Eresie Medievali

Professione di fede di Valdesio

 

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti atque beatissime semperque virginis Marie. Patear omnibus fidelibus quod ego Valdesius et omne fratres mei, prepositi nobis sacrosanctis evangeliis, corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur et simplicibus verbis affirmamus Patrem et Filium et Spiritum Sactum tres personas esse, unum deum totamque deitatis trinitatem coessencialem et consubstantiales et coheternalem et coomnipotentem et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum, et totas tres personas unum Deum, sicut in «credo in Deum», et in «credo in unum Deum» et «quicumque vult» continetur. Patrem quoque et Filium et Spiritum sancutum unum deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, et factorem, et gubernatorem et , loco congruo et tempore, dispositorem omnium visibilium et invisibilium, celestium et aeriarum, aquaticam et terrenarum, corde et ore credimus et confitemur. Novi et Veteris Testamenti, idest legis Moisi et prophaetarum et apostolorum, unum eundemque et Deum auctorem credimus, qui in Trinitate, ut dictum est, permanes, omnia creavit; Iohannemque Baptistam ab ipso missum esse sanctum et iustum et <in> [1] utero matris sue Spiritu Sancto repletum. Incarnationem divinitatis non in Patre neque in Spiritu Sancto factam sed in filio tamtum corde credimus et ore confitemur, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius deus verus ex Patre, esset et homo verus ex matre veram carnem habens ex viceribus matris et animam humanam rationabilem, simul in eoutriusque naturae, idest deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Deus cum Patre et Spiritu Sancto omnium rector et auctor, natus ex vergine Maria vera nativitate carnis, et manducavit, et bibitm et dormivit, et fatigatus ex itinere quievit ; qui passus est vera carnis sue passione, et mortuus est vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis sue resurrectione [2] et vera anime resumptione [3], in qua postquam manducavit et bibit, vos et mortuos, corde credimuset ore confitemur. Unam ecclesia catholica, sanctam, apostolicam et immaculatam, extra quam neminem salvari, credimus. Sacramenta quoque, que in ea celebrantur, inestimabili atque invisibili virtute Spiritus Sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum ecclesia eum recepit, nullo modo reprobamus, neque ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ad eo celebratis detraimus, sed benivolo animo tanquam a iustissimo amplectimur. Approbamus ergo baptismum infantium, ut, si defuncti fuerint post baptismum antequam peccata comitant, fatemur eos salvari et credimus. In baptismate vero omnia peccata tam illud originale peccatum contractum, quam illa, quae voluntarie comissa sunt, dimiti credimus. Confirmationem quoque ab episcopo factam idest impositionem manuum, sanctam et venerandam accipierdam essem cencemus. Sacrificium, idest panem et vinum, post consacrationem esse corpus et sanguine Ihesu Christi, firmiter credimus et simpliciter affirmamus, in quo nichil a bono maius nec a malo minus perficitur sacersote. Peccatoribus corde penitentibus et ore confitentibus et opere secundum scripturas satisfecientibus veniam a Deo posse consequi concedimus, et eis libentissime comunicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Coniugia carnalia esse contrahenda secundum apostolum non negamus; contracta vero ordinarie, disiungere omnino proibemus; nec etiam secundam  matrimonia dampnamus. Ordines vero ecclesiasticos, idest episcopatum et presbiteratum et ceteros infra et supra, et omne quod in Ecclesia ordinabiliter sancitum [4] legitur aut canitur, humiliter conlaudamus et fideliter veneramur. Diabolum non per conditionem sed per arbitrium malum esse factum credimus. Carnium perceptionem minime culpamus. Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam circumgestamus, et non alterius resurrectionem. Iudicium quoque futurum et singulos pro his, que in hac carne gessereunt, recepturos vel praemia vel poenas firmiter credimus et affirmamus. Elemosina et sacrificium, ceteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis non dubitamus. Et quia fides sedundum Iacobum apostolum «sine operibus mortua est», saeculo abrenuciavimus, et que habebamus, velut a domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita ut de crastino solliciti essse non curamus nec aurum nec argentum vel aliquid tale praeter victum et vestitum cotidianum a quoquam accepturi sumus. Concilia quoque evangelica velut praecepta servare proposuimus. Remanentes autem in saeculo et sua possidentes elemosinas ceteraque beneficia ex suis rebus agentes, praecepta Domini servantes salvari eos omnino fatemur et credimus. Qua propter discretionem vestram omnino depossimus, quod si forte contigerit aliquos venire ad vestras partes dicentes se esse ex nobis, si hanc fidem habuerint, ipsos ex nostris non fore pro certo sciatis.





[1] in omesso nel manoscritto. 

[2] ms. receptione: la formula di Durando di Huesca e di Bernardo Prim qui usata è resurrectione.

[3] resurrexionis: Durando di Huesca; resumptione: Bernardo Prim omette questa proposizione.

[4] ms. omne et omnia (exponct.) quod in ecclesia sancc et ordinabiliter sanccitum.

 

Fonte: Haec sunt manifesta per conversos de secta Waldesium, in A. DONDAINE, Les hérésies et l’Inquisition XII-XIII siècles, Norfolk 1990, V, pp. 274-275.