[PETRI ZITTAVIENSIS CRONICA AULE REGIE] Incipit prefacio in opus subsequens. Reverendo in Christo patri ac domino plurimum diligendo, domino Johanni tercio, in Waltsassen abbati decimo sexto, frater Petrus primus, abbas tercius Aule Regie, oraciones et reverenciam ex amore. Studiosarum mencium, manuduccione scripturarum deum in hac peregrinacione
querencium solet esse, ut comperio, varia consuetudo. Sunt enim nonnulli, qui
in litterali intelligencia scripture ita, ut illam complete habeant, efficaciter
elaborant, sunt et alii, qui anagogicis, allegoricis et misticis intellectibus,
alii qui tropologicis sensibus affectuoso studio se inclinant, alii in
historiis et cronicis legendo edificatorium solacium sibi parant. Omnium horum
studium, licet non equaliter, censeo commendandum. In omni enim materia, quam
legit pia mens, ad similitudinem argumentose apis semper invenire poterit, unde
legens virtutis et cognicionis suscipiat incrementum. Mens enim devota in
leccionibus velut in ortis deliciarum pascitur, in eis quoque quasi lilia
colligit, cum id, quod legit, totum ad dei et proximi dileccionem propriamque
sui ipsius consideracionem applicat et retorquet. Immo quamvis asserat
philosophus: quod de fabulis et fabulose philosophantibus non sit dignum studio
intendere, tamen quia ipsa veritas seriosa aliquando ex allusione iocosi
sermonis fit legentibus plus iocunda, iuxta illud poeticum: dulcius arrident
seria picta iocis, ex hoc perpendo, quod non solum pure theologica, verum eciam
secundum apostolum: quecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt,
ut per pacienciam et consolacionem scripturarum spem habeamus. Porro expedit
hec epulantibus in mensa domini huius, scilicet in quo sunt omnes thesauri
sapiencie et sciencie, ut epularum, id est scienciarum, diversitas habeatur, ut
dum de uno habetur fastidium, de alio quis vescatur. Expedit et hoc etatibus
hominum et condicionibus, ut solidus cibus quandoque lacteo potui misceatur;
eciam et uni eidemque homini proficere cupienti spiritualiter expedire videtur,
ut secundum diversitatem temporum leccio varietur, aliter enim ante refeccionem
corporis, aliter post circa spirituales epulas disponitur gustus mentis. Solet
itaque homo quilibet virtuosus studium suum secundum circumstancias temporis
alternare, ut nunc ad sublimia, nunc ad humilia, nunc ad mistica, nunc eciam se
grossiora transferat ad exempla. Pater reverende, sine fuco adulacionis
loquendo, talem alternacionem racionabilem experimento didici vos habere: Vidi,
quocienscunque apud vos fui, in libris orthodoxorum patrum tempore congruo vos
legere et me, ut Moralia beati Gregorii super Job ex integro perlegerem,
quemadmodum vos feceratis, exhortacione amicabili induxistis; produxistis
quoque semel coram me, cum tempus affuit opportunum, librum quendam edificatorium
exemplorum, quem de conversacione sancta monachorum et conversorum in
Waltsassensi monasterio defunctorum ad utilitatem legencium compilastis; sic
ambidexter estis, sic cum domino in montem, sic cum eo alternatim ad campestria
ambulatis, sic sic cum Moyse nunc in monte Syna, nunc in tabernaculo federis,
nunc in hostio tabernaculi permanetis, sic sic in scala Jacob passim ordinatis
gradibus laboratis. Caritas, quam habetis, in se sola stare nescia ad alios se
diffundit, hortatur quos potest, ut ad virtutum studia se convertant. Hortatur
me nunc caritas vestra et antea multociens est hortata, ut librum de fundacione
monasterii Aule Regie per dominum Ottonem antecessorem meum, felicis memorie
abbatem secundum, primitus inchoatum et ad illum locum, qui incipit: Si piam
regis Wenceslai intencionem etc., deductum continuare non obmittam. Hebetudo
sensuum meorum contremiscit aggredi hunc laborem, ingenii mei tenuitas,
huiusque negocii arduitas cum formidine retrahunt mihi manum; obediencia vero,
que melior est quam victima, me devincit. Suscipit igitur trepida mea parvitas
hoc opus grande et nunquam terminabile eo respectu, ut mea insufficiencia
vestris oracionibus adiuvetur. Non solum autem de fundacione Aule Regie et de
regibus Bohemie, qui meo fuerint tempore, verum eciam de aliis regnis et
provinciis, nec non de principibus ecclesiasticis et secularibus, de eventibus
quoque diversis, in quibus edificari seu solaciari poterit mens lectoris, quam
diu racionis compos vixero, dei auxilio ad ipsius dei genitricisque sue gloriam
utrumque conscribere attemptabo. Faciam in hoc libro, qui cronica Aule Regie
nuncupatur, quemadmodum lignorum lapidumque precisores facere consueverunt;
rudem quidem primo latomis expertis architectisque offerunt materiam, illi vero
ex arte sua introducunt rudi posthac materie pulchram formam. Sic et ego ea,
que vidi, que certissime cognovi ruditer conscribere laborabo. Veniet post me
et alius, qui hanc solidam et veram, sed ruditer concriptam materiam lima
poliet venustatis. Principaliter enim nunc insisto ad hoc, ut conscribere
valeam historiam veritatis. Ut autem et veritas, que queritur, appareat
facilius legentibus, capitulorum titulos duxi hic per ordinem describendos. Incipiunt capitula primi libri. 1. De causa suscepti operis. 2. De actibus Ottakari regis breviter prelibatis. 3. Quomodo ecclesie temporibus Ottakari regis profecerint. 4. Quomodo idem Margaretham duxerit et Austriam obtinuerit. 5. Quomodo propter sterilitatem inter eos divortium celebratur. 6. Quomodo rex aliam uxorem duxerit et liberos procreaverit. 7. Quomodo Romanorum rex sibi pecierit Austriam resignari. 8. De conflictu, in quo rex Ottakarus occiditur. 9. Quomodo Romanorum rex Bohemiam intraverit et marchionem Brandenburgensem pro capitaneo constituerit. 10. Quomodo rex septennis in Saxoniam ducitur et affligitur. 11. Quomodo Bohemia in absencia regis destructa fuerit. 12. De fame maxima, que istis temporibus fuit in Bohemia. 13. Quomodo monasterium in Scedelicz eiusdem temporibus ad egestatem pervenerit. 14. Quomodo rex Wenceslaus ad regnum redierit et cum gaudio susceptus fuerit. 15. Qualem se rex Wenceslaus exhibuit, quando ad regnum reversus fuit. 16. Quomodo regina Chunegundis Morauiam venerit, ubi Zewissius eius familiaritatem adeptus fuit. 17. Quomodo regina redierit et Zewissium regi reconciliaverit. 18. Quomodo Zewissius gracie regis restitutus vixerit et reginam legitime duxerit. 19. Quomodo rex Wenceslaus Gutam reginam duxerit et de morte matris ipsius regis. 20. De adventu regine Gute in Bohemiam et moribus virtuosis ipsius. 21. Quomodo Zewissius clandestine regem Wenceslaum persecutus fuerit. 22. Quomodo rex in istis casibus angustiatus fuerit et de prima sua expedicione, quam duxit in Morauiam. 23. De secunda expedicione regis et de filio eiusdem primogenito. 24. Quomodo Zewissius sororem regis Vngarie duxerit et quomodo rex Wenceslaus monasterium novum fundare decreverit. 25. De captivitate et morte Zewissii. 26. De infidelitate quorundam nobilium et de morte Heinrici probi, ducis Wratislauiensis, et Wladislai, regis Vngarie. 27. Quomodo rex Wenceslaus cum Andrea noviter electo in regem Vngarie convenerit et cum ipso fedus amicicie pepigerit. 28. Quomodo rex Wenceslaus in Egra Rudolfum, regem Romanorum, visitaverit et ab ipso regnum in feodo acceperit. 29. Quomodo rex Wenceslaus monasterium, quod fundare promiserat, domino abbati Scedlicensi obtulit. 30. Quomodo rex Wenceslaus dominum Arnoldum, Babenbergensem episcopum, ad se vocaverit et iuxta suum consilium statum regni ordinaverit. 31. Quomodo dominus Zbizlaus cognomine Lepus, regni Bohemie subcamerarius, occisus Prage fuerit. 32. Quomodo rex Wenceslaus sacram scripturam audierit eamque intellexerit, cum litteras non noverit, quomodo congrue latino eloquio usus fuerit. 33. Quomodo rex Wenceslaus assidue confessorem circa se habuerit et quomodo semper de divino officio sollicitus fuerit. 34. Quomodo rex Wenceslaus Romanorum regem in Erfordia visitaverit et de morte Rudolfi, ducis Austrie et Sweuie, Prage sepulti. 35. Quomodo rex Wenceslaus exercitum in Cracouiam miserit et sibi eam subiugaverit, et de quibusdam incidenciis. 36. De fundacione monasterii Aule Regie. 37. Quomodo abbates ad regem Wenceslaum redierint et quomodo unum locum de tribus pro monasterio elegerint. 38. Quomodo deus hunc locum Aulam Regiam religiosis viris ab antiquo deputaverit. 39. Quomodo rex Wenceslaus ad instanciam quorundam ab incepto proposito pro tempore resipuerit. 40. Quomodo pius rex Wenceslaus capitulum intraverit et quomodo abbas Heydenricus personas emittendas nominaverit. 41. Quomodo episcopus Thobias locum fundacionis impecierit et qualiter rex alias hereditates sibi pro eodem loco assignaverit. 42. Quomodo rex conventum inthronizaverit locumque ordini confirmaverit et quomodo ipsam fundacionem Aulam Regiam vocaverit. 43. Quomodo rex cum exercitu Cracouiam iverit et quomodo in expedicione militari gladio cinctus fuerit. 44. De clenodiis, que rex Wenceslaus fundacioni sue contulit et qualiter ipsa fundacio ordini Cisterciensi incorporata fuerit. 45. Quomodo rex Wenceslaus cum duce Austrie discordare ceperit et quomodo regina ipsos reconciliare attemptaverit. 46. Quomodo Adolfus comes de Nassow in regem Romanorum electus fuerit et quomodo rex Wenceslaus ducem Austrie tunc impedierit. 47. Quomodo Adolfus, Romanorum rex, Misnensem terram intraverit et quomodo Wenceslaus rex circa Grunhayn ipsum visitaverit. 48. Quomodo dux Austrie regi Wenceslao reconciliatus fuerit. 49. Quomodo magister Alexius inter regem Wenceslaum et Romanos amiciciam procuraverit et quomodo procurante eo dux Kalisiensis in regem Polonie coronatus fuerit et de morte ipsius. 50. Quomodo dux Kalisiensis in regno Polonie coronatus fuerit et quomodo interemptus. 51. Quomodo rex Wenceslaus in regno suo scriptas leges instaurare decreverit et quomodo in hoc impeditus fuerit. 52. Quomodo rex Wenceslaus generale studium Prage instaurare decreverit et quomodo permissus non fuerit. 53. De tribus iuvenibus, qui de longinquis partibus venientes regi presentabantur. 54. Qualiter sanctus Celestinus papa papatum resignaverit et Bonifacius sibi successerit et de processibus Bonifacii contra regem Francie. 55. De plaga, quam Judei in Alemannia sustinuerunt. 56. Qualiter dominus Conradus, primus abbas Aule Regie, Agnetem, sororem Wenceslai regis, adduxerit de Sweuia in Bohemiam. 57. De quodam sompnio regis Wenceslai, quod fuit evidens presagium futuri mali. 58. De magna devocione, quam rex Wenceslaus ad beatam virginem Mariam habuerit, et quam libenter nomen Marie profari audierit. 59. De favore et amore, quem rex Wenceslaus ad omnes personas religiosas habuerit. 60. Quomodo rex Wenceslaus singulariter ordinem Cisterciensem dilexerit. 61. De solempnitate coronacionis Wenceslai, regis Bohemie. 62. De die festivitatis et consecracionis Wenceslai regis. 63. De precioso apparatu ad coronacionem adaptato et de populo maximo tunc ibidem congregato. 64. Quomodo Wenceslaus rex sequenti die coronacionis sue novam ecclesiam in Aula Regia fundaverit. 65. De morte domine Gute inclite regine. 66. Qualiter et quare grossi denarii primo inceperint in regno Bohemie monetari. 67. Qualiter Wenceslaus, rex Bohemie, Poloniam intraverit et in Gnisna coronatus fuerit. 68. Qualiter Wenceslaus, filius Wenceslai regis, electus fuerit in regem Vngarie. 69. Qualiter Elizabeth, filia regis Polonie, regi Wenceslao nupserit et coronata fuerit. 70. Qualiter Thasso de Wissenburg, regni Bohemie camerarius, in multitudine populi fuerit occisus. 71. Qualiter Albertus, Romanorum rex, regnum Bohemie intraverit et in eo plurima mala perpetraverit. 72. De obitu serenissimi domini Wenceslai, regis Bohemie, et de ipsius penitencia, quam in dolore suo habuit ante mortem. 73. Qualiter rex Wenceslaus ornatum suum ad diversa loca distribuerit. 74. De testamento et ordinacione, quam Wenceslaus rex idem fecit. 75. De operibus pietatis, que fecit idem rex. 76. De devocione, quam in audiendis pluribus missis rex idem habuit. 77. De paciencia, quam idem rex in infirmitate sua habuit. 78. De unccione ipsius regis extrema. 79. De contricione et contemplacione, quam tunc rex idem habuit. 80. Qualiter idem rex mortem suam presenserit. 81. Planctus domus Aule Regie super morte fundatoris sui, eiusdem regis. 82. Visio, quam vidit dominus Johannes, Brixinensis episcopus, post mortem regis Wenceslai eiusdem. 83. Qualiter idem rex Wenceslaus propter cuiusdam criminis vindictam semel cremaverit sua crura. 84. Qualiter Wenceslaus iuvenis, Vngarie, Bohemie et Polonie rex, in Bohemia post patrem regnaverit et occisus fuerit. 85. Qualiter Rudolfus, dux Austrie, filius Alberti, regis Romanorum, electus fuerit in regem Bohemorum et de morte eiusdem. 86. Qualiter Heinricus, dux Karinthie, mortuo Rudolfo rege reversus fuerit in Bohemiam. 87. Qualiter Heinricus de Lipa cum aliis baronibus in Scedlicz captus fuerit per Montanos et de quadam epistola religiosa ibidem. 88. Tractatus chronographus de domino Johanne, rege Bohemie, imperatoris Heinrici filio. 89. Qualiter domicella Elizabeth, filia Wenceslai, regis Bohemie, abbatem Aule Regie dominum Conradum ad sui promocionem exhortata fuerit. 90. Qualiter dominus Conradus, abbas Aule Regie, ad Heinricum imperatorem pro emendacione status regni iverit. 91. Qualiter Heinricus de Lipa cum quibusdam baronibus et civibus Pragensibus inceperit domicelle Elizabeth adherere. 92. Qualiter domicella Elizabeth sororis sue et aliorum honoris sui emulorum persecucionem passa fuerit et in Newenburgam de Praga occulte fugerit. 93. Qualiter Chorinthiani turrim sitam in pede pontis contra beatam virginem impugnaverint et qualiter barones Bohemie contra Chorinthianos ante castrum Pragense victoriam obtinuerint. 94. Qualiter propter promocionem domicelle Elizabeth et propter regni reformacionem barones et cives nunccios ad Heinricum, Romanorum regem, miserint. 95. Quomodo barones et cives Bohemie Johannem, Heinrici, Romanorum regis, filium, pro rege sibi dari postulaverint. 96. Quomodo inter Johannem, filium regis Romanorum, et Elizabeth, filiam regis Bohemorum, in Frankenfurd fuerint sponsalia celebrata. 97. Quomodo Heinricus imperator Johannem, primogenitum suum, in Bohemiam invite miserit. 98. Quomodo nunccii de Bohemia reversi fuerint et domicellam Elizabeth in prefixo termino adduxerint. 99. Quomodo Scedlicensis, Placensis et Aule Regie abbates domicelle venienti occurrerint. 100. Qualiter Heinricus imperator domicellam Elizabeth in Heimbach affectuose susceperit. 101. Qualiter Heinricus imperator Johanni, suo primogenito, in Spira festum nupciarum solempniter peregerit. 102. Qualiter nupcie celebrate fuerint cum solempnitate, et de contencione Maguntini et Coloniensis archiepiscoporum. 103. Quomodo Heinricus, rex Romanorum, tres exercitus simul expedicionibus tribus adaptaverit et in omnibus victoriam habuerit. 104. De tristicia, quam parentes habuerunt de recessu filii sui Johannis regis. 105. De multifariis gravaminibus, quibus Bohemia oppressa [fuit] ante adventum Johannis regis, et de expugnacione Pragensis civitatis. l06. De speciali gravamine, quod temporibus Heinrici, ducis Chorinthie, sustinuit monasterium Scedlicensium. 107. De pressuris et violenciis, quibus monasterium Aule Regie succubuit eo tempore. 108. Quomodo rex Johannes, filius Heinrici imperatoris, cum exercitu valido Bohemiam intraverit et primo Pragam expugnaverit. 109. Quomodo rex Johannes pacem ordinaverit et coronatus fuerit. 110. Quomodo idem rex in Nurenberg curiam celebraverit. 111. De quodam pulchro miraculo, quod accidit circa corpus Christi. 112. Tractatus breviloquus de domino Heinrico VII, Romanorum imperatore. 113. De legali eleccione Heinrici imperatoris et de prima coronacione ipsius. 114. Qualiter Heinricus imperator ad partes Lombardie pervenerit et ibidem gloriose triumphaverit. 115. De coronacione Heinrici imperatoris Rome facta et de preliis et morte ipsius. 116. Commissio domini Clementis pape cardinalibus facta, ut Heinricum imperatorem coronarent. 117. Leges condite ab imperatore Heinrico. 118. Constitucio Clementis pape contra Heinricum imperatorem propter preces regis Francie facta. 119. Diffinitiva sentencia Heinrici imperatoris contra Robertum, regem Apulie. 120. Epistola, in qua per prosopopeyam corona imperialis invitat Heinricum imperatorem ad ipsam suscipiendam. 121. De morte Clementis pape et quibusdam aliis. 122. Sentencia Clementis pape, per quam dampnatus fuit ordo Cruciferorum Templariorum. 123. Miracula circa sepulchrum Margarethe imperatricis facta. 124. Qualiter rex Johannes contra Mathiam, comitem de Trencz, cum expedicione processerit. 125. Qualiter mortuo Heinrico imperatore duo reges Alemannie sub discordia sint electi. 126. Qualiter propter captivitatem Heinrici de Lipa disturbium in regno Bohemie fuerit et quomodo Treuerensis et Moguntinensis archiepiscopi simul in Bohemiam venerint. 127. Qualiter Johannes, rex Bohemie, cum domino Baldwino, Treuerensi archiepiscopo, circa flumen Nekarum contra Fridericum de Austria pugnaverint. 128. De pestilenciis, que evenerunt in diversis mundi partibus. 129. De cessione primi abbatis Aule Regie et quibusdam aliis. 130. De testamento scriptoris huius libri. Expliciunt capitula prime partis cronice Aule Regie secundum ordinem. Incipit cronica Aule regie per dominum Petrum abbatem compilata. Hec est prima pars cronice, que in
anno domini MCCCXVIo terminatur tempore regis Ottakari. Capitulum I. Incipit prologus in vitam domini Wenceslai, serenissimi regis Bohemie et Polonie, fundatoris Aule Regie. Quorundam amicorum crebris excitatus instanciis, quedam de vita et moribus serenissimi principis, domini Wenceslai, felicis memorie quondam regis Bohemie sexti, Polonie vero secundi, plano stilo dictaminis exarare disposui, que non tam auditu extraneis relatorum accomodato sermonibus, quam visu, qui arbiter est aure cercior, de ipso clam palamque cognovi. Quatenus meo licet inutili suggerente studio, eo eiusdem regis vita commendabilis posteris in proficiendi argumentum prodeat, quo presentibus stupenda procul dubio preclaris virtutum insigniis, dum viveret, coruscabat. Neque enim dignum arbitror, ut memoria tanti principis sonitu cessante pereat, qui tam vivus quam moriens normam vivendi verbo et opere ceteris premonstrabat. Hic denique fuit personarum sublimium admiracio, humilium consolacio, oppressorumque quorumlibet affectata respiracio. Erat eciam prudens in consiliis, potens in auxiliis et fidelis quibuslibet in commissis; porro divini cultus fuit promotor sedulus, milicie secularis instaurator strenuus et nichilominus cunctorum religiosorum pater et patronus devotus; nunc monachus, nunc miles erat, nunc dogma regendi cunctis principibus tribuit, et regie benignitatis clemenciam omni petenti penitus non negavit; sed quoniam multa verbis paucis constringuntur non facile, quo singula prefati principis digne recolenda facta, que gessit, scribendo pertransire nequeo, eo permodicis suis patrisque ipsius, domini Ottakari, prescriptis actibus ad ea, que in fundacione monasterii Aule Regie admiranda complevit opera, in presenti opusculo me converto. Secuntur versus precedentis capituli: O deus aspira, quod possim scribere mira Regis magnifici, summe bonitatis amici; Et tibi sint grata, que gessit, virgo beata, Solempnis princeps; vivat sine fine deinceps, Des sibi solamen, devota cohors canat Amen. Explicit prologus. Capitulum II. Incipit vita domini Wenceslai, regis Bohemie et Polonie, quibusdam tamen de actibus patris sui Ottakari regis breviter prelibatis. Fuit in regno Bohemie rex quidam potens et strenuus Otakarus nomine, qui ab adolescencie sue tempore viriliter egit et generositatem mentis regie virtuosorum operum magnificencia undique decoravit. Ipse siquidem regnum sibi conmissum sapienter gubernare cupiens, reipublice instaurator sedulus, leges condidit et gentis Bohemice, que adhuc bestialibus vegetabatur moribus, ruditatem quibusdam urbanitatis regulis illustravit, se ipsum exemplum vivendi ceteris constituens et exemplar. Vir fuit urbanus, constans, sermoneque planus, Prudens, discretus, semper studuit fore letus, In verbis tutus; raro fuit ipse locutus Aspera vel verba, que turpe sonant, vel acerba. Raro fuit tristis, sic semper vixit in istis Mundanis rebus, quod noctibus atque diebus In Christum credit, nec ab eius laude recedit. Porro regni sui incolis de pace providere satagens, per gyrum terre urbes cepit muris cingere, castra munire et baronum suorum liberos iussit tyrocinia exercere. Mox iuvenes discunt pugnas hostique resistunt strenue, dum erubescunt, illata opprobria ab extraneis sustinere. In tornamentis incepit gloria gentis Istius augeri; sese mutuo revereri Omnes ceperunt, quod tunc ruditatis irretiti laqueis haud dubium antea nescierunt. Capitulum III. Quomodo ecclesie suis temporibus profecerint et de fundacione monasterii ad Sanctam Coronam. Temporibus itaque regiminis huius principis ecclesie Christi et monasteria in Bohemia profecerunt, terraque faciente fructum cuncti in ea manentes in pace et tranquillitate Christo iugiter servierunt. Versos. Tunc congaudet herus servo, laicis quoque clerus, Cives ditantur, monachi Christum venerantur, Miles gaudere studet atque colonus egere Nescit, sed Christo famulantur rege sub isto. Gignere consuevit fructus, et ab hoste quievit Extraneo terra; non est ibi lis, neque guerra. Porro vir iste terrena felicitate circumfultus, undique futurorum non immemor, divinum cultum cum diligencia ampliavit, videlicet ecclesias fundando, fundatas dotando, dotatas quoque in emunitatibus ecclesiasticis diligencius conservando. Nullus turbatur, nullus penitus spoliatur, Omnes pacifice pariter vivunt et amice Conveniunt, comeduntque bibunt, in pace recedunt; Sic stant contenti propriis, quod dives egenti Munera porrigit et mala corrigit arbiter equus. Inter cetera autem operum suorum deo accepta primordia ad honorem dei, sueque genitricis Marie glorioseque virginis monasterium Cisterciensis ordinis circa metas Bauarie fundavit, cui nomen ad Sanctam Coronam imposuit et largas sibi possessiones sui regni contulit et donavit. Rex tibi multa bona donavit, Sancta Corona, Ottakarus, qui te fundavit. Gaudia vite Des sibi virgo pia, Christi genitrixque Maria, Ac devotorum rege conventum monachorum, Tempore nocturno qui te rogat atque diurno, Ut per te Christo mundo moriturus in isto Letus iungatur, Et post hanc miseriam eternis gaudiis perfruatur. Capitulum IV. Quomodo Ottakarus, rex Bohemie, dominam Margaretham duxerit et quomodo Austriam et Styriam et Karinthiam cum aliis terris obtinuerit. His itaque temporibus Fridericus, illustris dux Austrie, debitum carnis prole orbatus exsolvit et dominam Margaretham, germanam suam terrarum suarum heredem solam superstitem dereliquit. Hec siquidem domina Margaretha Heinrico, divi Friderici quondam imperatoris filio, nupserat, quo sine herede defuncto ad natale solum rediit viduata marito. Mortuo igitur Friderico, fratre suo duce, nobiles Austrie convenerunt et qualiter sibi suisque posteris providerent, salubriter cogitare ceperunt. Intervenientibus autem hinc inde diversis tractatibus regem Ottakarum vocaverunt ipsumque, ne succumbere viderentur acephali, pro duce ac domino elegerunt. Sed quoniam rex Ottakarus nondum uxorem duxerat, dominam suam Margaretham legalibus intervenientibus dotaliciis eidem pro coniuge desponsaverunt, quatenus heredes ducum suorum, quos per viros habere non poterant, sic saltem per feminam recuperarent. Sic Margaretha nubente stat Austria leta, Austria letatur et Styria, quando putatur, Quod, quia nupsisset regi, genitura fuisset Terris rectorem defunctis nobiliorem. De Karinthia. Interea ducatui Karinthie Vlricus verus heres prefuit, qui regis Ottakari consanguineus fuit. Hic fratrem quendam nomine Philippum habuit, qui primo quidem Salczburgensi pontificatui prefuit, postea vero promotus per Ottakarum regem Aquilegiensis patriarchatus culmen ascendit. Proficit iste parum, res dissipat ecclesiarum, Discolus est totus ac omnibus undique notus, Quod sit egenorum destructor canonicorum, Raptor vel predo non est similis sibi, credo. Discolus, ut dixi, bona consumit crucifixi. Quam ob rem, si regi Ottakaro zelus cleri non parceret, ipsum in adepti honoris culmine nequaquam amplius sustinerent; porro, quia Vlricus, dux Karinthie, heredes sibi post mortem successuros non habuit, Ottakarum regem adiit et percepta pecunia Karinthiam, Karniolam, Marchiam et Portum Naonis post obitum ipsius sibi iure perpetuo resignavit. Nobiles igitur earundem terrarum ad regem confluunt et ei amodo obedire fideliter prestito fidei sacramento promittunt. Nullus rixatur, nullus ibi dampna minatur In terris illis, castris, stratis sive villis. Has igitur terras adeptus, titulum glorie sue, quem prius habuit, in epistolarum suarum exordio magnifice ampliavit; forma autem sui tituli fuit talis: Ottakarus, dei gracia rex Bohemie, marchio Morauie, dux Austrie, Styrie, Karinthie et Karniole, dominus Marchie, Egre, Portus Naonis. Insuper Veronenses, Tervisini et Fori Julienses, cum aliis quibusdam oppidis in margine maris iacentibus istius regis videntes magnificenciam, inito consilio eum pro defensore concorditer elegerunt suisque parentes beneplacitis, sibi tanquam domino suo ultronei servierunt. Sic profecto extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen cepit suas propagines feliciter dilatare. Sic rex subiectas terras regit ecce potenter, Iusticie rectas semitas sectando frequenter. Ante suum vultum nunquam pertransit inultum Crimen prolatum. Sic se cunctis bene gratum reddit, cuilibet quoque, quod suum erat, reddere, repulso furore causas discuciendo cognovit. Quociens autem rex iste magnanimus hostium cuneos potentur propulsaverit, quociens quoque innumeram adversariorum multitudinem cum paucis campestri bello audacter invaserit et victor gloriosus ad propria remeans triumphi palmam letanter reduxerit, luculenter insinuant, qui de suis gestis fortibus ex certa sciencia cronica conscripserunt et in diversis voluminibus digne recolenda ea posteris reliquerunt. Huni, Litwani, Bauari simul atque Comani Ac alie gentes, pecorino more cadentes, Ipsum noverunt et ab ense suo perierunt. Capitulum V. Quomodo propter sterilitatis opprobrium inter regem et reginam fuerit celebratum divorcium. Nupciarum autem solempniis debita celebritate peractis domina Margaretha per annos plurimos cum rege mansit, sed sterilitatis humiliata opprobrio liberos, qui sibi in regno succederent, habere nequivit. Nichil denique de contingentibus ab utroque obmittitur, sed regina, ut dictum est, omnino sterilis invenitur. Rex igitur pretextu sterilitatis huiuscemodi subiectis sibi terris mala affutura presenciens, quosdam sibi familiares pre ceteris convocavit eisque turbacionis sue materiam clandestine enarravit. Ipsi vero commune bonum privato preponderantes commodo, salubrius censuere, regem dilecte coniugis privari consorcio, quam sine heredibus totum suum dominium diuturno subiacere periculo. Qui rem privatam magis ostendit sibi gratam, Quam rem multorum, merito rex fit populorum. Sapientum igitur inductus verbis et acquiescens consiliis, universis suis nobilibus convocatis et satrapis, non sine cordis gemitu rem diu celatam prodidit et, ut non tam sibi, quam utilitati populi consulerent, publice postulavit. Ex hoc consulitur, quo nil melius fore scitur, Quod Margaretha sterili rex coniuge spreta Consortem ducat, que debita lege matrimonii liberos sibi iure hereditario successuros producat. Quid plura? Episcopi convenerunt et de consensu sedis apostolice divortium inter regem et reginam debita sollempnitate adhibita coram universo populo celebraverunt. Turbatur ergo rex et tota Bohemia cum ipso, sed que lingwa retexere, aut quis intellectus capere poterit, quanta ex hoc eventu uterque coniugum vehementis doloris incrementa sustinuerit; non enim admittit risum amicorum quorumlibet irrecuperabilis discessio vel inopinata disgregacio. Hic rex tristatur, regina gemens lacrimatur, Fit populi planctus, pereunt modulamina cantus, Turbantur cives, luget cum paupere dives; Gaudia decrescunt, oculi lacrimisque madescunt, Austria, Styria, Brunna, Bohemia, quatuor iste Heccine carmina, triste sonantia, dant tibi Christe. Cithara namque plebis in luctum convertitur, dum flebili consumato divortio
regina non reditura in Austriam relegatur. Capitulum VI. Quomodo rex aliam uxorem duxerit et quot liberos ex ipsa habuerit. His itaque decenter peractis de consilio nobilium suorum regi Ottakaro uxor queritur et quod studiose queritur, haud dubium cicius invenitur. Fuit enim in Matschovia rex quidam generosus et nobilis, qui filiam bonis moribus insignitam nomine Chunegundam habuit, quam regi pro ipsa petenti pro consorte legitima grato animo desponsavit. Rex autem Stephanus dive memorie eiusdem virginis avunculus secundum carnem extitit, qui ex tunc regnum Vngarorum non tam usu armorum, quam sanctitate morum eo utique felicius, quo devocius gubernavit. Qui domino credit, nec ab eius laude recedit, Omnia prudenter merito regit atque potenter. Et quia dilexit dominum Stephanus, bene rexit Vngaricam gentem, celerem satis et vehementem. Cunegunda autem dum ad partes venit Bohemie, Letantur cives, gaudet cum paupere dives, Juxta suas metas exultat quelibet etas; Que Margaretha perierunt gaudia spreta, Hec cum Cunegunda redeunt consorte secunda. Ex hac quippe domina rex Ottakarus duas filias et tres filios habuit, quorum
duobus mox in infancia defunctis, iunior eidem postmodum in regno verus heres
successit. Quoniam autem hic iunior filius in vigilia sancti Wenceslai martyris
nascitur, fonte sacri regeneratus baptismatis, Wenceslaus proprio nomine
appellatur; veteres namque Bohemi hoc ex pie devocionis affectu in consuetudine
habuerunt, ut liberis suis nomina sanctorum imponerent, in quorum nataliciis in
hunc mundum nati fuerunt. Nec ab re puto, hunc puerum circa diem sancti
Wenceslai nasci, dispensacio divina voluit, qui non tam amministracione
regiminis, quam praeclare vite meritis eiusdem martyris per regnum Bohemie, dum
viveret, vices gessit. Nec immerito nomen eius sibi vendicat, quem immitari
vita et moribus tota mentis intencione satagebat. Capitulum VII. Quomodo Romanorum rex Austriam, Stiriam cum aliis terris sibi peciit resignari. Eo tempore Romanum cepit vacare imperium, bona quoque imperialia, multis ea hinc et inde distrahentibus, immane suscipiunt decrementum. Res non augetur, ubi rector abesse videtur; Sepe cadunt turres, sine preside destruitur res Quelibet absente dispensatore repente. Sepe etenim casuris rebus opportune succurritur, si eis debite sollicitudinis baculus ruine remurmurans non negetur. Principes igitur Alamanie imperatorie dignitatis culmen sine preside prospicientes succumbere, surda aure hoc pertransire noluerunt, sed missis internuncciis in unum convenientes, dominum Rudolfum comitem de Habesburch, virum utique bellicosum et strenuum deliberacione previa in advocatum sacri imperii concorditer elegerunt; in tantum enim corda modernorum ambicionis nubilo obumbrata sunt, quod ea, que maligna manus occupat, recuperari difficulter possunt. Vir igitur strenuus Romano imperio non inconsulte preficitur, qui sibi querere quietem nesciat, quoad usque invasores imperii debite severitatis mucrone compescat. Rex denique Rudolfus mox imperium adeptus cepit repetere, que ad ipsum cognovit a iure et bona consuetudine pertinere. Sed quia Fridericus, dux Austrie, et Ulricus, dux Karinthie, sine heredibus iure naturali ipsis in terris suis successuris decesserant, Rudolfus rex regi Ottakaro nunccios litteris informatos direxit, et ut sibi Austriam, quam tenuit, ceterasque terras, utopte ex decretis imperialibus ad imperium devolutas, resignaret, cum debita mansuetudine postulavit. Sed quia contristat mentem sibi sermo repugnans imperialibus perlectis litteris, iocundum vultum nuncciis rex ostendit et qualiter congrue invisis responderet sermonibus, cum diligencia cogitavit; regiam enim decet clemenciam nunccios quamvis molestos vultu sereno evadere. Sed quis tam fructuose dignitatis titulo ad unius iussionis vocem sine difficultate renuncciat, aut quis tam utilium terrarum sine vi exactoris letus resignat dominium? Deliberacione igitur previa rex terras resignare noluit, sed nunccios, qui venerant, decenter honoratos, ad regem remisit. Rudolfus rex igitur furore repletus, validum exercitum congregavit et ad debellandum regem Bohemie opportuno tempore festinavit; quod audiens rex donativa distribuit et magna bellatorum convocata multitudine Romano principi circa metas Austrie obviavit. Reges armantur, utrilibet arma parantur, Ambo pugnare cupiunt, populum trucidare disponunt, sed pro ordinanda concordia utrobique partes suas nobiles interponunt. Divina igitur favente clemencia delata dissensionis materia reges convenerunt, et qui paulo ante discordes fuerant, pacis osculum prebuerunt. Rex denique Austriam cum terris adiacentibus resignavit et ab eodem honoratus magnifice ad propria remeavit; verum tamen fedus pacis, quod inter utrumque ordinandum nobiles decreverunt, per heredum suorum contractum matrimonii duraturum iugiter firmaverunt; Rudolfus duxit Agnetem, Gutaque nupsit Wenceslao. Puero existenti, hinc crescunt gaudia genti Bohemorum, sed, proh dolor, pauco tempore sic contracta duravit amicicia dominorum. Raro vicini bene stant simul aut uterini Fratres, tranquillos demon fore non sinit illos. Nec inconsulte pretermittendum arbitror, quod sub anno domini 1271
Wenceslaus nascitur, et eodem anno Guta, Romanorum regis filia, que eidem
nupsit, postea similiter generatur; in hoc tamen una ab altera differt
nativitas, quod Wenceslaus circa festum sancti Wenceslai in lucem prodiit, Guta
