresbyter; necnon universum ejusdem Civitatis insigne Capitulum
consenserint, quod alius Sacerdos e gremio eiusdem Capituli ipsis Incolis in
Cappella Illustris D. Iosephi de Rossi, ibique publice constructa, et de
supellectilibus sacris decenter provisa Missam quotidie celebret, et Sacramenta
omnia illis ministret, ad eretionem Coadiutoriae, seu Oeconomiae Curatae
Archipresbyteralis Ecclesiae Civitatis praedictae omnimo subiectae prout illius
Pagi necessitas postulat, precedere statuimus. Idcirco, attento beneplacito
antediciti Rev. Archipresbyteri non solum,verum etiam totius ejusdem Civitatis
Capituli per vota secreta prestito, uti ex Conclusione Capitulari habita sub die
30 mensis Octobris 1807 apparet, dictam publicam Cappellam D. Iosephi de Rossi
in Ecclesiam Coadiutricem, seu Oeconomiam Curatum Majoris Ecclesiae Civitatis
Medunei instituimus, et creamus, mandantes, ut in eadem construantur, sepulchrum,
Fons Baptismalis, et Armariolum pro osservando Sacro Infirmorum oleo, sed quia
memorata Ecclesia semer reputari debeat mera, et simplex Coadiutoria, seu
Oeconomia Curata Majoris Ecclesiae Medunei, volumus, ut Oeconomus Curatus pro
tempore quolibet mense teneatur tradere notulas renatorum et defunctorum Rev.
Archipresbytero Medunei, qui easdem adnotet, in suis libris Parochialibus, unde
necessariae fides excribantur. Matrimonia veri semper contrahantur corum
Archipresbytero Medunei.
Pro
exercitio vero memoratae Oeconomiae Curatae deputamus dilectum Nobis in Christo
Rev. D. Iosephum Martelli e gremio dicti Capituli, uti praedentatum a Rev.
Archipresbytero, et Capitulo, isque reputetur amovibilis ad nutum nostrum cum
consensu eorumdem Archipresbyteri et Capituli, eique uti idoneo, et ab
Examinatoribus adprobato committimus administrationem Sacramentorum Baptismi,
Poenitentiae, Eucharistiae, et Extremae Unctionis, instructionemque in
rudimentis fidei illis accolis facienndam, et adsistentiam ipsis prestandam in
articulo mortis.
Volentes
insuper ut pro sustentatione ejusdem Rev. Oeconomi Curati pro tempore Meduniense
Capitulum ei relaxet annuam portionem, quam unusquisque ejusdem Capituli
Sacerdos percepit, tam in redditibus certis quam accadentialibus, ut vulgo aiunt,
et reputetur semper praesens in Choro; necnon ut idem Capitulum solvat ei
quotannis alios ducato viginti, et adm. Rev. Archipresbyter quotannis etiam ex
sua Archipresbyterali Mensa ducatos decem. Concedentes tantem Archipresbytero,
et insigni Capitulo Civitatis Medunei ius praesentandi Nobis in omnibus casibus
Oeconomum Curatum, semper eligendum e gremio Capitulo, dicti Pagi Palese, qui
semper remaneat admovibilis, ut supra, quique a Nobis necessarias facultates pro
dictae Oeconomiae exercitio recipere habeat, et debeat. Non alias etc. Datum Medunei in decursu S. Visitationis die 18
mensis Ianuarii 1808.
Archiepiscopus Baren et Canusinus
Canonicus Monno a Secretis