Ad abolendam diversam
haeresium pravitatem
Ad abolendam diversam haeresium
pravitatem, quae in plerisque mundi partibus modernis
coepit temporibus pullulare, vigore debet ecclesiasticus
excitari, cui nimirum imperialis fortitudinis suffragante
potentia, et haereticorum protervitas in ipsis falsitatis
suae conatibus elidatur, et catholicae simplicitas veritatis
in ecclesia sanctas resplendens, eam ubique demonstret
ab omni exsecratione falsorum dogmatum expiatam. Ideoque
nos carissimi filii nostri Friderici, illustris Romanorum
imperatoris semper Augusti praesentia pariter et vigore
suffulti, de communi fratrum nostrorum consilio, nec non
aliorum patriarcharum, archiepiscoporum multorumque principum,
qui de diversis partibus imperii convenerunt, contra ipsos
haereticos, quibus diversa capitula diversarum indidit
professio falsitatum, praesentis decreti generali sanctione
consurgimus, et omnem haeresim, quocumque nomine censeatur,
per huius constitutionis seriem auctoritate apostolica
condemnamus.
Imprimis ergo Catharos et Patarinos et eos, qui se Humiliatos
vel Pauperes de Ludguno falso nomine mentiuntur, Passaginos,
Iosephinos, Arnaldistas perpetuo decernimus anathemati
subiacere. Et quoniam nonnulli, sub specie pietatis virtutum
eius, iuxta quod ait Apostolus, denegantes, auctoritatem
sibi vendicant praedicandi: quum idem Apostolus dicat:
"quomodo praedicabunt, nisi mittantur?" omnes,
qui vel prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem,
ab apostolica sede vel ab episcopo loci susceptam, publice
vel privatim praedicare praesumpserint, et universos,
qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri
Iesu Christi, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione,
matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter
sentire aut docere non metuunt, quam sacrosanta Romana
ecclesia praedicat et observat, et generaliter, quoscumque
eadem Romana ecclesia vel singuli episcopi per dioceses
suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi sede vacante
cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos
iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus.
Receptores et defensores eorum, cunctosque pariter, qui
praedictis haereticis ad fovendam in eis haeresis pravitatem
patrocinium praestiterint aliquod vel favorem, sive consolati,
sive credentes, sive perfecti, seu quibuscunque superstitiosis
nominibus nuncupentur, simili decernimus decernimus sententiae
subiacere.
Quia vero peccatis exigentibus quandoque contigit, ut
severitatis ecclesiasticae disciplinae ab his, qui virtutem
eius non intelligunt, contemnatur, praesenti, nihilominus
ordinatione sancimus, ut, quicunque manifeste fuerint
in haeresi deprehensi, si clericus est vel cuiuslibet
religionis obumbratione fucatus, totius ecclesiastici
ordinis praerogativa nudetur, et sic omni pariter officio
et beneficio spoliatus ecclesiastico, saecularis reliquatur
arbitrio potestatis, animadversione debita puniendus,
nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidei catholicae
unitatem sponte recurrere, et errorem suum ad arbitrium
episcopi regionis publice consenserit abiurare, et safistationem
congruam exhibere. Laicus autem, quem aliqua praedictarum
pestium notoria vel privata culpa resperserit, nisi, prout
dicutum est, abiurata haeresi et satisfactione exhibita
confestim ad fidem confugerit orthodoxam, saecularis iudicis
arbitrio reliquantur, debitam recepturus pro qualitate
facinoris ultionem.
Qui vero inventi sola ecclesiae suspicione notabiles,
nisi ad arbitrium episcopi iuxta considerationem suspicionis
qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione
monstraverint, simili sententiae subiacebunt. Illos quosque,
qui post abiurationem erroris, vel, postquam se, ut diximus,
proprii antistitis examinatione purgaverint, deprehensi
fuerint in abiuratam haeresim recidisse, saeculari iudicio
sine ulla penitus audentia decernimus relinquendos, bonis
damnatorum clericum ecclesiis, quibus deserviebant, secundum
sanctiones legitimas applicandis.
Sane praedictam excommunicationis sententiam, cui omnes
haereticos praecipimus subiacere, ab omnibus patriarchis,
archiepiscopis et episcopis in praecipuis festivitatibus,
et quoties solennitates habuerint vel quamlibet occasionem,
ad gloriam Dei et reprehensionem haereticae pravitatis
decernimus innovari, auctoritate apostolica statuentes,
ut, si quis de ordine episcoporum in his negligens fuerit
vel desidiosus inventus, per triennale spatium ab episcopali
habeatur dignitate et administratione suspensus.
Ad haec de episcopali consilio consilio et suggestione
culminis imperialis et principum eius adiecimus, ut quilibet
archiepiscopus vel episcopus per se, vel archidiaconum,
suum [sic], aut per alias honestas idoneasque personas,
bis vel semel in anno propriam parochiam, in qua fama
fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibitres vel
plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur,
totam viciniam iurare compellat, quod, si quis ibidem
haereticos scierit vel aliquos occulta conventicula celebrantes,
seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes,
eosepiscopo vel archidiacono studeat indicare. Episcopus
autem vel archidiaconus ad praesentiam suam convocet accusatos,
qui, nisi se ad eorum arbitrium iuxta patriae consuetudinem
ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem
exhibitam in pristinam relapsi fuerint perfidiam, episcoporum
iudicio puniantur. Si qui vero ex eis, iurationem superstitione
damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso
haeretici iudicentur, et poenis, quae praenominatae sunt,
percellantur.
Statuimus insuper, ut comites, barones, rectores et consules
civitatum et aliorum locorum, iuxta commonitionem archiepiscoporum
et episcoporum, praestito corpolariter iuramento promittant,
quod in omnibus praedictis fideliter et efficaciter, ab
eis exinde fuerint requisiti, ecclesiam contra haereticos
et eorum complices adiuvabunt et studebunt bona fide iuxta
officium et posse suum ecclesiastica simul et imperiali
statuta circa ea, quae diximus, exsecutioni mandare. Si
vero id observare noluerint, honore, quem obtinent, spolientur
et ad alios nullatenus assumantur, eis nihilominus excommunicatione
ligandis, et terris ipsorum interdicto ecclesiae supponendis.
Civitas autem, quae his decretalibus institutis duxerit
resistendum, vel contra commonitionem episcopi punire
neglexerit resistentes, aliarum careat commercio vicitatum
et episcopali se noverit dignitate privandam.
Omnes etiam fautores haereticorum tanquam perpetua infamia
condemnatos, ab advocatione et testimonio et aliis publicis
officiis decernimus repellandos. Si qui vero fuerint,
qui a lege diocesanae iurisdiciones exempti, soli subiaceant
sedis apostolicae potestati, nihilominus in his, quae
superius sunt contra haereticos instituta, archiepiscoporum
vel episcoporum subeant iudicium, et eis in hac parte,
tanquam a sede apostolica delegatis, non obstantibus libertatis
suae privilegiis, obsequantur.
Fonte: Concile de Verone. Decretale Ad abolendam diversarum
haeresium pravitatem du 4 novembre 1184, in Enchriridion
fontium valdensium, a cura di G. GONNET, Torre Pellice
1958, pp. 50-53.
|