vero ante eum in die beate Gertrudis nata fuit. Capitulum VIII. De conflictu regum, in quo Ottakarus fraudulenter derelictus a suis, interiit. Quoniam autem res facta humanis mentibus nonnunquam penitenciam ingerit, licet tardam, Ottakarus rex reversus in Bohemiam predictas terras se resignasse doluit et quorundam suorum animatus consiliis ipsas recuperare, aut omnino perire decrevit. Hec eo cogitante exercitus congregatur et mox citra Danubium ducatus Austrie rapinis et incendiis hostiliter devastatur. Quidam autem Australes ad hoc ipsum faciendum Ottakarum induxerunt, qui ipsum terras easdem resignasse sincero animo doluerunt. Romanorum rex igitur dampna suorum equanimiter pertransire noluit, sed congregata bellatorum multitudine in metis Morauie regem debellaturus robur sui exercitus collocavit. Prefixo ergo die prelii utriusque exercitus cunei congrediuntur et prout eventuum exigit varietas, non pauci pugnancium hinc inde in ore gladii feriuntur; Haste vibrantur, campique cruore rigantur, Hii prosternuntur, hii sicut aves capiuntur, Ense cadunt plures, sed Bohemi multi quasi [fures] fuge presidium quesiverunt et regem suum in medio adversariorum cum paucis viriliter pugnantem turpiter reliquerunt. Sed quia paucorum contra plures diu durare nequivit rebellio, rex pugna lacessitus tandem capitur et captus contra honestatem rei publice cito iugulatur, de cuius morte, ut aiunt, Rudolfus rex vehementer doluit et in Znoyma circa fratres Minores postmodum transportandum in Bohemiam corpus eius tumulari mandavit. O rota fortune, rota mobilis, ut rota lune, Cur admisisti, quod rex caderet nece tristi, Quem sublimasti tantum, cui suppeditasti Terras vicinas, ipsius cede ruinas Factas multorum fore, non dubito, populorum. Mors immatura, mors aspera, mors quoque dura, Dic, cur Ottakarum factis et nomine clarum, Hinc nece tam tristi, festina nimis rapuisti? Invehor in gentem de rege suo fugientem In bello forti; maledic, deus, alme cohorti, Cui dominus credit et eo pugnante recedit, Quod si pugnasset, nunquam mala tot tolerasset Gens nimis afflicta. Pereat cito stirps maledicta, Que sic deliquit, regemque perire reliquit, Qui bene vicisset hostem, nec ibi cecidisset. O gens stulta nimis, iam iam succumbis in imis, Iam prostrata peris, sine rege subire mereris. Plus tibi quam sorti, tibi plus, minus imputo morti Principis interitum, a quo fugisti et eum Hoste utique crudelior succumbere permisisti. Sic cito rex iste periit, cui gaudia, Christe, Tecum procura, nec in eternum peritura. Amen. Capitulum IX. Quomodo Rudolfus, Romanorum rex, Bohemiam intraverit et marchionem Brandenburgensem ibidem pro capitaneo constituerit. Occiso autem rege Ottakaro Bohemi ad propria inglorii redierunt et post modica intervalla temporum propriam terram vastare rapinis et incendiis inceperunt. Est enim huius gentis nostre consuetudo pessima, vel pocius corruptela, quod cum contra hostes venire, vel forsan redire ab eisdem properat, terram propriam hoste severior vastare festinat, et qui hostium esse debuerat propulsator, vicinorum suorum hostilis efficitur populator. Audiens autem Rudolfus rex ipsorum insolenciam, aliis pretermissis negociis cum multa milicia proficiscitur in Bohemiam, castra metatus autem circa Zcedlicz suum exercitum collocavit et missis nuncciis pociores Bohemie ad se venire mandavit. Hoc utique idcirco factum creditur, ut videlicet incommodis genero suo adhuc infanti affuturis consuleret et tutore inibi constituto in pace regni incolas conservaret. Audita autem nece Ottakari Otto, illustris Brandenburgensis marchio, cognomine Longus, exercitum convocavit ac inde proficiscens Wenceslao iuveni, suo consangwineo, exhibiturus, ut puto, presidium, venire in Bohemiam festinavit. Romanorum rex vero hoc intelligens sub forma pacis ad se marchionem vocavit diversisque hinc inde consummatis tractatibus de consensu baronum Bohemie tocius regni gubernacula sibi cum fiducia commendavit. Sic itaque principes pacata mente a se invicem discesserunt et Saxones cum marchione suo recipientes se in municionibus tutelam sibi regni Bohemie assumpserunt. Wenceslaus autem civibus Pragensibus pro tempore custodiendus traditur, a quibus, ne ad marchionis potestatem perveniat, cum diligencia custoditur; tandem marchio suorum fretus consilio ipsis civibus villas regni perpetuo iure possidendas distribuit et per hunc modum puerum ab eorum extorquens manibus ipsum in Beyzdez, castro fortissimo, quibusdam sibi de terra capellanis adiunctis et famulis moraturum pro tempore collocavit. Medio tempore marchio revertitur in Saxoniam et qua tueretur regnum Bohemie, secum reduxit competentem militiam; cum quo venit dominus Eberhardus, Brandenburgensis episcopus, vir in armis strenuus et sangwine generosus, nec mora puer in ipso castro diversorum defectuum lacessitur angustia et fere tota, que sibi adiuncta fuerat, per importunitatem Saxonum ab ipso cognita removetur familia. Sed quas putas delicate puericie inter gentem incognitam esse delicias, que tot adversa ibidem sustinuit, ut mater eius, que eciam cum ipso venerat, dilecte proli irrogatis opprobriis fastidita recederet. Sic inter gentem duram satis atque frementem Mansit mansuetus, sed non quivit fore letus, Quando semotos a se vidit sibi notos. Est igitur tristis puer in defectibus istis, quos in hac etate sustinuit, dum in medio terre proprie solus in contubernio aliene nacionis remansit. Post hec marchio, Wenceslao puero assumpto ad propria redire disposuit et domino Eberhardo, Brandenburgensi episcopo, vices suas in regno tanquam capitaneo recommisit. Sic vice tutoris manet hic Saxo brevis oris, Lingwe velocis, subtilis erat quoque vocis; Saxo recolligit os, Bauarus loquens boat ut bos, Exaltans vocem grossam nimis atque ferocem. Hinc tua vox Saxo redolet Bauaro, quasi saxo Undarum stille, quia non intelligit ille Lingwam saxonicam, sicut nec noctua picam, Et velut in sompnis agnoscit Bauarus omnis Saxonie verba, si dulcia sint vel acerba, Quamvis Thewtunici posunt ambo bene dici. Capitulum X. Quomodo in Saxoniam septennis puer ducitur et diversis angariis ibidem affligitur. Post obitum igitur patris Wenceslaus septennis in Saxoniam ducitur, ubi nonnunquam cum hiis, qui secum iverant, fame et inedia lacessitur; regalibus namque ibidem destitutus solaciis Sepe caret victu, quod erat miserabile dictu, Cum surgit mane, caret esuriens puto pane; Contritis pannis ibi mansit pluribus annis simplici tunica quandoque induitur et lineis vestibus sibi denegatis, solis laneis contentatur. Inruptis calciis frequenter apparuit, quia pro emendacione eorundem dare nummisma non habuit. O regalis celsitudo, cur tantis molestaris angustiis, o proles magnifici germinis, usque quo tam perniciose deiiceris, o regie propaginis iuventus tenera, cur ab hiis, qui te fovere debuerant, contempta calcaris, Sic contempta peris et ab illis vincta teneris, quos eo tuos emulos fecisti, quo te tuaque eorundem manibus tradidisti. Sed quis erumpnarum, quas ibi passus es, molestias ad plenum valeat enarrare? Puer equidem crebrescente inedia sic ad extrema ducitur, quod corporalis sibi necessitas sepius denegatur. Hec omnia innate sibi mansuetudinis non immemor pacienter sustinuit et coexulibus suis, ne turbati deficerent, iocundum vultum frequenter ostendit, mentis sue angustias celare se ipsum cohibendo nititur, fideles quoque suos crebro simulando leticiam consolatur. Sed michi die Christe, quid postea fecerit iste. In exilio positus iuvenilem etatem moribus et vita transire cepit, quia ceteris, ut moris est, mundana solacia querentibus sequestratus pro tempore a sodalibus penetralia solus appeciit et pressuram deflens sui exilii statum suum deo et beate virgini orando profusis lacrimis recommisit et dixit: Sim tibi commissus, deus omnipotens, et abyssus Me pressurarum iuvenem non obruat harum, Me quoque virgo pia redimas a clade Maria, Qua pereo mestus; michi gracior esset honestus Finis in hoc mundo, quo mole meroris habundo Quam fastiditam dudum sic ducere vitam. Capitulum XI. Quomodo Bohemia in absencia regis destructa fuerit. Sed quoniam alieno raro sine murmure quis obedit imperio, ubi sub condicione simili importuna est dominantis exaccio, incole regni Bohemie rebelles Saxonibus esse ceperunt et eos privatis quibusdam celebratis conciliis evadere decreverunt, quos paulo ante ad gubernandam terram concorditer vocaverunt. Gens igitur genti molitur insidias, totaque terra subiecta periculis per incendium destruitur et rapinas; in villis habitantes ad municiones confugiunt, quia qui vagantur extra menia, molestiis variis afficiuntur et pereunt. Sed et raro quis in locis munitis potest habitare pacifice, dyabolo namque intestina bella procurante, qui unanimes iam simul bibunt et comedunt, mox subitis quibusdam succensi furoribus se mutuo persequendo occidunt, latrocinia plerumque frequentantur et spolia et subito tota terra facta deserta et invia. Regnum luxit et elanguit et qui pacifice viveret, unus ex millibus reperiri vix potuit. Villae pereunt, civitates deficiunt, castra quoque mutuo se destruendo succumbunt. Divites capiuntur, pauperes occiduntur, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus miserabiliter opprimuntur, transeuntes per semitam undique cessaverunt et gramina succrescencia certas vias in solitudinem redegerunt. Clerus calcatur, contempnitur et spoliatur, Obsequium Christo, regno mansurus in isto, Reddere se credit, qui claustrorum bona ledit. Qui non predatur, hic iustus esse putatur; Est violare fidem lex et modus omnibus idem. Excedit metas fallendo quelibet etas. Hiis denique fieri incipientibus, hii eciam regnum Bohemie nacta opportunitate vastare inceperunt, qui paulo ante hircos mactare, panes pistare et nichilominus veteres reparare calceos, acquirendo victui necessaria, consueverunt. Rusticus armatur et pugnat, dampna minatur, Imperat atque sevit, qui porcos pascere suevit. Capitulum XII. De fame maxima, que illis temporibus fuit in Bohemia. Quoniam precedens periculum nonnunquam mali sequentis consuevit existere intentivum, in hiis malis per totum regnum victualia defecerunt. Nam sine cultura campi steriles iacuerunt. Fame igitur urgente tanta pestilencia in terra prevaluit, quantam retroactis temporibus, prout a senibus didici, nullus inibi expertus fuit. Non habentibus enim hominibus, unde viverent, variis herbarum vescuntur generibus, ne famis angustia fatigati repente perirent; sed nunquam humana natura diu subsistere potest feno pasta vel graminibus; nequaquam. Cum igitur consueta alimenta hominibus subtrahuntur, qui iam vivi ambulant, Prostrati subito veluti pecudes moriuntur. Maxima pars gentis moritur cito pane carentis. Mater tristatur, dum fame puer trucidatur. O inaudita famis angustia! Mulier quedam materni affectus immemor, infantem suis adherentem uberibus interficit, quatenus ipsius saturata cadavere induciare paulisper miseram vitam possit. Equorum, ceterorum quoque animalium morticinia, cruda et insulsa more canum de ossibus rodentes plerique comederunt et tanto vehemencius morientes catervatim corruunt, quanto fame cogente ad inconsuetam alimoniam se convertunt. In aspectu filiorum parentes fame pereunt et morituri iam mortuis sine medio moriendo succedunt; ex fetore cadaverum aer inficitur et qui forsan amplius vivere poterat, fetido tabefactus aere subito suffocatur. Frater fratri sepulturam preparat, quem moriendo sequi vel forsan prevenire sine mora festinat. Est sermo durus, ubi defuncto moriturus Exequias prestat, cui mors certissima restat. Cimiteria pro sepultura deficiunt et qui defunctos sepeliant, tedio affecti iam inveniri vix possunt. Magne igitur fovee fodiuntur, in quas multa defunctorum cadavera bigis incessanter adducta proiciuntur. Accidit quendam medicum, ut putabatur, mortuum in preparatam mitti foveam, in qua resumptis quantulumcunque viribus per trium dierum spacium carnem rodebat humanam, qui post hec semivivus extrahitur, sed quanto tempore supervixerit, ab omnibus dubitatur. Arescentibus itaque pre timore hominibus pars afflicte gentis natali solo relicto ad circumiacentes terras se transtulit, ubi vite necessaria arte, qua potuit, inter gentem incognitam acquisivit. Sed dum vitam prorogare in terra aliena cogitat, propter novitatem ciborum et aeris morti celerius appropinquat; sed frustra foris vita queritur, que definitiva data sentencia mox domi morituro negatur. Quis enim, nisi mentis inops, hodie moriturus in Bohemia vite sue spacium, si posset, non prorogaret in Austria? Si vinci posset sic mors, vix ullus obisset, sed quemadmodum homines in Bohemia, sic procul dubio evadere mortem non possunt in Austria. Nec ex famis solius angustia tanta super hanc gentem deo permittente venit pestilencia, nonnunquam etenim subitanea morte quis moritur, in cuius ore panis et nummisma in marsubio invenitur. Materiam flendi prestat genus hoc moriendi, Quo moriens comedit, et qui se vivere credit, Ex ista gente moritur comedendo repente. Capitulum XIII. Quomodo monasterium in Scedelicz eisdem temporibus ad extremam egestatem pervenerit. Eo tempore per totum regnum Bohemie monasteria destruuntur et quorum progenitores fundaverunt ecclesias, hii crucifixi patrimonio moliuntur insidias. Bona ecclesiastica per reproborum violencias distrahuntur et ubi sex persone prius copiosum victum habuerant, ex hoc due difficillime nutriuntur. Monasterium siquidem Scedilicense ad tantam devenit inopiam, quod nichil penitus ibi remanserat, unde fratres suam possent evadere egestatem. Grangie ipsorum perierunt, structure corruerunt et villis spoliatis censum de pauperibus suis tollere nequiverunt. Non habentibus igitur fratribus, unde viverent, mobilia venduntur, et cleinodia monasterii Judeis sub usurarum voragine exponuntur. Auxilium amicorum queritur, sed qui perituro succurrat monasterio, nullus penitus invenitur. Quid amplius? Consumptis hiis, que habere poterant, annona deficiente panem de multis granorum generibus congestum cum graciarum accionibus fratres comederunt; panis rudis, potus tenuis, alius quoque victus dabatur miserabilis, cibaria brutis apta monachis preponuntur, quia pisa, olus et rapule, si tamen habentur, oleo aut adipe rarissime condiuntur. Piscis raro datur monachis, cum non habeatur Copia nummorum; compesce Deus reproborum, Qui spoliant mentes, monachos pie respice flentes. Hiis bona largire, nec eos sic mitte perire, Debilis est victus monachorum sic et amictus Est multum durus, et humi positus, quasi murus Erigitur sursum, talem monachi puto cursum Sumptibus et pannis tenuerunt pluribus annis. Fratres vero mire mansuetudinis dum diu talem pacienter in domino sustinuerunt miseriam, paucis domi remanentibus, ad alias domos ordinis disperguntur, ut in eis pro tempore starent et sic proprii monasterii pressuram saltem per suam absenciam relevarent, sed victu inibi omnino deficiente vasa, que divino cultui dedicata fuerant, cum gemitu exponuntur et ea, que recedentes reliquerant, domi remanentes consumere compelluntur. Patres igitur ordinis convenerunt et inito consilio ipsum monasterium redigere in grangiam simplicem decreverunt, quatenus tribus aut quatuor personis ibi habitacio fieret, ubi propter defectus innumeros magna fratrum congregacio mansionis commodum viteque necessaria non haberet. Quidam autem saniori suffulti spiritu hoc dederunt consilium, ut dominus Walthelmus, qui ex tunc ipsi monasterio prefuit, vir quidem visum habens debilem, absolveretur et alius ad laborandum habilis canonica eleccione previa eidem in officio succederet, qui destructo monasterio cum sollicitudine debita subveniret. Quo absoluto frater Heidenricus in abbatem eligitur, sed destitucionem perpendens monasterii oblatam curam suscipere verebatur, qui tandem auctoritate ordinis compulsus humeros iugo difficulter supposuit et amplius de Dei misericordia quam de propria confisus industria cum omni diligencia sibi commissi monasterii negocia dispensavit, Sed mox abbatem perduxit ad anxietatem Officii cura, quando desunt sibi plura, que fratrum necessitas requirebat. Ipse paulisper emotus ab aliis paupertatis sue honus nonnunquam cum lacrimis deplangebat, sed super quem requiescet spiritus meus, ait dominus, nisi super humilem et contritum corde et trementem sermones meos. Dominus nimirum huius viri humilitatem respiciens cum eo erat et misertus ipsius omnia eius opera prospere dirigebat. Largitatis siquidem sue sibi dominus manum aperuit ac in bonis suum replens desiderium campos illius habundancia ubertatis replevit. Comparat hic villas et res sibi congregat illas, Quas distraxerunt alii, qui forte fuerunt Ante malis dediti, nec eis potuere reniti, que permittente Deo totam occupavere Bohemiam. Benedic Heidenrice Mariam, Que te ditavit et ab exilio revocavit Predilectorum tibi conventum monachorum. Sed quantum temporibus huius abbatis monasterium profecerit, quantumque non tam rerum terrenarum substancia, quam disciplina monastica postmodum habundaverit, opitulante Deo presentis laboris execucio in sequentibus declarabit. Abbas mutatur et paupertas relevatur Claustri destructi, monachi cecinere reducti Devotas Christo laudes abbate sub isto. Capitulum XIV. Quomodo rex Wenceslaus ad regnum redierit et cum ingenti gaudio susceptus fuerit. Adhuc Wenceslaus iuvenis nexibus exilii detinetur et qui regni vacillantis succurrat occasui, raro aliquis invenitur. Tu autem, domine Deus, oculo pietatis respice, et ne tota gens pereat, dextram tue maiestatis extende. Subvenias flenti, populo succurre cadenti, Compescas guerram, que destruit undique terram, Respice turbatos rebusque suis spoliatos. Fac cito gaudere, Wenceslaumque videre In regno regem, cui consule condere legem, Qua confundantur reprobi, iusti foveantur. Sed quia amore huius iuvenis presentem laborem incepimus, tempus exigit, ut ceteris ommissis anfractibus ipsius gesta scribendo amodo in dictamine procedamus, ne dum hiis, que non sunt nostri propositi, morose intendimus, minus necessariis intenti ad ea, que decrevimus, tardius veniamus. Quanto enim in ambagibus viator circuit, tanto intencionis sue metam haud dubium tardius apprehendit; anchoram igitur mentis illuc non inconsulte proicimus, ubi tempestatis hora, tranquillitatis presidium nos habituros speramus. Cunctorum dominum deposco, quod hunc peregrinum Me faciat clare scribendo domum revocare. Quatenus gens hec, que ab extraneis conculcatur misere, ipsius saltem presencia utcunque consolata valeat respirare; divina igitur clemencia favente nobiles regni ultra domini sui absenciam sustinere nolentes consilium inierunt et ad marchionem Brandenburgensem destinantes nunccios regem suum ad terram remitti ab ipso cum debita reverencia petierunt. Marchio autem preces nobilium admittere renuit, quia in tutela regni Bohemie se multa impendisse dampnaque percepisse non modica allegavit et dixit: Si de hiis nobis recompensa facta fuerit, rex vester, quem petitis, in terram suam nullo obstante redibit. Sane nunccii spe sua frustrati sine rege ad propria redierunt et ea, que a marchione audierant, nobilibus in unum convocatis per ordinem narraverunt. Nobiles igitur periculis regni volentes providere, sagaciter puerum sibi presentari pecierunt, promittentes firmiter, quod cum marchione super allegatis dampnis convenire vellent, si tamen ipsum puerum sanum et incolomem invenirent. Fideiussoria igitur caucione intermedia puer in Bohemiam ducitur, qui exilii sui extenuatus angustiis admodum debilis invenitur. Nobiles autem naturali suo domino quantumcunque debili pocius subesse, quam a commodato torqueri dominio eligentes, deliberacione previa cum marchione formam concordie quesierunt, cum quo tamen concordare extunc minime potuerunt. Puer igitur in Saxoniam reducitur, pro quo totum regnum Bohemie amplioribus quam prius turbacionum stimulis agitatur. Dic quantus luctus potuit fore, quando reductus Exulat in penis puer in terris alienis. Gens eciam in eius recessu nequaquam gaudere poterat, que per ipsius presenciam, si mansisset, habituram consolacionis respirium se sperabat; raro etenim sine evidenti personarum rerumque dispendio quevis terra suo naturali privari visa est domino. Modicum eciam rempublicam profecisse memini, quam pertractant, quin pocius dissipant dispensatoris consilia alieni: quippe qui propriis profectibus studiose innititur, commissorum quorumlibet nonnunquam executor negligens invenitur. Nobiles igitur Bohemie regnum sub administracione Saxonum videntes deficere, anxietatum hinc inde irretiti retibus ad marchionem nunccios remiserunt et dampna, que allegaverat, ut rex remitteretur ad propria, refundere promiserunt. Sic redit ad propria rex procurante Maria, Quam plus, quam fari possim, cepit venerari. Hoc michi dixerunt, qui secum crebro fuerunt. Cum autem puer ad regnum vehitur, tota terra procul dubio infusa divinitus nove rore leticie ubilibet irrigatur. Venienti regi nobiles occurrerunt eumque de laqueo ereptum miserie cum ingenti gaudio susceperunt. Exercendo chorum congaudet plebs Bohemorum, Quilibet exultat, vox leticieque resultat. In gyro terre quis posset, dic michi, ferre Gaudia cunctorum, si scripta forent, populorum; Omnes letantur, puer atque senes venerantur Regis presenciam venientis, lacrime periere gementis. Virgo fugando metus, canit hinc et verna facetus Hinc manibus plaudit, dum vocem principis audit Atque videt vultum eius qui de novo ad propria rediit et mestos letificavit. Tympana tanguntur, cithare quoque percuciuntur, Voxque tube resonat sonitum, lyra tacta retonat, Mox mimi saltant, gaudet chorus, organa cantant, Arridet genti veniens rex, et venienti Alludit domino populus veluti peregrino Leto, post vota congaudet nacio tota. Anno igitur incarnacionis dominice 1282 rex iuvenis rediit ad terram, anno
vero etatis sue duodecimo. Capitulum XV. Qualem se rex Wenceslaus exhibuit, quando ad terram suam reversus fuit. Quanto putas cor regis in medio letancium turbacionis pungatur aculeo, qui regnum suum penitus desolatum invenit, quod dum relegaretur exilio, illesum et integrum dereliquit, quave mente exultare perfecte poterit, qui gentis sue affliccionem aspicit, quam alienigenarum importuna dominacio conculcavit; haud dubium, dum leticiam exultantibus apparenter exhibet pro destruccione regni, pressura quoque suorum fidelium intus meret, hic denique risus dolore misceri cernitur, dum sub serena facie homo interior prelo meroris torquetur. Sepius est letus aliquis, sed postea fletus Leticiam sequitur, non semper ad astra venitur Deliciis mundi, gaudent eciam sitibundi Respirando parum post finem tristiciarum, Letus tristatur intus, sic concomitatur Leticiam fletus, nullus valet esse quietus, Qui non turbetur, dum lecior esse videtur. In hiis omnibus Wenceslaus quasi agnus mansuetus apparuit et iuvenilem etatem cunctis imitabilem exhibens, compositis moribus decoravit. Mores suos et vitam ita composuit, quod in dicendis quibuslibet vel agendis debite mensure excessum a se cum diligencia relegavit; disciplinate et uno semper modo se tenuit et quo intuentes offenderet, nichil omnino in ipso apparuit, quia eciam nichil reprehensione dignum exercuit. Admirandus pre ceteris cunctorum in se aspectum non immerito provocavit. Quem semel audivit vocem proferre nefandam, Vel forsan vidit facientem rem reprobandam, Ipse pius princeps studuit vitare deinceps. Devotus Christo sic tempore vixit in isto, quod in maturitate transcendens infanciam limina sanctorum crebrius visitavit, profusis lacrimis Dominum exoravit, elemosinam quoque pauperibus Christi nonnunquam propriis manibus cum hilaritate animi erogavit. Hic iuvenilis etatis admirare constanciam, hic vagabunde puericie experire disciplinam. Ipse puerorum ludis iocosis seu inanibus se raro immiscuit, ipse, quo delectantur iuvenes, prorsus vitare consuevit. Omnibus est gratus, humilis, victu moderatus, Vestis enim plana contexta simplice lana, Nunquam partita variove colore polita, Vestivit puerum, quem vult tamen esse serenum. Ut non surdescat et ut obloquencium linguas in se ipso vestium congruitate
compescat, a puericie sue tempore timorem Domini in corde habuit, sanctis
quoque honorem cum debita diligencia offerens, ipsorum reliquias, ubi eas
habere potuit, cum omni studio congregavit, congregatas quoque auro, argento et
gemmis preciosissimis decoravit, in promissis se semper constanter tenuit et
avaricie vicium sibi nunquam dominari permisit. Porro divine ulcionis sentenciam
semper et ubique suspicatus altare quoddam intus concavum sibi fabricari
peciit, in cuius concavitate celo obducto nubibus secuture tempestatis
expavescens fremitum currendo velociter se abscondit, litteratum eciam quempiam
ibidem delitescendo tremebundus ad se venire fecit, qui circa introitum altaris
recubans, aliquid sibi de verbis sacre scripture exponeret, eum quoque sancte
exhortacionis colloquiis ad devocionis graciam provocaret; super hoc eciam
altare sacrosanctas diversorum sanctorum reliquias, frequenter dum intraret,
posuit, quatenus ipsorum sanctorum adiutus patrocinio, ictum fulgurantis haste
securus evaderet, et serenitate aeris redeunte eo ardencius, quo liberalius
divinis laudibus inhereret. Preterea unus de capellanis Albertus nomine, vir
utique devotus in domino et regi familiarissimus, quasdam iuvenilium annorum
levitates in eo considerans ipsum decenter semel alloquendo corripuit, qui mox
correptoris emendatus colloquiis se deinceps ab huiuscemodi levitatibus
vigilancius custodivit, sed et sobria racione consulta se aliquantulum
exorbitasse reperiit et per duorum annorum spacium corpus suum veste cilicina
castigavit, quatenus carnis sue motus illicitos valenter compesceret et rigorem
iuste irascentis districti iudicis lamento penitencie ultroneus mitigaret. Post
hec redargutus a pluribus cilicium deposuit et usque ad mortem suam ieiuniis et
oracionibus carnem suam macerans inimici latentis insidias a se viriliter
propulsavit. Modo puerorum nascencia cum delectacione comedit et catos videre
eorumque garritum audire ex quadam consuetudine exhorruit. In augmento
ecclesiastici ornatus delectatus fuit, missas quoque votivas cum magna
reverencia puer existens audire consuevit. Sacerdotibus in Christo honorem
exhibuit et religiosos quoslibet iuxta qualitatem meritorum suorum amare cepit.
Gaudentibus congaudere didicit, flentibus compassionis sue clemenciam
nonnunquam irrequisitus ostendit. Sed quid huius iuvenis ad presens immoramur
virtutibus, cum in forciori etate horum eminenciora fecerit, prout sequentis
tractatus series favente Domino declarabit. Capitulum XVI. Quomodo regina Chunigundis, in Morauiam venerit, ubi Zewissius eius familiaritatem adeptus fuit. Regno itaque Bohemie incendiis et rapinis totaliter devastato fames, ut dictum est, in tantum prevaluit, quod inter eos, qui remanserunt in urbibus, raro quispiam victus corporalis necessaria habere potuit. Pociores igitur huiusmodi pestilenciam diu duraturam suspicantes, cottidianam familiam suam minuerunt et, ut expensis parcerent, qui prius famulorum cetu circumsepti incedere pompose consueverunt, ex tunc solius mancipii solacio contenti fuerunt. Domina igitur Chunigunda regina, cum in Bohemia sibi victualia deficerent, in Morauiam per quosdam informata se transtulit, ubi annis exilii Wenceslai pueri moram faciens, in vite necessariis cum sua familia defectus innumeros passa fuerat. Erat autem hiis diebus baro quidam de Bohemia Zewissius nomine, quem culpis suis exigentibus rex Ottakarus proscripcionis sentencia mulctandum duxerat, eum quoque cum tota sua domo perpetui dispendiis exilii irrevocabiliter deputarat. Hic rege Ottakaro defuncto Chunigundam reginam in Morauia manentem adiit, cui non tam obsequiis prompcior quam colloquiis familiarior ceteris militibus esse cepit; sperabat etenim, quod statum pristinum recuperaturus, possessiones suas in regno sine difficultate resumeret, si coram regina, quacunque calliditate adiutus, familiaritatis graciam inveniret. Sed quia de facili mutatur mens mulieris, Regina, ut aiunt, quibusdam artis magice ab ipso illusa fallaciis, ipsum arccius amans, sibi mox complacere studuit, et quod in regem deliquerat, ipsi indulgens ex animo eum inter cottidianam sue curie familiam prestanciorem ceteris deputavit. Sed quia mens imbuta fraudibus raro indultis contentatur limitibus, Zewissius in oculis regine se graciam invenisse considerans ampliora appeciit et regine animum in amorem suum, quibusdam nigromancie conatibus ipsam circumveniens, provocavit. Diabolus igitur malarum concepcionum intentator sedulus voluptatis utriusque venenose fraudis sue opem adhibuit et inter reginam et Zewissium illicitarum nupciarum commercium consumari paranimphus subdolus procuravit. Ex hoc regina Zewissium usque ad mortem non deseruit, sed ipsius voluntati acquiescens iugiter stando secum in Morauia filium ex eo habuit, quem Johannem proprio vocabulo in fonte sacri baptismatis appellavit. Hic successu temporis factus adolescencior seculo abrenunccians religiosa veste se induit et in ordine Cruciferorum Christo militans, in bonis actibus dies suos feliciter consummavit. Sawischius mundam sic prostituit Chunigundam, Defunctique thorum maculat regis Bohemorum. Capitulum XVII. Quomodo regina in Bohemiam redierit et quomodo Zawischium regi Wenceslao reconciliaverit. Porro regina Wenceslaum iuvenem ad regnum suum rediisse intelligens ipsum in scriptis placare tremebunda studuit, quem reatus sui conscia visitare personaliter non presumpsit. Nec immerito regis indignacionis sentenciam se incurrisse timuit, que tam perniciose degenerans servo suo in re tam nefaria conquievit. Quoniam autem facile mitigatur animi commocio puerilis, Wenceslaus more impaciens nunccios destinavit et materno cupiens consolari intuitu, matrem ad suam presenciam generosus iuvenis invitavit. Venientem matrem puer benignus suscipit et tocius reatus immemor Rex Chunegundam matrem iubet esse iocundam, Sic puer in matre letatur, qui sine patre Vixerat in penis prius in terris alienis. Sewischius denique non tam indignacionem regis, quam iram regni nobilium expavescens venire in Bohemiam noluit, sed in municionibus quibusdam Morauie latenter se recipiens pro recuperacione status sui, regine litteras et nunccios destinavit. Ipsa vero nacta opportunitate materne blandiendo filium adire satagit et pro reconciliando Zewissio, adiunctis sibi quibusdam nobilibus, puero preces fundit. Sed quoniam puerum mox frangit vox mulierum, maternas preces rex exaudire non distulit, sed illatas regno eidem clementer indulgens iniurias, ipsum ad suam presenciam evocavit. Sewischius igitur de proteccione regine confisus, securus regem adiit et dolose se humilians eo sincerius, quo subtilius familiaritatis graciam in audiencia principis acquisivit. Sewischius letatur, qui regi conciliatur Regine meritis, tamen hoc, rogo, scire velitis, Quod iuvenes dudum servant in pectore ludum, Quem tunc luserunt, pueriles quando fuerunt. Ergo conventum iuvenum, ludumve potentum Declinare stude, sed cum paribus tibi lude. Pluribus est una vox: si cum divite pruna Pauper homo comedit, raro cum pace recedit. Capitulum XVIII. Quomodo Zewischius gracie regis restitutus vixerit et reginam legitime duxerit. Sewischius regie familiaritatis adeptus graciam regina annuente curam sibi curie assumpsit; cunctos quoque officiales, quos in eadem reperit, de suis amministracionibus mox removens, familiares suos eisdem in officiis singulis subrogavit, statum curie pro sua voluntate disposuit, et qui suis mandatis resilire presumeret, inibi penitus nullus fuit. Hos supplantavit, illos removendo fugavit. Tanto eciam ingratum de perceptis beneficiis se apparenter reddidit, quanto eos, qui sue reconciliacionis promotores studiose extiterant, hostiliter persequens conculcavit. Porro de consensu matris regem in tanta coarctavit custodia, quod copiam loquendi difficulter sibi habere poterant, qui pro exequendis suis negociis ad ipsius curiam veniebant; in causis quibuscunque finale responsum nullus plane habere potuit, nisi qui Zewischii patrocinio coram principe promoveri meruit, plerumque negocia sua quispiam regi difficulter admissus exposuit, qui non a rege, sed pocius ab ore Zewischii verbum responsive recipiens contentus recessit. Rege tacente ipse loquitur et tocius regni solus negocia pertractans, semper plus rege timetur, solus disposuit omnia, sibi soli obediunt universa. Omnia ordinat, omnibus imperat, totam quoque curiam pro libitu suo potenter Vertit et invertit, versam vertendo revertit, sic eciam Volvit et involvit, que volverat ante, revolvit. Rex non curatur, Zewisch magnus reputatur, Isti debetur reverencia, qui veneretur regem vel qui sibi pro honore Exhibeat munus, non est in millibus unus. Sewischius pueriles ludos regem exercere docuit, quatenus eo ludente statum regni pro propria utilitate disponeret, sibique familiares in ipsius regni non tam officiis quam beneficiis exaltaret. Hunc quidem camerarium, illum purcravium, alium vero, quem sublimare voluit, marschalcum vel forsan dapiferum ordinavit. Nullum pincernam, nullum voluit fore vernam Principis, qui sibi displicuit. Quosdam calcavit, sed amicos magnificavit, Istos promovit, hos conculcando removit. Ipse igitur, cum cuncta sibi licere conspiceret, ratus se exaudicionis dignum, regem adiit et ut sibi reginam copularet legitime mellitis eum manuducens colloquiis postulavit. Rex vero adhuc iuvenis hoc expedire existimans precibus postulantis sine difficultate annuit et matrem suam, cui id ipsum non displicuit, votis utriusque satisfaciens, pro consorte legitima publice Sewischio desponsavit, ut qui ad actum illiciti connubii prius consenserant, nupciis celebratis legalibus amodo licite commanerent. Sic rex errorem revocans utriusque priorem, Zewischio munde de consensu Chunigunde Desponsat matrem, post hec tenet hunc quasi patrem. Ex hoc letatur Zewisch, quia magnificatur Per mundi gyrum. Non est tamen hoc, puto, mirum, quod qui reginam filio annuente duxerat, nubilo repulso tristicie corde et animo plus solito exultabat, et quia humane ambicionis condicio plerumque inconsulte extollitur, dum in huius mundi favoribus, arridente fortuna cunctis relegatis inprosperis, quispiam prosperatur. Zewischius vero tam regine familiaritatem quam regis adeptus graciam, nullum sibi parem existimans, manus suas ad forcia cepit mittere et barones Bohemie, qui prius negociis regni prefuerant, clam palamque non fuit veritus persequendo turbare, nec in hoc contentus esse voluit, sed alciora aspirans, herede regni irrequisito, cuncta regni negocia iuxta sue voluntatis arbitrium, sicut antea ordinavit, amici autem ipsius, quos in beneficiis regni sublimaverat, de ipso presumentes, magnas ex tunc ceperunt in terra exercere insanias. Hos conturbando sed et illos suppeditando omnibus manus non cessaverunt inicere violentas. Hii lascivire ceperunt et resilire Nobilibus terre, sic fiunt undique guerre Inter maiores, quos turbant et pociores. Ergo Jesu Christe fac, quod Sewischius iste Sic compescatur, quod regnum pace fruatur, Fac me defunctos subito deplangere cunctos Devastatores, vel eorum corrige mores. Capitulum XIX. Quomodo rex Wenceslaus reginam Gutam duxerit et de morte matris ipsius Chunigundis regine. Quoniam autem Wenceslaus, heres regni Bohemie, Guta quoque, Rudolfi regis Romanorum filia, tempore desponsacionis sue remurmurante infancia utriusque nondum erant apti connubiis, iste cum matre rediit ad propria, illa vero cum patre mansit usque ad tempus etatis legitime delicacius educanda. Sicque sequestrati sunt, qui fuerant sociati Nexu legali, iuvenes in tempore tali. Anno igitur incarnacionis dominice MoCCoLXXXVo, ipse est annus Wenceslai decimus quartus, idem iuvenis assumpta matre comitante quoque Zewischio, sponsam suam visurus in Egram proficiscitur, ubi Rudolfus, rex Romanorum, una cum Guta, filia sua, ipsius adventum cum solempnitate congrua prestolatur. Quibus in unum convenientibus Ambo letantur, utrilibet oscula dantur, Mesta relegantur, amplexus continuantur. Quid plura? Wenceslaus mox iuvenum more gaudet consortis amore, tandem ad eam ingreditur et consueto interveniente commercio olim contractorum sponsalium celebritas in nocte conversionis sancti Pauli apostoli consummatur. Dudum contracta sic fit omnino peracta, Federa dictorum legalia sunt puerorum, Vultu formosa Guta, nobilis et generosa Hoc nomen de re, de iure meretur habere, Cum bonitate quidem Guta convenit et sonat idem. Hinc Guta sive Bona, regali digna corona, Qualibet etate superat mala cum bonitate. Est Guta sermone, bona morum condicione, Moribus et vita, quibus est virgo redimita, Dogma pudica satis dat virginibus bonitatis. Omnibus est grata regis de sanguine nata, Ingrediendo thorum regi placuit Bohemorum. Connubiis quorum rixe veteres Bohemorum Digne delentur, quas semper habere videntur Contra Theutonicos, pacisque quietis amicos, Ex tunc Theutonica virgo, consors et amica Efficitur regis Bohemorum. Vincula legis Huius dignare, pia virgo, consolidare, Ut vivant lete concorditer atque quiete. Porro Zewischius, qui cum rege Wenceslao ibidem venerat, pro presumpcione sua indignacionem regis Romanorum se incurrisse senciens, oppidum Egrense intrare noluit, sed manens extra urbis menia ipse sibi conscius plus fuge quam convivancium consorcio se caucius adaptavit. Tandem nupciarum solempniis decenter peractis Romanorum rex, nescio quid sinistri de nostris suspicatus, suam deduxit secum filiam et Wenceslaus rex cum matre sua reversus est in Bohemiam. Eodem anno religiosi viri fratres Heremitarum ordinis sancti Augustini Pragam venerunt et de consensu domini Thobie, Pragensis episcopi, se in ecclesiam sancti Thome apostoli in suburbio receperunt, ubi usque hodie morantur et Christo iugiter famulantur. Fratres, qui vite fontem siciunt, Heremite Seu Wilhelmite, qui vivunt undique rite, Pragam venerunt et continuo cecinerunt: Gloria, laus et honor tibi sit rex Christe redemptor. Eodem eciam anno Chunigunda, mater domini Wenceslai regis, moritur. Mortua conditur et in ecclesia sepelitur Sancti Francisci, quod dignentur reminisci Hii qui Maiores sunt fratres atque Minores, Ac Wilhelmite, quibus est perfeccio vite, Nec non Signiferi secularis concio cleri, Qui cantavere pro defuncta miserere. Hinc rex tristatur, hinc Zewischius lacrimatur, Hic matrem plangit, illum mors coniugis angit, Hii duo dum deflent, singultibus aëra replent. Capitulum XX. De adventu regine Gute in Bohemiam et de moribus virtuosis eiusdem. Quinto decimo anno etatis domini Wenceslai, regis Bohemie, fideles regni futuris precavere cupientes eventibus regem adierunt et ut pro domina Guta, que in puericia eidem desponsata fuerat, regis Romanorum videlicet filia, sibi ammodo commansura, mitteret, ipsum consiliis, quibus poterant, induxerunt, ne videlicet regnum periclitari contingeret, si fraudibus trucidatus Zewischii rex quandoque nullo post se herede relicto repente periret. Ipse siquidem iuvenis nunquam de vita sua plenam securitatem habere potuit, quamdiu importunum Zewischii magisterium passus fuit. Hac in pressura, quid agat, sibi consule, pura Virgo dei genitrix, misero fer opem miseratrix. Rex igitur fidelium suorum acquiescens consiliis differre noluit, sed missis nuncciis Gutam, consortem suam tenerrimam, Rudolfi regis filiam, honorabiliter invitavit, quatenus mutuo consolarentur consorcio et legitimis intervenientibus connubiis providerent de heredibus toti regno. Imperator autem more impaciens rem gestam prorogare noluit, sed instanti itineri adaptans necessaria, filiam suam, competentem sibi adiungens familiam, genero suo, regi Bohemie, destinavit. Hec quicunque legis, noscas, quod filia regis Multum turbatur, dum de gremio separatur Patris turbati, sic ambo satis tribulati Passim fleverunt, disiuncti quando fuerunt. Porro Guta dum in introitu suo terram desolatam inspiceret, vehementer
ingemuit et pauperibus sibi occurentibus pressurasque suas sibi exponentibus,
ex corde compatitur et de emendacione status ipsorum se velle esse sollicitam,
quamvis iuvenis esset et tenera, maturis tamen verbis compositisque moribus
pollicetur. Ex hoc pauperes consolacionem recipiunt et non tam stabiliores,
quam feliciores amodo in adventu domine sue salvatorem omnium benedicunt.
Regine venienti rex obviare properat, ipsam quoque affectuose suscipiens in
regni sui solio letanter collocat et eam amplius dominam et reginam Bohemie ab
omnibus appellari precipit atque mandat. Sed quantam putas in curia regis ortam
fuisse leticiam, ubi rex regine exultacionem cumulat et novarum nupciarum
celebritas exultandi materiam uterque coniugum amministrat? Guta adventus sui
hilaritate regem exultare compulit, quam vice versa regalis magnificencie
intuitus ad letandum in gentis sue leticia provocavit. Sponsus exultat, sponsa
letatur et utriusque curie familia ad congaudendum letantibus incitatur, non
enim possunt filii sponsi lugere, quamdiu ipsis non dedignatur sensus hilaris
commanere. Nec immerito eciam tocius regni incole istis letantibus exultandi
sumpsere materiam, qui ex eorundem gaudiosis connubiis heredes regni successu
temporis habuerunt, ac ipsis regnantibus prosperitate suffulti ab omnibus
reproborum insultibus amodo quieverunt. Regina igitur de virtute in virtutem evidenter
proficiens, statum curie sue cum debita maturitate disposuit et eos, quos minus
utiles reperit, removens, idoneis personis et providis universa sua negocia
pertractanda commisit. Ex ingenita quoque sibi industria talem se cunctis
exhibuit, quod tribulatus quispiam ad ipsam veniens sine consolacionis remedio
nunquam ab ipsa recessit, utrique genti, videlicet Theutonice ac Bohemice, ita
complacere studuit, quod reprehensionis notam odiive materiam nullus in ipsa
reperire potuit; inter gentes discordes communiter vivendo cunctis complacuit,
quia cuiuscunque linguagii foret quispiam, iuxta meritorum suorum differenciam
honorem et commodum ab ipsa cotidie reportavit; nullum tempus inutiliter
pertransire voluit, sed tempora miscens temporibus, nunc laudibus divinis cum
debita veneracione affuit, nunc vero muliebribus intenta laboribus ociosum
panem comedere recusavit. Domicellas suas vacare non pertulit, sed singulis
singula iniungens opera, illam texere, illam nere, illam vero consuere doctrix
sedula erudivit. Capitulum XXI. Quomodo Zewissius clandestine regem Wenceslaum persecutus fuerit. Inter ea, que dicta sunt, hactenus incomperte dolositatis quedam machinamenta comperio, que ammiracioni deditus, quorundam quoque emulacione territus, pandere procul dubio pertimesco. Hec namque formidine tactus nequaquam describendo proderem, si hec eadem lippis et tonsoribus iam cognita voce murmurantis populi non audirem, verumtamen ea, que vulgi opinio clamoso insinuare presumit preconio, hec, ut scribendorum deinceps patefiat series, ammirans et stupens presenti tractatui interpono. Quis enim non usquequaque ammirando stupesceret, qui inter assiduorum blandimenta amplexuum clandestine machinacionis molimina prius nunquam suspicatus talia, inveniret? Ammirari nimirum ad plenum non sufficimus, dum Zewischium regi Wenceslao tam affabilium osculorum, tamque familiarium amplexuum blandiciis applaudere, sibique illudere apparenter cernimus, quem tamen sue vite occultas insidias demoliri, fama volante publica invenimus. O detestanda in aperto applausoris fallacia, o reprobanda insidiatoris occulti fraudulenta versucia, ubi alumpni sui sinceritati quis molitur insidias et benefacienti regi miles perfidus internicionis intuitu clanculo irrogare conatur molestias! Sed quis occultum insidiatorem publico hoste deteriorem dubitat? Insidiancium siquidem iacula me forsan sollicite muniendo evaderem, sed ubi et quando et quociens essent imminencia, presentirem, que utique precavere non valeo, dum, unde et a quo adversa ventura sint, ignoro. Nescio, si nostis, credo, quod publicus hostis Vos minus offendit illo, qui clam reprehendit, Et minus infestus est offensor manifestus, Quam qui persequitur secreto, nam bene scitur, Quod mala vitaret hic, qui nocitura probaret. Qui blandis verbis nos decipiunt et acerbis Clam plagis cedunt, hii deterius puto ledunt, Quam si terrerent verbis, vel forte tacerent. Tanto quippe periculosius hostis persequendo officit, quanto dolose mentis
versucias pacem redolentibus verbis vestit. Porro Zewischius eo contra se
linguam populi murmurantis provocat, quo perverse cogitacionis conatus
manifestis quibusdam argumentis denudat, baronum quoque mentibus, quos actenus
conculcavit, inde se persequendi opportunitatem tribuit, unde pernotam
huiusmodi fame sue detrahendi materiam populo preparavit. Zawissius autem
contra se insurgentem parvipendens infamiam, ut prius universa disposuit et
regie dispensator curie pro suo arbitrio singula ordinavit. Eo tempore amici
sui terram spoliant et ceterorum mentes nobilium contra se ultronei exacerbant,
sicque fit, ut dum per inportunitatem ipsorum regnum destruitur, usque ad
celorum alta vociferantis populi gemitus elevetur. Capitulum XXII. Quomodo rex Wenceslaus in istis casibus angustiatus fuerit et de prima sua expedicione, quam duxit in Morauiam. Nobiles regni Zewischii amicorum quoque eius amplius equanimiter nolentes pertransire iniurias, consilium inierunt et, ut importunis eorundem nacta occasione remurmurarent insultibus, plerique se elongantes a regia presencia non tam Zewischii, quam ipsius regis sui iussionibus rebelles esse ceperunt. Errores igitur longe peiores prioribus oriuntur, dum nobilles regni, qui pacem fovere debuerant, pacis federa dissolventes, domini sui contraire imperiis moliuntur. Hoc denique quidam potestati Zewischii invidentes faciunt, quidam vero amore spolii occasionem sumentes de nichilo se opponunt. Hinc rapine et spolia in terra frequentantur, hinc innumera gravamina pauperibus inibi habitantibus assidue irrogantur, pauperes desolati de illatis molestiis moturi querelas ad curiam regis veniunt, qui Zewischio prohibente adventus sui causas non permissi regi exponere plerumque amplius attriti recedunt. Quidam autem de curia, zelo inflammati iusticie, regem adierunt et non tantum destruccionem regni, verum eciam corruptam erga eum intencionem Zewischii sibi per ordinem narraverunt. Rex autem hec omnia verba conservans in cordis sui archano contulit et quod a fidelibus suis audierat, cottidiana experiencia sic esse cognovit. Magna igitur cor regis hec considerantis tacita tribulacionum coangustavit anxietas, dum ex parte una Zewischii fraudulenciam experimento didicit, ex alia vero parte nobilium suorum insolenciam argumentis percunctando assiduis videre incepit, Intus turbatur rex, atque foris tribulatur, dum Zawischium non solum vite sue, sed et profectibus regni occultas insidias molientem reperit et inobedientes nobiles suos spoliis et rapinis regnum devastantes agnovit. Sed dum hec tacitus intra semet ipsum ponderat, quid e duobus eligendum expediat, puta, adhuc puer et tenellus ignorat. Nobilium namque insolenciam compescere nondum valuit, et Zewischii fraudulenciam insinuare cuiquam hominum non presumpsit, ne Zewischius sinistre sue intencionis arcum periculosius contra eum tenderet, si experte fraudis suspicionis notam quibuscunque sibi indiciis aperiret. O puerilium annorum haud facile evadenda anxietas! O iuvenilis cordis absque dubio dampnosa perplexitas! Hinc anxius regis torquetur animus, hinc tribulatus ipsius concutitur intellectus, intus terrores, foris pugne. O puer attrite, iamiam circumspice, si te Quis queat eripere, vel ab istorum removere Fraudibus, hunc quere, sed et inventum reverere, Ut tibi solamen dignetur sive iuvamen Ad presens ferre, quod cuncta gravamina terre Fortis compescas, et ab eius fraude quiescas, Qui te turbare vult, aut forsan trucidare. Cor gere tranquillum, mentem quoque transfer ad illum. Ut te non spernat, regem, qui cuncta gubernat, Nec cessare piam velis implorando Mariam, Ut te turbatum faciat cito letificatum. Quamvis vero insidiator domesticus estimandus sit hoste manifesto crudelior, Zewischium tamen rex, familiarem se sibi exhibendo, delinire studuit, quatenus fraudulentos machinacionis sue conatus dissimulando evaderet, et nichilominus suo mediante adiutorio molimina baronum rebellium coerceret. Ecce senex, iuvenis etate quidem; fluctuans in eo iuventus apparuit, mentis vero industria se senem puer bone indolis demonstravit. Cum igitur in municionibus quibusdam marchionatus Morauie vastatores quosdam congregatos intellexisset, ipsorum cupiens dissipare conventicula, Zewischio innuit, ut convocato exercitu secum in Morauiam procederet et ibi latrunculorum receptacula diminuens violate pacis commoda restauraret. Zewischius autem non tam regis amore quam hostium suorum emulacione animo ulciscendi exercitum convocavit et una cum rege procedere in Morauiam festinavit. Rex vero, mente virum induens, pacis cupidus, latronum subvertere incepit tuguria. Et eorum quos arripuit, hos decollari, sed et istos igne cremari nulla prece admissa mandavit. In Reygrad, claustro monachorum in Morauia, circa quadringentos latrones detinuit, quos una vice decapitacionis suspendiive supplicio mulctandos definitiva data sentencia condempnavit. Hii denique, quod sine stupore referre non valeo, dum inpetum impugnantis exercitus festinaverunt evadere, nocturno tempore a municione claustri clam descendere voluerunt, sed culpis suis exigentibus excecati divinitus per anfractus adiacentis nemoris usque mane vagantes, manus hostium, quas declinare decreverant, morituri mox intraverunt. Sicque iusto dei iudicio irretiti certatim conabantur succumbere, qui ausu temerario non fuerunt veriti crucifixi patrimonium devastare. Sic pereunt multi, qui per silvas, quasi stulti Nocte currerunt et ad hostes cras redierunt. Deinde rex processit versus Morauicalem Tribouiam, ubi magnam spoliatorum multitudinem intellexerat congregatam. Hanc denique civitatem mox capiens Fridericum de Schonburg, turbatorem pacis, compescuit et ne amplius contra regem excederet, caucione fideiussoria obligavit, sed quia rapinas evitare noluit, a fideiussoribus suis detentus regie potestati presentatus fuit. Rex vero, quem meritis suis exigentibus mortis sentencia condemnare debuit, misericordia motus, quorundam quoque mitigatus precibus, in dextra manu solum sibi digitum amputavit, quatenus sic correptus ab importunitate sua quiesceret et pro misericordia citra debitum sibi exhibita regi de cetero ad beneplacita quelibet obediret. Sic Fridericus est factus regis amicus. Post hec in eodem marchionatu rex, alas suas expandens liberius et reformacioni pacis intendens studiosius, castra contrivit, municiones comminuit et conventicula reproborum potenter dissipans, primiciasque expedicionum suarum deo offerens, pacem inibi restauravit. Pacata Morauia rex cum suis in Bohemiam letanter rediit et quomodo insidias reproborum ibidem compesceret, spem ponens in domino deinde studiosius cogitavit. Sic rex ignavos cepit frenare Morauos. Capitulum XXIII. De secunda expedicione regis et de filio eiusdem primogenito. Nescit cessare, qui consuevit spoliare, Ni suspendatur, vel cum gladio feriatur. Quidam igitur latrunculorum hiis diebus in castro, quod Hohenstein dicitur, se in metas Morauie receperunt et consuetis nescientes desistere, vicinarum terrarum confinia rapinis et incendiis cotidie vastaverunt. Rex igitur querelis exacerbatus pauperum, eorundem latronum improbitatem refrenare disposuit et congregato exercitu ibidem figens tentoria primo suburbium, deinde ipsius castri menia intrepidus expugnavit, expugnata quoque fidelibus suis gubernanda cum fiducia commendavit, quatenus consuetas ibidem rapinas compescerent et in pace adiacencium terrarum confinia conservarent. Sic ibi servatur pax et nullus spoliatur. Sexto decimo anno etatis Wenceslai regis, regine impletum est tempus pariendi, primogenitumque suum peperit, cui rex in sacro fonte nomen patris sui imponens ipsum Ottakarum appellavit, quatenus, dum filii vultum inspiceret, occasione nominis se ipsum ad imitandum patris industriam ex iugi memoria provocaret. Digne siquidem in memoriam filii verti debuit, qui progenitorum suorum metam transcendens, diadema regium tam gloriosis actibus in exemplum posteris, dum viveret, decoravit. Vulgus letatur, dum filius hic generatur, Hunc regnaturum confidens atque futurum Regni rectorem, si forsan progenitorem perderet, ne heredis solacio destituta terra Bohemorum acephala remaneret. Rex eciam primogeniture sue exortu hilaris effectus, donativa distribuit, deum quoque, qui ipsum novi fetus magnificavit genimine, in omnibus suis operibus benedixit. Deus vero, qui cunctis terminum, quem non transgredientur, constituit, eundem Ottakarum, regis primogenitum, eodem anno nativitatis sue de carnis ergastulo evocavit. Sic mors turbavit omnes, quos letificavit Exortus pueri. Studeas idcirco vereri Verba Dei fortis vivens et tempore mortis. Capitulum XXIV. Quomodo Zewischius sororem regis Ungarie duxerit, et quomodo Wenceslaus monasterium novum fundare decreverit. Post hec Zewischius, regine prius defuncte consorcio effectus magnanimus, iam de coequalium sibi baronum filiabus uxorem, ne forte degenerare videretur, habere noluit, sed legatos mittens in Ungariam sororem Wladislai regis ibidem que, ut puto, dudum religionis habitu induta fuerat mundi promittens eidem divicias, sibi desponsari legitime postulavit, qui mox, quod peciit, impetravit. Sed quoniam non solum uxorem, verum eciam thesaurum universumque apparatum regis Ottakari olim defuncti sibi vendicaverat, regalibus sibi assumptis insigniis in Ungariam proficisci disposuit, quatenus regis sororem sibi nuper desponsatam duceret et forsan cultu decoratus regio gloriosus in aliene gentis presencia compareret. Igitur cum magna multitudine dum citra Montem Ferreum iter arreptum iam perageret, nobilis quidam Bohemie, Heinmannus de Lewchtenburg nomine, hoc intelligens, ipsum hostiliter persequendo impeciit et quadrigis captis ipsum omnibus diviciis, quas sibi ad viam adaptaverat, spoliavit. Zewischius autem terga vertens fugam iniit et sic in Opatowitz cum paucis se recipiens manus inibi persecutoris evasit. Ipse vero persecucione cessante resumptis viribus desistere ab inceptis noluit, sed familia vieque necessariis decenter adaptatis venit in Ungariam, ubi cum ingenti gaudio nupciarum celebratis solempniis post hec in Bohemiam rediit et suam secum novam deducens coniugem ipsam in castro, quod Vurstenberg dicitur, mansuram pro tempore collocavit. Ipsa vero ibi manens consueto more coniugis viro commanentis se conceptu gravidatam reperiit et impleto pariendi tempore fetum, quem conceperat, parturivit. Quo facto Zewischius exhilaratus in metis utriusque regni, Ungarie videlicet et Bohemie, ambos reges convenire peciit et, ut iam sibi procreatum puerum sacri baptismatis levarent de flumine, postulavit. Quod attemptatum ab eo quidam hac intencione asserunt, quatenus arcum dudum concepte malicie in regem Wenceslaum nullo prohibente liberius tenderet, eum quoque, quem populi tumultuantis retractus formidine Prage non presumpsit aggredi, saltem peregre proficiscentem nacta opportunitate necaret. Hac autem relacione quorundam sibi fidelium premunitus, rex, sic esse intelligens, precibus deprecantis Zewischii assentire non abnuit et ut tante solempnitati congrua adaptaret necessaria, se secuturum pollicitans Zewischium ipsum premisit. Molem autem angustiarum, quam ex tunc rex in corde suo sustinuit, quis enarrare sufficeret? Qui utique nullum super terram habuit, cui confidenter rem huiuscemodi aperiret, omnes siquidem, qui ipsius putabantur esse consules, consanguinei fuerunt Zewischii et affines. Humano igitur destitutus presidio, cubilis sui abdita solus igreditur et in meditacione sua pertractans singula, ut ipsum a laqueo venantis, leonisque rugientis faucibus clementer eripiat, non sine lacrimis Dominum deprecatur et amplioris devocionis irrigatus imbribus monasterium ad honorem Dei sueque matris Marie gloriose virginis se fundaturum affectu sincerissimo pollicetur. Hic videas, quare decreverit edificare Claustrum rex iuvenis, ut in hiis Christus sibi penis Prestet solamen, gens cuncta respondeat Amen, Quas velut indignus, ut subdolus atque malignus Zewisch molitur regi, quia postea scitur, Quod sic sit, teste fama populi manifeste. Capitulum XXV. De captivitate Zewischii et de morte ipsius. Et quia Christus ei semper donum requiei Promptus largitur, qui devotus reperitur Ipsius in laude, rex idcirco pie gaude, Constans et letus, lacrimas tergens, fuge fletus. Confortatus igitur in domino rex Wenceslaus, ut sibi totique regno de pace provideret, captivitatis nexu Zewischium innodare disposuit et fingens, se sine ipsius conductu ad preparata regeneracionis convivia non posse procedere, ut conducturus ipsum Pragam veniat, pro ipso nunccios destinavit. Medio tempere rex nobiles quosdam sibi magis familiares inter ceteros clanculo ad se venire fecit, quibus non sine timore valido, puta amicis sui persecutoris postulans, ut secretum teneant et adiutorium impendant, sue mentis propositum patefecit. Ipsorum autem non tam animatus consiliis quam adiutus auxiliis, eam quam habere potuit familiam, clandestine adaptavit et Zewischium ad se reversurum in castro Pragensi confisus in Domino captivari mandavit, quatenus per captivitatis angustias ipsum ab impietate sua compesceret et thesauros, insignia quoque regalia, que sibi olim vendicaverat, ab ipsius manibus extorqueret. Post hec rex municiones regni, quas Zewischius in sua potestate habuerat, recuperare satagens, fratrem suum, ducem Nicolaum, exercitus sui ductorem constituit, qui circa castrum, quod Vroburg vulgo dicitur, figens tentoria, presertim cum amici Zewischii desuper habitantes ipsum castrum resignare renuerent, Zewischium in eiusdem castri suburbio fratribus suis aspicientibus decollari mandavit, quatenus ceteris ex hoc metum incuteret et eos ab insidiosis insultibus timore supplicii refrenaret. Vivas tranquille iuvenis rex, iam ruit ille Hostis pacificus, tuus insidiosus amicus, Qui te linivit verbis et postea scivit Factis a tergo te pungere. Gaudeat ergo Plebs huius terre, quia cessabunt cito guerre. Zewischii facta me tam prolixis verbis pertractare oportuit, ut videlicet
insidiosos conatus similia faciencium sub typo ipsius describendo arguerem, et
ea, que ab eodem rex Wenceslaus in iuventute sua sustinuit occulte
machinacionis molimina, compassionis animo pertractarem. Capitulum XXVI. De infidelitate quorundam nobilium et de morte Heinrici Probi, ducis Wratislauiensis, et Wladislai, regis Ungarie. Tyrannide sua, dum adhuc viveret Zewischius, mentes multorum contra regem Wenceslaum in tantum concitavit nobilium, quod non tantum mandatis ipsius inobedientes existerent, verum eciam particularia frequentantes colloquia de morte ipsius nonnunquam studiosius cogitarent. Quidam igitur ex eis non sine ceterorum assensu nobilium Heinricum, ducem Wratislauie, cognomine Strenuum, adierunt, sibique, si tamen veniret celerius, regnum Bohemie sine difficultate subdere promiserunt. Dux autem eorum verbis exhilaratus non modicum fidelium suorum consilio utitur et se venturum in Bohemiam sine more dispendio pollicetur. Porro dux, de sua diffisus fortitudine, rem tam arduam solus attemptare noluit, sed mittens nunccios ad regem Ungarie, non tam consilium quam auxilium ab ipso cum instancia postulavit, et quia Ungari olim contra regem Ottakarum Rudolfo, regi Romanorum, prestiterunt auxilium, rex ipsorum timuit, ut si rex Wenceslaus in factis suis proficeret, quandoque patris sui mortem in gente Ungarica severius vindicaret. Quam ob rem rex Ungarorum opportunitatem opprimendi regem Bohemie se invenisse credidit et cum duce Wratislauie pactum faciens, venturum sibi in auxilium cum exercitu fiducialiter se promisit. Quid plura? Principes mutui federis se constringentes nexibus, certum prefixerunt terminum, in quo convocatis exercitibus ambo pariter versus Bohemiam procederent, ubi regem opprimentes viriliter totum regnum suis legibus subiugarent. Sed quoniam Wenceslaus rex a puericie sue tempore salutis sue spem ponere consuevit in Domino, ipse, qui sperantes in se nunquam deseruit, eundem ab emulorum suorum, quas adhuc ignorabat, insidiis miraculosius liberavit. Mira namque divine ulcionis sentencia infra unius mensis spacium rex Ungarorum gladio trucidatus corruit, dux Wratislauie veneno interemptus periit et Zewischius, qui huius mali occasionem prestiterat, capite cesus dies suos morte miserabili terminavit. Sic rex celorum regem redimens Bohemorum Hos tres deiecit, illumque quiescere fecit, Iste venenatus iacet, hic mucrone necatus, Uno sub mense Zewisch quoque corruit ense. Porro quidam potens de Bohemia, qui ceteris confederatus baronibus in huiuscemodi tradicionis consilio reus fuerat, hiis auditis ad cor rediit et ad regem veniens reatus sui magnitudinem prodendo publice veniam postulavit, alios quoque contraditores suos regi per ordinem nominavit. Rex autem rem prius incognitam illo revelante conperiens vehementer exhorruit et pietate motus culpam, qua penam meruit, petenti veniam penitus condonavit. Rex pius ac mire bonitatis et immemor ire Exemplo Christi veniam mox contulit isti. Igitur nobilis ille incunctanter voluntati regis deinceps complacere
studuit, cui adherens fideliter infidelium consorcia amodo evitavit. Sic
Heinricus, dux Wratislauie, veneno intoxicatus a suis periit et rex Wenceslaus
districtum Glacensem, quem post mortem Ottakari regis idem dux potenter
occupaverat, recuperans, principis defuncti exequias solempniter celebravit. Capitulum XXVII. Quomodo rex Wenceslaus cum Andrea noviter electo in Ungaria in regem convenerit et quomodo cum ipso fedus amicicie pepigerit. Wladislao igitur rege Ungarie defuncto maiores regni eiusdem in unum convenerunt et de eleccione regis alterius inter se tractatus varios habuerunt, qui videlicet vacantis regni curam susciperet et ipsam terram Ungarie ab insultibus vicinorum principum manu valida gubernaret. In ipsa autem eleccione magnum dissensionis malum oritur, quia iuxta sua desideria quivis sibi constituere dominum et eligere regem molitur. Quidam namque pacis zelatores communi bono cupientes consulere, talem sibi regem satagebant eligere, qui vicinorum principum conatus improbitatemque reproborum potenter compesceret et universis regni incolis de pacis commodo sagaciter provideret. Alii vero, qui post obitum regis Wladislai bona regalia sibi per fas nefasque vendicaverant, privatum commodum communi bono preferentes, quempiam impotentem atque debilem in regem nitebantur accipere, qui eorum insolenciis compulsus annueret et eos ad resignacionem bonorum regalium compellere non valeret. Circumsedencium autem principum condiciones pensantes et merita, pretermissis omnibus tandem in dominum Andream dictum de Esten, de prosapia Ungarie regum progenitum, virum elegantem et providum, consenserunt atque ipsum in regem et dominum communicato consilio elegerunt. Ipse vero suscepta regni cura, cum in ipso regno novus esset et advena, hinc Ungarice fidei inconstanciam, hinc quoque oppressorum pauperum cotidianam comperiens miseriam, utrobique anxius nec importunitatem violentorum compescere, nec oppressis valebat quietem, quam ab ipso se habituros speraverant, ordinare. Fidelium igitur quorundam fretus consiliis ad Wenceslaum, regem Bohemie, nunccios in occulto dirigit et, ut sibi in metis Ungarie dignetur occurrere, cum instancia postulat et requirit. Rex autem Wenceslaus quia a puericie sue tempore omnibus principibus honorem impendere et reverenciam exhibere studuit, postulacioni novi regis incunctanter annuit atque sua ad hoc decenter adaptata familia ipsum circa oppidum, quod Godin dicitur, situm in terminis Ungarie, visitavit. Ambobus igitur in unum convenientibus paci et concordie utrobique intenditur et perpetuo inter eos duraturam amiciciam fideiussoria caucione nobilium hinc inde sufficienter adhibita alter alteri pollicetur, quatenus alter adiutus ab altero, quivis ex contracta amicicia effectus potencior sui regni rebelles compescere, devotos quoque et humiles in pace valeat conservare. Ex illo profecto die Ungarice gentis temeritas competenter reprimitur et regi Andree a suis maior procul dubio reverencia exhibetur. Tanto namque principes subiecto populo potenter prevalent, quanto ipsi inter se controversie sublata materia concorditer vivere non recusant. Sepe eciam maligni propriorum dominorum mandata contempnerent, si ab extraneis principibus se passuros pro temeritate sua promerite ulcionis sentenciam non timerent. Tu cum sis princeps, te conformare deinceps Studeas principibus Cunctis vicinis, quia nil restat, nisi finis Honoris tui, Si fortasse secus fit, claro lumine cecus Succumbes tuis. Nullus curabit tua iussa, tuus reprobabit Te populus, Quando non poteris Ipsum protegere, neque perversos cohibere. Capitulum XXVIII. Quomodo Wenceslaus rex in Egra Rudolfum, Romanorum regem, visitaverit et ab ipso regnum in feudo receperit. Anno incarnacionis dominice MCCXCo ipse est annus Wenceslai regis Bohemie vicesimus primus Rudolfus, Romanorum rex, generum suum, regem Bohemorum, videre voluit, et mittens in Bohemiam, ut sibi rex in civitate Egrensi occurreret, cum instancia postulavit. Est autem Egra imperialis civitas, quam pro dotalicio filie sue imperator regi Bohemie obligavit, dum sibi eandem pro uxore legitima copulavit. Rex igitur Bohemie socero suo non inconsulte complacere desiderans, fideles suos convocavit et eorum usus consilio se ad videndum suum socerum cum solempnitate debita preparavit. Assumpta itaque regina rex versus Egram iter arripuit, quibus cum hilaritate rex Romanorum obvians ipsos, quo decuit, amore suscepit. Hi cum conveniunt, ingencia gaudia fiunt. Tanto quippe in mentibus colletancium desiderata cumulantur gaudia, quanto alter in altero virtuosorum profectuum apparenter aspicit incrementa; gener nimirum in socero, quo delectatur, invenit, in patre filia materiam exultandi accipit, in utroque Romanorum rex, quod desiderabat, inveniens, venerandus senex non tam animo, quam vultu iuvenem se ostendit. Tunc exultantur, tunc fercula lauta parantur, Hinc ducendo chorum rex exultat Romanorum, Guta gradu subito sequitur comitante marito, Letantur gentes hos tres saliendo sequentes. Munera largiendo alter alterum prevenire satagit et tanto se quisque feliciorem estimat, quanto optate iocunditatis obsequio occasionem exultacionis alteri amministrat; hic adolescentes successuri parentibus balteo accincti milicie tyrocinia exercere properant, varia quoque ostentantes deduccionis solacia minores maioribus toto mentis conamine complacere festinant. Hunc quasi sacrilegum reputant, qui gaudia regum aut importunitate sua interrumpendo impedit, aut melancolie obvolutus contagio se hilarem ceteris non ostendit. Porro in medio letancium rex Wenceslaus regio cultu decoratus prodiit et ut regnum Bohemorum sibi iure feodali rex Romanorum conferat, imperialibus in hoc obsecundans legibus, cum debita reverencia postulavit. Rex Romanorum igitur precibus postulantis incunctanter annuit et vexillorum adaptatis insigniis ipsum regnum sibi in feodo lege perpetua leta facie commendavit, quatenus generum suum ad propria cum hilaritate remitteret et inchoati convivii solempnia fine laudabili terminaret. Sic consummatur festum, sic infeodatur Per Romanorum regem dominus Bohemorum. Tandem peractis diebus convivii unusquisque ad terram suam redire disposuit, sed socer secreto ad se vocans generum hanc suis auribus presente filia vivendi regulam instillavit: Hactenus, o iuvenis, subiectus eras alienis, Qui te destruere voluerunt, sed modo vere Hos evasisti, iam iam te gracia Christi Constituit regem, cuius si denique legem Devote fueris imitatus, pace frueris; Ipsum diligere studeas, pariterque timere. Nec non cotidie devotus adesto Marie Laudibus et gratum fac semper ei famulatum, Angelicos cetus semper venerabere letus, Cetera sanctorum, dum vixeris, agmina, quorum Auxilium queris, revereri non pigriteris; Divine legis maneant in pectore regis Dogmata, gratus eris, si solius mulieris Contentus fueris amplexibus. Utere veris Et brevibus dictis, nec quemquam decipe fictis, Est et non dicas, nulli penitus maledicas, Quod tu nolueris dare, nunquam polliciteris, Munera porrigere tyronibus atque cavere Debes, ne misere tandem videaris egere. In specie cleri Christum studeas revereri, Regnabis tutus, sapientum verba secutus Si fueris, morum leges imitare bonorum. Quando cupis fari, bene debes premeditari, Que sit verborum virtus vel forma tuorum. Non ulciscaris, nisi cercius experiaris Excessus hominis, nec delectare rapinis. Iustus et equalis esto iudex, quia talis Omnibus hic gratus est perpetueque beatus. Hospitibus letum te prebe sive quietum. Hoc reor esse satis, sis contentus moderatis Potibus atque cibis, sic dudum vivere quibis, Sintque tui tales famuli vel concamerales, Qui tibi dicendi normam tribuant vel agendi, Hiis te committas, talos fuge, despice cittas. Hiis in doctrinis talis modo sit tibi finis: In Cristo credas, et abhinc in pace recedas. Sic rex Romanorum doctrine finem imposuit et pro amoris indicio hinc inde
porrectis amplexibus quilibet ad terram, unde venerat, valedicens alteri
remeavit. Capitulum XXIX. Quomodo rex Wenceslaus monasterium, quod fundare promiserat, domino abbati Scedlicensi optulit. Fuit in diebus istis vir vite venerabilis abbas in Scedlicz Heidenricus nomine Cisterciensis ordinis, qui tantam in conspectu regis Wenceslai invenit familiaritatis graciam, ut eum omnium secretorum suorum perfecte de ipso presumendo conscium efficeret, ac ipsum preferendo ceteris non aliter, quam conpatrem carissimum appellaret. Nec immerito conpater a rege appellari debuit, qui omnes suos liberos, quos habuit, de sacre regeneracionis lavacro iuxta consuetudinem ecclesie elevavit. Rex siquidem iste, quia Christo in omnibus complacere studuit, omnes liberos suos viris religiosis pie devocionis intuitu baptizandos commisit, quatenus pueri in cultu christiane fidei meritis patrinorum proficerent et eorundem secuturi vestigia domino adherentes in bonis operibus iugiter habundarent. Abbas iste dum anno domini MCCLXXXXIo de generali ordinis sui rediret capitulo, occasione itineris oppidum Egrense ipsum transire contigit, ubi regem Wenceslaum cum quibusdam Alamannie principibus pacis colloquia celebrantem invenit, sed quia istius abbatis ipse rex absenciam diuturnam difficulter sustinuit, eundem cum hilaritate suscipiens, ne ab ipso recederet, sibi confidenter iniunxit. Abbas autem voluntati regie, ut decuit, complacere desiderans, circa eum mansit, et sicut antea consueverat, ipsius curiam horis competentibus cotidie visitavit. Porro rex votum de fundando monasterio quam pluribus intervenientibus regni sui negociis hactenus adimplere non potuit, crebro abbatis istius intuitu recordatus revolvere mente cepit et se super huiuscemodi promissi dilacione nonnunquam tacitus reprehendit. Quadam igitur vice ceteris exclusis rex ipsum abbatem ad se vocavit, cui id, quod dudum in mente conceperat, enarrando per ordinem in hec verba prorupit: Ad monasterium ordinis Cisterciensis, quod ad honorem Dei sueque genitricis Marie fundare decrevimus, nos de aliquo monasterio a predecessoribus nostris, principibus Bohemie, fundato conventum monachorum accipere hactenus volebamus, sed quia compater carissime, ob sinceritatis tue constanciam singularis amoris privilegio te ceteris preferendum duximus, non restat aliud, nisi ut ipsum fundandum monasterium, diuturne deliberacioni finem in hoc imponentes, tuis manibus offeramus, quatenus conventum monachorum nobis de tuo cenobio sine difficultate tribuas et paterne auctoritatis officio ibidem fruiturus deinceps de ipsa nova plantacione te voluntarie intromittas. Amoris igitur intuitu, quem ad te gerimus, nostram fundacionem Scedlicensi monasterio subiciendam duximus, quod tamen non a progenitoribus nostris, sed pocius a quibusdam Bohemie baronibus fundatum nullatenus dubitamus. Nos quoque cum vita comite reversi in Bohemiam fuerimus, aliis postpositis negociis votum, quod fecimus, per te ammoniti in nomine Domini persolvemus. Sic Domino dante, quod non decreverat ante, Rex Heidenrici manibus, specialis amici, Claustrum donavit, quod post hec edificavit. Eo eciam tempore abbas Theodericus, nacione Thuringus, monasterio
Waldsachsensi prefuit, quem similiter Wenceslaus rex ob magne industrie sue
merita arcius adamavit. Hic erat in agendis strenuus, in proferendis providus
et in toto ordine vir utique venerabilis et acceptus; et quia ipse visitator
monasterii Scedlicensis extitit, percepto regis proposito una cum filio suo
abbate de Scedelicz venire in Bohemiam festinavit, quatenus mentem regiam a
bono proposito resilire nequaquam permitteret et sollicitudine debita novam
plantacionem divini cultus zelator strenuus promoveret. Venientes itaque Pragam
ambo abbates regem adierunt et, ut votis satisfaceret, prout ipsis iniunxerat,
eum commonitum habuerunt. Rex autem promissi non immemor negocium hoc
precipitare noluit, sed dilacione interposita cum domino Thobia, qui extunc
Pragensem regebat ecclesiam, aliisque viris sapientibus, in quo loco fundaret
monasterium, cum summa diligencia prelibavit, ne forte tempus perderet cum
impensis, si in loco inconvenienti ipsum fundasse monasterium successu temporis
peniteret; maluit enim maturam huic rei deliberacionem premittere, quam repente
inchoatam ductus penitencia cum verecundia retractare. Capitulum XXX. Quomodo rex Wenceslaus dominum Arnoldum, Babenbergensem episcopum, ad se vocaverit et iuxta suum consilium statum regni ordinaverit. Hunc ergo perpendo regem, quicunque regendo Singula prudenter mandat, regnatque potenter, Ergo, rex iuvenis, non committas alienis Regnum, sed manda, rege, corripe queque nefanda. Wenceslaus igitur rex de Egra ad propria rediit et regis Romanorum animatus monitis, statum regni, nobiliumque suorum merita revolvens in animo Cepit matura meditari mente futura. Regalium autem negociorum perplexitatem considerans ad sustinendum tanti pondus regiminis se insufficientem frequenter credidit et mittens in Babenberg dominum Arnoldum, episcopum ibidem, virum utique sapientem et providum, ad suam curiam, domini Theoderici, abbatis in Waldsachsen, in hoc acquiescens consiliis evocavit, quatenus per eundem informatus curie sue statum sapienter disponeret et tocius regni sui negocia cum debita sollicitudine reformaret. Neque hoc insufficiencie, immo pocius providencie indicium estimandum est, dum quis in agendis quibuslibet consiliis sapientum utitur, atque se minus idoneum insufficientemve racione previa arbitratur. Ipse autem dominus Arnoldus generose mentis industriam domini Wenceslai regis fama crebrescente percipiens, episcopatus sui curam ad tempus postposuit et copiosa capellanorum, militum quoque accinctus multitudine venire in Bohemiam festinavit, quem rex cum debita reverencia suscipiens, non tam sibi quam suis munera preciosa obtulit et ob adventum hospitis plus solito se exhilaratum ostendit. Nec mora ipsius episcopi providenciam Wenceslaus rex in verbis, factis quoque inveniens, ipsum sibi non tam rectorem quam patrem constituit et suis ultro acquiescens monitis tocius regni negocia eo felicius quo sapiencius amodo ordinavit, sicque dispersa revocat, dissipata congregat, ea quoque, que aliena manus distraxerat, cum summa diligencia reintegrando gubernat. Porro quos in cetu suorum nobilium fideliores reperit, iuxta consilium domini Arnoldi vices suas eisdem in regni negociis commendavit. Quibusdam igitur castra, quibusdam oppida, aliis vero beneficiorum regni commisit negocia et iudicia gubernanda; istum purgravium, illum marschalcum, alterum vero toti familie sue prefecit prepositum et magistrum. Alios camerarios, alios iusticiarios, quosdam vero non tantum mense sed et cubilis sui pro sua voluntate ordinavit ministros. Insuper nobilibus suis donativa distribuens universos ad amorem sui ex regia benignitate provocat et a semita non declinans iusticie reproborum insolencias mucrone severitatis debite coangustat, quatenus largiendo munera ingenuitatis sue clemenciam habundanter ostenderet et cohercendo reprobos regni sui incolis de pacis commodo strenue provideret; pro conservacione siquidem communis boni modicum facit iustis impensa benignitas, si temeritati reproborum condigna fuerit subtracta severitas. Disce cohercere reprobos, iustosque fovere Munere, sic regere poteris cunctisque placere, Contere, corripe, supprime, corrige facta malorum, Rex pie, prospice, protege, dirige facta bonorum. Capitulum XXXI. Quomodo dominus Zbyzlaus, cognomine Lepus, subcamerarius regni Bohemie, occisus Prage fuerit. Erant hiis in annis Reichardus et Wolframus inter cives Pragensis civitatis viri strenui, quos pro suis, ut putabatur, excessibus rex Wenceslaus a quibusdam informatus detinuit, eosque domino Zbyzlao cognomine Lepori, subcamerario regni, viro de terra potenti ac nobili, custodiendos cum diligencia commendavit. Ipse autem Zbyslaus diversas molestias sic detentis intulit et multis contumeliis eosdem afficiens ipsos die noctuque miserabiliter tormentavit, quatenus tormentis lacessiti cum eo componerent et excessus, pro quibus penis captivitatis addicti fuerant, cum pecunia cicius emendarent. Porro illi irrogatas molestias declinare gestientes nacta opportunitate inducias sibi dari postulant, quibus durantibus a captivitatis iugo liberati, amicos suos videant et de consilio subsidioque eorundem graciam regis infra terminum ad hoc ipsis assignatum acquirant. Appropinquante induciarum termino cum factum suum nondum complanassent, maluerunt perpetui exilii subire dispendium, quam sanis corporibus ad tam anguste captivitatis redire tormentum. Quadam igitur vice per dominum Zbyzlaum de promissis importune ammoniti in civitate Pragensi eundem cum paucis divagantem inveniunt, quem insequentes hostiliter apud sanctum Clementem, nil suspicantem talium deiciunt et occidunt. Et quia lese maiestatis crimen in hoc se incurrisse senciunt, civitatem exeuntes subito, manus insequencium velociter fugiendo evadunt; ipsi igitur in terris adiacentibus exulantes pro tempore, tandem de amicorum suorum adiutorio non solum cum rege, sed eciam cum amicis occisi nobilis pecunia interveniente concordaverunt et sic ad terram Bohemie redeuntes multis annis postmodum inibi pacifice permanserunt. Exemplis horum famuli discant dominorum Conservare modum puniendo, ne sibi nodum Implexum faciant, pueris quoque fabula fiant; Sepe etenim servi, duri nimis atque protervi, Metas excedunt mandati, sepeque ledunt Personas humiles et contempnunt quasi viles, Hinc occiduntur et morte mala puniuntur. Quicunque igitur in amministracione cuiuscunque officii preordinatur ceteris, summopere intendendum sibi arbitror, ut sic amministracionis sue curam exerceat, ne pro immoderata tyrranide ipse laqueum incidat, quem ignorat. Idcirco talis sis, quisquis es officialis, Ut comes antiquus maneat tibi semper amicus, Fac, ut ipsum Invenias gratum, cum te iubet ire fabatum, Qui te ditavit prius et te magnificavit. Capitulum XXXII. Quomodo rex Wenceslaus semper sacram scripturam audierit eamque intellexerit et cum litteras non noverit, quomodo congrue latino eloquio usus fuerit. Inter hec mundane felicitatis primordia rex Wenceslaus in cunctis agendis Deo complacere studuit et ut ipsius experiretur magnalia, divine legis verba, que coram eo legebantur cotidie, cum summa diligencia auscultare consuevit. Ipse siquidem, quando salvo regni sui commodo se a strepitu terrenorum tractatuum absentare potuit, exclusis ceteris abdita cubilis sui appeciit, ubi nonnunquam ab episcopis vel aliis clericis sibi familiaribus sacre pagine verba sibi legi ceteris relegatis negociis procuravit, quatenus ex frequencia sacre leccionis in bonis actibus proficeret, et temporalium cogitacionum impetum, motusque illicitos in se ipso refrenans non tam manuum suarum innocenciam, quam cordis mundiciam digne domino immolaret. Tantam denique graciam divina virtus ei contulerat, quod licet elementa litterarum non nosceret, omnia tamen et singula, que de divina pagina, aliisque facultatibus ipsum audire contigit, ceteris sanius et limpidius intellexit, intellecta quoque iugi memorie commendavit. Que semel audivit, hec ignorare nequivit Amplius et scita tenuit, donec sibi vita Presens duravit et in hoc multos superavit, Qui, quod legerunt, Post modicum intervallum temporis oblivionis interveniente Nubilo protinus nescierunt. In hoc eciam metam humane opinionis videbatur excedere, quod ipse, qui
elementorum noticiam non habuit, latino utens eloquio a certis grammatice artis
legibus rarissime deviavit. Ex hac igitur crebra audicione sacrorum voluminum
ad tam claram tocius sacre scripture devenit noticiam, quod non solum
quarumlibet historiarum seriem veteris aut novi testamenti intelligeret, verum
eciam lectorem quempiam, quem in eisdem in modico oberrantem reperit, protinus
emendaret. Professores quoque iuris canonici, aliarumque facultatum aut arcium
peritos frequenter in curia sua habere studuit, quatenus dum ipsos de occultis
scienciarum suarum terminis invicem sibi colloquentes attenderet, ad ignotarum
rerum noticiam ex ipsorum brigosis colloquiis deveniret, ex qua re tantum
assuefactus questiones diversarum facultatum quandoque proposuit, et expertos
in eisdem nonnunquam arguendo ad propositum subtiliter imbrigavit, quatenus ex
opinionum varietate tandem veritatis fructum perciperet et magistrorum animos
ad investigandum scienciarum suarum abdita ex collacionis examine incitaret, cuilibet
in terminis sue facultatis alludendo questiones apposuit, et conferendo cum eo
multorum dubitabilium difficultatem removens, scisso latebrarum velamine
veritatis lucem invenit. Cum theologis de historiis, cum iuristis de casibus,
et cum physicis de antidotis morborum disseruit et de causis litterarum
scribendarum materiam notariis frequenter tribuit et transmissarum sibi seriem
cum debita diligencia audire consuevit. Salutacionum varietates iuxta
differencias personarum distribuens stilo convenienti utitur et impertinenter
scribencium modulos, ipsorum perscrutando dictamina, arguere non veretur. Capitulum XXXIII. Quomodo rex Wenceslaus assidue confessorem circa se habuerit et quomodo semper de divino officio sollicitus fuerit. Humane saluti in hoc divina dignanter providit clemencia, ut dum ex innata pronitate in peccatum cadimus, per confessionis remedium contricione previa ad statum innocencie subito redeamus, ne occasione sceleris genus humanum in eternum pereat, quod orbis conditor ad similitudinem suam sapienter condidit et nichilominus Dei filius nostre mortalitatis assumpta substancia de morte perpetua clementer redemit. Ea propter Wenceslaus rex factus adolescencior per dominam Gutam reginam aliosque sapientes instruitur, ut aliquem idoneum sibi pro confessore eligat, ad cuius consilium facta sua in Christo dirigat et errores, si quos admiserit, per sacre confessionis frequenciam amoveat et emendet. Ipse igitur ex ingenita industria id ipsum saluti sue expedire considerans, consiliis eorundem incunctanter annuit ac devotum in Domino videlicet fratrem Hermannum ordinis Cruciferorum de domo Theutunica sibi pro patre spirituali eligens, ipsum inter cotidiane curie sue familiam preferendum ceteris deputavit, quatenus ex ipsius monitis in virtute proficeret et per assiduum confessoris intuitum erubescencia tactus sensus suos ab illicitis operibus refrenaret. Tanto namque peccandi occasio evidenter tollitur, quanto confessoris intuitu perpetrato scelere in mente hominis erubescencia renovatur et tanto quisque in actibus virtuosis usquequaque proficit, quanto criminum admissorum maculas confessionis lavacro frequenter abluit et abstergit. Huic quippe confessori suo rex debitam reverenciam in omni loco exhibuit et non solum in spiritualibus, verum eciam in ordinacione negociorum regni suis doctrinis seu consiliis obedivit, statum curie sue iuxta verbum eiusdem disposuit et inordinatam familiam a se removens disciplinatis viris et compositis curam sui corporis et honoris custodiam commendavit. Sic cruce signatus, Christo regi quoque gratus Hermannus, regis confessor, dogmata legis Predicat et morum sibi dat documenta bonorum, Cuius doctrinas imitatus sepe ruinas Detestandorum rex evasit viciorum. Post hec prefatus bruder Hermann pontificatus Suscepit culmen, cui nomen denique Culmen- Se Prussia dedit, et ibi cum pace resedit Inter canonicos, sibi confratres et amicos. Hic Miserere mei canit, ut sedes requiei Tandem detur ei post discursum iubilei. Rex igitur, doctrinam confessoris sui sequens et monita, magis ac magis divino cultui operam studiosam adhibuit ac omni die horas beate Virginis usque ad extrema sue vite tempora cum capellano, quem sibi ad hoc elegerat, omni terrenarum rerum occupacione postposita cum summa reverencia devotissime decantavit, missam cum nota de presenti die frequenter et integraliter audire studuit, qua durante tres aut quatuor missas votivas sibi legi per ordinem a singulis sacerdotibus procuravit. Collectarum numerum et ordinem in missis quibuslibet ore proprio sacerdotibus easdem lecturis instituit, kyrieleison, sequencias, Sanctus et Agnus Dei cum melodiis instanti solempnitati competentibus decantari congrue ordinavit; communia Dei et sanctorum officia cordetenus ea ruminando didicit et cum sacerdotibus missas legentibus ipsa officia ex integro legendo persolvit. Missas audiendo alloquentibus ipsum nunquam vel raro respondere voluit, sed flexo poplite et erectis sursum non tam oculis quam manibus Dominum devotissime orare consuevit, ne dum negociis secularibus intenderet, devocione mentis ammissa nullum fructum, missas audiendo transitorie, reportaret. Sepe enim oracionis virtus perditur, dum mens, que devocioni vacare debuerat, terrenarum cogitacionum strepitu detinetur; nec sine stupore mentis describendo enarrare possumus, quod in audiendo missas rex iste nunquam tedium aliquale habuit, sed aliquando sedecim, aliquando viginti vel plures una die missas audiens non solum seculares homines sed et religiosos quoslibet, qui suam frequentaverunt curiam, attediatos effecit, ita ut plerumque fessi ad tempus discederent et peracto divino officio ad regis presenciam redire, promoturi sua negocia, festinarent. Confiteor ante missam cecinit frequenter cum sacerdotibus et ewangelium stando cum debita diligencia auscultavit, post offertorium ad missam quamlibet unum grossum obtulit flexisque genibus ante gradum altaris superficiem manus sacerdotis nunquam osculari neglexit, surgensque denuo post humiliacionem capitis ad locum, unde venerat, cum omni maturitate reversus fuit. Post ewangelium et post Agnus Dei, nisi ad missam pro defunctis, librum oblatum osculari consuevit et ante benediccionem sacerdotis vel episcopi nunquam a missa recessit. Hic rex audivit multas missas, quia scivit, Quod mala commissa mox abluit hostia missa, Obsequio cleri studeas ergo revereri Servos altaris, ne morte mala moriaris. Horas cotidie rex decantare Marie Virginis attente consuevit, ut ipsa repente Tempore mortis ei tribuat sedem requiei. Capitulum XXXIV. Quomodo rex Wenceslaus Romanorum regem in Erfordia visitaverit et de morte Rudolfi, ducis Austrie et Sueuie, in castro Pragensi sepulti. Temporibus puericie Wenceslai regis adiacencium terrarum principes congregatis exercitibus in Bohemiam venerunt et se de quibusdam regni districtibus manu valida intromittentes, pauperibus inibi habitantibus infinita gravamina intulerunt, rati, ut Wenceslaus non amplius rediret ad propria, quin pocius exilii sui tabefactus angustia in terra succumberet aliena. Nobiles quoque regni municiones, quas iisdem temporibus suis subiugarant dominiis, ipsas regi recusantes reddere, spolia commiserunt et contempto regni herede et domino extraneis adherere principibus decreverunt. O detestanda subditorum malicia, que naturali contempto domino imperio se subicit voluntarie alieno. Digne procul dubio iugo perpetue servitutis deprimitur, qui ut imperiis naturalis renitatur domini, potestati se principis subicit alieni. Sermonem durum cunctis predico futurum, Qui se substernunt aliis, proprios quoque spernunt Reges, deficiunt, pueris quoque fabula fiunt, Ergo diligite proprios dominos, quia rite Deficit atque perit, alienos qui sibi querit Reges aut dominos. Merito quoque se peregrinos in medio aliene nacionis destitutos senciunt, qui propriorum regum legibus nonnunquam ex propria malicia contradicunt. Rex igitur regni sui incommoda, non solum ab extraneis, verum eciam ab incolis illata conspiciens mente concutitur, et quid sibi in hiis agendum sit, sollicite meditatur, qui dum hinc vicinorum principum importunitate, hinc nobilium vero suorum iniquitate in angusto ponitur, consilium iniit et quomodo imminentibus sibi remurmuraret periculis, a suis fidelibus inquisivit. Ipsi vero deliberacione previa confidenter consulunt, ut rex socerum suum, qui tunc habitavit in Erfordia, regem videlicet Romanorum, incunctanter adeat et super difficultate malorum instancium non tam consilium quam auxilium, eiusdem requirat. Quibus auditis rex procrastinare noluit, sed numerosa sibi assumpta familia una cum regina venire ad suum socerum festinavit. Cum autem anno domini MCCXCo ipse est annus vicesimus primus etatis Wenceslai regis Rudolfus, Romanorum rex, amborum consolaretur intuitu, in amplexus utriusque corruit et proprie senectuti vim faciens, choros exercendo, ipsis exultacionis materiam cumulavit. Pocula fundentes coguntur adesse clientes, Mox convivatur, mox ludus continuatur, Noctes insompnes ducunt, saliunt simul omnes Indulgendo choris, letantur et omnibus horis: Alludit merito socero gener atque marito Filia congaudet regis, dic queso, quis audet Gaudia distruere regalia vel prohibere, Illic psalmista, mimi saltant et alista Tangit alam, resonant cithare, vocem quoque donant Tympana, sic lete vivunt simul atque quiete. Diebus autem convivii evolutis socero suo Wenceslaus adventus sui causam aperuit et non tantum vicinorum principum, verum eciam baronum suorum conatus temerarios sibi per ordinem enarravit, quatenus ipsius animatus consiliis vicinis resisteret, et nichilominus nobilium suorum insaniam ab illicitis insultibus refrenaret. Erat autem regi Romanorum filius Rudolfus nomine, cui Agnes, regis Wenceslai germana, quondam nupserat, quem tota vulgaris opinio virum bellicosum et strenuum longe ceteris militibus preferebat. Romanorum autem rex validas generi sui angustias relevare satagens inito consilio eundem filium suum armis instructum in Bohemiam decrevit transmittere, quatenus ipsius mediante adiutorio rex Wenceslaus rebellium improbitatem compesceret et ea, que de regno suo alieni distraxerant, a potestate vicinorum principum et suorum nobilium strenue revocaret. Quid plura? Regalium consolacionum celebriter consummatis solempniis rex Wenceslaus ad terram suam reverti disposuit et intimi amoris utrobique porrectis amplexibus benigna facie socero suo valefecit. Regina autem paterni affectus solacia ad mentem revocans, cum a patre separari debuit, mortem ipsius suspicata, quasi futurorum prescia et amplius eum non visura lacrimas fundere non cessavit. Et revera anno Domini MCCXCIo mox sequenti in divisione apostolorum rex Rudolfus senio lacessitus moritur, et in mausoleo ceterorum Romanorum regum in Spirensi oppido conditus aromatibus cum celebritate debita, absente tamen Guta filia sua, regina Bohemie, sepelitur. Porro rex Romanorum pietate motus vehementer ingemuit et recessuris ab ipso iuste vivendi normam instituit atque dixit: Vivite gaudenter, Christo servite frequenter, Reproba videtis consorcia, cuncta probetis, Que bona servetis, et que mala sunt, reprobetis, Nullum spernatis, fastu nimio careatis, Semper honoretis sanctos et munera detis Pauperibus mestis, quia sic regnare potestis Nunc et post mortem. Stolidam nolite cohortem Commendando sequi; zelus vos dirigat equi Judicii; verba, que turpe sonant vel acerba, Discite frenare, discordes conciliare Vos decet et munda sint corpora vestra, iocunda Sit facies, modicus sermo risusque pudicus, Accio matura. Mala presentire futura, Pascere pupillos et confortare pusillos, Lingue veracis usus, promocio pacis Hec sunt, que bene stant et famam regis honestant. Sicque recedatis ac ad terram redeatis Bohemice gentis. Vos protegat Omnipotentis Gracia. Flevere duo reges cum muliere, Sicque recesserunt ac in Pragam redierunt. Rudolfus vero, Romanorum regis filius, exercitum adaptavit et sicut pater decreverat, versus Bohemiam properavit, quatenus insanias malignorum ibidem opprimeret et sororium suum, regem Bohemie, ab eorum manibus liberaret. In cuius adventu Cuncti letantur, convivia magna parantur. Rex et regina dixerunt: funde, propina, Tolle bibens, comede, nullus permansit in ede Regali tristis, sed convivantibus istis Dux infirmari cepit mortemque minari. Quo decumbente In toto cetu miscentur gaudia fletu, Hic gemit, hec plorat, Christum rex tristis adorat, Ut prolongare dignetur et induciare Infirmi vitam virtutum flore politam. Sed quid? anno MCCXCo in vigilia Ascensionis Domini dux iuvenis moritur ac in castro sepelitur Prage; turbantur mox plures et lacrimantur. Rex autem solempniter celebratis exequiis singularis dileccionis intuitu, quem ad ipsum habuit, pro salute ipsius copiosis erogatis elemosinis per universas regni sui ecclesias multarum missarum suffragia comparavit, quatenus pro delictis affinis defuncti utcunque satisfaceret et pro impenso debite humanitatis obsequio ipse eciam salutis commodum reportaret. In istius ducis introitu frater Bertoldus ordinis Templariorum dictus de Gepzenstein nacione Sueuus, vir prudens ac providus, venit in Bohemiam, qui ob fidei sue constanciam usquequaque regi complacuit et duce mortuo rex ipsum se recedere non permisit, quatenus amici defuncti mores, cum eodem frequenter conferendo, disceret et ipsius informatus consiliis statum regni sui in melius reformaret. Fuit eciam in hiis diebus vir discretus ac nobilis Bernhardus nomine, qui ecclesie Misnensi in officio prepositure prefuit. Hic audita fama Wenceslai regis se ad curiam suam incunctanter transtulit et graciam familiaritatis in conspectu regis inveniens, rege sibi annuente, per multos annos tocius regni negocia sapienter et provide pertractavit. Post hec promotus per regem in episcopum Misnensem eligitur et tandem confectus senio in Camentz, monasterio sanctimonialium ordinis Cisterciensis, quod ipse fundaverat, mortuus sepelitur. Nobilium more redolens virtutis odore Presul Bernhardus mundum reple quasi nardus. Hic rexit regem vivendi dans sibi legem. Capitulum XXXV. Quomodo rex Wenceslaus exercitum in Cracouiam miserit et sibi eam subiugaverit et de quibusdam incidenciis. Rei evidencia manifeste indicat, quod terra quevis dampnose destruitur, nisi defuncto principi alter regnaturus pro ipso dilacione postposita subrogetur; humani namque generis effrenata ambicio per fas nefasque res alienas nonnunquam sibi vendicare nititur, nisi potentum auctoritate principum ab ausu huiuscemodi arceatur. Nonnunquam etenim humana formidine ab actu peccandi retrahitur, qui severitatem eterni iudicis non veretur. Si igitur ab exordio mundi auctoritas principum non fuisset, singulorum presumptuosa temeritas dudum procul dubio universarum rerum ordinem pervertisset, hinc est, quia pro conservacione rei publice pacisque communis commodo principes institui consueverunt, ut dum unus alteri indilate succederet, quivis temporibus sui regiminis presumtuosos quoslibet ab illicitis operibus coerceret et nichilominus quemlibet in suo iure conservans saluti omnium provideret. Mortuo ergo Lescone, duce Cracouie, sine heredibus maiores natu eiusdem ducatus unanimiter convenerunt et quomodo vacanti terre utiliter providerent, de domino cogitare ceperunt, qui eos ab insultibus vicinarum gencium, puta Ruthenorum, potenter defenderet et pacis zelator sedulus in suo iure quemlibet conservaret. Eo tempore mansuetudo regis Wenceslai, que fama volante in toto terrarum orbe ubique diffunditur, ad aures eorundem Cracouie nobilium devenisse similiter perhibetur. Matura igitur deliberacione previa ipsum pro domino elegerunt, et ut ad ipsos dignaretur descendere, missis nuncciis, concorditer rogaverunt. Rex autem nonnullis regni sui negociis prepeditus personaliter ad eos venire non potuit, sed breviter se venturum promittens dominum Thobiam, Pragensem episcopum, cum copiosa militum multitudine anno Domini MCCXCIo in Cracouiam destinavit, quatenus ipse nomine suo se de terra intromitteret et fugatis rebellibus ibidem pro tempore moram faciens dissoluta pacis federa cum debita sollicitudine reformaret. Sic rex Pragensis dominus fit Cracouiensis, Ergo Jesu Christe facias, quod dux novus iste Possideat terras et compescat cito guerras, Quas destruxerunt vicini, qui voluerunt ipsas suis subiugare dominiis et cotidianas exercentes insanias incendiis eas vastaverunt pariter et rapinis. Eodem anno dominus Rudolfus, rex Romanorum, moritur et, sicut dictum est superius, in Spirensi oppido sepelitur. Quo audito Wenceslaus rex vehementer ingemuit et solempniter peractis exequiarum suffragiis multas pro salute iam defuncti elemosinas pauperibus erogavit. Nec immerito perturbari debuit, qui tam validi amici solacio se privari mortis interveniente stimulo intellexit. Rex perturbatur, hinc Guta simul lacrimatur, Hic socerum plangit, hanc interitus patris angit. Eodem anno in nocte beati Ambrosii igne familiari tota civitas Pragensis consumitur, quam rex Wenceslaus reedificari precipiens annos libertatis inibi habitantibus pollicetur, ne rebus perditis cives deficerent, quin pocius pinguioris fortune exspectantes solacia, igne vastata turbacionis immemores restaurarent. Multi Pragenses cives radunt velut enses Pannos vendentes de Gandauo vel ementes Res aliquas, fraudem talem reputant sibi laudem. Sic igitur digne Praha tu consumeris igne. Eodem anno civitas Acharon a Saracenis capitur et ab ipsis usque hodie possidetur. Saraceni namque dissensionem Cruciferorum inibi habitancium audientes multitudine congregata innumera civitatem vallaverunt ipsamque nullo repugnante intrantes communiter christianos plurimos occiderunt, quosdam vero, quos vivos ceperant, suis imperiis servitute perpetua subegerunt. O maledicta in unum habitancium intestina dissensio! Sepe etenim, dum inter cives malum dissensionis inconsulte oritur, temeritati hostium invadendi ipsos occasio preparatur, qui tamen ipsos impugnare nequaquam presumerent, si sublata dissensionis materia in omni negocio cives invicem concordarent. Sic sic destruitur Akaron subito, quia scitur Magna superborum discordia Signiferorum, Si consensissent et concordes restitissent; Hostes vicissent, nec millia tot periissent. Capitulum XXXVI. De fundacione monasterii in Aula Regia, quod vulgo dicitur Zbraslaus. Anno incarnacionis Domini MCCXCIo ipse est annus etatis domini Wenceslai regis vicesimus secundus dominus Heidenricus, abbas Scedlicensis, assumpto domino Theoderico, abbate in Waldsachsen, regem adiit, et votum, quod de construendo Cisterciensis ordinis monasterio olim Deo fecerat, ad memoriam sibi revocavit, ne pro negligencia posset in posterum a quopiam redargui, si ipso tacente, tam salubre regis propositum contingeret aliquatenus retractari. Res siquidem concepta, a memoria hominum elapsa plerumque obmittitur, nisi seduli ammonitoris studio ad exequendum ipsam hic, qui pie voverat, stimuletur. Rex quippe, quia necessitate cogente multifariis se negociis rerum terrenarum implicuit, votum huiuscemodi incauta dilacione interposita fere oblivioni tradidit, quod promisit. Ipse autem ammonicione abbatis audita ad cor rediit et pro dilacione tam improvida se ipsum redarguens protinus sic respondit: Quia votum nostrum hactenus adimplere distulimus, non tantum in amicorum nostrorum interitu materiam turbacionis pertulimus, verum eciam mentem nostram ad terrena pronam et ad celestia tardam, solito amplius iusto Dei iudicio per veram experienciam invenimus. Sepe etenim concepte devocionis fervor extingwitur, dum plus, quam necesse est, terrenarum rerum occupacione mens hominis detinetur. Tanto eciam periculosius in exercicio sancte operacionis deficimus, quanto eternis contemptis toto mentis conamine transitoriis fervencius inheremus. Rex igitur votum adimplere desiderans, regni sui negocia universa postposuit et sincera mente, ut sibi locum congruentem ostenderet, dominum exoravit. Tandem abbatibus predictis et fratre Conrado, priore in Scedelicz, aliis quoque assumptis idoneis, aptitudinem loci iuxta mentis sue desiderium quesiturus navem ascendit et in aqua, que Wultawa vulgo dicitur, ad portum insule, ubi nigrorum monachorum situm est cenobium, nautarum ministerio usque pervenit, quatenus non tam ipse, quam alii Insulam studiose perspicerent, et si pro monasterio Cisterciensis ordinis sufficeret, deliberacione previa iudicarent. Non autem intendebat, ecclesiam prius Deo dedicatam subvertere, sed de voluntate fratrum inibi habitancium ipsius condicionem monachis Cisterciensibus in ea locatis in melius commutare. Modicum quippe divine remuneracionis commodum ex dono consequitur, qui id, quod michi per importunitatem abstrahit, simulate devocionis pretextu tibi vel alteri elargitur. Considerato itaque loco ad navem redierunt, et descendentes in flumine in Zbreslaus, ubi Ottakarus rex quondam curiam venacionis construxerat, pariter devenerunt. Abbas autem Theodericus, mox ut de navi exiliens in portu pedem posuit, quasi prophetico preventus spiritu, voce publica ceteris audientibus illud Psalmiste cecinit atque dixit: Hec requies mea, in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam, ac si patenter diceret, non est opus, ut hic locus cuiquam sensato displiceat, qui a Deo factus in primo ipsius aspectu sacramentum inestimabile representat. Situ autem ipsius loci perlustrato et commodis ad navem redeunt et ascendentes per flumen, quod Misa dicitur, in Radotin usque perveniunt, quatenus eundem locum similiter perspicerent, et si videretur habilis, ibidem structuram monasterii informarent. Dehinc Pragam redeundo de qualitate perspectorum locorum rex abbates alloquitur et triduanas ipsis indulgens inducias, ut de tribus unum eligant, eos familiariter exhortatur. Medio tempere ex toto corde rex conversus ad Dominum devocioni studuit et mittens ad omnes Pragensis civitatis ecclesias votivas missas legi de sancto Spiritu et de beata Virgine procuravit, quatenus ipsis suffragantibus promissa persolveret, et in meliori apciorive predictorum loco monasterium, quod voverat, instauraret. Sic loca virgo tria tibi sunt collata Maria, Effundas rorem bonitatis et utiliorem Nobis monstrare digneris, ut edificare Rex possit claustrum, monachus quo tendat ad astrum. Capitulum XXXVII. Quomodo abbates ad regem Wenceslaum redierint et quomodo unum locum de tribus pro monasterio elegerint. Durante autem induciarum tempore abbates predicti dominum Bernhardum, Misnensem prepositum, amicum ordinis sincerissimum, adierunt et cum ipso de loco fundacionis, trium predictorum locorum circumstanciis consideratis et sitibus, sollicite pensantes singula deliberare ceperunt, quatenus de consilio communi unum eligerent, electum quoque cum debita maturitate in regis presencia finaliter nominarent. Tandem locus, qui Zbreslaus nuncupatur, pre ceteris ipsis complacuit, puta, quia in aquis, pratis et vineis, aliis quoque monasteriis Griseorum necessariis habundans ad sui amorem intuencium animos provocavit. Assumpto itaque domino Bernhardo locum nominaturi pariter ad castrum Pragense venerunt, ubi dominum regem missam de sancto Spiritu devote audientem in kathedrali ecclesia invenerunt. Eandem autem missam de Spiritu sancto ipso die a singulis sacerdotibus cleri Pragensis celebrari instituit, quatenus ipsis salutarem hostiam pro ipso offerentibus, a proposito boni nequaquam recederet et abbates de loco congruo cooperante Spiritus sancti gracia concordarent. Denique abbatibus cum preposito ecclesiam cathedralem casu ingredientibus offertorium, Confirma hoc Deus, ewangelio perlecto voce solempni cantor incipiendo cecinit, in quo eosdem in eo, quod mente conceperant, licet inscius de ipsorum introitu, desiderio prophetico confortavit. Confortati igitur in Domino ad regem venerunt, et missarum celebratis solempniis soli cum ipso exclusis ceteris suum cubiculum intraverunt. Igitur in presencia regis constituti ex quadam pietate inter se ceperunt contendere, quis eorum procederet et de loco fundacionis sibi consensum omnium publicaret. Quo audito domino preposito Misnensi, zelatori ordinis, rex graciose annuit et ut ipse intencionem enodaret omnium, benigna familiaritate mandavit. Ipse vero suscepto mandato capucium capitis incunctanter deposuit et coram abbate se humilians, sibi benedici inclinato capite cum debita reverencia postulavit. Abbas autem humiliter postulanti mox annuit et elevatis sursum oculis cum omni mansuetudine locuturo preposito benedixit et ait: Dominus sit in corde et in ore tuo, ut digne pronunccies verbum Christi. Verbum profecto Christi pronuncciare voluit, qui Deo dedicande fundacionis locum nominare in aspectu pricipis attemptavit. Dixit ergo: Dum ea, que in monasteriis Cisterciensis ordinis necessario requiruntur, studiose attendimus, locum, qui Zbreslaus dicitur, frugalitatis ipsius intuitu ceteris preferentes, ipsum pietati regie in nomine Domini nominamus. Hunc siquidem locum abbates appetunt et pro ipso maiestatis vestre clemencie cum fiducia preces fundunt. Rex igitur quamvis ipsum locum racione ferarum ibidem crebro concurrencium plus regni sui districtibus videretur diligere, votis postulancium indilate annuit et accepto eo, quod in capite portabat capucio, ipsum locum abbatibus hilariter contulit atque dixit: curiam nostram in Zbreslaus, quam pro solacio singulari hactenus semper aliis nostris bonis preferentes elegimus, ex nunc Deo et beate Virgini ibidem fundaturi monasterium iure perpetuo vobis conferimus et donamus. Nec sine speciali Spiritus sancti consilio rex istum locum ab infancia cepit diligere, in quo sepultus postmodum elegit resurreccionem diei novissime ceteris appositus fidelibus expectare. Sepe etenim occulta vi divine inspiracionis excitatus aliquis rem affectare incipit, quam tamen suis profuturam usibus antea non cognovit. Abbates autem poplitibus flexis ad pedes regis humiliando decenter se proiciunt et oblatum cum hylaritate suscipientes locum gracias referunt atque dicunt: Sponte locum celi regi rex mente fideli Contulit in Zbreslaus, ergo sit Christe tibi laus, Que loca dilexisti, pro claustro tribuisti. Rex pie, rex iuvenis ideo vivas sine penis Mundi presentis, nec formides venientis Vite pressuram, quam credimus esse futuram Hiis, qui non credunt et ab eius laude recedunt, Qui nos plasmavit, proprio quoque sangwine lavit In cruce pendendo populi scelus et moriendo. Munera sint grata regis tibi virgo beata, Ipsum conforta, celi pateat sibi porta Te conducente, te preside teque iubente, Hunc tibi consigna redimens a morte maligna. Sicque recesserunt abbates et cecinerunt Laudes celorum Domino, quia dona bonorum Plurima cum villis multis rex contulit illis. Capitulum XXXVIII. Quomodo Deus hunc locum Aulam Regiam religiosis viris ab antiqno deputaverit. Rem, que semel Deo dedicari meruit, amplius humanis usibus applicari tenor sacri canonis non concedit. Sane locus iste, qui vocatur Zbreslaus, licet per intervalla temporum nonnunquam ad usus secularium personarum devenerit, mira tamen Dei dispensacio, que ibidem iugiter venerari voluit, ad manus hunc religiosorum virorum revocans, tandem ipsum suis legibus condicione perpetua vendicavit. Fuit namque in partibus Bohemie princeps, qui pro mansionis commodo ibidem structuras quasdam informare disposuit, sed quibusdam, ut dicitur, divine dispensacionis argumentis premonitus ab inceptis desiit, et ipsum locum cum suis attinenciis monasterio nigrorum monachorum, quod Cladrub nuncupatur, in anime sue remedium contulit et donavit. Abbas vero Cladrubensis loci ipsius amenitatem considerans monachos suos ibidem destinare non distulit, sed instauratis quibusdam edificiis nonnunquam eciam propria ibi in persona habitans ipsum locum divino cultui totaliter mancipavit. Hunc tres vel bini coluere locum Cladrubini, Quem dedit hiis princeps monachis psallendo deinceps. Post hec domino Johanni, Pragensi episcopo, ipse locus usquequaque complacuit et monachis annuentibus ipsum sibi vendicans alias episcopatus sui hereditates pro ipso loco Cladrubensi monasterio assignavit, ne dum private utilitati inconvenienter intenderet, per aliene rei concupiscenciam iram contra se districti iudicis provocaret. Sic commutatur locus hic, sic appropriatur Pontificis mensis possessio Cladrubiensis. Porro rex Ottakarus animo venandi more solito abdita silvarum provincie olim Kamniczensis appeciit et quia hic locus sibi congruebat pre ceteris, sepe comitante episcopo, quem diligebat intime, ibidem crebrius pernoctavit, et quia pernoctacionis sue frequencia bona episcopi in hoc loco videbantur destrui, alia regni sui bona favente episcopo ecclesie Pragensi contulit et sic se de loco ipso suisque pertinenciis intromittens venacionis curiam cum turribus et muris fortissimis in eo edificari mandavit. Sic locus iste ad manus principum pretextu commutacionis devolvitur et per momenta temporum in agris, vineis, pratis et pascuis proficit et ditatur. Rex namque edificia ibi erigit, allodia instruit et pro vitibus mittens in Austriam in montibus circumiacentibus plantat vineas atque colit. Tandem defuncto rege Ottakaro Wenceslaus filius eius pro eo regnavit et locum predictum cum suis baronibus venandi gracia crebrius visitavit, qui post hec, ut dictum est, divina preventus gracia loco abrenuncciavit eumque pro fundando ibidem ordinis Cisterciensis monasterio abbatibus postulantibus ultroneus assignavit. Nequaquam autem sub taciturnitatis silencio preterire possumus ea, que referente cronica, que de fundacione Cladrubensis tractat cenobii, scripta cognovimus. Dux siquidem ille, qui monasterium Cladrub fundavit, ipsum primitus in loco, ubi nunc stat Aula Regia, domum ordinis sancti Benedicti construere disposuit, sed vox lapsa de celo cuidam tunc heremicole, cuius fama habebatur celebris, insonuit et sic dixit: Surge, inquit, et vade ad principem terre et loquere ad eum verba hec et sic dicas: Acceptat Deus tue intencionis votum, sed fundacionis non approbat modo locum. Locus enim iste, qui Zbreslaus dicitur, tibi princeps, ut in eo plantes cenobium pro monachis ordinis nigrorum sancti Benedicti nequaquam a Domino hac vice conceditur, sed locus idem aliis cenobitis alterius ordinis et nominis, quos sibi Deus peculiariter elegerit, in posterum reservatur. Quis igitur dubitat, quin a Domino factum sit istud et sic mirabile in oculis nostris, quod antequam ordo Cisterciensis sumpsisset exordium, Dominus elegerit et ordini Cisterciensi presignaverit locum istum. Sic ad te Christe tandem rediit locus iste, Quem possederunt seculares et rapuerunt. Aspicias Christe, facias quoque, quod locus iste Hinc devotorum possessio sit monachorum. Tu quoque virgo pia studeas prohibere Maria, Ne locus hic cedat aliis, a teve recedat. Capitulum XXXIX. Quomodo rex Wenceslaus ad instanciam quorundam ab incepto proposito pro tempore resipuerit. Postquam rex predictum locum ordini Cisterciensi assignaverat, quidam retibus malicie irretiti ad eum venerunt et dolose lingue utentes patrocinio ipsum a boni proposito avertere studuerunt; dixerunt enim: O rex, locus iste patri tuo non inconsulte placuit, quia dum a tumultu negociorum regni quiescere quandoque voluit, assumptis quibusdam familiaribus se ibidem transferens, non tam venacionum quam minucionum solacia inibi frequentavit. Quamobrem si ipso loco carueris, regalium solaciorum detrimentum non modicum procul dubio pacieris, quin immo monachos, quorum in abditis nemorum essse consuevit frequencia, in aliquo alio loco regni tui locare poteris predictumque locum pro tuo tuorumque solacio conservabis. O iniquorum hominum a Deo reprobata versucia! qui dum ipsi benefacere propria iniquitate reluctante nequeunt, eciam volentes benefacere non verentur avertere, quantum possunt. Desideriis quoque suis satisfactum reputant, dum inchoati boni profectum dolose lingue conamine impediunt et retractant. O divine pietatis ammiranda immensitas, que hos quoque nonnunquam pacienter sustines, qui tam perniciose tue remurmurant voluntati. Sed quia mens iuvenis subito verbis alienis circumventa ab incepto nonnunquam resilit, rex iniquorum aversus consiliis, fraudibus eorum inconsulte annuit et nacta occasione profectus in Morauiam, votum, quod voverat, reddere prorogavit. Expeditis tandem ibidem suis negociis in Pragam revertitur et per abbates ammonitus pro huiuscemodi dilacione se ipsum reprehensibilem humiliter profitetur. Finaliter igitur votis satisfacturus in oppidum, quod Colonia dicitur, uno miliari distans a Scedlicz venire properat, ubi de loco fundacionis conferre cum domino Thobia, Pragensi episcopo, cogitabat. Quadam autem die, dum pluribus offerentibus se negociis rex huic rei in civitate non posset intendere, cum episcopo de voto suo tractaturus ad campos exiit et ut ad eum egrederetur episcopus, qui in civitate manserat, misso nunccio postulavit. Episcopus igitur ascenso equo turba comitante regem sequi ad campos festinanter voluit et cum quidam de suis ad portam oppidi devenissent, pons ante eum corruit et non tam episcopo, quam cunctis aliis de civitate exire cupientibus transitum denegavit. Audita autem pontis collisione rex vehementer obstupuit et ipsam ruinam diabolo, qui semper piis reluctatur operibus, intra semet ipsum imputans, ut ad aliam valvam ad ipsum veniret episcopus dilacione postposita, demandavit. Porro audito episcopo rex in civitatem rediit et more impaciens monachorum petiturus collegium die crastina venire in Scedlicz festinavit. Venit maturus rex in Scedlicz petiturus Mox devotorum sibi conventum monachorum. Capitulum XL. Quomodo pius rex Wenceslaus capitulum intraverit et quomodo abbas Heydenricus personas emittendas nominaverit. Altera igitur die rex capitulum Scedlicense ingreditur et in presencia abbatum monachorum quoque, qui aderant, sibi dari conventum cum debita reverencia deprecatur. Et quia ipse rex a puericia sua in quibuslibet agendis prelatos quoscunque in latere suo habere studuit, divina providencia in hoc ipsius devocioni satisfactura quatuor abbates, de Waldsachsen videlicet, de Scedlicz, de Sar et de Camencz, ex tunc dispensacione ibidem mirifica convocavit, quatenus ipsi tantis interessent solempniis, ac ipsorum mediante consilio regalibus decenter satisfieri possit desideriis. Abbas igitur Scedlicensis peticionibus regis, ut decebat, incunctanter annuit et emittendos fratres non sine ingenti cordis gemitu effundens lacrimas per ordinem nominavit. Quis enim tam saxei cordis in emissione filiorum suorum lacrimas continere posset, presertim ubi pater in filiis offensionis materiam nullo unquam tempore invenisset? Tanto profecto in absencia cuiuslibet rei ampliori doloris urgemur aculeo, quanto ea presente ardenciori erga ipsam affici videbamur amoris incendio. Hic devotorum conscribuntur monachorum nomina, qui egressuri in ipso capitulo nominati fuerunt et ob admirande conversacionis sue memoriam in exemplum posteris in hoc tractatu exprimi nominetenus meruerunt, quatenus dum ipsorum nomina seriatim legimus, conversacionis ipsorum insignia frequenter ante mentis nostre oculos habeamus: Theodericus senior pietatis amicus, Mox sociatur ei venerande caniciei Johannes, sequitur Heinricus, qui redimitur Virtutum flore, subito comitante priore Cunrado, Christi famulus mox iungitur isti Ditmarus primus; Alberte veni, quia scimus, Quod sis homo mundus, tecum surgatque secundus Theodericus, procedat et Otto pudicus, Gotfridus veniat et nonus in ordine fiat Alter Ditmarus, virtutis scemate clarus. Vir bonus et fidus assit post hunc Godefridus, Vir cunctis gratus venias Bertholde vocatus, Ut numerus plenus sit, adesse velis duodenus. Nec inconsulte pretermittendum arbitror, quod quidam monachus Chunradus nomine de monasterio Waltsachsensi ipsi capitulo cum abbate suo interfuit, qui de patrum presencium consilio surgens cum ceteris monachorum emittendorum consorcio similiter iunctus fuit. Porro abbas, quando singulos monachos ex nomine evocare debuit, dolorosis singultibus interrumpentibus, lacrimose vocis oraculum multiplicatis fletibus vix emisit. Omnes turbantur monachi simul et lacrimantur. Nominati siquidem singuli monachi cum difficultate voci preceptoris obediunt et cum prelatorum imperiis reluctare nequeunt, voto satisfacturi obediencie fletus fundunt. Plorant surgentes, flent in claustro remanentes. Utrique siquidem diuturne societatis solacia revocantes ad memoriam lacrimas continere nequeunt, et dum inter se fletum continuant, cunctorum assistencium animos ad compassionis lacrimas et ipsis suis clamoribus provocant et invitant. Fuit inter ceteros monachus quidam provecte etatis Johannes nomine, vir quidem maturus in moribus, mire quoque devocionis, qui dum nominetenus vocatus obedire debuit, annos senectutis sue revolvens in animo, illud propheticum cunctis audientibus surgendo cecinit atque dixit: Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Quem cum rex surgentem conspiceret, conversus ad abbatem aiebat: hic monachus, quid in meo faciet monasterio, qui senio tabefactus morietur subito et iam deficit in se ipso. Cui abbas respondit: tales viri congrue ad nova monasteria emittuntur, quorum maturitatem intuentes ceteri ad bona semper opera ex eorum moribus provocantur; bonis siquidem exemplis seniorum in virtutum culmen nonnunquam ascendunt animi iuniorum, nos denique, cum bona queque facta seniorum sollerter inspicimus, ad virtutum alta tendentes ex eorum imitacione evidenter proficimus. Mira res! monachus ipse langwore ibidem tactus iuxta regis iudicium infra dies octo moritur et requiem, quam optaverat, patenter adeptus in Scedlicensi cimiterio ceteris adiunctus fidelibus sepelitur. Deinde fratres, qui nominati fuerant, ad mandatum abbatum capitulum exiverunt et invocata sancti Spiritus gracia fratrem Conradum, priorem domus, virum idoneum in abbatem concorditer elegerunt, et redeuntes ad capitulum electum suum confirmari in nomine Domini cum debita reverencia petiverunt. Eleccione igitur confirmata omnes simul capitulum exiverunt et intrantes monasterium, ut moris est, Te Deum laudamus solempniter cantaverunt. Quo decenter finito pariter ad capitulum redierunt et abbati suo, quem elegerunt, duodecim monachi obedienciam secundum consuetudinem ordinis promiserunt. Sic cunctis grata solempniter est celebrata Istius abbatis eleccio, nec puto gratis novelle plantacioni primus pater preficitur, qui vita et moribus antecellens ceteros in omnibus suis operibus commendabilis reperitur. Deinde rex omnibus convocatis, abbatibus videlicet et monachis, ad
monasterium rediit et quadringentarum marcarum redditus cum viginti quatuor
araturis et sufficiencia nemorum ad monasterium, quod fundare disposuit, Deo et
beate Virgini coram suis nobilibus ex regia liberalitate obtulit, oblata quoque
instrumentis regalibus, ut patebit inferius, debita adhibita diligencia roboravit.
Capitulum XLI. Quomodo episcopus Thobias locum fundacionis impecierit et qualiter rex alias hereditates sibi pro eodem loco assignaverit. Novo igitur conventu adhuc in domo Scedlicensi remanente abbates ad locum
fundacionis iverunt et loca, in quibus actenus seculares habitaverant, in
habitacionem viris religiosis congruam convertere voluerunt, quatenus amotis
secularibus ipsi se de loco omnino intromitterent et breviter venturi monachi
ipsa loca suis apta commodis invenirent. Et ecce nunccii domini Thobie,
Pragensis episcopi, venerunt, et ipsum locum, qui Zbreslaus vulgo dicitur, ad
ecclesiam Pragensem pertinuisse antiquitus allegantes, ne se abbates de ipso
loco intromitterent, nisi prius ecclesie kathedrali satisfieret, petiverunt.
Abbates igitur incunctanter ad regem venerunt et instanciam domini episcopi
eidem exponentes per ordinem, ut ecclesie Pragensi satisfaciat, cum debita
ipsum diligencia induxerunt. Quibus ille respondit: licet locus iste ad nos
successione paterna devenerit, nos tamen fundacioni nostre in hoc precavere
cupientes alias regni nostri hereditates ecclesie Pragensi assignabimus, ne
inter Pragensem ecclesiam et nostram fundacionem in posterum moveatur questio
et hinc inde cuiuslibet controversie submoveatur occasio. Accersito igitur
episcopo rex alias possessiones sibi iuxta estimacionem nobilium suorum
reddidit, quibus voluntarie contentus episcopus de connivencia Pragensis
collegii omni iuri, quod sibi sueque Pragensi ecclesie in ipso loco suis quoque
pertinenciis videbatur competere, abrenunccians domino regi ipsum locum libere
resignavit, et mox non tam resignacionem, quam sufficientem recompensacionem
huiuscemodi instrumentis et testibus idoneis confirmavit. Capitulum XLII. Quomodo rex conventum intronizaverit locumque ordini confirmaverit, et quomodo ipsam fundacionem Aulam Regiam nominaverit. Cunctis igitur peractis per ordinem predicti abbates ad locum redierunt et artificum adiutorio qualitercunque pro venturorum monachorum commodo habitacula inibi aptaverunt. Nec mora ad claustrum Scedlicense mittitur et conventus, qui ibidem remanserat, cum maturitate debita ad novelle plantacionis commoda invitatur. Omnes igitur monasterii eiusdem monachi insimul convenerunt et cantore, Vos, qui transituri estis, inchoante recessuros confratres suos cum cantu simul et gemitu usque ad portam monasterii valedicentes invicem conduxerunt. Hii lacrimas fundunt, sed et illi pectora tundunt, Hii flent, hii plorant, illi pro fratribus orant, Ut vivant lete, concorditer atque quiete. Episcopo autem tocius quoque regni Bohemie prelatis convocatis dominus rex
cum solempnitate processionis conventui venienti obviavit et quemlibet monachum
inter duos prelatos, abbatem autem inter se et episcopum decenter statuens,
ipsum conventum cum ingenti exultacione et leticia clero canente intronizavit.
Ipsum quoque locum, qui Zbreslaus vocabatur hactenus, ob memoriam nominis sui
perpetuam Aulam Regiam mutato nomine appellavit. Deinde missarum solempnitas
letanter incipitur et abbas Aule Regie cum aliis duobus abbatibus, de Sar
videlicet et de sancta Corona, ipso die intronizacionis a domino Thobia,
Pragensi episcopo, consecratur. Acta sunt hec anno Domini MCCXCIIo
ipse est annus etatis domini Wenceslai vicesimus secundus in dominica, qua
Misericordia Domini in ecclesia decantatur, que extunc duodecimo kalendas Maii
vertebatur. Porro rex indempnitatibus fundacionis sue cavere studuit et cuncta,
que cum ipsa sua fundacione fecerat, instrumentis et testibus roboravit, ne
contra hoc ullus in posterum quidquam attemptare presumeret et procul mota
contradiccione qualibet per tempus et tempora in pace et tranquillitate sua
fundacio permaneret. Capitulum XLIII. Quomodo rex cum exercitu Cracouiam iverit et quomodo in ipsa expedicione militari gladio cinctus fuerit. Humane felicitatis adversator subdolus eo bonis nostris operibus insidiose semper remurmurat, quo nos sibi successuros in loco beatitudinis, quem arroganter perdidit, non ignorat, et tanto eundem nostris actibus fortiter renitentem perferimus, quanto ad hanc, de qua cecidit, sedem virtutum gressibus celeriter anhelamus. Ipse siquidem dum regis Wenceslai animum divini cultus ampliacioni intentum conspicit, varia dolose machinacionis argumenta excogitat, quibus regem ab inceptis possit avertere et novelle plantacionis profectum valeat impedire; et quia structura in petre soliditate fundata difficulter deicitur, quo animum regis a proposito interius nequit avertere, eo contra hunc malignorum quorundam insolencias exterius nititur excitare, quatenus ipsum sic in bonis impediat et rebus preoccupatum bellicis in hiis, que salutem animarum sapiunt, procedere non permittat. Et ecce venientes nunccii regem adierunt, qui ducatum Cracouie, de quo se noviter intromiserat, non tam circumsedencium principum, quam incolarum nobilium insidiis incessanter vastari lingwa et litteris narraverunt. Rex igitur more impaciens domino Ottoni, marchioni de Brandenburg, cognomine Longo, consangwineo suo dilecto, cartas dirigit et ut sibi in auxilium veniat, postulat cum instancia et requirit, quatenus non tam auxiliis, quam consiliis eiusdem animatus malignorum insultus sciat compescere et statum perituri ducatus pace previa in melius valeat reformare. Marchio autem multitudinem armatorum indilate congregat et regi in auxilium propria in persona venire festinat. Iturus autem cum exercitu versus Cracouiam rex prius fundacionem suam visitare disposuit, quatenus a fratribus suis ibidem itineris sui benediccionem reciperet et ob recessum suum monachorum corda tristancia benigne visitacionis solacio aliqualiter recrearet. Quo cum venisset, ibi susceptusque fuisset Letanter, fratribus adscitis, si forsan scire velitis, Verbis tranquillis normam, quam tradidit illis Vivendi gratis, hoc carmen respiciatis: Christo servite fratres et vivite rite, Nam sibi nil deerit, qui primum gaudia querit Regni celestis, nec victus ei neque vestis Deficiet. Munde pariter vivatis, habunde Queque ministrabo vobis et semper amabo Vestrum conventum, si possem vivere centum Annis, deserere nolo vos, sed vestras removere Intendo omnes pressuras, presentes atque futuras. Oretis Christum, quod me dignetur ad istum Hostibus attritis revocare locum, quasi vitis Habundabit locus hic et fructificabit, Si fretum palma victrice reduxerit alma Protinus ad propria me sanum virgo Maria. Hiis consummatis sermonibus rex humi prostratus sibi benedici peciit et facie rigata lacrimis valedicens fratribus, cum ingenti bellatorum multitudine ire in Cracouiam festinavit. Lacrima successit lacrime, rex quando recessit, Cumque vident flere regem monachi, cohibere Non possunt fletus, nullus potuit fore letus. Flent cum prelatis fratres et multiplicatis Fletibus plangunt presentes, turbatis compacientes. Anno igitur MCCXCIIo in crastino sancti Laurencii rex de Praga egreditur et continuatis dietis in terram ducis Opuliensis veniens, a domino Ottone, marchione de Brandenburg, qui secum ibidem venerat, militari precinctus [est] balteo. Munera largitur rex et campus redimitur Novo milite, Haste vibrantur, convivia magna parantur, Pocula funduntur et tristia reiiciuntur Post tergum, Dum rex cum cetu toto gaudet sine metu. Cuncti letantur, quibus inclita munera dantur. In hiis quoque regalium festivitatum solempniis Opuliensis, Ratiboriensis,
Butumensis et Tiessinensis duces, quatuor uterini fratres, ad regem veniunt,
qui ducatus suos ab ipso suscipientes in feodo suis imperiis amodo voluntarie
parere promittunt. Deinde rex ulterius proficiscens in Cracouiam venit, ubi ab
universis eiusdem ducatus nobilibus cum ingenti leticia susceptus fuit.
Consiliis autem pacis ibidem pertractatis diligencius ulterius proficisci
disposuit et mox quadrigis adaptatis et equitibus in Zyradiam venit, ubi figens
tentoria in die beati Wenceslai martyris potenter ipsum oppidum expugnavit,
turbatores quoque pacis, videlicet ducem Loketkonem cum fratre suo captivitatis
sue legibus mancipavit. Statu igitur terrarum earundem in melius reformato ad
propria rex rediit et palmam victorie adeptus feliciter Dominum in cunctis
operibus suis benedixit. Capitulum XLIV. De clenodiis, que rex Wenceslaus fundacioni sue contulit, et quomodo ipsa fundacio ordini Cisterciensi incorporata fuerit. Antequam rex Wenceslaus vesus Cracouie ducatum procederet, fundacionis sue intentus profectibus, ipsi sue fundacioni crucem auream cum gemmis preciosis decoratam, quam pro mille quadringentis marcis argenti paulo ante comparaverat, multas monstrancias ex auro argento quoque fabricatas cum sanctorum reliquiis et nichilominus ecclesiasticum preciosissimum ornatum multiplicem cum multis calicibus argenteis, ducentas marcas quoque argenti pro libris comparandis obtulit et abbates suos de Waldsachsen videlicet, de Scedlicz et de Aula Regia ad generale ordinis sui capitulum destinavit, quatenus ipsi devocionis sue affectum patribus ordinis insinuantes ipsum oracionibus eorundem studiose committerent et pro incorporacione fundacionis sue iuxta ordinis consuetudinem ibidem cum devota reverencia laborarent. Abbates igitur predicti ad capitulum generale venientes primis abbatibus palefridos, ciphos quoque argenteos, quos rex Wenceslaus eisdem destinavit pro munere, protinus obtulerunt et regie benignitatis affectum patribus ordinis exprimentes per singula, novellam suam plantacionem incorporari ordini cum instancia petiverunt. Patres autem ordinis devocionis regie magnificenciam pio, ut decebat, mancipantes affectu, non transmissorum munerum, quin pocius tam solempnis fundacionis intuitu exhilarati non modicum abbatum piis postulacionibus indilate annuunt et regi Wenceslao fraternitatem ordinis conferentes ipsum universi ordinis personarum oracionibus recommittunt, nec non et ipsum ceteris fundatoribus patronisque ordinis aggregantes pro salute eiusdem creatori omnium communiter preces fundunt Dicentes: Christe fac, vivat rex pius iste Letus et illesus, exaltetur quasi Cresus Diviciis vite. Fac hunc consumere rite Cursum presentis, furor hostis eum vehementis Nunquam turbare valeat, sed magnificare Ipsum digneris, qui corda fidelium queris. Et tibi sint grata sua munera Virgo beata, Protege, defendas hunc et sibi cuncta rependas In facie Christi, quem virgo manens peperisti. Peracto generali capitulo predicti abbates Parisius venientes pro pecunia, quam rex eisdem dederat, multa librorum volumina emerunt et redeuntes in Bohemiam ipsum regem cum triumpho rediisse de Cracouia invenerunt. Adventu quorum letatur rex Bohemorum. Capitulum XLV. Quomodo rex Wenceslaus cum duce Austrie discordare ceperit et quomodo regina Guta ipsos reconciliare attemptaverit. In illo tempore, quo Rudolfus, Romanorum rex, Wenceslao, heredi regni Bohemie, Gutam, filiam suam, legitime pro consorte tradidit, ipse ducatum Austrie a metis Morauie usque ad margines Danubii eidem dotalicii nomine assignavit. Albertus vero, eiusdem Rudolfi filius, quem pater in Austria pro tutore capitaneoque pro tempore locaverat, temporibus puericie Wenceslai ipsam partem Austrie eidem pro dotalicio assignatam suis eam usibus applicando potenter tenuit, eamque regi Wenceslao iam facto adolescenciori frequenter ammonitus ab eodem resignare penitus recusavit. Quam ob rem controversie occasio inter ipsos patenter oritur et qui se contracte affinitatis intuitu mutuo fovere debuerant, alter alteri toto conamine improsperitatis incommodum machinatur. Regina igitur Guta, cum esset mulier circumspecta et satis provida, offensis dissidencium principum obviare desiderans, partes suas studiose interposuit et quo maritum vive vocis oraculo, eo fratrem suum scriptis et nuncciis ad concordiam cum summa diligencia invitavit. Ipsa quippe intercedente dies placitandi de parcium voluntate statuitur, quo citra Znoymam in metis terrarum unusquisque veniat et viginti personas tantum et non amplius ad locum placiti secum ducat, quatenus insidiarum suspicionem personarum paucitas utrobique tolleret et sine strepitu tumultuantis populi unus alii, quod gerebat in pectore, plenius et securius aperiret. Ad campos igitur, ut promissum fuerat, rex Wenceslaus cum paucis egreditur et adventum sororii sui ibidem equanimiter ex innata sibi mansuetudine prestolatur. Dux vero cum ad campos cum paucis venire debuit, promissorum immemor, innumeram armatorum multitudinem educens regem nil talium suspicantem terruit, ipsum quoque universis suis beneplacitis annuere verborum importunitate compulit et coegit. Consummato ergo colloquio rex Wenceslaus reversus ad propria dolum huiuscemodi revolvens in animo, pro ignominia sibi illata vehementer doluit et ex illa hora profectum sororii sui studio, quo potuit, impedivit. Sic denique Albertus a Wenceslao amodo impediri meruit, dum eum, ad quem sub forma pacis venire debuit, cum multitudine exercitus corrupta intencione tam hostiliter circumvenit. Federa clam fregit pacis, pueriliter egit Australis princeps, quod rex sua facta deinceps Impedit intente, quod sic patet ecce repente, Dux successisset patri, si non habuisset Offensam, cuius si queris principis huius, Quem si servasset, nunquam mala tot tolerasset, Cui si servisset, nullum prorsus timuisset. Capitulum XLVI. Quomodo Adolfus de Nassowe in regem Romanorum electus fuerit et quomodo Wenceslaus, rex Bohemie, ducem Austrie in eadem eleccione impediverit. Rudolfo, rege Romanorum, mortuo filius eiusdem dominus Albertus, dux Austrie, succedere eidem studuit et pro regno vacante apud principes Alamannie non solum litteris verum eciam muneribus cum summa diligencia laboravit. Electores igitur imperii continuis eiusdem annuentes instanciis singuli in ipsum vota sua dirigunt et ut in promissis non dubitet, ipsi se sibi instrumentis et litteris obligant et constringunt. Assignato denique eleccionis tempore anno Domini MCCXCIIo in mense Maio omnes electores cum principibus Alamannie universis in Frankenvurt convenerunt et de persona pro rege Romanorum idonea matura deliberacione adhibita invicem tractare ceperunt. Sed quia dux Austrie singula electorum vota prius susceperat, ratus se coronam adepturum imperii, non longe de principum predictorum collegio sua fixit tentoria, ubi tyrocinia sua letanter exercuit et sublimacionis sue horam nichil in regno hesitans exspectavit. Quoniam autem malignorum hominum reprobanda improbitas inter dominum Wenceslaum, regem Bohemie, et ducem Austrie, sororium suum predictum, occulti cuiusdam rancoris diabolo instigante seminavit zizaniam, ipse dominus Wenceslaus, cum unus esset electorum imperii, quia eleccioni regis personaliter interesse non potuit, dominum Bernhardum, Misnensem prepositum, cum ceteris regni sui nobilibus ad ipsam eleccionem loco sui cum solempnitate incredibili destinavit, quatenus vices ipsius in eadem eleccione gererent et sororium suum, videlicet ducem Austrie, in corona imperii cum studio impedirent. Ipse igitur dominus Bernhardus, cum esset vir expertus in multis et sapiens, dominum Maguntinensem episcopum opportune adiit et ducem Austrie studiose impediens alium in regem Romanorum subtilitate, qua potuit, ut patebit, protinus eligi procuravit. Crastina autem die electores imperii in unum convenerunt et clandestinarum subtilitatum domini Bernhardi omnino inscii in dominum Maguntinensem singuli vota singula instrumentis adhibitis transfuderunt, quatenus ipse de connivencia electorum finem eleccioni imponeret et dominum Albertum, ducem Austrie, vice omnium nominando in regem Romanorum prestolanti populo presentaret. Ipse igitur dominus Maguntinus a domino Bernhardo secreto informatus, ubi ducem Austrie nominare debuit, contra opinionem coelectorum suorum Adolfum, comitem de Nassow, pro rege Romanorum voce sonora pronunccians, mox ipsam eleccionem in nomine Domini confirmavit, ex qua re ceteri electores non immerito stupefacti ad propria redierunt et se de processu huiuscemodi aput ducem Austrie excusantes suam sibi innocenciam litteris ostenderunt. Quo facto dux Austrie spe sua frustratus ad terram suam revertitur et quomodo coronam imperii adipisci valeat, mente sedula meditatur. Maluit namque vitam perdere, quam de promissis sibi factis ab electoribus cum tanta ignominia resilire. Sic sublimatus regnat comes et reprobatus Est dux Albertus, qui venerat huc quasi certus, Quod fore deberet rex et nullus prohiberet Ipsum regnare Rome. Vis noscere quare? Ista Deus patitur, quia noscitur et bene scitur, Quod solvit pactum, quod non dubito fore factum Olim inter ipsum et regem Wenceslaum, Quod contraxerunt, concordes quando fuerunt. Capitulum XLVII. Quomodo Adolfus, Romanorum rex, Misnensem terram intraverit et quomodo Wenceslaus rex ipsum circa Grünhain visitaverit. Mortuo domino Heinrico, Misnensis terre marchione illustrissimo, dominus Adolfus, rex Romanorum, ad marchionem Fridericum, nepotem eiusdem domini Heinrici, qui se de quibusdam municionibus ipsius marchionatus post obitum ipsius avi sui intromiserat, nunccios direxit et ut sibi terram Misnensem, tanquam de iure vacantem imperio resignaret benivole, benigna ammonicione previa, postulavit. Fridericus autem regis Romanorum consultacionibus in hoc obedire abnuit, sed et ipsam terram iure hereditario ad ipsum devolutam allegans iugiter fere totam terram suis usibus mancipavit per fas nefasque se de castris et oppidis inibi intromittens. Rex igitur Adolfus virorum forcium multitudinem copiosam convocavit et circa Freiberg figens tentoria ipsa civitate iam habita, castrum ibidem, in quo se sui receperunt adversarii, manu valida expugnans maiorem dehinc partem Misnensis marchionatus suis legibus subiugavit, deinde dominum Wenceslaum regem amicabiliter videre desiderans moram non patitur, sed ut circa Gruenhain, quod est claustrum Cisterciensis ordinis, situm in utrarumque terrarum finibus, sibi dignetur missis nuncciis cum debita mansuetudine occurrere deprecatur. Communicato ergo satraparum suorum consilio rex Wenceslaus Romane maiestatis desideriis assentire studuit equitatuque adaptato et curribus regem Romanorum cum ingenti solempnitate circa Gruenhain in nemoribus visitavit, quatenus votis regis Romanorum benignius annueret et nichilominus propriam magnificenciam cunctis, qui ibi convenerant, in memoriam sui nominis declararet. Quo cum venissent convivatique fuissent, variis inter se decenter consummatis tractatibus perpetuo duraturam amiciciam pepigerunt, fedusque contractum mutuo heredum suorum matrimonio firmaverunt. Ruperto namque, regis Romanorum filio, Agnes, Wenceslai regis filia, ibidem traditur et sic principum predictorum colloquium fine commendabili terminatur. Valedicentes igitur invicem quivis ad propria rediit, sed Wenceslaus rex Rupertum, generum suum, elegantem iuvenem, a se discedere non permisit. In vigilia igitur beati Laurencii Agnes iunior annis Ruperto apponitur et sic inchoatum matrimonium modo, quo inter pueros fieri potuit, consummatur. Sic consummantur iuvenum sponsalia festa, Ac consolantur populi precordia mesta, Sed quia durare nequeunt presencia, quare Mox Agnes moritur et in ecclesia sepelitur Aule Regalis; perit hinc connexio talis, Quam contraxerunt reges simul et pepigerunt. Capitulum XLVIII. Quomodo dux Austrie regi Wenceslao reconciliatus fuerit. Albertus, regis Romanorum filius, mox, ut de mandato patris ducatum Austrie sue potestatis subiugarat imperio, nacionis sue gentem Sueuicam in ipsa terra multiplicare non desiit, indigenas quoque et eos, qui in terra nati fuerant, opprimere suamque gentem exaltare subtilitate, qua potuit, non cessavit. Qua de re Australes videntes incessanter se opprimi, equanimiter hoc tolerare nequiverunt et clandestina sepe frequentantes conventicula occasionem evadendi non solum ducis, sed et aliene nacionis dominium diligentissime quesiverunt. Orta igitur discordia inter regem Wenceslaum et ducem Austrie rati sunt, se opportunitatem adeptos, communicato consilio nunccios suos ad regem dirigunt eumque pro domino eligentes, si potenter ad eos venerit, totam Austriam se sue dicioni subdituros promittunt. Rex autem nunccios Australium cum hilaritate suscipiens sine mora legacionibus eorundem annuit, exhortansque eos ad constanciam, in Austriam venturum cum exercitu breviter se promittit. Regina Guta quorundam relacionibus hoc intelligens, pro destitucione fratris sui, ut decebat, anxia moras non patitur, sed mox suum ad se vocans secretarium ea, que secuntur, per ordinem duci Austrie demandasse narratur: Auribus meis, frater karissime, occulta quadam relacione nuper insonuit, quod nobiles tui te evadere maritoque meo, regi Bohemie, decreverunt modis omnibus adherere. Quamobrem, ne tue dignitati tam invisum a tuis irrogetur opprobrium, ad regem propria in persona venire non differas et te profitendo culpabilem gracie sue, ficcione repulsa, fiducialiter te committas; experimento namque me didicisse te scire cupio, tantam in corde regis habundare clemenciam, quod si te pura mente humiliatum perspexerit, reatus tui magnitudinem tibi sine more dispendio misericorditer indulgebit. Dux igitur germane sue acquiescens consiliis paucis sibi associatis regem extunc in Morauia commorantem mansuetus adiit et se suis prosternens pedibus delictorum suorum veniam ab eodem postulans ita ait: domine rex, quia sine vestra culpa contra vos me excessisse recolo, non solum ducatum Austrie, sed et corpus proprium vestre servituti veniam postulando substerno. Miles vester esse desidero et de ducatu Austrie vobis amodo vasalli vice servire promitto. Me igitur regia celsitudo clementer suscipiat et veniam deprecanti michi tam irrecuperabile irrogari opprobrium a meis subditis non permittat, panem meum comedam et vobis propriis militans stipendiis a mandatorum vestrorum semita amodo non recedam. Rex autem mox, ut afflicti ducis humilitatem comperit, innate benignitatis in corde motum senciens misereri non distulit, sed humi prostratum benignus elevans, tocius reatus immemor petenti veniam omnia condonavit et dixit: licet opportunitatem vobis malum pro malo reddendi invenerimus, ea tamen, in quibus contra nos vos deliquisse meminimus, ex regia liberalitate totaliter indulgemus, et si amodo vestre fidei constanciam erga nos invenerimus, vos tanquam nobis dilectum preteritorum immemores in adversis quibuslibet protegemus. Ex hoc dux regis adeptus graciam in Austriam letanter rediit et beneplacitis eiusdem parere amodo cogitavit. Terre prostratum rex indulgendo reatum Surgere mandavit, sic dux hilaris remeavit Ad propriam terram. Rogo, non facias tibi gwerram Dux bone cum rege, ne succumbas sine lege. Capitulum XLIX. Quomodo magister Alexius inter regem Wenceslaum et Romanos amiciciam procuraverit et quomodo ipso procurante dux Calisiensis in regem Polonie coronatus fuerit et de morte ipsius. Dominus Bernhardus, cuius capitulum antecedens meminit, quendam clericum Alexium nomine sibi multum familiarem quondam habuit, quem regi Wenceslao pro capellano haud dubium ex puritate animi commendavit. Hic profecto Alexius, cum esset vir secundum seculum usquequaque idoneus et in iure canonico, ut putabatur, doctissimus, tantam apud regem adeptus est familiaritatis graciam, ut rex suis verbis in cunctis annueret et nichil penitus absque ipsius consilio facere attemptaret. Tandem occasione sumpta regem quadam vice in occulto adiit et de magnificencia Romanorum proconsulum sibi assumens loquendi materiam, facta eorundem mirabiliter commendavit; hac siquidem verborum subtilitate regem circumveniendo mentem ipsius incitare studuit, ut cum Romanis rex amiciciam aliqualem contraheret et magnificencie ipsorum intuitu interveniente contractu matrimoniali se ipsis familiarem ac favorabilem exhiberet. Rex igitur in verbis colloquentis dolum nequaquam suspicatus, fidem auditis annuendo adhibuit atque ipsum Alexium, cui status curie fuit cognitus, pro contrahendo cum Romanis familiaritatis vinculo mox Romam transmittens, multas membranas sigillo insignitas regio sibi dedit, ut si que pacta cum Romanis ex parte sui faceret, membranas convertens in litteras, hec eadem scribendo per ordinem dilacione postposita confirmaret. Regalium igitur mandatorum accepta auctoritate plenaria Romani itineris laborem Alexius letanter subiit, quo mox perveniens inter dominam Gutam, filiam regis Bohemie, que nondum annos infancie evaserat, ex una, et inter filium domini Gentilis Romani, senatoris de domo Ursinorum, viri precipui, infantem similiter ex parte altera matrimonium procurans contrahi, ipsum contractum utrobique legalibus litteris roboravit. Re autem limpidius considerata istum contractum predictus Alexius procurare idcirco studuit, non ut rex Wenceslaus apud Romanos proficeret, sed ut pretextu legacionis huiuscemodi sibimet apud illos de familiaritate et amicicia provideret. O dolosi nunccii detestanda perfidia! qua fidelium dominorum promocio perniciose agitur et profectum proprium iniquus nunccius procurare conatur. Ipse siquidem Alexius stipendiis suffultus regiis adiutorio Romanorum ecclesiasticas dignitates nancisci appeciit, nec eo contentus eciam ducem Calisie in regem Polonorum coronari in contemptum proprii domini clandestine procuravit, quem tandem pecunia regis deficiente, cum ad propria remeare debuit, famulus, qui cum ipso recessit de curia, in medio canalium nocturno tempore ipsum clanculo interemit; iusto namque Dei iudicio per servum proprium iugulatus interiit, qui fidelitatis pretextu, publice honestatis immemor, in contemptum veri domini sui tam nequiter laboravit. Alexius Sic fraudulentus cecidit mucrone peremptus Et male finivit, qui defraudare cupivit Regem devotum. Fraudes fuge, reddere debes votum, Si servire velis dominis, estoque fidelis, Ne mala te tangat passio, ne te mater tua plangat, Ne de morte tua monachi dicant tibi huha. Sed notandum, quod nexus amicicie per Alexium inter regem Bohemie et Romanos contractus dissolvitur, quia Guta filia regis paulo post infans adhuc moritur ac in claustro sepelitur Aule Regalis. Pereat connexio talis, Et de iure perit, qui non me, sed mea querit. Capitulum L. Quomodo dux Calisiensis in regno Polonie coronatus fuerit et quomodo fuerit interemptus. Quoniam de regno Polonie in precedenti capitulo, ut audistis, occasionaliter mencionem fecimus, restat ex nunc, ut de eodem regno modica et multis cognita valde breviter disseramus, quatenus dum momentaneam regnorum instabilitatem cognoscimus, terrenorum condicionem contempnentes instabilem ad eterna toto mentis desiderio suspiremus. Retroactis siquidem temporibus, prout antiquorum narrant historie, reges Slauice gentis habuerunt, qui residentes in Cracouia totam Poloniam in potestatis sue dominio habentes, esse et dici reges et domini tocius Polonie meruerunt. Sed quia ipsa Cracouia Ruthenorum et Litwanorum ceterorumque persecutorum fidei e vicino videtur metas attingere, eedem gentes incredule terram Cracouie sepius intraverunt, atque ipsam hostiliter invadentes, homines et iumenta secum ad propria plerumque numero abduxerunt. Assiduis igitur earundem gencium insultibus Deo permittente territorium Cracouiense destruitur et gloria regni, que ab antiquo ibidem habebatur celebris, amodo ducatus mutato nomine ab omnibus appellatur. Sic quoque factum est, ut nobiles Polonie ac potentes, qui regi suo subesse actenus consueverunt, quidam ex eis ducum sibi vendicantes titulos principes et domini per se existere inceperunt. Igitur domino Leschone, ultimo duce Cracouie, defuncto maiores natu ibidem convenerunt et sicut in precedentibus dictum meminimus, dominum Wenceslaum, regem Bohemie, sibi in ducem et dominum concorditer elegerunt. Porro successu temporis Przimisel, dux Calisiensis, diadema regium capiti suo imposuit et se in regem tocius Polonie coronari in contemptum Wenceslai, regis Bohemie, a sede apostolica procurante Alexio impetravit. Quamobrem rex Wenceslaus offensus nunccios ad eum misit et qua mente diadema Polonie, quod ab antiquo fuerat in Cracouia, sibi vendicare presumeret, inquisivit. Cum autem ille per quemcunque modum adeptum titulum resignare renueret, rex Wenceslaus, ne sedi apostolice, a qua se ille confirmatum asseruit, inveniretur contrarius, contemptum sibi irrogatum Romano pontifici missis legatis exposuit et quod virtute bellica per se potenter, iusticia suffragante, retractare potuit, ut devotum se ecclesie Romane ostenderet, cassari auctoritate apostolica cum debita mansuetudine postulavit. Quid amplius? Dux Calisiensis paulo post a suis occiditur et rex Wenceslaus in regem tocius Polonie, ut patebit inferius, cum solempnitate maxima de consensu gentis Polonice coronatur. Sic sublimatus noviter dux Calisiensis Omnibus ingratus factus perit ictibus ensis. Questio multorum fore consuevit populorum, Et querunt gentes, cur reges sive potentes Tam cito tollantur, cur morte mala moriantur? Hic de cultello lesus perit, illeque bello Opprimitur, misere plures subita periere Morte, venenatus perit iste et ense necatus. Paucis psalmista verbis respondit ad ista: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Si reges saperent et si ventura viderent, Iudicium facerent, Domini si iussa timerent, Pacem servarent, si turbatos recrearent, Pravos corriperent, iustos in pace tenerent, Si non turbarent humiles, si non spoliarent, Ecclesias facerent et eas clerumque foverent, Prospera sentirent, nec eos mala tanta ferirent. Capitulum LI. Quomodo rex Wenceslaus in regno suo scriptas leges instaurare decreverit et quomodo a nobilibus suis in hoc impeditus fuerit. Quoniam Wenceslaus rex de salute, profectu quoque populi sibi commissi debitam sollicitudinem in corde suo sine intermissione habuit, omnia iura regni sui hactenus diffusa et penitus imperfecta sub certis legum canonumque regulis constringere cogitavit, quatenus secundum suum sensum temerarias in suis causis sentencias nullus amplius excogitare presumeret, immo scripta lege contentus, quemadmodum potens ita et humilis pro se pugnare iusticiam in foro cuiuscunque iudicii persentiret. Cum autem sollicitudinem huiuscemodi nulli inter curie sue doctores vellet iniungere, domino Matheo cardinali sedis apostolice cognomento Rubeo, cum quo iam affinitatis vinculum Alexio procurante contraxerat, cordis sui conceptum nunccio intercurrente aperuit et, ut ipse sibi aliquem ad predicta idoneum dignaretur transmittere, confidenter rogavit. Dominus igitur Matheus piis amici sui postulacionibus assentire desiderans virum sapientem et providum, videlicet magistrum Gocium de Vrbe Veteri, utriusque iuris tam canonici quam civilis professorem, idoneum super premissis alloquitur et, ut ad curiam regis venire non differat eique ad vota obediat, sollicite exhortatur. Profectus itaque in Bohemiam magister Gocius a rege cum hilaritate suscipitur et ab hac hora, qualiter intencionem regiam ad effectum possit perducere, iugiter meditatur. Sic pius et planus vir Gocius Vrbevetanus Ad votum regis venit, qui dogmata legis Et ius canonicum novit, quem rex ut amicum Gaudens suscepit, et ei proponere cepit Mentis secretum, vultum prebens sibi letum. Quidam autem de regno nobiles, quorum semper profectui rei publice toto nisu reluctari consuevit intencio, hiis auditis non modicum doluerunt et occasione sumpta ab huiuscemodi proposito animum regis avertere studuerunt, ne videlicet, si vigor scripti iuris per hunc modum invalesceret, fructus, quem de abusivis eorum adinvencionibus hactenus consueverunt tollere, ipsis forsitan deperiret. Et quia nobilibus suis nonnunquam eciam in hiis, que sibi fuerunt contraria, complacere studuit, fraudulentis ipsorum aversus consiliis, hoc, quod animo conceperat, differre ad tempus dignum duxit. Sed quia generose mentis condicio rei concepte studiose innititur, eciamsi ab ipsa quibuscunque intervenientibus negociis pro tempore retardetur, rex a suis ad tempus prohibitus ad propositum post pauca rediit et adolescentem quempiam, Conradum nomine, Aurelianis ad studium destinavit, quatenus ipse in legum sciencia ibidem studenda proficeret et quandoque reversus ipsarum legum tenorem, prout rex conceperat, in regno Bohemie instauraret. Incipit secunda pars per dominum Petrum conscripta. Capitulum LII. Quomodo pius rex Wenceslaus generale studium Prage instaurare decreverit et quomodo a suis permissus non fuerit. Si piam regis Wenceslai intencionem sollerter inspicimus, quam sedulus katholice fidei emulator exstiterit, evidencius invenimus. Ipse denique cum eiusdem fidei professor esset strenuus, universa, que profectui eiusdem fore profutura didicit, quamvis a suis prohiberetur sepius, cum omni studio et devocione promovit et si ab hiis suorum livor edax non eum retraheret, cunctis secularibus relegatis negociis ampliacioni divini cultus procul dubio iugiter inhereret. Cum igitur orthodoxe fidei statum sine sapiencie studio arbitraretur non posse subsistere, generale quarumlibet facultatum studium in Pragensi civitate instaurare decrevit, quatenus ipso procurante studencium argumentosa sedulitas nubilum ignorancie a cordibus humanis repelleret et usui universalis ecclesie elucidata scienciarum veritas eorundem ministerio deserviret. Hec illo cogitante turbantur reprobi et qui honori cleri semper remurmurare consueverant, intus torqueri incipiunt; maledicti profectum siquidem cleri suum estimantes opprobrium occasione inventa quadam vice regem adeunt et simulate providencie pretextu retractare satagunt, quod dissuadere regi nudis sermonibus aliquatenus non presumunt, dicuntque: O rex intencionem tuam pro informando in regno tuo studio generali fama referente cognovimus, in quo te sicut et in ceteris operibus ultra opinionem hominum commendabilem persentimus, ex hoc namque magnam regno tuo utilitatem affuturam nequaquam ambigimus, animarum quoque nostrarum salutem perpetuam, si tamen tibi in hoc fideliter cooperati fuerimus, in posterum senciemus. Sed quia terrarum intranquillitas mentes hominum a studio sapiencie nonnunquam retrahit, prius terris tuis de pacis commodo regia sollicitudo intenta provideat, dehincque ad informacionem generalis studii in regno audacter procedat, quatenus circumiacencium terrarum clerici ad ipsum studium securi veniant, quo digne consumato personis rebusque salvis abhinc ad propria sine difficultate recedant. Pace siquidem instaurata operam ad hoc tibi studiosam dabimus atque una tecum huic tuo proposito concorditer intendemus. O vera suggerencium fraudulenta intencio, que in verborum superficie instauracioni pacis se inniti in aperto simulat et regis animum a tam commendabili proposito in occulto avertere elaborat. Cum enim sine sapiencia pax conservari nequeat, quomodo paci convincitur intendere, qui verborum velamine molitur studium sapiencie impedire? Hii denique in verbis hiis non intendebant paci principaliter consulere, quin pocius clericalis dignitatis profectibus convicti sunt ex ipsis suis consiliis contraire. Rex namque fraudulentis eorundem suggestionibus circumventus ab incepto retrahitur et generale studium, quod Prage informare decreverat, usque hodie per ipsorum maliciam impeditur. Consilium tale studium revocat generale, Unde statum cleri rex proposuit revereri. Miror, quod mille plagas non percipit ille, Quem cuncti nostis, cleri tam publicus hostis, Qui studii flores et cleri tollit honores. Capitulum LIII. De tribus iuvenibus, qui de longinquis partibus venientes regi presentati fuerunt. Adolescentes tres hiis in diebus casualiter, ut creditur, Pragam venerunt, qui a nostris prius inaudito inter se utentes linguagio ex eorum moribus de longinquis mundi partibus se traxisse originem monstraverunt. Quidam autem dolum suspicati eosdem tres iuvenes susceperunt et cum ex eorum vocibus moribusve nil possent penitus elicere, ipsos sequestrare ab invicem studuerunt, ut si aliis ignorantibus unus saltem condicionis sue statum detegeret, quem occulte promissionis intuitu aperire fortassis in sociorum suorum presencia non auderet. Unus igitur, qui ceteris videbatur prestancior, tempore sequestracionis sue, utpote bone indolis se in cunctis disciplinatum exhibuit et cum hiis, qui deputati fuerant, cuncta apposita sibi cibaria cum hilaritate animi manducavit potumque bibit, alii autem similiter sequestrati nec bibere nec comedere per dies aliquot voluerunt, sed quosdam garritus eructantes apud nos insolitos se torqueri pro absencia sui socii ex ipsis suis suspiriis ostenderunt. Cum autem per talem modum de ipsorum ortu adventuve nemo quidquam colligere posset, regi Wenceslao pariter presentantur, a quo suscepti hilariter magistro curie regalis, qui eis de necessariis habunde provideat, commendantur. Post hec rex quosdam, quibus varia lingwarum genera putabantur cognita, quique temporibus suis cuncta mundi transiverunt climata, ad suam evocavit presenciam, ut si saltem unus e multis de condicione predictorum iuvenum ipsos alloquendo sagaciterque contemplando quicquam certi cognosceret, hoc regi per ordinem enarraret. Auditis igitur eorundem mugitibus visisque moribus singuli admirantur et se hactenus tales non novisse homines uno ore omnes pariter protestantur. Quamobrem rex eum, cui reliqui exhibere reverenciam probati sunt, puta habiliorem ceteris litteris imbuendum tradidit et sic successu temporis cum ipso iam in latino eloquio competenter erudito colloquendo oretenus non solum de adventus sui causa, verum eciam de nacionis sue meritis per ordinem inquisivit. Cui adolescens tale creditur dedisse responsum: Ego de prosapia cuiusdam transmarini regis sumpsi originem, sed eventus quidam miserabilis me ad istam venire compulit regionem. Pater namque meus quendam regem vicinum habuit, qui sibi suoque regno intermissione non obstante infestus fuit. Quadam igitur vice pater meus exercitum congregavit et animo ulciscendi se suosque terram vicini sui intrare me sibi assumpto manu valida cogitavit. Onustis itaque navibus ad mare dum navigantes devenimus, subito exorta tempestas naves concussit et cum patre meo omnibus ibidem submersis me cum paucis ad litus insule cuiusdam prius incognite suborte tempestatis impetus deportavit. Exeuntes autem de navibus neminem invenimus, quo informante ad terram nostram redire possemus. Assumptis igitur hiis duobus clientibus periculis me et fortune exposui et sic mundum perambulando girovagus tandem o rex ad tuam curiam usque deveni. Quibus auditis rex vehementer obstupuit, ipsumque cum sociis honoratum magnifice ad propriam terram redire permisit. Hos adolescentes nullus novit, neque gentes, Nunquam vidistis similes pueris tribus istis: Emittunt voces tenues satis atque feroces Sunt in currendo, brutales sunt comedendo, Utuntur vino, carnes quoque more lupino Non coctas comedunt et quod de virgine, credunt, Natus cunctorum sit salvator populorum. Capitulum LIV. Qualiter sanctus Celestinus papa papatum resignavit et Bonifacius octavus sibi successit. Annus Domini MCCXCVus. Sanctus Celestinus papa maxime humilitatis ipsum impellente gracia anno primo sedis sue in Neapoli civitate apostolice dignitatis apicem voluntarie resignavit. Hic quidem antea Petrus de Marrone dictus fuerat, sub regulari degensque habitu monasticam quam heremiticam vitam diu duxerat, sic ut celibis vite sanctimonia istum virum celestem dignum Celestini nomine non immerito faciebat. Et licet ex isto sanctissimo quam sanissimo capite se feliciora membra universalis reputarent ecclesie, ipsa tamen sancta humilitas, que alta nescit sapere sed timere, pastorem pervigilem pro servo inutili docuit se habere. Christus tamen, cui accepta sunt vota humilium, suum, qui se ipsum contempsit, clarificare dignatus est famulum in miraculorum operibus et signorum. Quadam namque vice cum post resignacionem sedis apostolice ad castrum duceretur, quod dicitur Fummone, mulier quedam infantulum ab utero matris sue claudum viro Dei ad benedicendum in itinere obtulit et alte cum lacrimis exclamavit: benedic, benedic pater. Hunc clamorem sepe ingeminat et gemebat; ille autem dissimulans vocem clamoris ex indicio humilitatis vi et prece prelatorum tunc presencium ob importunitatem mulieris more Cananee sanari sibi puerum deprecantis manu sua edidit signum crucis. Quo facto mox puer in oculis omnium contracta membra distraxit et sanitatem, quam sibi nativitas negavit, viri sanctitas pie dedit. Honorabilis vir dominus Waltherus, Wischegradensis scholasticus ac Pragensis canonicus, qui talibus interfuit, ista sepius michi dixit. Iste papa Celestinus est per dominum Clementem papam quintum anno Domini MCCCXIIIo canonizatus et sanctorum katalogo annotatus. Est Celestinus pastor divinus, ovinus Grex per eum pastus fuit, ut decet, hunc quia fastus Nullus fedavit plane, sed eum decoravit Intus mens humilis, foris elegit fore vilis Abiectus plebi, quod veri lumine Phebi Hinc scandat celos, ubi dulce canit sibi melos, Sancte Celestine te posco, Deum prece line, Ne scelerum spine me ledant sive ruine, Nunc michi festine denturque tue medicine, Pellanturque mine, stet vita bono mea fine. Huic Celestino successit Bonifacius octavus utriusque iuris sciencia preditus ac in omni temporali negocio mirabiliter eruditus, prius vocatus proprio nomine Benedictus. Iste, ut tunc vulgaris opinio docuit et insonuit, quia spem de papatu habuit, domino Celestino sub pretextu pie ammonicionis, ut de Kathedra cederet, consuluit et suggessit. Timens vero Bonifacius, quod vivente Celestino aliquod posset scisma in ecclesia suboriri, eidem in castro Fumone fecit habitaculum fieri, ibique ispum usque ad ipsius obitum iussit cautissime custodiri. Iste Bonifacius vir magnanimus sextum librum edidit decretalium, annum quoque instituit fore centesimum iubileum, ipseque Romanos de Columpna dictos dampnavit et humiliavit usquequaque et contra Philippum, regem Francie, graviter cepit procedere, unde factum est, quod eodem anno, quo et mortuus fuit papa Bonifacius, per eosdem Columpnenses, quam per marschalcum regis Francie in Anania, sua scilicet natali civitate, capitur, in domo clauditur et usque ad diem tercium fugatis ab eo omnibus custoditur. Dominus Bonifacius papa octavus contra Philippum, regem Francie, plures processus fecerat, de quibus aliquos hic notavi. Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, Sedes apostolica, sicut totus fere orbis facti evidencia didicit, regnum Francorum eiusque reges tam antiquis quam modernis temporibus magnis dotavit largicionibus et amplis privilegiis communivit, que si Philippus, rex Francorum, in examen debite consideracionis adduceret, dictam sedem et nos, quos precipue ad sua habuit beneplacita promptos et liberales in graciis et in cunctis oportunitatibus graciosos, contumeliis non conaretur afficere nec iniuriis provocare; sed ad nos et ipsam ex debito gereret affectum devocionis et reverencie spiritualis. Verum tamen ipse huiusmodi beneficiorum immemor et graciarum oblitus, elatus in superbiam et in reprobum sensum datus, contra nos et sedem eandem tamquam impinguatus, incrassatus non solum ab eiusdem sedis et nostra devocione subtraxit, sed se nobis constituendo rebellem in illam omnium pessimam speciem ingratitudinis incidit, qua pro bonis mala, pro graciis contumelie ac pro beneficiis maleficia compensantur. Quia vero precipue prelatos dicti regni ad huiuscemodi rebellionem et indevocionem secum trahere satagit, et itam eorum aliquos traxit, quos autem trahere non valet, a regno eiicit et excludit predicto; similiter magistros, doctores, baccalaurios et scholares existentes in studiis regni predicti ad se trahit aut excludit: nos nolentes, quod ob timorem, favoremve ipsius aut alia quacumque de causa in ecclesiis cathedralibus et regularibus dicti regni aliqui preficiantur, qui nobis dicte sedi fideles et devoti et alias idonei non existunt, omnes provisiones dictarum ecclesiarum, si que forte vacant ad presens vel cum eas vacare contigerit, disposicionis nostre ac dicte sedis, donec idem rex ad nostra et eiusdem sedis mandata cum satisfaccione debita revertatur, auctoritate apostolica reservamus, districcius inhibentes omnibus et singulis, ad quos in dictis ecclesiis prelatorum elecciones vel ipsarum eleccionum confirmaciones seu quecumque dispensaciones pertinent earundem, ne contra reservacionem huiusmodi quemquam eligere seu eleccionem aliquam confirmare aut alias de ecclesiis ipsis disponere quoquomodo presumant, decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hoc a quoquam scienter aut ignoranter contigeret attemptari. Similiter nolentes, quod ob favorem vel timorem ipsius regis aliqui a nostra et eiusdem sedis reverencia deviantes et alias minus idonei cathedram possint ascendere magistralem, omnes de regno predicto potestatem habentes dandi licenciam regendi seu docendi ac approbandi, volentes licenciam huiusmodi obtinere in theologia ac iure canonico et civili, ab huiusmodi absolvimus potestate, donec idem rex ad nostra mandata et sedis nostre cum satisfaccione debita revertatur, inhibentes eisdem, ne interim aliquibus, dictandi licenciam concedere quoquomodo presumant, decernentes exnunc, si secus attentatum fuerit, irritum et inane. Nullus ergo hominum ??. Datum Anagnie XIV kal. Septembris, pontificatus nostri anno IXo. Plures alios processus dominus Bonifacius papa octavus contra eundem Philippum, regem Francie, protulit in scripto, quos singulatim scribere, ne tedium faciam legentibus, pretermitto. Habuit autem tempus illud, annus videlicet Domini MCCXCVI quedam monstrosa
et prius inaudita, incredibilia, raro prius a seculis cognita vel audita: duo
namque pape hoc in tempore, Celestinus et Bonifacius, pariter et concorditer
tunc vixerunt, duo eciam reges in Alemannia pro imperio insimul certaverunt.
Porro Albertus, dux Austrie, invitantibus ipsum quibusdam principibus sacri
imperii electoribus contra Adolfum, Romanorum regem legitimum, comitem de
Nassow, consurrexit valide ipsumque occidit prope Wormaciam campestri lite
regnavitque pro eo, constituit quoque prelia multa, occisus demum anno regni
sui decimo a Johanne patruele suo. Quociens autem idem Albertus in principio
creacionis sue in regem aliquid fecit, quod Bonifacio pape displicuit, papa
Bonifacius ipsum non regem, sed virum crimine lese maiestatis obnoxium verbis
et scriptis apostolicis nominavit. Talia pro talibus rex Albertus responsa pape
reddidit, nam ipsum non Petri successorem, sed detrusorem domini Celestini
scelestissimum sepius appellavit. Tandem intervenientibus quibusdam nuncciis
amicabilibus penne columbe deargentate innitentibus et posteriora dorsi in
pallore auri habentibus Bonifacius papa omnes errores, si qui habiti in
eleccione Alberti regis fuerant, auctoritate apostolica correxit, eleccionem
approbavit, ratificavit, gratificavit, ipsumque regem, futurum imperatorem
Rome, in publico consistorio nominavit. Capitulum LV. De plaga, quam Judei plurimi sustinuerunt in Alemannia. Annus Domini MCCXCVIus. Carnifex quidam Rintfleisch cognomine, vir degener et pauper, mente acer, nacione de Franconia, nescio quo zelo impellente ipsum, surrexit cum turba plebeia et constituit contra Judeos prelia multa quam stulta. Repentino namque semel quodam clamoris impetu in oppido Rotil dicto populum concitavit, ecclesiamque intrans crucifixum cum vexillo rapuit ac Judeorum petens hospicia, omnes, quos in ipsis reperit, furiose gladiis ac fustibus interemit. Convolabat mox ad istum Judeorum tortorem innumerabile vulgus plebeium, qui omnes pariter conglobati fecerunt exercitum copiosum, sequentes regem Rintfleisch quasi dominum suum verum, dehinc unanimiter ad Herbipolim, Rotenburg, Windisheim, Nurenberg ac ad plures civitates et oppida Alemannie se transferunt, in quibus nulli etati aut sexui parcentes Judeos passim circa decem millia occiderunt, quotquot autem ad castra aut ad municiones confugerant, consumpsit fumus et ignis, eos eciam extinxit cuspis, gladius et fustis, qui inventi fuerant in vicis ubilibet aut plateis. Irruit autem tunc timor vehementer super omnes Judeos in longinquis eciam regionibus constitutos. Eodem tempore uno et eodem die pius Wenceslaus, rex sextus Bohemie, omnes incepit Judeos, qui in universo regno fuerant, detinere, quos nequaquam vita, sed infinita pecunia privavit. Sic et diversarum terrarum principes fecerunt, ab ipsis enim Judeis in eorum constitutis dominiis vitam aut pecuniam abstulerunt. Huius plage tam immanis racionem assignabat opinio vulgaris, quod videlicet in Rotil, civitate Franconie, crucifixissent Judei Christum in hostia consecrata et sacratissimo sacrificio altaris: quidam namque, ut dicebatur, ex Judeis hostiam consecratam sibi per ancillam eorum procuratam acubus et claviculorum aculeis tam diu pupugerunt, quod ex ipsa ipsi primo et postea alii profluxisse sangwinem conspexerunt; opinantur tamen alii, quod factum fuerit amore pecuniam rapiendi. Quidquid sit, scio, quod de tanta strage permissio Dei fuit. Rintfleisch rex iste tibi gens Judaica triste Excidium fecit, te namque repente reiecit, Et quasi delevit, te namque Deus modo sprevit, Ipseque tortorem dat, quod te sic ad amorem Ipsius alliciat, tibi quod sua gracia fiat. O Judee dole! quia tu cum duplice mole Semper pressus eris, hic ac illic crucieris. Capitulum LVI. Quomodo dominus Conradus, primus abbas Aule Regie, dominam Agnetem, sororem Wenceslai regis, adduxerit de Sweuia in Bohemiam. Anno domini MCCXCVIo dominus Conradus, primus abbas Aule Regie, a
domino Wenceslao fundatore suo in Sweuiam transmittitur, et per eum domina
Agnes, eiusdem regis Wenceslai soror, ducissa Austrie et Sweuie, in Bohemiam
revocatur. Hanc itaque dominam, regis Ottakari filiam, regis Wenceslai
germanam, feminam multis virtutibus exornatam Rudolfus, Rudolfi regis Romanorum
filius, in coniugio habuit, et ex ea Johannem ducem genuit, qui postea suum
patruum Albertum, regem videlicet Romanorum, in Sweuia interemit. Hec itaque
Agnes, mortuo iam Rudolfo, viro suo, et in Pragensi ecclesia tumulato, in
Bohemiam concomitante abbate revertitur, ubi dulci fratris sui, regis
videlicet, solacio fruitur, sed post paucos annos moritur, corpus cuius apud
beatum Franciscum in Praga, cor vero in Aula regia sepelitur. Hec autem femina
non erat minus magnanima quam nobilis et illustris; cum enim sibi diceretur,
quod vacante imperio frater suus rex Wenceslaus paternis stans contentus
honoribus et propriis limitibus noluisset acceptare imperium, magnanimiter
protulit verbum, quod merito duxi presentibus inserendum: Si, inquit, totus
mundus preter spacium unius palmi esset meus proprius, totum ipsum mundum
ponderarem aut perderem, vel istud residuum meo imperio et dominio subiugarem. Capitulum LVII. De quodam sompnio regis Wenceslai, quod fuit evidens presagium sequentis mali. Per divinam providenciam plerumque disponitur, ut contingencium rerum precognicio quibusdam symbolicis apparicionibus et nonnunquam sompniorum visionibus habeatur. Roborat hoc testimonium legis veteris, ubi de sompnio Joseph et de visionibus legitur Danielis. Quadam igitur vice intempeste noctis silencio, cum rex esset in accubito suo et sopori deditus obdormisset, sompnium vidit terribile, ad cuius visionem suorum medulla constringitur ossium et pene totus vigor elanguit sompniantis. Hec autem erat apparicio visionis. Putabat se rex stare structuramque sui novi monasterii in Aula Regia, quod opere mirifico inchoatum ab ipso nondum tamen consummatum fuerat, diligenter inspicere et de consummacione eiusdem novelli operis mente sollicita perpensius cogitare, et ecce ventus turbinis veniens cum impetu flatum adduxit tam validum, ut sicut movetur arundo, que a vento agitata circumflectitur, ita epistilia cum basibus nutantibus moveri viderentur illarum quatuor principalium forcium columpnarum. Suboritur ad hoc ex grandium ventorum spirancium impulsibus turbulenta tempestas rigidior, que irrefragabilibus commocionis flatibus columpnas, quibus totum innitebatur edificium, quassat potenter et concutit, ut quasi tota illa plantacio novella evellenda foret in ictu tanti flaminis omnino funditus, illius devanstantis turbinis impugnans impetus minabatur. Sed nunquam in hiis anxietatibus rex diu dormitabit aut dormiet et non pocius illum gravem sompnium gravius sompnium intercipiet? Utique tam violento enim tactu eadem visio sompniantem in timore nocturno concusserat, quod regem de sompno suscitari ad vigilias grave non erat. Quomodo enim ad devastacionem rei vehementer amate amans dormire quiete poterat, ad cuius consummacionem cor cotidie sollicite vigilabat? Surgit itaque a sompno rex stuporatus mentalis turbacionis sompnolencia depressus, et quia difficile mentem non prodere vultu, interioris hominis caliginem exterioris amabilis faciei obfuscata hilaritas luce clarius demonstrabat. Porro rex ut homo sapiens suum sompnium non cassum, sed verius alicuius mali preludium intelligens mestus erat. Rege autem in archivo sui pectoris absconse visionem et interpretacionem eius memoriter revolvente ecce dominus Conradus, pater pius Aule Regie abbas primus, regi sic disponente Deo appropinquat, et quod vultus regius tristior esset solito, cum admiracione mixta mesticie ex evidentibus indiciis perpendebat. Sed numquid abbati sua rex sibi celabit sompnia, quem ex intimo amore diligens omnia facta sua scire volebat magna quevis et minima? Non puto. Regis enim affeccio abbatem adeo ex omnibus caris eius elegerat, quod indistincte omnium regalium fortuitorum successuum eundem conscium et participem esse volebat. Statim ergo, ut moris est amancium, mutuo scilicet sibi aperire secretum, id, quod viderat et occultum habuerat, rex abbati tanquam alteri sibi per ordinem enarrabat. Audiens tunc abbas pius huiuscemodi visionis modum, videns quoque perturbatum regem, dominum suum dilectum, quem amore reciproco sicut animam suam diligebat, conturbatus est et ipse. Sed quante tamen compassive amaritudinis iaculum pii abbatis cor vulneraverit, ipse scit, qui sustinuit et quia adhuc superest, tibi, si ab ipso quesieris, reserabit. Sed ne abyssus abyssum invocaret, hoc est, ne doloris vorago terminos sue mesticie profundaret, pius abbas sapientis more, qui multa licet interdum gravia dissimulat pro tempore, molestati regis tristiciam blandi sermonis eloquio sua temptavit industria dulciter delinire. Et licet propter statum instabilem rerum omnium mundanarum visio sibi dicta opinioni abbatis aliqualem terrorem incuteret, licet eciam tunc pace vigente Aula Regia nichil penitus contrarii sustineret, tamen ad solacium regis pavorem cordis per oris et sermonis audaciam dissimulans, quod vana et non curanda essent sompnia, abbas coram rege persuasivis assercionibus concludebat. Sed quis hodie vivens audebit asserere, illam regis visionem fuisse phantasticam et non pocius prenosticam futurorum tunc malorum exstitisse, quicunque tot adversitatum, calamitatum et inexplicabilium miseriarum gravamina in nostro tempore, una mecum vidit et lamentabili experimento didicit Aule Regie evenisse, unde illius inestimabilis excidii vastitas crudelissima, cui temporibus Heinrici, ducis Karinthie, qui postea voce et non significacione titulum et nomen regis in Bohemia habuit, cum toto regno Bohemie Aula Regia non minus paciens succubuit. Vera et severa interpretacio sompnii huius fuit. De quo dampnoso disturbio melius iudico nunc tacere, quam scribere modicum vel succincte, diffusum enim tractatum exigit de se fieri suo loco illius late miserie longa et miserabilis magnitudo. Et ut arbitror, rex ille spiritu prophecie nequaquam caruit, qui eciam felicis tranquillitatis pacato tempore venture pressure angustias ante previdit; hec tamen mala divina preveniente ipsum gracia non gustavit et licet Cato dicit: Sompnia ne cures, tamen hoc tibi dico, diu res Nulla manet stabilis felici statu, quin ei lis Et mala sors veniat. Que nunc est florida, fiat Res post hec marcens. Facit hec mala sors male parcens, Et Deus hoc fieri mittit, quod eum revereri Mens sciat humana, quoniam facit aspera plana, Et scit percutere, scit et hic sanare; timere Hunc sic debemus, a quo fluit id, quod habemus. Iam mala, iam leta Deus affert fante poeta: Ludit in humanis divina potencia rebus. Cuius tamen vertibilis ludi conscios facit esse, quos vult et prout vult
divina bonitas ex sua libera voluntate. Capitulum LVIII. De magna devocione, quam pius rex Wenceslaus ad beatam Mariam virginem habuit et quam libenter nomen Marie proferri audierit. Ea, que in abditis sacrarum occupacionum meditacionibus frequenter mentaliter actitantur, fervenciori desiderio, cum vocaliter prolata fuerint, audiuntur. Unde ad indicium intime devocionis et gracie, quam ad matrem plenam gracia virginem Mariam rex Wenceslaus habuit, hoc amoris privilegium a filio eiusdem virginis singulariter pro munere gratuito recepit, quod de ipsa virgine beata missarum solempnia et precipue Rorate celi desuper, de annuncciacione videlicet officium, pro eo, quod in ipso divine incarnacionis misterio Mariae quoque preconium frequenter et nomen exprimitur, coram sua presencia non solum sabbatis, verum eciam quasi singulis diebus, si non cantari solempniter, saltem tamen sibi legi peculialiter procuravit. Huic quoque officio devotissime astare consueverat et quociens hoc venerabile nomen Maria sonabat, illud ad celum elevatis oculis et manibus devoti cordis auribus patulis consolabiliter audiebat, omnem namque missam, in qua sue menti insitum hoc dulce nomen Maria in auribus suis non sonuit, minus anime sue sapidam fore dixit. Ex inolito quoque more approbande consuetudinis rex didicit, quod presbiteris singulis, qui rege presente quamvis in pluribus simul altaribus missas celebrare debebant, ore proprio disposuit, quid et de quo quilibet sacerdotum cantare vel legere deberet. Quociens tunc inter alias Requiem eternam, missam videlicet pro defunctis dici voluit, commisit et taliter ordinavit, quatenus collecta illa Deus venie largitor, in qua nomen Marie promitur, sine intermissione qualibet collectis ceteris adderetur, ut ex hoc auditui suo gaudium et leticia prestaretur. Da sibi virgo pia, celi regina Maria, Cum superis omen, quia dulce tuum sibi nomen. Nomen enim tuum et memoriale tuum in desiderio anime sue fuit. Item de eodem. Stabat aliquando cum suis familiaribus familiariter in quodam preeminenti loco domus abbatis in Aula Regia, que tunc noviter constructa fuerat. Rex respiciens per fenestram consideracionis animo prospiciens hinc et inde, cumque deliciosus situs Aule Regie et circumiacentis loci iocunda amenitas et amena iocunditas, que tunc se regis et assistencium offerebant obtutibus, complacenciam visui et oblectamentum singulis humanis prebuissent sensibus et ad hec ipsa loci speciositas regi cum ceteris loquendi et eciam commendandi dedisset materiam, inclitus ipse rex interne devocionis exuberanciam, quam ad beatam virginem habuit, in cordis scrinio celare nequiens, oris oraculo verbum bonum eructavit sic dicens: Nisi locum istum deliciosum, duobus concurrentibus fluviis irriguum, arboribus consitum, pascuis fertilem, vineis, agris non sterilem, qui hactenus delicias prebuit regibus, domine mee virgini Marie donacione perpetua liberaliter contullissem, nulli unquam alteri sanctorum, nec ipsi Christo forsitan obtulissem. Quid est hoc? Quid dicis rex fidelis? Quid loqueris? Nunquid articulos fidei et modum credendi nescis, cum Deo hominem, Christo Mariam anteponis? Sed ne de hiis verbis, que ex fervoris non erroris spiritu de corde regis eruperant, quispiam de audientibus scandalum aut dubium sumeret, ex quo scilicet motu rex dixisset talia, que ordinem credendi preposterum pretenderent et creaturam creatori et talem matrem tanto filio anteferrent, pius dominus Chonradus, Aule Regie abbas primus, ceteris familiaribus regi familiarior animum regis intelligens ad robur devote sentencie, quam rex protulerat, beati Bernhardi auctoritatem produxit ad medium, ita dicens: Nulli, inquit, est dubium, quin totum ad laudem et gloriam cedat filii, quidquid honoris et preconii exhibitum fuerit ipsius genitrici. Regi auctoritas placuit, tacuit, quia consensit, sciebat enim, quod ex fide recta, caritate non ficta, sed urgente ipsum amore ab eo tam ignitum eloquium emanasset. Quis enim sane mentis crederet, fidelem regem in dileccionis pondere tanto filio talem matrem pretulisse, eum matri non cuiuscunque hominis, sed matri duntaxat Christi, Dei videlicet et hominis, dum talia percipit, contulisse. Verum tamen, si hunc ardorem sui desiderii, quem ad te virgo pia habuit, yperbolice excessivis eloquiis expressit et si amore instigante rex pius loquendo excessit, quod nescio, tuum est mater sapiencie discutere et coram tuo filio, qui tantum fervorem cordi regis infuderat, diffinire, sed et hoc possum tantummodo scire: Si bonus est tectus, suus affectus bene rectus, Indicat effectus, en quantum nobile pectus Te pia dilexit, cui porrexit sua rex, sit Edibus in celi dives, qui mente fideli et devota contulit tibi, o regina, cohortis angelice locum mansionis in suo
regno Bohemie, quo temporaliter regalis animi generositas poterat maxime
delectari. Capitulum LIX. De favore et amore, quem rex Wenceslaus ad omnes personas religiosas habuit. Qui scit, quod similitudo maxime interioris habitudinis a sapientibus amicicie causa ponitur et quod ea, que amat animus, oculus avide contuetur, haud dubium intelliget facile, quam fervido dileccionis spiritu erga religiosos singulorum ordinum ordinata regis affeccio movebatur. Nam sicut nos ipsi proprio oculo, qui tamen aure cercior arbiter est, conspeximus, ex diversis ordinibus religiosorum virorum non paucorum venerabilis numerus, ut inter cotidiane consorcium familie familiarior ipse regio adesse deberet palacio, ut regis disposuerat iussio, assumptus fuerat et adscriptus, in quorum presencia religiosus aspectus regius delectabatur, iocundis quoque delectacionis deliciis devocione refertis interior animus pascebatur. Premonstratenses ibi sunt Cisterquecienses Et cruce signati per signa crucis variati, Et monachi nigri visi non sunt ibi pigri, Fratres Francisci, fratres eciam Dominici Ac Augustini, raro fuerant ibi bini, Sed plures, rite qui dicti sunt Heremite, Et Carmelite sunt hic. Hii dogmata vite Informant regem, ponunt tales sibi legem Verbis et vita dicentes: rex mala vita, Omnia discernas, teneas bona, sed mala spernas. Et non tantum religiosorum grex domesticus regi adesse consueverat, verum eciam bonus odor devocionis regie sic se in omni loco diffuderat et in omnem terram sonus opinionis optime de rege tam inclito exiverat, quod fama ducente celebri ad regem magnificum non tantum de propinquis, sed non minus de longinquis mundi finibus diversi status et ordinis personarum religiosarum frequencia non modica cotidie affluere non cessabat. Vidimus nempe non solum de Italie, Francie tociusque Germanie partibus universis, sed nunc de Russia, nunc de Prussia, nunc de Grecia et nonnunquam de ultimis Ungarorum et de maritimis finibus ad hunc famosum regem confluere religiosos et eciam clericos plurimos seculares, quorum quidam barbam, alii comam more barbarico nutrientes suo ritu in greco, quandoque eciam in slauico idiomate celebrarunt missarum solempnia sepius coram rege, quorum plurimi discrecionis habentes spiritum consideratis domo et familia huius regis et ordine mensarum et ciborum vasorumque eius ultra vix habebant spiritum, sed veraciter cum regina Saba, que audire et videre sapienciam Salomonis venerat, non sub fuco adulacionis, sed ammiracionis animo regi multociens hec dixerunt: Maior est gloria tua fama, quam de te in terris nostris audivimus, et superat rumoris amplitudinem tue sapiencie et potencie magnitudo. Hiis abeuntibus alii statim supervenere et alii, qui tamen omnes benigne suscepti, benignius pertractati, demum regalibus xeniis largissime honorati regi valedicentes tam munifico ad loca, de quibus venerant, cum gaudio remeabant. De terris multis multos, si noscere vultis, Larga manus dantis traxit quasi vis adamantis, Qui solet attrahere sibi ferrum. Laudis habere Rex titulum debet, quia grandia munera prebet. Capitulum LX. Quomodo pius Wenceslaus rex singulariter et antonomasice ordinem Cisterciensem dilexerit. Licet ex infusa sibi gracia ad omnes ordines regis affeccio pia gestans viscera se generaliter extenderet, peculiariter tamen precipui amoris privilegio cunctis aliis ordinibus ordinem Cisterciensem regalis favoris benignitas in gradu dileccionis preponebat; unde non immerito censendus est monachus in interiori homine, qui professores Cisterciensis ordinis non aliter, quam suos monachos et ordinem eundem nisi suum ordinem frequenter ex affectu intimo consueverat nominare. Quociens vero casu accidente aliquem Cisterciensem licet prius invisum vidit rex monachum, presentibus sibi dicere graciose consuevit: ecce monachus nostri ordinis illic vadit. Monachos vero Aule Regie non ut monachos sed pocius ut proprios filios fovit et novit nobilis humilitas, sic ut eorum quemlibet proprii nominis et officii vocabulo nominaret, et qui regem non cognosceret, ipsum fratrem monachorum e familiari eloquio forte putaret. De observanciis quoque regularis discipline et laudabili ordinis Cisterciensis consuetudine studiose quesivit, quesita memoriter retinuit, ita quod amore magistro quandoque de ordine plus loqui scivit, quam persona aliqua, que pro tempore fuerat cenobita. Unde ad abbates, qui cotidie aspectui regali fuere presentes, rex nonnunquam convertebat humiliter benigno affectu: Hoc et hoc, inquiens, iam nostri faciunt monachi et filii in conventu. Dissolutis tamen animis, mundane vanitati deditis tam sancta familiaritas displicuit, regem quoque hunc monachorum et clericorum tantummodo hominum quorundam indevocio nominavit. O perniciosa temerarii iudicii detraccio! Quomodo audes os tuum in celum ponere? Aut forsitan non audisti legere: cum sancto sanctus eris, et qui cum innocente graditur, dirigitur a Domino? Non te tangat sibilus iste lingue dolose o rex, sed religionis amicus confidenter dic: moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia, illi autem salutis tue emuli profitebuntur in claustro, in quo nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Quando rex vixit, illud sepissime dixit: Ordo, cui cor do, meus est Cistercius ordo, Hunc ego cognosco, cuius suffragia posco, Hic ordo sanctus et tantus, quod nequit ore Ullus homo fari, meditari cordeque, flore Est laudis plenus, sed egenus fraudis honore, Corde columbino degens habitu sub ovino, Cunctis prepono, cui me nunc et mea dono. Premia digna pia pro me sibi redde Maria Hunc sacians illic, alit eius me cibus istic. Capitulum LXI. De solempnitate coronacionis gloriosi Wenceslai, regis Bohemie. Heroicum scema, quod magnificumque poema Cudere nunc posset mea mens et scribere nosset De magnis factis hiis temporibus nuper actis, Quando coronatus rex est sceptro decoratus: Vult meus hoc sensus et non valet irreprehensus. Ergo sit: huic parcas, quoniam vacuas habet archas. Sic quod in hiis scire modicum possum reperire, Sed consolatur bene me, quod Seneca fatur: Maximum genus laudis est, laudando succumbere et quando laudati virtus vires exsuperat oratoris. Rege pacifico, qui de excelso celorum habitaculo humana sub specie ad vallem nostre miserie descendes in terra hominibus bone voluntatis pacem nuncciare et dare venerat, misericorditer disponente post turbulentas discordiarum nebulas grata tranquillitatis et pacis serenitas in regno Bohemie exoritur, regi naturali super optato divini doni beneficio gaudium nascitur, populus regni in suo rege gaudet uberius et letatur. Sic itaque mitigatis adversitatis algoribus flante felicitatis vento lenius, cum consolacionis flores in terra regni Bohemie erumperent, naturali quoque regi successus accrescendo prosperi fiducialiter arriderent, de progenitorum divorum regum gloria regia ipsa proles heres regni ex innata sibi magnanimitatis vena generoso cepit cogitare animo et hoc mente prudente sedulo racionabiliter revolvendo tacitus perpendebat, quod utique status suus exigeret, immo honori regni illud maxime competeret, quatenus per legalis consecracionis beneficium decentibus insigniendus apparatibus diadema et sceptrum regni susciperet et ad solium patrum suorum solempniter ascenderet titulumque regium rite, re et nomine obtineret. Hec quasi tacite deliberacionis conclusio voluntas regis palam proponitur et ab omnibus audientibus approbatur. Quomodo enim illud displicere poterat, ad quod ut fieret omnium baronum, nobilium, civium prius dudum ammonicionis exhortacio persuasibiliter laboraverat? Omnibus igitur in unum consencientibus et bono proposito sui naturalis domini congaudentibus dies et terminus regie coronacionis ab ipsis satis prolixus prefigitur, ut ad festum tam celebre rerum omnium opulenta copiositas procuretur. Sciens autem regis coronandi sapiens devocio, quod omnis potestas est a Deo, quia ipse est rex regum, dominus dominancium et princeps regum terre, et Salomone rege testante, quod in manu Dei sit rex quilibet et cor regis et quocunque voluerit vertet illud, ut gradualiter ascenderet ad fastigium regni sui, primum cepit querere regnum Dei. Non inconsulte rex hec fecit neque stulte, Nam quod querebat, operante Deo capiebat. Statim igitur ad sedem sanctam apostolicam, ubi ligandi atque solvendi auctoritas residet, ad summum pontificem dominum Bonifacium octavum, qui sextum librum decretalium edidit, solempnes solempniter expeditos ambassiatores suos rex destinat pro eo, quod primo sanctam benediccionem a domino apostolico recipiat et quod regis pium propositum ut obedientis filii vera mater Romana curia non ignoret. Nec diu revertuntur nunccii leti, freti fructu itineris sui, nam ut commissum fuerat, apostolice benediccionis salutem et graciam et ad regale propositum connivenciam regi legatorum suorum sollicita fidelitas ad libitum reportabat. Apostolicas quoque iidem nunccii referebant bullatas litteras, in quibus venerabilibus patribus dominis Heydenrico Scedlicensi, Conrado Aule Regie abbatibus plena apostolice potestatis tradebatur auctoritas, quatenus ipsum regem una cum uxore sua Guta in proximo coronandos ab omnibus excommunicacionis, si forsitan incidissent, vinculis et omnium peccatorum suorum nexibus deberent absolvere ipsius summi pontificis potestate, ut sic mundati ab omni inquinamento criminum purificatis conscienciis sanctum suscipere possent regalis unccionis sacramentum. Taliter a sorde mundo cum simplice corde Sacra datur regi tunc unccio consona legi. Post hec ad reverendissimum dominum Gerhardum, sancte Maguntine sedis archiepiscopum, cuius interest officii coronare reges Bohemie, nunccii regales regie intencionis negocium deferunt: cui, qualiter et ad quid suam venerandam personalem presenciam expostulet rex, exponunt. Quos benigne metropolitanus suscipit ipsorumque peticioni tum propter regiam consecracionem, tum propter propriam retribucionem benignius non contradictorie annuit et consensit. Cum enim nemo propriis cogatur stipendiis militare, ex approbata consuetudine solent, cum coronam suscipiunt, centum marcas auri purissimi reges Bohemie suis coronatoribus liberaliter assignare. In illo tamen tempore, quia idem archiepiscopus per sedem apostolicam suspensionis ab officio et interdicti laqueis irretitus fuerat, hoc regali negocio nonnullum obstaculum offerebat. Sano previo consilio denuo ambassiatores diriguntur apostolico, et ut longa verbis constringam brevibus, votis optatis potiti missi revertentes nunccii huiuscemodi metropolitano Maguntino obtinuere graciam, quod per illum duntaxat diem fungi suo pleno debeat officio, quo regie coronacionis celebranda sit consecracio, hoc pro tunc archiepiscopo et regi coronando suffecit. Illum enim diem celeberrimum pro anno eorum quilibet reputavit et tunc, quod sequitur, factum fuit: Cursores multi fortes iuvenes et adulti Ad loca longinqua non obmittendo propinqua Tunc discurrebant, qui regia scripta ferebant, In quibus hoc thema fuerat: quia rex diadema Vellet suscipere venerandaque festa tenere, Principibus cunctis hinc supplicat, ut sibi iunctis Pluribus adveniant, quod in hoc plus gaudia fiant. Advocat et cives, veniat cum paupere dives, Nemo sit exceptus, quia presens quivis adeptus Sumet mercedem, quam tunc portabit ad edem. Unum predico tibi, cum venies, ut amico: Bursam custodi, sint et clausi bene nodi, Si bursicida veniet, plagam sibi vi da, Caucius ista vide, sed non aures sibi cide. Nam puer audivi, post expertusque rescivi, Quod de sancta synodo veniunt burse sine nodo, Sic non mireris, si taliter hinc gradieris, Sic non mireris, hic si per furta graveris, Sic non mireris, nam tunc ibi fur erit, eris, Si non cautus eris, credas michi decipieris, Si non credideris, per te tunc experieris. Capitulum LXII. De die festivitatis et consecracionis domini Wenceslai, regis Bohemie. Omnibus igitur ad tam famosi festi gloriosa solempnia necessariis per mercatores et provisores regis idoneos in intervallo prolixi temporis de longinquis eciam regionibus adductis et in copia inestimabilis superhabundancie ordinate et decentissime preparatis dies exspectate instabat leticie, per presenciam quoque et adventum reverendissimorum patrum et dominorum domini Gerhardi sancte Maguntine et Borchardi sancte Maydeburgensis sedis archiepiscoporum, domini Gregorii Pragensis, domini Theoderici Olomucensis, domini Alberti Misnensis, domini Heinrici Constanciensis, domini Petri Basiliensis, domini Frisigensis, domini Johannis Cracouiensis ac Lubucensis episcoporum, per presenciam quoque venerabilium patrum dominorum Cisterciensis, Premonstratensis et beati Benedicti ordinum singulorum abbatum, nec non per omnium prepositorum, priorum, decanorum, canonicorum, plebanorum et ecclesiarum rectorum, seu quacunque dignitate preemineant, de regno Bohemie et de pluribus alienis partibus adventum. Felix desiderate surgit hora leticie; insuper per gloriosam illustrium principum presenciam domini Alberti Austrie, Bolconis Slesie, Glogouie, Opulie et aliorum ducum nec non per aspectum magnificorum principum domini Hermanni Brandeburgensis, domini Ottonis cum telo, domini Friderici Misnensis marchionum gaudium ingeritur. Exoptate leticie tam festive augmentabat quoque festivitatis illius decenciam spectabilis et preclara multarum terrarum comitum, liberorum baronum, militum et innumerabilium aliorum nobilium nobilis presencia. Adest igitur festum celebre, quia illuxit dies glorie, quo refulsit sol in regno Bohemie, qui prius erat in nubilo, nunc autem coruscantibus radiis micans in iubilo ortus est sol et congregati sunt. Dici iure soles sol, rex tu regia proles. Tibi igitur o rex, qui sol iusticie ad imitacionem veri solis, eterne glorie esse teneris, dicitur: ortus est sol et congregati sunt. Qui et ad quid? Convenerunt siquidem principes in unum, nequaquam adversus dominum et adversus Christum eius, sed convenerunt principes in unum et reges, ut serviant domino et Christo eius, sicut enim quondam ille populus Israheliticus venit universus in Ebron, ut constitueret sibi Dauid regem, sic populus tuus et domus patris tui, que est pars hereditatis tue, ut constituat te hodie in solio patrum tuorum, convenit in unum, ut constituat te principem et super se regem suum Christum, o rex tu dominus, hic autem populus tuus et oves pascue tue orantque hodie pro te: Ungat te Deus, Deus tuus oleo leticie pre participibus tuis, serviant tibi tribus populi, esto dominus fratrum tuorum, qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benediccionibus repleatur, crescere te faciat Deus meus sicut arenam maris et donet tibi de rore celi benediccionem et incurventur ante te filii matris tue, esto dominus fratrum tuorum. Cum igitur tocius multitudinis esset cor unum et votum unum pro Christo domini, rege videlicet suo, ut sibi unccio sanctissima infundatur, ecce anno Domini MCCXCVIIo etatis vero regis Wenceslai vicesimo sexto in die sanctissimo Pentecostes, que tunc fuit quarto Nonas Junii, in figura anni iubilei, universo iubilante populo Prage in ecclesia kathedrali iuxta altare summum beati Viti martyris a reverendo domino Gerhardo, Maguntino archiepiscopo, domino Borchardo Maydburgensi archiepiscopo, et aliis pluribus episcopis et prelatis solempnibus solempnissime cum debita decencia et reverencia circumstantibus serenissimus princeps dominus Wenceslaus secundus, rex Bohemie sextus, una cum sua coniuge, illustri domina Guta, domini Rudolfi regis Romanorum quondam filia, est decentissime ac devotissime sancti Spiritus invocata et cooperante gracia ornamentis regalibus, corona sceptroque regio, sancta consecracione et unccione previa legaliter insignitus. O quanta hic leticia et tripudium exultantis populi! O quot et quanti ex ubertate gaudii interius scaturientes aquas effundunt letancium oculi! Hii vocibus indoctis, sed quas solus effrenis factus pre gaudio format affectus, clamant et acclamant, alii se ipsos vix cognoscentes pre leticia ympnum Te Deum laudamus cantantes reclamant, alii regem in decore suo videntes obliti pre gaudio de omni melodia clamore exultacionis alcius vociferant, rugientes: Gloria et honore coronasti eum Domine et constituisti eum super opera manuum tuarum, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Erat autem omnium vox una et oracio: Vivat rex Wenceslaus, vivat rex Wenceslaus, et abierunt leti dicentes: Vivat rex in eternum. Amen. Tunc plebs exultat, clamoribus aula resultat, Fit totusque chorus clero psallente sonorus, Hii tunc exaltant cantus, alii quoque saltant, Letantes mente de rege novo sapiente Dicunt: rex divus sit, vita perpete vivus Regnet, proficiat, felix super omnia fiat. Quis non gauderet et gaudia mera teneret, Quando conspiceret, quod concio leta studeret Nonnisi letari, nequit os hec gaudia fari, Que pellunt triste. Benedic regem pie Christe. Capitulum LXIII. De precioso apparatu ad coronacionem regiam adaptato et de multo populo tunc ibidem congregato. Ne coronacionis debitum officium dignitatisque decus et regie opulencie maiestas, que claris titulis in summum erigenda sunt apicem, paulisper submissius ducerentur, quam decet, factum est pro regali commodo et curia inter montem Petrinum et ripam fluvii Wltauie in loco campestri plano et ameno palacium mire magnitudinis et structure de serratis arboribus et dolatis, conpaginacionibusque ferruminatis tanquam perpetuo duraturis, atque hoc aliquantulum in altum a terra elevatum fuerat eminencius, ut ascensum preberet et aditum per gradus. Mense, sedilia quoque et omnia, que pertinere poterant ad convivium celebrandum, prout ingenium artificis dictare potuit, nichil ex hiis omnibus fuerat pretermissum, insuper et tocius palacii et tentorii regalis ambitus et circuitus circumdatus erat preciosissimis pannis diversi generis et coloris, qui interpolati multiformitate auri et argenti gemmarumque decore fuerant non parumque inter serenas facies principum rutilabant. Itaque hec omnia facta sunt dignissime et completa, opere precium erat commendare posteris tale festum, quod et commendabat ipsa raritas, nobis semel visum. Sed quid de multitudine dicemus, cum honor regis sit in populi multitudine testante rege Salomone, certe longe lateque diffusa legacio et sonus, qui volante fama de coronandi regis gloria in omnem terram prius exiverat, istis festivitatibus celeberrimis interesse paucum populum non sinebat; congregatus enim erat inibi populus eadem facilitate innumerabilis sicut arena, que est in litore maris. Ad presenciam tam inestimabilis multitudinis magnitudo civitatis Pragensis minoratur, platearum latitudo angustatur, omnis locus amplus hinc constringitur et artatur. Quomodo enim non putemus artari locum unum, ad quem ab omni terrarum circumferencia populi diametraliter confluunt velut ad punctum? O Praga, Praga civitas regni magni gaude et letare, quia nunc cantatur in te canticum leticie: Super muros tuos constituti sunt, qui tota die et nocte non tacent, laudare nomen novi Christi tui regis Wenceslai et per omnes vicos tuos ab universis vox exaltacionis canitur et salutis. O civitas inclita, quam magna nunc est gloria tua, et quam ingens locus possessionis tue, leva in circuitu oculos tuos et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi, omnes fines iamiam honorant te propter dominum Christum tuum, qui unctus est tibi in gloriam et laudem. O civitas gloriosa, quanta nunc in te opulencia intus domorum tuarum facies et latera parietum bisso vestiuntur et purpura, plateas tuas fugatis tenebris in nocte radiantibus fulgoribus rutilans fax illustrat, forinsecus autem fixis ubique tentoriis campi tui replentur ubertate florida germinis militaris. O quam pulchra sunt tabernacula tua in circuitu tuo urbs prefulgida! Hii ab oriente et occidente, alii ab aquilone et austro sua fixere tentoria tuo regi tibique pro sempiterna gloria, ut filii, qui nascentur et exsurgent, enarrent filiis suis, ut cognoscat generacio altera, et enarrent magnalia tanti regis. Capiat autem, cuius possit estimacio, quanta ibidem expensarum summatim racio et populi fuerit multitudo, quia ut honestus vir dominus Lutoldus plebanus de Wilhelmswerde michi retulit, qui pro tunc pabuli notarius exstitit, solis hospitibus et advenis pabulum de curia regis dabatur pro equis, quorum equorum numerus fuit centum millia nonaginta millia et insuper equi mille, ad hoc vero non conputabatur pabulum, quod dabatur pluribus indigenis et hiis, qui inter cottidianam familiam fuerant computati, quorum tamen numerus non est parvus. In Novo quoque foro per occultum meatum subterraneum fontes facti fuerant, de quibus vinum more fluminis, qui voluit, hauriebat. Nequaquam eciam valeo sub silencio pertransire, quod solo coronacionis tempore pro ovis pullorum expense fuerant marce gravis ponderis octingente, et si promptus computista fueris, rogo, quatenus cyfrando invenias, quot vini potatores fuerint, qui coronacionis tempore tantum pro glacie propter infrigidacionem vino imposita viginti quatuor marcas argenti Pragensis ponderis expenderunt, cum autem inveneris, huc adscribas, festino enim ad alia progredi, hic non valeo diucius immorari. Hinc ac inde gyra, si queris cernere mira, Regi congaude, que sunt dignissima laude, Curia regis habet, ubi nullus eget neque tabet. Omnes letantur gradibusque suis sociantur. Conspicis hic multa pulchra specie bene culta, Conspicis hic multa bona, nunc mala, nunc modo stulta. Est populus multus, hic est sapiens, ibi stultus, Est populus multus, ibi sunt iuvenes et adultus, Est populus multus, sunt dissimiles sibi vultus; Sic sunt et mores: cupit hic res, alter honores, Hic petit, ut moris est, hic causa dat honoris. Dant domini, famuli portant munus quasi muli, Sic et honorati domini sunt, sunt honerati Servi per dona regis. Facit ista corona. Audi nunc acta, que tunc fuerant ibi facta: Hic se barones clipeis per brachia trudunt, Illic tyrones per tyrocinia ludunt, Vibratas hastas frangunt, si non procul astas, Hoc caveas multum, quod non tangat tibi vultum. Non est platea, que non sit plena corea, Ista Bohemorum, sed et altera Theutunicorum. More fuit gaudens plebs hec manibus bene plaudens, Hic etenim muse propriis sunt artibus use, Tympana, nabla, chori, tuba sambucique sonori, Rotta, figella, lira resonant dulcedine mira. Omne genus ludi fuit hic: currunt ibi nudi, Ut fiant habiles, pugiles non sunt ibi viles, Hic scit cantare, quidam carmen recitare, Talis saltare, manibus scit et ille meare, Est ibi magna fura, sed nolo dicere plura, Sufficit hec scire, quod vidi quemque redire De tanto festo letum non corde molesto. Oremus Christum, quod regem protegat istum, Det sibi solamen, homo dicat quilibet amen. Capitulum LXIV. Quomodo pius rex Wenceslaus sequenti die coronacionis sue novam ecclesiam fundavit in Aula Regia. Regum referente historia didicimus plurimos reges ex Juda non solum pro adepta de hostibus victoria, verum eciam pro suscepta honoris gloria olim ad templum sanctum, quod erat in Iherusalem, venisse, et ibidem obtulisse sacrificia, victimasque et hostias pacificas domino Deo Sabaoth immolasse: hoc de Ezechia legimus et Iosia. Quid minus istis regibus Iuda fecit iste rex iuvenis et tenerrimus? Nichil utique. Solus enim rex Salomon rex ex eis, que Dauid pater suus sibi reliquerat, donariis, templum in Iherusalem construxerat, in quo populus adorabat. Reges igitur Iuda et Iherusalem, qui fuerunt postea, offerebant quidem in templo, sed non templum, iste vero rex novus non solum sacrificium acceptabile obtulit in templo, verum eciam templum obtulit domino pro sacrificio, unde ne rex gratissimus ingratitudinis vicium incurreret, sciens, quod ingratitudo fontem pietatis, rorem misericordie et fluenta gracie exsiccat, et eciam, ut de accepto beneficio consecracionis et unccionis sue non immemor factus primicias Deo regi magno offerret, disposuit in corde suo novam domum Domini in Aula Regia fundare et construere ad honorem Dei et virginis Marie; festinat igitur rex in opere, quod diu opportunitatem querente secum tractaverat mente. Completo igitur memoriali die et festo celeberrimo coronacionis regie, statim inmediate die sequenti altera, id est secunda feria post Pentecosten, que tunc fuit anno domini MCCXCVIIo tercio nonas Iunii, cum universa curia et turba principum, nobilium et omnium aliorum, qui ad diem festum convenerant, rex ex novo coronatus ad fundacionem suam venit in Aulam Regiam valde mane orto iam sole, ubi statim rex regalibus ornatus insigniis in loco aptato et fundamento prius ad hoc fosso et disposito novum monasterium fundare nititur, quod hodie inchoatum cernitur. Dominus igitur Hermannus, Maideburgensis archiepiscopus, una cum rege et domino Conrado, abbate primo, monachorum choris astantibus in circuitu et cantantibus, cum oblacione et magna devocione primarium lapidem imponit, in quo lapide scriptum aureis litteris fuerat: Jesus Christus. Quo posito et ipsis de fundamento exeuntibus iam dictus dominus Hermannus, Maideburgensis archiepiscopus, solempniter pontificalibus indutus in loco, ubi hodie maius altare beate Virginis stat, in eadem ecclesia assidente rege in regalibus ornamentis et astantibus reverendis episcopis et dominis Gregorio Pragensi, Theoderico Olomucensi, Johanne Cracouiensi, Alberto Misnensi, Petro Basiliensi, Heinrico Constanciensi, Lubucensi, Frisingensi missam de annuncciacione beate Virginis, videlicet Rorate celi desuper, cum solempnitate maxima celebravit, septem episcopi in missa illa pariter cantaverunt alleluia, nullus autem, ut puto, qui coronacioni interfuit, huic fundacioni defuit. Missa vero illa finita rex coronatus sceptrum regni manu tenens processit et in circuitu fundamenti iam fundati monasterii quadraginta et ducentos barones ac nobiles regni Bohemie ac multarum aliarum terrarum cinxit balteo militari. Hinc laus, hinc gloria resonat in secula, opus vero manuum suarum regis huius pietas non despexit, sed respexit oculo subvencionis assidue, nec cessavit rigare per larga munera, quod sua plantavit dextra, Deo usque hodie dante pro sua gracia inchoato monasterio incrementa. Accipe rex Christe bona dat nova rex pius iste, Fert cito productum rex hesternus tibi fructum. Rex hic in exemplum voti sancti modo templum Incipit exstruere, postquam nova sceptra tenere Incepit regni, non hoc ex pectore segni Fecit, sed die cupiente placere Marie Atque suo nato petit, ut sua fine beato Claudatur vita per virtutes redimita, Sit custodita tutore bono sua vita, Agmine munita sit in angelico sua vita Prospera semper, ita stet fraude nocente sopita. Ingenti vero amore, quem rex ad fundacionem suam habuit, ipsum ducente Aulam
Regiam nunquam munere vacuus et solacio cottidie visitavit, non tantum presens
opere delectabatur in novo, sed et absens ex sola memoria et mencione de sua
fundacione a quocunque habita omni evanescente tristicia in spiritu uberrimus
exultavit. Capitulum LXV. De morte domine Gute, inclite regine Bohemie, fundatricis Aule Regie. Gaudia mundana pereunt quasi sompnia vana, Et velut in sompnis honos est phantasticus omnis, Tristia succedunt nobis, cum leta recedunt, Et perit ut fenum, quidquid tu cernis amenum. Nec mirum, quia ut Salomon affirmat, extrema gaudii luctus occupat, unde ipsa veritas, que essencialiter est incommutabilis stabilisque manens dat moveri cuncta, huius mundi fluxibilem variacionem insinuans dixit: Regnum meum non est de hoc mundo, mundus enim transit et concupiscencia eius. Sibi autem soli dictum est: Tu autem ipse idem es et anni tui non deficient. Sic igitur versa est in luctum cithara nostra et organum nostrum in vocem flencium, et merito, quia tam iocundas festivas et tam preclaras ab oriente usque ad occidentem festivitates inclite domine Gute regine, fundatricis Aule Regie, septima decima die a coronacione sua, hoc est quarto decimo kalendas Julii, mors immatura et multis fletibus obfuscavit. Auspicium mestum deflorat nobile festum, Principium letum cecat veniens cito letum, Namque coronata post tam solempnia grata Proch dolor! exuta nexu carnis bona Guta Nomen habens a re, vivens sine crimine clare, Inclita regina fuerat, cui sit medicina Dextra larga Dei sibi dans sedem requiei, Et quis non fleret et toto corde doleret, Quando conspiceret, quod mortua forma iaceret, Et speculum verum preclararum mulierum, Servans virtutem tribuens aliisque salutem, Laude fuit digna, generosa, pudica, benigna. Cum autem eadem domina regina Guta pia, inclita, invalescente morbo, quem in infantuli partu tunc noviter precedente contraxerat ex vehementibus doloribus velut ex certis mortis nuncciis cognosceret, quod ei ultimus vite terminus advenisset, sapienter de rebus et de domo sua incepit disponere et, que prodessent anime, cogitare: unde omnibus sacramentis ecclesiasticis munita dominum Conradum, abbatem primum Aule Regie, quem vivens in Christo sincere dilexit, moriens suum testamentarium constituit, discrecioni enim sue commisit omnia sua, ut ex hiis elemosinas faceret viduis, pupillis et egenis distribueret, solveret quoque, que accommodata quovis modo fuerunt et redderet unicuique reddenda, quod et totum factum est. Steterat aliquando in quodam festo magno in testudine elevata capelle beati
Jacobi apostoli, cum adhuc ibidem conventus divinum celebraret officium, in
Aula Regia hec pia et laudabilis regina bona Guta, cumque omnes monachos albis
vestitos cucullis, ut moris est, conspiceret et quod solus suus abbas dominus
Conradus tali veste alba careret, sibi super eo ammiranti et de hoc
interroganti dictum est: Dominus abbas hac vice cuculla caret, quia raro
cucullam solet servare diu, sed indigenti dat. Regina tacet, tacite nobilem
pannum de scarleto albo sibi portari iubet et cucullam carenti abbati fieri
mandat, demum veniente abbate regina conglobatam cucullam panno mundo involutam
abbati tribuit et quod tali utatur clenodio, rogat et dulciter precipit. Nodos
abbas aperit, cucullam esse conspicit ipsamque amore dantis induit. Nec eadem
veste diu usa est pia largitas abbatis: finierat autem tunc noviciatus sui
annum dominus Otto, cui professionem facienti eandem vestem dedit et in ea
ipsum more solito benedixit. Et si de preteritis vaticinare quis posset, utique
dicerem, quod talis vestis collacio ex divina dispensacione sed non casualiter
facta fuisset, nam idem dominus Otto, vir sapiens, domino Conrado abbati pro
tempore, altero dimidio videlicet anno, quiescenti in officio abbacie
successit, nec tamen plus quam anno cum dimidio in Aula Regia secundus
abbatizavit, nam subito ipso cessante dominus Conradus primus reassumptus est.
Dominus autem Otto, qui in officio domino Conrado successit, morte precessit,
nam idem dominus Otto, abbas secundus Aule Regie, obiit anno Domini MCCCXIIIIo
in mense Marcio. Domina vero Guta, regina piissima, mortua est anno Domini
MCCXCVIIo quarto decimo kalendas Julii, sepulta in castro Pragensi
circa sepulchrum Ottakari regis; et fecerunt omnes populi planctum magnum super
eam. Propter novitatem vero Aule Regie adhuc sepulture loca congrua non
habentis, illud gloriosum corpus sue coniugis rex tunc ibidem distulit
sepelire, sed cogitaverat et tum hoc eciam verbis expresserat quibusdam
familiaribus loquens secrecius, quod postea edificiis erectis melioribus et
locis ad sepeliendum aptatis eiusdem coniugis et patris sui, regis videlicet
Ottakari, gloriosa corpora vellet transducere et in Aula Regia cum regali
decencia humo dare. Nec aliquis de hoc dubitare poterit, quin eorum corpora,
quos sicut se ipsum dilexerat, ibidem esse voluerit, ubi et ipse requiem et
mansionem in seculum seculi vivens et moriens preelegit. Capitulum LXVI. Qualiter et quare grossi denarii primo inceperint in regno Bohemie monetari. A primeva terre Bohemicalis origine usus confusus fuit in numismate, qui adhuc in plerisque regionibus solet esse. Quibuslibet quippe annis in urbibus et civitatibus Bohemie singulis transfigurabat formam denarii moneta semel aut bis, ita ut qui heri et nudius tercius fuerat sepe denarius bonus et datilis, post breve dierum spacium esse desineret usualis. Quam dampnosa et exosa hec frequens monete variacio toti regno fuerit, facile perpendere poterit, qui hoc metiri subtilius racionis perpendiculo non fastidit. Tollebat namque in parte maxima hec varietas convivendi amicicie modum, cui precipue innititur genus humanum. Nemo enim tunc lucrose de civitate ad civitatem, de foro ad forum aliud racione mercium poterat transire, sua vendere aut aliena emere, quoniam numus, qui valuit hic, usum non habuit illic. Quid igitur restabat, nisi formam denarii frangere et ipsum non sine dampno in argentum convertere, quem paulo ante eciam cum rerum dispendio apud campsores cambiendo vix pro argento quisquam poterat obtinere. Decipiebatur inter hec multociens de rure veniens simplicitas rusticana foripeta, cum nichil posset vendere aut emere, nisi sub institorum quandoque falsorum et iniustorum impari pondere et mensura; et quod magis est, talis mutacio numorum cunctis quasi occultum intulit latrocinium, cum hodie enim quis habere se gaudebat denarium, cras habebat obolum, et hoc fiebat, quociens numisma fuerat variatum in quolibet contractu. Raro tunc denarius nominabatur, sed rerum quarumlibet forensis commutacio per marcam, fertonem, lottonem, settinum aut quentinum communiter habebatur. Haud dubium, quin multociens per hec pondera facta fuerit pluribus et maxime simplicibus aut pauperibus iniuria satis magna. Quibus malis pius Wenceslaus, Bohemie rex sextus, Aule Regie fundator primus, dilectus a Deo et hominibus, cuius digne memoria in benediccione est, cum ipsius memoria quasi mellis stilla in ore dulcescat, in aure ut cithara armonizet, ut commune bonum per amplius dilataret, occurrere sagaciter cogitabat. Ipse enim rex multorum precavere cupiens periculo disposuit, ut populus in uno sibi communicet in numismate mutuo, ut puta qui in uno rege participant et in regno. Mittit itaque rex Florenciam, viros industrios, Reinhardum scilicet, Alphardum et Cynonem Lombardum advocat, qui in talibus negociis tantam habebant experienciam, quod utiliter dirigere poterant rem tam magnam. Anno igitur domini MCCCo mense Julio moneta grossorum pragensium et parvorum, quorum duodecim grosso equivalent, instituitur et denarius quilibet Wenceslai nomine, qui eorum institutor exstitit, insignitur. Corda facit leta quasi pluribus ista moneta. Grossum denarium multi reputant quasi dium, Hunc qui conservant pluresque simul coacervant, Et quasi pro sanctis venerantur eos, quia tantis Grossis de multis spes est permaxima stultis, Qui se victuros reputant nunquam morituros, Qui thezaurizant et non super hoc sillogizant, Quis post hos rapiat aut heres quis sibi fiat. Hic grossus numus iamiam manet undique summus, Quem scio dispersum longe, sed raro reversum; Nam solet exire regnum nescitque redire, Nam bene vincitur, cum de foris hic reperitur, Et custoditur, ad quid valeat, bene scitur. Capitulum LXVII. Qualiter Wenceslaus, rex sextus Bohemie, Poloniam intraverit et in Gnisna coronatus fuerit anno Domini MCCCo. Boni cuiuslibet proprietas hec existit, quod longe lateque sese diffundit ac terminorum inter paucorum angustias stare nescit. Virtus itaque eximia ac morum legalium decencia, quas in se Wenceslaus, rex Bohemie, Deo donante habuit, fama preconizante se ubique dilatavit, quod quelibet, que in circuitu gens vel nacio existit, sub istius regis pacifici quam magnifici regimine degere affectavit. Iste itaque rex pacem dilexit, iusticiam custodivit, iudicium in omni tempore fecit. Nominabatur a plerisque rex sapiens, bonus, mitis ac princeps pacis, unde factum est, postquam primus rex Kalisiensis occisus fuisset, nullumque heredem masculinum superstitem reliquisset, maiores natu regni illius pariter convenerunt et de principe alio, cui se terramque securius subiicere valeant, sollicite tractaverunt. Breviantur hec consilia, nam omnes communiter in Wenceslaum, regem Bohemie sextum, ut regnet super eos, dirigunt sua vota; dixerunt enim: Rex iste inclitus prepotens est, auctor et amator pacis est, thesauros plurimos habet, terras fere in circuitu nostro omnes possidet, unde optime ab hostium incursibus nos defendet. Regi eciam isti, quia mortis morsu primam suam perdidit thori consortem, Elizabeth virginem, nostri regis unicam filiam et heredem, offeremus uxorem, sic erit Bohemis et nobis unus rex et communis convivendi amicabilis lex. Convenient enim in rege et sub uno gaudebunt principe, qui non multum dissonant in idiomate Slauice lingwe. Nam qui idem lingwagium locuntur, plerumque amoris se arcioris nexibus complectuntur. Visus est bonus sermo iste in oculis multitudinis universe, missi sunt itaque solempnes nunccii ad Wenceslaum, Bohemie regem, qui Polonice gentis legaliter referant legacionem, quos rex pius benigne suscepit, benignius pertractavit, ac apud se in regali palacio, ut super hiis negociis, que retulerant, quid agendum sit, cum suis sagacius deliberet, pro tempore reservavit. Tandem Wenceslaus rex decretum ac secretum sui consilii nuncciis Polonie aperuit et sic dixit: Non consuevit nostre regalis dignitatis sublimitas hiis sinum sue pietatis claudere, quicunque ad ipsum spe obtinende gracie fiducialiter conati fuerint convolare. Peticioni igitur vestre, qua nos ad regnum invitatis Polonie, prono gratanter animo ex nunc annuimus, pollicentes, quod ad ipsum quantocius manu valida cum armatorum potencia veniemus; vos autem nunc nos preite, ad terram vestramque redite et de negocio nostro, ut confidimus, disponere curate. Puella eciam, que regni vestri heres existit, ad vestram peticionem et consolacionem gentis, que vos misit, nostra legitima uxor erit. Sic itaque nunccii Polonie post responsionem a rege acceptam cum gaudio reversi sunt in regionem suam. Consolabantur autem universum populum ubique predicantes Wenceslaum, regem Bohemie, esse venturum. Interea idem rex Bohemie floridam milicie congregat multitudinem copiosam et anno Domini MCCCo tempore, quo solent reges ad bellum procedere, intravit Poloniam. Igitur rex inclitus pergit itinere suo, eratque Dominus cum eo, per quem erat vir in cunctis prospere agens, ductor autem vie eius haud dubium Dominus erat, qui omnia opera eius dirigebat. Porro mox ut ad terminos Polonie rex pervenit, pacis commodo verbo et opere intendere cepit, tuguria namque et latibula, que hinc inde latronum habitacio fuerant in rubetis, confregit igneque plurima consumpsit, fratres quoque et consangwineos quosdam quondam illius magni Zawissii ibidem in quodam castello inventos obsedit et obtentos protinus decollavit, sicque de civitate ad civitatem, de municione ad municionem, de loco ad locum alterum pertransiit et eos, qui se non subiiciebant ultronei, rex vi belli domavit suoque dominio subiugavit. Veneruntque ad ipsum de Opulia, de Tetschin, de Cuyauia ac plures alii de Polonia duces ac principes, qui se regalibus serviciis applicuerunt fidemque et homagium regi humiliter prestiterunt. Tandem ut regalis potencia terram Callissensem, Gnysnensem, Pomeraniam, Posnaniam ac omnia illa loca confinia obtinuisset, ad Gnysnam civitatem metropolim postea rex pervenit, ubi petentibus universis Polonie nobilibus ac principibus, qui tunc aderant, per Petrum, Gnysnensem archiepiscopum, benediccione previa Wenceslaus, rex Bohemie, regni Polonie diademate decenter est et sollempniter insignitus. Ut autem tante festivitatis sollempnitas sollempnior haberetur, plurimi barones et nobiles per regem militari baltheo cingebantur, qui tamen omnes in hoc novo militancium festo et tyrocinio armis pro vestibus aureis utebantur; dictum namque tunc erat regi, quod pararent occultas insidias quidam malefici, qui erant pacis et patrie publici inimici. Ex hoc igitur titulus regni Polonie regibus adscribitur Bohemie usque in hodiernum diem. Demum cum rex singula rite in illis Polonie partibus ordinasset Heinricumque dictum de Duba ibi pro capitaneo statuisset, in Bohemiam cum gaudio et pace reversus est. Ille autem Petrus, Gnysnensis archiepiscopus, qui regem coronaverat, tam acer Theutunicorum emulus erat, quod ipsos solum canina capita nominare solebat. Cum enim dominus Johannes, Bruxnensis episcopus, in ecclesia Gnysnensi coram rege latino eloquio elegantissime predicasset, idem archiepiscopus regi dixit: iste optime predicasset, si non caninum caput et Theutunicus esset. Displicuit autem huiuscemodi sermo regi, sed revera, qui protulit talia, peiorem se habere lingwam cane monstravit eo, quod lingwa canum sanitatem adducit, istius vero lingwa mordens venenum malediccionis effundit. Reverso autem rege Bohemi exultabant et exultantibus animis exclamabant: Omnes laudare studeant et glorificare Sincere Christum, quod regem taliter istum Sic exaltavit et tantum magnificavit, Quod duo regna regit, rex hic sibi namque subegit: Unum natura, reliquum dant prelia dura. Wenceslae, bona tua sors est: ecce corona Dupla caput cingit, duo sceptra manus tua stringit, Te sic augustum fecisti, tu quia iustum Iudicium facere soles et sub pace tenere Subiectas terras, exstirpans undique guerras. Capitulum LXVIII. Qualiter Wenceslaus, filius Wenceslai, regis sexti Bohemie, electus fuerit in regem Ungarie anno Domini MCCCIo. Quam magne coram Deo devocionis et apud omnes homines opinionis laudabilis Wenceslaus secundus, Bohemie rex sextus, exstiterit, quilibet faciliter perpendere poterit intelligens, quod ipsius unigenitum adhuc adolescentulum Wenceslaum tercium divina gracia in gloria secundum cursum seculi eximia sublimavit. Mortuo namque Andrea, rege Ungarie, nullo preter unicam filiam parvulam herede relicto superstite, plures potentes comites ac nobiles cum civibus Budensibus ac cum aliis civitatum multarum valencioribus Ungarie conveniunt ac maturo previo consilio Wenceslaum iuvenem, Wenceslai regis Bohemie et Polonie filium, sibi in regem et dominum concorditer elegerunt. Attenderunt illi et in memoria volvebant tenaci, reges Bohemie de prosapia nobili regum Ungarie descendisse ingentemque ipsorum potenciam, vigentem gloriam ac supereminentem diviciarum copiam esse, unde ad postulandum de Bohemia regem quidam de Ungaris habebant animum prompciorem propter retribucionem. Nam cum speratur munus, mens prompta paratur, Cum sit vix unus spernens latum sibi munus, Propter mercedem civis edificans struit edem, Voce canit clara pro munere clerus in ara. Sic quidam de Ungaria fecerunt, qui sub spe donacionis regie regis filium postulaverunt, alii autem fuerunt, qui alterius condicionis et consideracionis animo negocia talia sincerius promoverunt, et licet cor esset diversum, omnium tamen unum preponitur in voce votum, ut regem advocent iuvenem Wenceslaum. Matheus igitur comes de Trentsch, Amodeus et Demetrius nec non Wernerus comites cum pluribus optimis et nobilibus Ungarie ad Wenceslaum regem Bohemie decenter venerunt et ut ipsis pro rege suo suum exhibeat filium, instanter ac constanter postularunt. Rex autem Bohemie Wenceslaus, quia iam duo regna, unum tantum heredem habuit, peticioni gentis Ungarice auditum facilem illico non concessit. Meciebatur namque cana regis sapiencia infantilis etatis, que suo infuit filio, statum et modum intelligens sane, quia artatum ingenium latum non sufficit regere regnum et maxime, quia in ipso unico filio pater fruebatur dulci precordiali solacio, ita quod rex equo ferret animo vita carere aut unigenito tam dilecto. Importunis tamen precibus iugiter patri pro filio instabant Ungari fidelia obsequia pollicentes ei. Peculiares quoque regis consiliarii applicant se ei allegantes rem et sermonem huiuscemodi: Non te latet domine rex, inquiunt, et nos ipsi cognoscimus et patres nostri narraverunt nobis, quia lata est Ungarie terra ac ipsius potencia minime mensurata. Reges enim Ungarie, qui ante nos fuerunt, per totam fere Germaniam tyrranidem exercentes longe dominati sunt. Et quid est, quod eque in altum possit extollere regalis honoris et laudis preconia, aut ordinare melius statum bonum in Bohemia, quam si filius tuus, domine rex, regnare ceperit in Ungaria. O quante ineffabilis supereminencie suborietur tibi rex gloria, cum tua, que iam duorum gestat sceptra regnorum dextera, obtineat et tercium, si non per te, tamen per filium. O speranda pacis tranquillitas! O preconizanda inviolabilis securitatis dignitas, cum in Bohemie, Polonie ac Ungarie regnis una dominabitur et gloriabitur potestas. Dignum opere est, ut non solum filium, sed eciam pro tam communi bono quivis fidelis immolare debeat, si opus fuerit, et se ipsum. Demum exortativis precibus vix rex allectus emisit verbum ac non sine cordis mesticia Ungaris filium offert suum, nec obtulisset, si consolacionem pauperum et patrie ex hoc profuturam regis devocio non previdisset. Post hec nuncciis illis solempnibus, qui de Ungaria venerant, regalibus donariis liberaliter ac ditissime honoratis nec non oneratis, universis quoque apparatibus, prout tanti regis honorem decuit, adaptatis, anno Domini MCCCIo etatis vero decimo tercio sue Wenceslaus iuvenis in Ungariam cum innumera multitudine est profectus. Eodem autem anno in die Rufi martyris per Colossensem archiepiscopum in civitate Alba Regali regum Ungarie sacro diademate cum preclara solempnitate festive coronatus est, ubi archiepiscopi, comites ac plurimi nobiles affuerunt et peracto illius festivitatis gaudio ipsum regem novum in Budam honorifice deduxerunt. Sic igitur heres Bohemie factus est rex Ungarie. Quis non miratur ex hoc, quia non meditatur Ullus homo, tales res effectas fore, quales Conspicimus factas et mirabiliter actas; Ecce Bohemorum rex fit rex Ungariorum. Plaude Bohemica gens, tua fit letissima iam mens. Ungara, Polona tibi subiacet ecce corona, Hunc lauda regem iam regna tenens tria; legem Ipsis, quam rex dat, unus cum laudibus exstat, Hic commendandus princeps et semper amandus, Qui regnat late de magnifica probitate, Rex merito crevit, cuius virtus inolevit, Et fulgens vita claro stat honore polita, Wenceslae pater, benedicat te pia mater Atque tuum natum teneat gens Ungara gratum, Sic inclinetur ad eum, quod ei famuletur. Hoc opus est regi, quoniam sepissime legi, Quod gens Ungarica constans fore nescit amica, Et quod latatur gens hec et hinc raro domatur, Gens ista est levis, iaculis est sevaque sevis. Non pretermittendum autem, sed diligencius est sciendum, quod Bonifacius papa octavus Carulum, adolescentem Caruli, regis Sicilie filium, in Ungariam pro rege transmiserat, cui pars aliqua Ungarie et maxime Albertus, rex Romanorum, in preiudicium regis Bohemie iuvamine, quo poterat, assistebat; et licet Wenceslaus, qui tunc erat coronatus rex Ungarie, et idem Carulus per papam transmissus nati essent de duabus sororibus carnalibus, tamen, quia minus inhiabant favoribus nature, quam honoribus, cottidie litibus rixantur alternis et incessantibus. Porro cum iste Wenceslaus pater estuaret desiderio videndi filium, timens eciam, ne eidem aliquod eveniret periculum, congregavit valentem exercitum et anno MCCCIVo mense Junio regnum adiit Ungarorum, Hermannum vero, marchionem Brandeburgensem, suum consangwineum, rex in sua absencia terris suis prefecit capitaneum. Rex autem Deum habens sui itineris ductorem feliciter Ungariam pertransiit, timorque suus super omnes irruit, tandem quoque, ubi filius suus fuit, pervenit. Nolebat autem rex pater, sagacitate usus, regem videre filium nisi sub diademate et omnibus indumentis regalibus regni Ungarie solempniter insignitum. Sic igitur rex, regis filius, ornatus fuit, quemadmodum pater iussit. In loco autem, ubi reges isti fuerant congressuri, strati fuerunt soletenus panni preciosissimi. Circumstantibus autem et cernentibus principibus, comitibus ac nobilibus pluribus, filius primo patri appropinquat et hoc verbum latino eloquio eructabat: Advenisti desiderabilis, quem exspectabamus, quasi in tenebris constituti, te nostra vocabant suspiria ac requirebant lamenta, tu factus es spes, qui tuam exspectabant presenciam, universis. Occurrens autem pater filio ruit in oscula, stringens collum manu ac dulciter filio sic respondet: Fili omnia mea tua sunt, solacium unicum vite mee, sufficit michi te vidisse, sollicitudinem postpone, ego enim tibi gaudium et tu michi. Sicque inter affabilia colloquia erumpebant lacrime, quia se neuter poterat continere. Nec mora longa post hec fit, sed mox ad redeundum in Bohemiam rex pater se disponit et procedit, secumque filium, regem Ungarie, cum omni apparatu et ornatu regni Ungarie deducit. Eodem igitur anno, mense Augusto pater cum filio in Pragam feliciter
reversus est. Hoc plures quoque, qui cum rege Wenceslao in expedicionibus
fuerant, michi sepius retulerunt, quod ipse rex in terminis inimicorum
constitutus in proteccione Dei altissimi plus quam in multitudine sui populi
confidebat, nullatenus a consuetis oracionibus cessabat et plures missas sub
tentoriis audiebat. Cum autem clamor propter insultum hostium aliquando in
exercitu factus fuit, magis oracionibus, quam armorum defensionibus confisus
nullatenus formidabat, sed in Domino suum fiducialiter cor habebat, nunquam
eciam tantus timor in exercitu potuit esse, qui ipsum ab audicione misse
alicuius, quam audire inceperat, poterat separare. Merito ergo hunc principem
dextera Domini protegebat, qui tantum de eius adiutorio confidebat. Capitulum LXIX. Qualiter Elizabeth, filia regis Polonie, regi Wenceslao nupserit et coronata fuerit anno Domini MCCCIIIo. Sicut precedens narracio tetigit, Przemysl, rex Polonie, unam duntaxat filiam heredem superstitem moriens dereliquit. Hec primo Ottoni, filio Ottonis, marchionis Brandeburgensis, fuerat desponsata, sed eodem sponso ante carnalem copulam mortuo a tali fuit desponsacionis vinculo liberata. Sponso defuncto in domo soceri sui in Saxonia virgo permansit decenti reverencia custodita, ac si naturalis principis illius exstitisset filia. Et quia ad consolacionem et peticionem gentis Polonie eandem puellam rex Wenceslaus vovit et statuit matrimonialiter ducere, cum iam sceptrum teneret Polonie, dominum Heydenricum, abbatem Scedlicensem, ac Benessium dictum de Wartemberg regi placuit mittere in occursum venienti iam puelle. Hii puelle regie in Zittauia occurrerunt et ipsam cum debita decencia anno Domini MCCCo in Pragam deduxerunt. Et licet tunc temporis puella hec apta virili fuisset consorcio, ut puta, que iam in quarto decimo anno etatis sue vixit, tamen rex non cognoscebat eam, sed per tres annos illustri domine Griffinie, matertere regis, quondam ducisse Cracouie, illam tradidit educandam. Porro cum rex de die in diem festum nupciarum protraheret, utrumque videlicet regnum Bohemie et Polonie nimis fuerat conturbatum, cum staret heredibus desolatum. Accidit autem, quod semel in festo Pasche in Brunna cum dominus Conradus, abbas primus Aule Regie, familiare cum rege colloquium habuit, inter cetera sic dixit: Domine rex, divina bonitas vos in caput posuit sui populi, unde ad vos ut consolatorem unicum universorum respiciunt oculi, omnium salus in sola manu et persona vestra stat; miror autem, cur vestram benignam industriam, qua eciam futura a longe cognoscitis, in tantum clauditis et artatis, quod populo, qui ad vos tantum respicit, pietatis viscera denegatis, et de consolacione eius perpetua minime cogitatis. Salva gracia vestra precipuum et maximum bonum vestrorum regnorum domine rex iam negligitis; timeo autem, ne indignacio Domini pro eo irascatur vobis; ecce nobilis et nubilis illa filia regis vobis desponsata exspectat nupcias, vos autem differtis ipsas; cum autem ad duo regna Bohemie et Polonie unicum filium, qui nunc est rex in Ungaria, habeatis, summopere vobis pro solacio populi et regnorum est intendendum, quod mediante Dei benediccione vestrorum crescat multiplicacio filiorum. Pius rex pii sui, quem dilexit, abbatis preces non despexit et monita, sed statim ex illa hora rex consensit et disponere cepit verbo et opere de omnibus, que fuerunt nupciis regalibus necessaria, unde factum est, quod tercio anno postquam in Pragam venerat, illa virgo Elizabeth ipse est annus Domini MCCCIIIo in die Pentecostes gloriosus Wenceslaus, rex Bohemie sextus, regis primi Polonie filiam sibi in matrimonium copulavit, eamque per venerabilem dominum Heinricum, Wratislauiensem episcopum, auctoritate Maguntini et Gnysnensis archiepiscoporum consecrari ac coronari ad regna Bohemie et Polonie in ecclesia Pragensi ante altare beati Viti solempniter procuravit, et ne eiusdem coronacionis debita dignitatis, decencie ac regie opulencie maiestas claris laudum titulis in summum erigenda paulisper submissius duceretur, facta fuit tunc curia regalis sive ambitus inter ecclesias beati Viti et Georgii martyrum mire magnitudinis et structure de serratis roboribus et dolatis, compaginacionibus quoque ferruminatis tanquam perpetuo duraturis. Erat autem hec structura in altum aliquantulum elevata, ita quod per gradus pateret aditus et ascensus. Sedilia quoque et mense et omnia, que pertinere poterant ad regale convivium celebrandum, prout melius poterat construere ingenium et manus artificum, nichil omnino fuerat pretermissum. Insuper et totus circuitus circumdatus erat pannis diversi generis et coloris, qui interpolati multiformitate auri et argenti non minus in serena facie principum rutilabant; itaque omnia facta sunt dignissime et completa. Postquam completum fuisset hoc festum bene letum, Regnum duplex stat, quoniam spes cercior exstat, Quod generet prolem rex, per quam pellere molem Tristicie possit gens tota, quod et prece poscit. Nam pro prole mare gens cepit tota rogare, Est spes frustrata, cum filia sit generata. Ipsa namque regina, que prius vocabulo proprio Reyczka, nunc vero in coronacione iubente rege mutato nomine Elizabeth nuncupata est, concepit, anno quoque tercio post nupcias circa festum beati Viti filiam primam peperit, quam Agnetem in sacro fontis baptismate nominavit. Sed cito turbata fuit hec mater viduata, Et proles grata, que tunc fuerat generata, Tunc poterat gemere, valet et nunc corde dolere: Nam solam matrem vidit, nunquam quoque patrem. Antequam enim dies purgacionis completi regine sunt et antequam de puerperio
more pariencium surgeret, rex Wenceslaus est mortuus. Capitulum LXX. Qualiter Thasso de Wissenburg, regni Bohemie camerarius, in multitudine populi fuit occisus anno Domini MCCCIIIIo. Quando potens fueris, tibi consulo, premediteris, Quod non offendas homines inopes neque prendas Per vim res horum, quia quid facit, ipse malorum Multorum penas fert, res tollens alienas. Nunc per Thassonem sumas horum racionem. Ipse namque Thasso de Wissenburg, cum regni Bohemie camerarius esset et in diviciis habundaret, quemdam Johannem vicinum cognomine Lupus, humilem genere simulque et corpore, sed animo horribilem habebat. Hic autem Johannes quandam possessiunculam Thassoni vicinam tenebat, que obiecta Thassonis oculis eius cupidum animum frequencius irritabat. Predictus igitur Thasso hunc pauperem proscripcione dampnatum pronuncciavit et ipsius possessiunculam occupavit. O quam perniciose sunt insidie, que latent in avara mente sub similitudine alicuius officii vel tutele. Porro Johannes predictus privatus bonis suis, quid ageret, ignoravit. Ipsum namque Thassonem persepe, ut sibi sua redderet, ammonuit, nulla tamen utilitas ammonicionem repetitam sepius subsecuta fuit. Tandem ad regem accessit et ibi similiter tempus et laborem crebris ammonicionibus amisit. Novissime plenus amaritudine pauper ille regem in ecclesia Predicatorum in Praga ammonuit, ubi, cum nec a rege responsum conveniens recepisset, publice exclamavit: hodie nisi adiuverit me Deus, perdam corpus meum cum rebus, sicque confessus ac sacra communione premunitus omnia, que habuit, distribuit pauperibus, solo gladio et cultello contentus stabat ante ecclesiam spe vite abiecta paratus ad mortem. Itaque cum favente fortuna funebri ille adversarius circa latus regis procederet, et comitante turba famulancium postea equum ascensurus, equitaturus ad hospicium iam pedem unum ad strepam poneret, mox ille ruit in facinus ultra audaciam omnium positus; rapuit namque ferox homo ille Thassonem per gugullam ipsumque retorsit usque ad terram. Statim eciam immisit cordi suo cultellum, nec prius recessit, quam totam animam de corpore expressit. Currit et pertransit homicida hic per totam turbam velut ictu fulminis attonitam, fugiens quoque vitam obtinuit suam. Verbo non casso dico, quod talia Thasso Tunc precavisset, si non aliena tulisset. Sciant itaque potentes nullam personam esse adeo humilem aut submissam, que
non satis valeat in perniciem alienam. Capitulum LXXI. Qualiter Albertus, rex Romanorum, regnum Bohemie intravit et in eo mala plurima perpetravit anno Domini MCCCIIIIo. Sagacis nature diligens cura fuit, ut omne genus metalli, auri scilicet et argenti, tanquam irritamenta omnium malorum et causas avaricie a conspectu hominum absconderet et in imma terrarum viscera eo secrecius quo profundius sepeliret, ut cessante causa similiter effectus cessaret. Illa vero, que paci boneque valitudini ac tranquillitati animorum consulunt, fato nature in aperto posita sunt. Sed pervertere nititur ceca avaricia naturalem ordinem, pulchritudinemque rerum omnium vastatrix cupiditas mutat, quia que videt et possidet, nulla reputat, aliena vero, que absconsa sibi vel illicita sunt, habere estuat et anhelat. Quid est enim, quod Cuthna fomes avaricie ac abyssus malicie diversa ac peregrina ingenciaque gencium genera ad contemplacionem sui contrahit regesque ac principes exteros allicit, nisi quia in sinu suo, scilicet in terrarum abditis, fomentum avaricie, argentum nutrit. Ad hunc itaque locum pestis rabida cupiditas avaricieque sitis inextinguibilis, que passim rapit et more turbinis involvit omnia, ambiciosos animos attrahit, attractos inficit et corrumpit. Huius itaque rei gracia Albertus, rex Romanorum, homo se erigens in sublime fortune licencia permittente ratus Rhenum nec Danubium sufficere siti sue, molestacionis molimina machinatus est regi et regno Bohemie. Rabies namque avaricie, que eius mentem infecerat, memoriam adeo hebetaverat, quod accepti beneficii, quod pius Wenceslaus, rex Bohemie sextus, eidem impenderat, memor esse non poterat vel forsitan nolebat. Quis enim eundem Albertum tantum ad imperii sustulit fastigium fidelissima promocione sicut pius rex Bohemie? Sperabat enim regis sinceritas digna sue fidei consequi stipendia, sed res est in contrarium mutata. Mittit namque Albertus, rex Romanorum, regi Bohemie sexto, Wenceslao secundo, sue sororis marito, nunccios satis sollempnes, quatenus sibi Kuthnam cum argenti fodinis sex annis concedat vel octoginta millia marcarum in redempcionem eiusdem persolvat tam pro annis preteritis, quam futuris, quas dicebat ad se pro parte decimarum iure imperii pertinere. Cuius peticio per Wenceslaum regem expeditur ac ei taliter ex informacione iusticie et iurium respondetur: Nam quo iure imperii decimas extorquet, qui non fasces imperii plene habet? Decimas sibi dare rex Bohemie non debet, iure autem regio illam exigi aut dari decimam racio nulla swadet. Peciit insuper idem Albertus, rex Almannie, resignari sibi terras has: Egram, Mysnam, Ungariam, Cracouiam ac Polonie regnum. Ad hanc requisicionem talem rex reddidit responsionem: Cum quasdam predictarum terrarum dotis nomine, quasdam legitime successionis iure, quasdam vocacionis titulo possideamus, ipsas resignare faciliter non valemus. Movet regem Romanorum severa sed vera responsio, indicit ex hoc bellum, preparat arma, stringit gladium, tendit arcum, congestamque iram temperare non valens agitatur animus in furorem, convocat quosdam principes et amicos, iustum se asserens, confugiens non ad conscienciam sed ad testem. O quam sollers est animus iratus ad dictandas furoris ac tyrannidis causas! Itaque contracto exercitu forcium bellatorum coactisque agminibus militum plurimorum anno Domini MCCCIIIIo transivit rex Albertus per Bauariam non sine pernicie indigenarum pervenitque in Lincz, ibidem Danubium pertransivit et post hoc circa Budewogis sua collocans tentoria filium suum, ducem Austrie, ibidem exspectavit. Interea dux Austrie cum Ungaris, Bulgaris et paganis crudelitate comitante ipsum per Morauiam fertur feritate ferina, ubi feralia per secula inaudita, sue virtutis et victorie reliquerat signa. Nam circiter quatuor millia hominum promiscui sexus ferro et igne interfecit, virginum quoque et matronarum ac ceterarum mulierum greges misere extra terre terminos ab illo exercitu paganico terribili sunt educti. Indicat adhuc in Ybanicz hoc malum ecclesie incendium, in qua tanta multitudo interiit hominum, quod liquor et adeps pingwedinis de humanis profluens morticiniis fecerat remocius magnum fluxum. Nulli namque integritati aut etati ignovit hec inhumana ac immanis crudelitas, sed laudi et glorie adscripserat omne nephas; infancium quoque capita infixa sunt lanceis et corpusculis ipsorum ad subsellia alligatis mestum prebebant aspectum matribus suis; et ut plurima paucis claudam: nichil mali intactum reliquit ille exercitus paganicus et nequam. Itaque, dum per mala in malum et perniciosa in perniciem graditur ille Gomorre populus, cum dampno pauperum tandem circa Budowicz ventum est ad regem Romanorum et exinde exercitibus utriusque principis pariter congretatis venitur in Cuthnam ac castra metati sunt in loco, quem pratorum commendabat amenitas; a latere aquilonari habentes flumen Albeam; hinc et fluens amnis per Cuthnam et interfluens castris hostium mirabiliter blandiebatur eorum aspectibus et alludebat, scaturiens namque ludensque calculis ac harenis usui tam hominum quam equorum suavem se prebebat, ita quod sitim volencium bibere eciam irritabat. Cumque iam inter partes adversas insidie opere, mente et ingenio volverentur, ecce sine magistro vicia et fallacie excogitantur; Kuthnenses namque et hii, qui cum ipsis erant, hec invenerunt consilia, ut mortalia hostibus destinarent xenia: Transmittunt munus, per quod ruit unus et unus. Munera mittuntur, sed funera plura secuntur. Plures namque montani fuliginem purgamentumque scoriosum argenti, alias quoque scenosas immundicias ex foveis et casis defluentes fluvio illi labenti ad exercitum hostilem miscuerunt, ex quo satis habunde potaverunt; ita quod homines et iumenta sine numero illo infecti toxico interierunt. Et quid decencius, quam votis impiis perniciose occurrere; argentum sitiverunt, argenti scoriam potaverunt; nec aliquid profuit, quod attemptatum tunc fuit contra Kuthnam licet debilibus virgulis circumseptam. Interea quia monstra ferocia ferocibus fuerant iaculis ferienda, rex Bohemie, que iam dudum collegerat inclita bellatorum agmina, statuerat per civitates, municiones et campestria. Marchionem namque Hermannum de Brandenburg, marchionem Ottonem cum telo cum quinque millibus pugnatorum circa Newenburgam et in confinibus eius rex locaverat Wenceslaus, ceteri quoque nobiles regni Bohemie se locaverunt ubique in bonis ecclesie aut unusquisque in bonis illius se locavit, quem inimicum vel odio habuit. Plurima dampna fuerunt terre, cum prelia querunt, Nostri barones faciunt hoc simul et wladicones Plus regnum ledunt inimicis, qui cito cedunt, Nostri cognoscunt, quid habet quis et hoc male poscunt, Nam loca cuncta sciunt, peiores indeque fiunt, Ast ideo plures suspenduntur quasi fures. Stetit namque regis Bohemie exercitus plus quam septimanis tribus regii mandati exspectacione suspensus, donec rex explorare posset plenius, quanta esset regis potencia Romanorum in hominibus bellantibus. Videns autem rex Bohemie, quod adversarii tam expensarum defectu, quam ex potu infecti fluminis vim viscerum egerentis deficerent, nec propter frigus instans diucius iacere valerent, totam sui populi multitudinem admovit ad Cuthnam in crastinum commissurus cum hostibus bellum. Iam nox unica belli differebat discrimina, sensit itaque, ut dicebatur, innocencie impugnator admota propius signa belli, ipse et omnes, qui cum eo erant, timore sunt percussi, tyrones ex sola suspicione vulneris pallescunt, sed et veteranis genua tremuerunt, unde in primo noctis gallicinio abiecto pudore ex timore ingens victor Romanorum fugam arripuit et abscessit. Dum igitur in crastinum pugna queritur, nullus adversarius reperitur. Sic itaque marchiones et duces cum universa multitudine populi feliciter de prelio opinato, sed verius sompniato reversi sunt. Bellum pacificum fuit hoc, nullis inimicum, Namque recedentes sani sunt atque manentes, Nullus in hoc bello gladio cadit atque duello. Hii fugiunt, isti furiunt, audacia fiunt Corda Bohemorum, quia fit fuga Theutunicorum, Sic qui gaudere simulant se, forte dolere Tunc incepissent hostes, si non abiissent. Vehemens tamen questio pulsat animum in hoc facto, utrum etenim de illo Theutunicorum discessu magis nos Bohemi gaudere an dolere debeamus? Magna dubitacio est haud quoque, quam illi solverunt, qui regi consuluerunt dicentes: cum sint varii eventus belli, quod magis expediebat regi et regno, et securius esset permittere regem Albertum hinc inde libere transire, quam ipsum more bellico invadere. Attendebat namque talia consulencium providencia, quod rex Wenceslaus pugnando vitam possit et regnum perdere, dissimulando regis Romani transitum hec utraque conservare et nichilominus ipsi transeunti passim possint ab incolis regni gravamina evenire. Demum post recessum regis Alberti Bohemi secundum morem suum omne pondus belli in bona claustrorum ac ecclesiarum convertunt, annonam tritulant, alia auferunt, reliquias consumunt, domicilia evertunt, replent currus, quos in spem rapine vacuos evexerunt, pauperibus cum uxoribus et pueris relictis in luctu cum fructu et gaudio ipsi lecius redierunt. O nephas horrendum et merito ab omnibus detestandum, quod in hoc se nobilitas nobilium virorum degenerat, ut balistis super parietes suspensis relictisque lanceis veniant modo cum tribulis et falcibus ad prelium peragendum. Actus tam viles faciens non est bene miles, Miles pugnare debet, sed non spoliare, Sed nec mactare porcos debet, sed amare Pacem tranquillam; nec querat ledere villam Aut aliquem miserum, sic se faciet fore verum Tyronem, mores tales sibi sunt ad honores. O rex Alberte, clamat gens tota super te, Hec incepisti mala, quorum causa fuisti, Nam cum venisti, mox stare sub omine tristi Terra Bohemorum cepit, quia turba tuorum Nunc bellatorum dampnum cumulant spoliorum. Turbator regis et regni! federa legis Cudere tu debes, sed nescis hebes, quia prebes Materiam bellis, pacis princeps male pellis Pacem sicque facis, quod rupto munere pacis Discors lis crescit, per te nunc ecce tepescit Omne bonum, iura tollis per prelia dura. O quot tristantur per te nunc et lacrimantur, Qui sunt nudati rebus simul excoriati. Quanta autem in illo tempore inexplicabilia Scedlicensi monasterio illata
fuerunt gravamina, lingwa retexere nec calamus scribere poterit, cum sint talia
quasi infinita. Omnes namque fere monachi de monasterio metu et defectu
impellente discesserant ac hinc inde, utcunque poterant, habitabant, hostes
namque cottidie pro libitu intrabant monasterium et exibant et quidquid, quo
delectabatur oculus, sine prohibicione qualibet rapiebant. Parcat autem
gloriosa virgo regi Alberto, quidquid deliquit minus bene faciens in hoc mundo.
Capitulum LXXII. De obitu serenissimi principis domini Wenceslai secundi, regis sexti Bohemie, fundatoris primi Aule Regie, et de penitencia, quam in dolore suo habuit. Anno Domini MCCCVo. Carmina qui quondam studio florente peregi, Flebilis heu quondam dictamina consona legi Christi, que leto sermone carent, quia leto Leticie cedunt. O quantum pectora ledunt Nunc leti fata, per que nobis spoliata Est regis vita Wenceslai, redimita Virtutum flore, magno vernans in honore, Cum solum cepit hunc mors, exinde recepit Regibus ipsa facem, de pauperibus quoque pacem. Et totus mundus stetit hic meroris habundus, Qui digne flebat, regis quia fama replebat Orbem terrarum, se fecit in hoc fore carum, Quod sua vita dabat aliis formam, quia stabat Ex omni parte divina fortis ab arte. Quando recordatur mea mens huius, lacrimatur Mox oculus, flere bene possum, namque videre Tante virtutis hominem tanteque salutis, Ut fuit hic princeps, ego raro videbo deinceps Aut nunquam forte, cum gratifica quia sorte Ipsum ditavit Deus ac natura beavit. De quo non multa volo scribere, nam mea stulta Mens negat, ut plura scribam, cum sit michi dura, Sed flens rex de te modo profero verba prophete: Quis dabit oculis meis aquam et capiti meo fontem lacrimarum, ut plorem die ac nocte lamentabilem occasum piissimi Wenceslai regis et obitum plus nobis utique, quam sibi flebilem et amarum. Ipse namque presentis miserie ereptus est erumpnis et tenebris, nos autem adhuc fluctivagi graviter involvimur illis, et eo gravius, quo ipsius, qui a nobis heu transiit, presencia et tutela
caremus. Fuerat enim rex iste cunctis potentibus stupor, egentibus tutor,
iusticie tenor, merentibus consolator, humilium sublimator, Dei cultor, rei
ultor, cleri verus amator, ecclesiarum fundator ac ipsarum emunitatum ac iurium
conservator nec non omnium eorum, que legalis vite edocet moralitas, per omnia
exstitit precipuus imitator; diurnis et nocturnis sedulus canonicis inhiabat
horis cunctisque vere penitentibus plenam formulam dabat rigoris. Et quia hic
rex amabilis talis fuit, graciam pro gracia meruit, ut Deus eum ante ipsius
obitum diucius permitteret infirmari, ut sic ab humane fragilitatis fomite et
rubiginoso facinoris perpetrati fermento, lamento vero penitencie posset
clarius in hoc seculo expurgari. Dominus enim, quem diligit, corripit et
castigat omnem filium, quem recipit; nam sicut aurum a scoria igne secernitur,
sic anima a spurcicia dono gracie purius excoquitur et mundatur. Postquam ergo
Wenceslaus rex filium suum unigenitum, regem Ungarie Wenceslaum, de eodem regno
manu valida in Bohemiam reduxerat, morbus ptysicus, qui in ipso diucius
latitaverat, per cuncta tunc se sintomata manifestat; ptysis autem illa regis
vires non spoliat repente, sed lente et bene; illa namque protelata infirmitas
regi cessit ad meritum, nobis autem prodiit in exemplum: sicut enim vite ipsius
sanitas dederat populo solacii fomentum, sic et infirmitas ipsius prestat
penitentibus efficax documentum. Porro in lectulo doloris sui rex iam
decumbens, sicut adhuc valens et vadens fecerat, confessorem suum iugiter circa
se habebat et quidquid de hiis actibus, quibus deum unquam male vivens
offenderat, tunc reminisci poterat, continuo sincere suo confessori confitens
non sine lacrimis singula revelabat. Capitulum LXXIII. Qualiter ornatum suum ad diversa loca distribuerit et humilis apparuerit. Ut autem humilitas, que latebat interius in actibus pietatis, luceret
exterius, omnem ornatum totumque lecti regalis apparatum ex preciosis pannis et
intexturis sericeis adaptatum mox in ipso debilitatis inicio ad usum hospitalis
Pragensis rex tribuit pro languentibus et egenis, tunicam vero de panno exili
griseo cum amplis manicis, ut habere solent monachi, tunc induit stratoque suo
pannum vilem coloris eiusdem modi superduxit, nobiles quoque regalium vestium induvias
nudis et necessariis porrigi mandavit, et ut verum penitencie fructum faceret,
capillos de suo capite radi permisit; hoc tamen adhuc sanus existens utique
fecisset ex humili affectu, quem ad religionem habuit, si regalis status et
dignitatis preeminencia non obstitisset. Deus autem, qui intuetur cor, intuitus
fuerat istius propositum et hoc scivit, sciunt quoque illi hodie, quibus rex
familiari sepe locutus fuerat sermone: Ego, inquit, in presenti regimine regni
negligenter et ideo non libenter sto et si scirem teste deo, quod novissimus,
qui est in equorum meorum stabulo, melius me posset regere, si tamen fieret
congrue, sibi ovanter cederem, statumque humilem aut habitum michi assumerem
monachalem. Sic itaque opportunitate ex infirmitate nunc accepta complevit
opere, que corde dudum fuerant preconcepta. Quid autem in occulto huius regis
humilis, qui monachalis iam habitus similitudinem induerat, animo versaretur,
domino Conrado, primo abbati Aule Regie, aperuit, cum talia loqueretur: Rogo,
inquit, te abba mi, qui es quasi dimidium anime mee, quatenus, cum ex hac luce
discessero, cappa conversi Cisterciensis ordinis me induas ac in loco, ubi
sepeliuntur aut monachi aut conversi aut, quod magis placet, sub aliquo
stillicidio in loco vilissimo in monasterio meo in Aula Regia me sepelias
humiliter et recondas. Non est enim dignum me iudice, ut cum bonis meum
corpusculum collocetur, sed hoc expediret et utinam fieri deberet, ut in capite
omnium platearum in facie populi alligatum cursitanti bestie statim factum
exanime traheretur. Quis est, qui non intelligat, quod humilitatis habitum hic
sermo redoleat? Firmum namque propositum rex conceperat, quod cum Wenceslaus
filius ipsius ad etatem et intelligenciam legitimam pervenisset, sibi mox
regnorum suorum resignare gubernacula voluisset et ut magis divino cultui
valuisset vacare, reservatis sibi mille marcarum duntaxat reditibus in Aula
Regia fundacione sua mansione perpetua disposuerat habitare. In signum autem
voluntatis tam devote procuravit in Aula Regia construi domum camere, que stare
cernitur usque hodie. Ardentis eciam affeccionis fervorem tantum ad promocionem
fundacionis sue Aule Regie iste fundator habuit, quod plus de ipsius orbacione,
quam de suo proprio dolore doluit, quod sepius evidentibus indiciis prodidit et
ostendit. De profundis enim suspiriis lugubriter sepissime ita dixit: O Aula
Regia, qualiter tu modo in oculis meis stas! O Aula Regia, plantula novella,
tenella filia, opus manuum mearum tu es, o qualiter et quomodo nunc te orphanam
derelinquo? Quis miserebitur tui, quis auxiliabitur tibi, quis contristabitur
super te? Timeo ne forte venient dies in te et coangustabunt te. Unicum meum o
Aula Regia vite mee fuisti solacium, tu enim dilecta mea et preelecta sponsa
mea Aula Regia anime mee prebuisti gaudium, prebebis et michi, cum consumptum
fuerit hoc corpusculum, habitaculum sempiternum, vivens delectabatur animus
meus in te, moriens caro mea requiescet in te et sub spe. Bene michi et bene
anime mee, quia plantavi te, grave tibi, quod amittis me, memento mei vinea mea
dilecta o Aula Regia, sit autem gloriose Virgini cura de te, cui obtuli te.
Huiuscemodi verba regis mens devota sepius ingeminat et gemebat. Capitulum LXXIV. De testamento et ordinacione, quam rex fecit. Cum pix tractatur et non manus hinc maculatur, Hoc nimis est rarum, sic non est cor ita clarum, Quin si tractare rem mundi debeat, a re Illa fit fuscum, fit et hinc cor cito luscum, Si cor purgatur, prius hinc species renovatur. Unde cum regi Wenceslao plurium terrarum cura incubuisset ad ipsumque
diucius ut ad principem ordinarium quodlibet subditorum negocium deductum
fuisset, super humanum fuisset omnino ingenium equa lance omnia ponderasse,
nunquam quoque tum propter humanam infirmitatem, tum propter necessariam utilitatem
extra virtutis medium declinasse ac ipsum, qui indiget pluribus aliorum rebus,
plus quam expedit, usum non esse. Apud homines hoc enim reputatur impossibile.
Super talibus igitur eventibus regis vere penitentis devocio modum
satisfaccioni congruum cepit inquirere, ut omnibus per regem lesis indebite
posset satisfacere. Quam ob rem quatuor venerabiles viros, quos sapiencia quam
consciencia claros fecit, videlicet dominos Johannem, nunc episcopum
Brigsinensem, Heinricum, abbatem Scedlicensem, Conradum, abbatem Aule Regie,
nec non Heinricum Sturmonis, notarium Moravie, rex ad se accersiri iussit,
ipsosque suos testamentarios statuens sic dixit: Quia vos precipui amoris
privilegio dilexi pre ceteris, spero, quod vos amici salutis anime mee esse
debeatis; nunc igitur omnes meos creditores advocari facite, quantumcunque
unicuique solvi debeat cognoscite et conscribite, et ne error contingat
aliquis, sub scripto apud vos debita eadem reservate. Non autem intendo vobis
onus imponere, ut solvatis, sed ut eos tantum, qui solvere debuerint, dirigatis
et ut debitorum solucio fieret sine quolibet obstaculo. Rex ad se vocavit
filium suum Wenceslaum, regis successorem, dominum Petrum, suum cancellarium,
nunc Olomucensem episcopum, Heynmannum de Duba, Thobiam de Bechin, Heinricum de
Rosinberg ac plures alios regni nobiles et barones, quibus sermonem exorsus
taliter est locutus: Vos, inquit, tu fili mi et vos fideles mei dilecti optime
scitis, quod anno hoc pro defensione regnorum et iurium meorum contra Albertum,
regem Romanorum, ac eciam pro adepcione regni Polonie expensas et impensas
innumerabiles facere, stipendia militibus dare et hoc ad usuras recipere aut
sub mutuo hinc inde a creditoribus petere extrema necessitas me compulit, quia
ad hec omnia ac singula fiscus regius non suffecit et quia digne ex fisco regio
id pagatur, quod sub regis nomine mutuatur. Si dominus Deus, in cuius castigor
vinculis, in hac vita me conservare dignabitur diucius, hiis satisfaciam
creditoribus et debitis universis, in manu enim Domini mors et vita mea stat,
quod placitum est in oculis suis, in me misero vermiculo faciat. Ad filium
autem rex faciem convertit, cui audientibus omnibus ita dixit: fili mi, inclina
aurem tuam ad me, ausculta sermones meos, audi verba mea et eloquia patris tui,
non te pretereant aliquando, sed ea in corde tuo quasi in libro scribe et opere
comple. Tibi fili mi, fructus uteri mei, tota iure hereditario dominacionis mee
debetur possessio, sedebis enim in solio meo et regnabis pro me patre tuo; et
adiecit rex: fili mi, tu scis, quia voluntatis mee fuit, ut edificarem domum
nomini Dei mei, sed, ut coniicio, hoc ex industria divine provisionis servatum
est forsitan tibi. Nunc ergo sit Deus tecum, prosperare et edifica domum
Domino, ut protegat te. Det tibi Dominus prudenciam et sensum, ut regere possis
populum, tunc enim poteris proficere, si mandata et iudicia Domini inceperis
corde et opere adimplere ac celesti regi regracior, quod pro populi mei solacio
te michi superstitem derelinquo. Deum time, virtutes cole, pacem ac iusticiam
prosequere. Iura ergo michi per Deum super reliquiis sanctorum, quorum iam
adest presencia, ut post mortem meam creditorum et exactorum meorum vocem
audias et de regno, quod possessurus es, pro me debita persolvas, omnibus
quoque lesis et offensis per me indebite satisfacias. Aderat autem ibi tunc
caput beati Wenceslai martyris cum aliis solempnibus reliquiis, super quibus
stipulacione adhibita Wenceslaus regis unigenitus iuravit ac statuit ac ut pro
patre cuncta solvere et lesis satisfacere debeat, promisit. Similiter et
nobiles illi, qui tunc affuerunt, ut ad solucionem debitorum operam dare
velint, fideliter promiserunt et hoc idem iuramento solempniter confirmarunt.
Ne autem eadem solucionis ordinacio impediri posset in aliquo, septima pars urbure
et proventuum in Kuthnis, que regibus dantur septimanis singulis, deputata
fuerat ad solucionem debitorum et solacium creditorum. Coniugi eciam domine
Elisabeth viginti millia marcarum legavit rex dotis nomine, iuravit quoque
heres cum nobilibus coram patre, ut monasterium Aule Regie cum pertinenciis
suis in bona proteccione habeat ipsumque regem egrotum, cum mortuus fuerit, in
Aula Regia sepeliant; insuper cenobiis, ecclesiis, personis religiosis et
egenis magna elemosinarum donaria rex transmisit, clenodia quoque et reliquias
ac ornatum Christi ministrorum et altarium de capella sua, quam solempnem pre
omnibus nostri temporis principibus rex habuerat, domibus Dei hinc inde
divisit, maiorem tamen ornatus sui partem Aule Regie, fundacioni et filie sue future
orphane, assignavit. Rogo te virgo Maria, animam istius gracie tue vestibus
adorna, qui ad laudem tui filii et tuam gloriam, ita quod stupor est omnibus
cernentibus, domum tuam vestivit in Aula Regia. Non de te dubito Maria, quin ex
tua prodiga clemencia hoc facias vel verius iam fecisti. Capitulum LXXV. De operibus pietatis, que fecit rex Wenceslaus. Et quia difficile est consueta relinquere, bona enim consuetudo plerumque in naturam vertitur gracia divina rorante, humilitatis ergo affectum ac beneficium pietatis, quod erga inopes et mendicos rex Wenceslaus adhuc valens exercuit, infirmitatis prostratus lectulo minime prosequi pretermittit, quod autem per se ipsum facere non potuit, per alium id suo nomine fieri clandestine procuravit. Consueverat autem huius regis humilis nobilitas ac nobilis humilitas non solum in cena Domini aut in quadragesima nudos vestire, egenis manum datricem porrigere, esurientibus et sicientibus cibum et potum apponere et pedes egenorum lavare et tergere, sed et omni tempore delectabatur hoc facere, cum opportunitatem loci potuit habere. Porro cum iam ab hoc pietatis opere corpus deiectum, non tamen mentis affectum, premens infirmitas retrahebat, occulte sub silencio soli Deo conscio quempiam de suis familiaribus rex advocavit illudque officium pietatis per ipsum nomine sui in loco disposito peragi procuravit. Huius usque hodie dominus Cunradus, abbas Aule Regie, perhibet testimonium, qui ad hoc destinatus et informatus vice regis officium exercuit tam beatum; ipse namque ex iussu regis pedes pauperum lavit, postea ipsos pavit ac donariis cum denariis hos ditavit. In miseris Christe tibi rex serviverat iste, Hinc sibi Christe bonam celestem redde coronam. Capitulum LXXVI. De devocione, quam in audiendis pluribus missis rex habuit. Sed quid nunc rex egrotans in audiendis missis faciet, cuius omne solacium et precipuum cordis tripudium in audicione missarum plurium semper exstitit? Forsitan missis carebat, cum visitare ecclesias non valebat? Absit. Ne enim rex iste plus mente devotus, quam egrotus corpore se suo privaret solacio, in conclavi sue camere, in qua exinanitus decubuit, aliqua altaria construi procuravit, ubi tanto plures audire missas solebat, quanto magis divinis intentus laudibus ab exterioris negocii et occupacionis strepitu suus animus requiescebat; summo namque mane in articulo diei misse coram rege leguntur, pluresque lecte, pluresque legende pluribus subsequuntur. Gaudium audienti ex hoc principi nascitur et pascitur uberius prius quoque refeccione mentali, quam alimonia corporali. Causabat in rege langwido dolor vehemens fastidium comedendi et bibendi, sed nunquam tedium missarum solempnia audiendi. Nolebat eciam in missis illis ex iudicio humilitatis accipere more aliorum principum pacem a missalibus libris, sed a ministrorum labiis, fatebatur enim ex humili corde, se non esse dignum regis titulo, sed magis censendum nomine pastoris quam principis, et optabat sepe, se non principem sed pastorem pecorum fuisse omnibus diebus vite sue. Sic qui opinione omnium erat maximus, factus est minimus in oculis suis, sed revera quanto se magis coram hominibus reprimebat preclara humilitas, tanto magis coram Dei facie elucebat humilis preclaritas ac insignis generositas, quam habebat. Multiplici missa tibi sunt peccata remissa Wenceslae pie, tu natum credo Marie Iam cernis lete, qui tot cepit bona de te. Per speciem propriam modo divam cerne sophiam, Quam conspexisti, tu vivens quando fuisti, Sub sacramentis credentis lumine mentis. Capitulum LXXVII. De paciencia, quam rex in infirmitate sua habuit. In passione sua tante paciencie hic princeps decumbens exstitit, quod omnibus cernentibus langworemque eius scientibus maximus stupor fuit. Cum enim doloris aculeus acucius interius dolentem pungeret, nequaquam in ore pacientis remurmurans querimonia aliqua resonabat. Quanta autem acerbi ipsum pupugerit vehemencia doloris, exinanicio membrorum indicat et facies, quam afficit cerulei species coloris, demonstrat. In omnibus autem hiis molestiis non peccavit rex labiis suis neque stultum aliquid contra Deum locutus est, sed ait: si bona suscepi de manu Domini sine meritis, mala quare non sustineam ex ingentibus meis demeritis? Plus quam merui, benediccionem a Deo suscepi, beneficiorum divinorum ingratus fui et nunc quoque digna factis recipio, que libens sustineo et peto, quod caro hic totaliter tabescat, quod illic spiritus in Domino requiescat. Sepe tamen cum ultra modum vis doloris regem angeret et tangeret acrior infirmitas, domino Conrado Aule Regie solebat dicere: iam iam tantum crucior, sicut opinor, si alius eadem pateretur, adeo clamorem faceret, quod in tota vicinia audiretur. Non autem dubium, quin totum cesserit ad augmentum meriti tam aspera langworis cruciamina equanimiter pacienti. Viros eciam religiosos frequenter circa lectum regium rex langwens habebat, a quibus exhortacionis et salutifere doctrine monita aure patula, quam mente avida nonnunquam cum lacrimis audiebat; ab horis autem canonicis, quin ipsas soleret dicere vel audire, nulla prorsus passio sive occupacio ipsum poterat impedire. Ore canens, corde gemens corporeque paciens, In morbo mentem rex hic quasi Job pacientem Semper servavit; ex hoc ipsum, puto, lavit Gracia divina de labis quaque ruina. Capitulum LXXVIII. De unccione ipsius regis extrema. Cum iam vero plus quam tribus mensibus continua regis infirmitas invalesceret et iam ab operacione, sed nequaquam a racione rex deficeret, ne in ipso alicuius sacramenti ecclesiastici suscepcio et gracia deficeret, extreme unccionis sacramentum devotissime incipit postulare et licet circa se tunc episcopos et prelatos solempnes haberet rex plurimos, tamen ex humilitatis et caritatis affectibus, quos ad dominum Conradum, abbatem Aule Regie, et ad Cisterciensem ordinem semper habuerat, ab ipso abbate sibi illius sacramenti misterium conferri devotissime ac instantissime postulabat. Regis igitur peticio, que compar esse consuevit precepto, exauditur et effectui mancipatur. Dominus enim Conradus, abbas Aule Regie, unxit regem oleo sanctissime unccionis, servans formam in omnibus et conswetudinem, que fit circa inungendas personas ordinis Cisterciensis; puto autem, quod uberiorem exitum aquarum deduxerunt oculi abbatis regem inungentis et lugentis et presentis familie, quam tota fuerit sacri olei quantitas, per quam rex fuerat inunctus illo die. Erat namque in ipso, qui ungebatur, videre magnum devocionis indicium, in omnibus autem, qui aderant, lacrimosum mixtum clamoribus ex corde scaturiens erupit suspirium. Taliter est unctus et Christe magis tibi iunctus Hic rex devotus a cuncto crimine lotus. Capitulum LXXIX. De contricione et contemplacione, quam tunc rex habuit. In morbosis quam morosis rex adhuc laborans angustiis dono pascebatur gracie semper memorialis, quam mirabiliter singularis. Ipse namque rex lecto recubans nonnunquam in amaritudine anime sue cepit omnes annos suos recogitare, omnia quoque iuventutis sue delicta ac ignorancias, quibus Deum reus offenderat, ad mentis sue oculos revocare ac quodlibet genus peccati, quo humana labi ipsum fecit fragilitas, veri penitentis more humiliato et contrito spiritu gemitu replicare, nec non quilibet ipsorum luctum unigeniti sibi faciens lacrimis cepit uberibus deplorare, ita quod eius sufficiens fuit luctus, productus ex cordis intimo, in omnibus astantibus fletum et penitendi animum provocare. Tam immensam enim penitendi graciam, quasi secundam post naufragium tabulam, Deus regi contulerat, ut si ipse latro deterrimus diebus vite sue omnibus exstitisset, adhuc secundum humanum iudicium dignos fructus penitencie produxisset. Pie namque credo, quod contribulatus spiritus ipsius acceptabile sacrificium factus fuerit Deo altissimo, quia ipse est pater misericordiarum et Deus tocius consolacionis, qui ponit gemencium lacrimas in conspectu suo; interior autem gracia efficax virtutis magistra non semper infirmum hunc discipulum docuit plorare, sed sibi condescendit ipsumque fecit haustu devoti spiritus celestis patrie dulcedinem et nectareum poculum suaviter pregustere et exinde hilariter exultare. Gracia namque irradians sepe cor regis adeo illustravit, quod ipse cepit mente recolligere, ore exprimere insignia divinorum donorum beneficia ac signa victricia pro salute humani generis de superius exhibita; versabatur namque in sua memoria, quia eterna Dei sapiencia de paterno sinu descendisset in carnis humane substancia, crucem pro homine sustinuisset, sangwinem preciosum habunde moriens effudisset sicque viam ad celum indicans scalam omnibus erexisset, denique omnibus penitentibus et petentibus eterne patrie ianuam aperire ac gaudia ineffabilia, que pre multitudine mensurari nequeunt, tribuere ipse, qui est via, vita et veritas, promisisset. Talia meditabatur et loquebatur et in meditacione sua exardescebat ignis tante devocionis, quod arctari nesciens eciam incendit, quoscunque aptos reperit, iuxta lectum regis languidi presentes, talia eloquia exestuante pectore procedere audientes. Quis enim fuisset tam frigidi cordis, quem non accenderet ignitum eloquium devotissimi regis? Sic igitur alternis vicissim interne refeccionis epulis infirmi regis animum pascebat Dominus, sicut placuit misericordie eius. Rex quasi peccator scelerum flet facta suorum, Sed contemplator recolit pia festa polorum. Capitulum LXXX. Qualiter rex mortem suam presenserit. Annus Domini MCCCV. Demum sciens rex langwidus plus quam sex mensibus dolore valido tabefactus, quia venerat hora eius, ut transeat ex hoc mundo et quod resolucionis sue terminus iam instaret, licet adhuc integro aspectu atque auditu vigeret, solum quoque in viribus corporis deficeret, nil in sensu claro, preditus intellectu non diu ante suum obitum prelatos et clericos, quorum frequens coram rege concio esse consueverat, rex advocabat et ipsis dicebat: Fratres congaudete michi et congratulamini, quod tam diu manum Domini, que tetigit me, correptus sufferre merui; ecce cito hora resolucionis mee et tempus putacionis adveniet. Nunc igitur queso, domini et amici, michi penitenti ignoscite, morienti assistite et egredienti hinc oracionibus subvenite; ad missas eciam legendas vos applicate, cum vite ultimum terminum videbitis adesse; et adiecit rex: tu Cunrade, abba Aule Regie, primam missam de resurreccione Domini pro me statim, cum anima mea egressa fuerit, lege; ad dominum vero Heidenricum, abbatem Scedlicensem, sic ait: tu missam pro defunctis similiter persolve pro me. Idem eciam abbas passionem secundum Matheum a rege iussus legit, quam cum concussione pectoris, cum lacrimis, manibus erectis in celum et devocione maxima in ipsa hora agonis sui legi devotis auribus audivit. Sic unicuique sacerdoti presenti missam legendam ore suo rex adhuc optime racionis compos imposuit. Fecit namque alium de ascensione Domini, alium de beata Virgine missam legere et unicuique imposuit, quod voluit. Res est stupenda nimis et perpetuo memoriter recolenda: Ecce undecimo kalendas Julii hora quasi prima rex consumptus viribus, plenus bonis operibus ad extremam horam veniens et presenti seculo valefaciens demissis oculis, vultu placido et facie serena in manus Domini suum commendans spiritum in presencia omnium exspiravit et tradidit spiritum Domino, qui dedit illum, illum inquam vitalem spiritum, per quem vivebant et vigebant infinita millia populorum, illum certe spiritum, quem mors in cinere et cilicio sub vere penitentis specie apprehendit. O quantus lacrimabilis ploracionis gemitus mox omnium cordibus se ingessit, cum de corpusculo exanimi felix spiritus recessit, o quam intolerabilis omnem dolorem superans turbacio, que omni exoritur populo pro eo, quod unius tam sublimis hominis accidit sublacio, flebile est hoc nunc dicere vel audire. O quantum amarius fuit omnibus experiri periculose talia et videre! Et quid dicemus de illis, qui deputati per regem fuerant legendis missis? Certe legerunt, sed lacrimarum rivuli profluentes uberrime oculos obnubilant, et singultuosi gemitus cum suspiriis prolaciones verborum in faucibus iugulant, voces suffocant, in ore verba necant. Interea autem corpus exanime reverendissimum amplectentes et deosculantes stratum lacrimis fluentibus rigant et exinde ipsum corpusculum aquis calidis non solum fluentibus de fontibus, sed et scaturientibus de frontibus more solito decenter lavant, quo loto illud eisdem regalibus vestimentis nobilissimis, quibus rex coronatus fuerat, induitur: diadema capiti, sceptrum et pomum aureum utrique manui imponitur, digitus anulo redimitur. In hoc quidem satisfactum est regali statui, sed nequaquam humili regis affectui, ipse namque paulo ante affectaverat, quod mortuus non deberet bysso aut purpura indui aut munde involvi syndoni, sed pocius aliter griseo panno vili. Sed revera in hoc se magis apud Deum et homines dignum decore fecerat, quod de se senciebat humilia et tam vilia requirebat. Unde tapeciis et pannis preciosissimis pavimentum hospicii sternitur et ornatur et ibidem plus ornatum virtutibus regalis corporis vasculum insigne pheretro impositum collocatur. Ex tunc postquam parata sunt omnia regalibus exequiis congrua, chorus cleri succedit choro et processioni processio, qui omnes plus flentes, quam canentes, utcunque poterant, vigiliarum et defunctorum officium persolvebant. Altera autem die mortis regie ante hospicium magistri Cunradi aurifabri circa Predicatores in civitate Pragensi convenit universa multitudo lamentantis populi, qui omnes exspectabant, ut viderent lamentabile spectaculum, mortuum videlicet portari dominum suum dilectissimum. O dira et amara miserabilis spectaculi exspectacio! O quam obscura visio videre hunc regem quasi solem tolli et subtrahi de hoc mundo. Quid igitur eveniet isti genti misere miseriam sustinenti et huic deflenti populo? Certe tribulacio et turbacio, turbacio inquam talis, qualis non fuit ab inicio, qualem nec experti fuerant, ex quo fuerant egressi de utero matrum suarum, que unquam fuisset secunda similis huic. Cum enim suspensi animis, quam erectis oculis omnes ante domum starent et cum amaritudine exspectarent, ecce mirantur et baiulatur mortuus rex piissimus, qui fuerat vita pauperum, baculus oppressorum, consolacio pupillorum, pax patrie, pater omnium. O inaudita a seculo miseranda popularis exclamacio, que tunc ululantibus et rugientibus omnibus hominibus futura gravamina annuncciat omni populo, suo patre quam principe depredato, hic pre dolore ruit et rugit, alter clamat et faciem laniat, alius capillos extrahit et insanit, immo et pueri et infantes in plateis currunt, vagiunt vocesque miserabiles tanquam futurorum malorum prescii simul emittunt, unde propter tam magnam miseriam, quam habebant omnes, nichil dulcius et melius tunc iudicabant esse, quam gemere et flere. Sic enim euntes ibant et flebant, quia lacrime erumpebant, quas nulli penitus continere poterant, nam tunc erat modus flendi sine modo. Principes autem et maiores barones regni feretrum cum reverendo corpore portabant de ecclesia ad ecclesiam ubique immolantes salutarem hostiam. Clerus autem, qui preibat et qui sequebatur, libenter cecinisset, si quivisset, quia plus promebat planctum quam cantum et amplius singuli plangebant quam psallebant. Sequebatur eciam funus gloriosum utriusque sexus turba innumerabilis, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus emittentes ululatus et ploratus non minus dissonos, quam altisonos, ita quod, si possibile foret, lapides et parietes scindi et bruta possent animalia ad lacrimas excitari. Quelibet ecclesia se feliciorem tunc reputasset, si apud se in suo recondi gremio hoc corpus venerabile regium debuisset. Maxime autem Pragensis ecclesie canonici regem rogabant, regis defuncti filium, ut ipsis paternum corpus traderet tumulandum, sed minime obtinebant, quod maxime requirebant. Expletis igitur exequiis rege dignis eodem die hora nona corpus venerabile navi imponitur ac infinita multitudine comitante hominum cum regis filio de Praga in Aulam Regiam transportatur, ubi a monachis funeri occurritur et alciore planctu quam cantu suscipitur et ad novum monasterium deducitur. Hanc autem benediccionem funus fundatoris fundato monasterio per eum attulit, quod cum in ipso prius divina non fuissent celebrata nec decantate hactenus hore canonice, ex tunc statim per notam in ipsius funeris adventu incipiebat conventus divinum officium celebrare et ita continuare usque hodie. Tempus autem noctis sequentis a pluribus monachis ad excubias et custodiam funeris deputatis circa feretrum hinc inde locatis totum expenditur in psalmodiis et divinis laudibus. Mane autem facto dominus Conradus abbas, licet presentes essent episcopi et prelati plurimi, missam pro defuncto merens celebrabat et post missam secundum consuetudinem nostri ordinis exequias regi parat. Quando autem cum corona, sceptro, pomo deauratis ac cum omni cultu nobilium vestium, monilium, anulorum et regalium apparatuum ornatu ad mausoleum, quod in medio sanctuario stat, iam positum erat regis corpus, tantus erat luctus hominum tantaque precipue lamenta monachorum, quod nulla penitus oracio aut cantus audiri potuit vel intelligi vox verborum. Omnes enim simul miserabiliter clamaverunt, pectora tutuderunt, soletenus corruerunt ac super humanum modum, quasi omnes essent privati sensibus, amare ululare ceperunt. Pre longo autem fletu, quo omnes fleverant, iam lacrime oculorum et aque penitus defecerant et propter hoc iam absque fletibus ac lacrimarum fluxibus usque ad celum tristem querimoniam pariter extollebant. Ego autem nunquam narrantibus talia credidissem, nisi ego ipse huius tristicie complorator et mesticie contemplator personaliter affuissem et in gemitu meo tunc carmen subsequens fere protulissem: O mors, sors dira, tuus ut quid morsus in ira Tam mira sevit, quod regem, qui duo suevit Regna pie regere, sibi subdita rite tenere, Ad te traxisti? confunderis hac nece tristi. Non fas immo nefas fuit, ut mas nobilis, ens vas Plenum virtutis dans Christi dona salutis Flore ruit, flentem cunctam facis horrida gentem. Et de te natura queror, cur stulta dedisti Parce, cui probitate parem nunquam genuisti. Regibus hunc formam bene vivendi statuisti, Ac ducibus normam pietatis eum posuisti. Plange Bohemia, fle Morauia, Slesia, Misna, Tu Pomerania, Bosna, Cracouia, fundere Gnisna Sis lacrimas prona, cecidit tua namque corona. Nunc Sandomeria threniza cum Jeremia. Hasque necis metas mestas omnis fleat etas; Tantus magnificus princeps sibi par et amicus Cleri sincerus non surrexit neque verus Pacis zelator, vite virtutis amator. Hic quasi sol luxit, ab eo fidei mare fluxit, Munere Zacheo similis, bellis Machabeo, Robur Sampsonis clipeo pictura leonis Signat, divina cor forma petens aquilina, Iustus ad hoc mitis et honoris florida vitis Laudis erat plenus, fraudis, vicii sed egenus, Aulaque Regia proh tua gloria corruit: eya Clama nec cessa, luge, fuge gaudia fessa, Non sine vox fletu, renova planctum tibi fetu, Qui te dilexit, fundans ad culmina vexit. Lux tua dux, flos, dos et apex, rex fertilis ut ros, Ut decet audax, exulibus pax, divitibus fax, Pons fugientis, mons pacientis, fons sicientis, Ipse tuum lumen oculorum numen, acumen, Res dedit ac operam, tua spes ve! ve! cecidit iam. Sed divisisti bene, nam corpus sepelisti, Ac animam Christi gremio puram tribuisti, Pro qua semper Ave Maria refunde, suave Salve regina, que sibi sic fit medicina. Rorem rorabit rosa tunc, cui crebro rogavit Dici: Rorate celi. Precor ergo, quod a te Virgo tuo nato iungatur in ethere grato. Rex sextus mundus Wenceslausque secundus Anno milleno Domini moriturque treceno Quinto, mors prior est triduo, quam festa Johannis; Preter menses tres triginta quatuor annis Vixerat, eterna sibi sit pax ede superna. Hic eius corpus iacet, huic des Christe tuum pus, Salvus sis iuvenis rex, claris es quia venis Natus, ad exemplum Salomonis perfice templum, Quod pater ut David te consummare rogavit. Sic magnum nomen tibi crescet in omnibus omen, Mota mali moles a te sit regia proles, Det tibi solamen, patri requiem Jesus amen. Capitulum LXXXI. Planctus domus Aule Regie super morte fundatoris sui. Audite celi, que loquar, audiat terra verba oris mei, vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicuti dolor meus; dolores mei sunt dolores parturientis aut pocius abortientis, quoniam vindemiavit me mors in die furoris sui; circumdederunt me dolores mortis amare, timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebre, ego enim dolens lucidissimam meam lucernam mortis caligine quasi sub modio coopertam in medio meo abscondi gremio, que michi lucem prebuit et populo universo. O mors quam amara facta est michi tua memoria, manum tuam misisti ad omnia desiderabilia mea, invictum vicisti, vires viri virtutis, qui fuit rex glorie, exhausisti, potentem potencior deiecisti. Splendoris radium tu rabidior extinxisti, sponse sponsum, michi orphane alumpnum abstulisti in meroris cumulum, ut eidem aptem tumulum, tuis perfossum iaculis michi patrem dulcissimum asperrima transmisisti. Heu me, quia dolor meus innovatus triste pectus adurit et calamitas, quam paciar, ebibit spiritum meum. Heu me, quia dilectus meus deiectus in sinu meo necis compede iacet clausus. Hinc meror meus lacius serpit, sevit acrius. Idcirco ego plorans et oculus meus deducens lacrimas, quia longe factus est a me consolator. Sublato siquidem illo, per quem creata vixi, vigui ac florui, simul et cor meum dereliquit me. Audite obsecro universi populi et videte dolorem meum. Subversum est cor meum in memet ipsa, quoniam amaritudine plena sum, magna est velut mare contricio mea. Cuius enim vel ferreum pectus super me non miserebitur, qui me plagam insanabilem plangentem et dilecto superstitem velut telam, antequam exordiretur, precisam intuebitur? Sed num quid imperare valeo, tristicie aut lacrime ut recedant a me, que tanto irretita aut irritata dolore cogor gemere. Fateor, victa sum, flere parata sum, deducam quasi torrentem lacrimarum per diem et noctem, non dabo requiem michi, exite lacrime, exite et cum dilecto meo, qui abiit, pariter commeate, erunt michi lacrime mee panes die ac nocte, iustus est dolor meus, dolenda plaga mea. O quam fidus pater deseruit me filiam nuper genitam, qui vigilabat ad curam, non segnis michi exstitit ad opus et operam. Quis michi ita pernecessarius, cui eque dilecta ego sum, dolete vicem meam vos filii mei, quos ille mecum genuit, qui heu michi quoniam vobis corruit. Sed quid ei retribuam pro omnibus, que retribuit michi? Venaticia curia curiosis fui, habitacionem hominibus cum canibus et avibus celi ludentibus prestiti, sed nunc vinea Domini Sabaoth facta domus Dei, porta celi, Aula regis re et nomine dicta et facta sum. Fecunda in filiis, que steteram sterilis. Hec vero in me per eum facta felix est mutacio, qui creavit me et requiescit in tabernaculo meo. Sed ve michi! Dilecti nutricii mei requies mea inquies est, prostrata iacui, ad nichilum redacta fui et erexit me. Diruta apparui, sed parietibus ut ossibus et nervis compegit me. Ipse heu auxiliis suis deseruit me mortuus, qui nequaquam desereret me vivus. Omnino mortis officium horrendum est divorcium. O immitis mors, que meum solacium rapuit et me crudeliter furiosa peremit. Annon eciam me mors momordit, que innumeris periculis me subiecit? nimis namque privatur vite usu, qui privatur fructu. Ergo meis fructibus mors invida fuisti, cum elongasti a me amicum et proximum, per cuius maxime studium quieta sedebam, leta manebam, frondens florebam ac cum fructu operum proficiens, deliciis affluens, innixa super dilectum in omnibus proficiebam. Dilectus michi et ego illi, leva eius sub capite meo fuit et dextra illius amplexabatur me, sed heu nunc dilecto amato careo, amarius mereo. Quo abiisti dilecte mi? tua presencia michi dulcis fuit, sed quia recessisti a me, avertens faciem tuam a me, vulnerasti me. Adiuro vos cives celestis Jerusalem, si inveneritis, vel verius ut spero, quia invenistis dilectum, ut annunccietis ei, quia amore langweo. Servet fidem, fundat precem, respiciat me gementem et flentem in hac lacrimarum valle. O mors in me plus, quam in eum transierunt ire tue ac plus in me confirmatus est furor tuus, ipse namque, quem momordisti, invenit gaudium, ego supplicium, ex me fructum secum defert michi deserens luctum. Introivit in potencias Domini me exponens contrario et vario homini. Scio namque, ubi versor, ubi moror, ubi relicta sum; in hoc mundo immundo sum, unde digne ingemisco sicut homo sine adiutorio, quem nunc consulam in ambiguo, cui in adversis adherebo, quis mea portabit onera, quis pericula propulsabit? Sublatus est michi consolator meus, manus dextra mea, lumen oculorum meorum et pax et pectus meum, os et lingua mea; in eo pendebam tota, qui michi totus erat et totum, cum ipsum mors succidit, qui erat gloria mea exaltans caput meum. Corona mea occidit, salus mea elanguit et aruit tanquam testa virtus mea. Hic est mors victoria tua et stimulus tuus, abeunti iubilus, remanenti stimulus, abstulisti siquidem michi fidele auxilium ac consilium salutare. Hoc sencio et doleo et dolor meus in conspectu meo semper propter eum, qui erat meus. Meus, inquam, fuisti Wenceslae: fundacione pater, educacione mater, affeccione frater, proteccione defensor, sollicitudine procurator. Miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei et filii karissimi, quos genui, quia ipsi cernitis, quia amarum calicem accepi et bibi de manu Domini; in virga indignacionis sue percussit me et privavit me pastore. Doleo super te pie Wenceslae rex, domine dilecte votorum meorum consolacio et illuminacio mea, non quia dolendus, sed pocius quia ablatus michi, fleo autem iustius super me et super filios meos, quia ego bibo et ipsis inebriata porrigo calicem amaritudinis absinthii et fellis. Iam mea iactura non est tantum michi dura, sed et presentibus et posteris filiis meis, qui nascentur et exsurgent, plurimum nocitura. Et quid dicam, ego filia misera, quam ad luctum tantum malum excitat ac anxietas coartat, laborabo in gemitu meo et dicam lamentacionem et ve. Ve michi, ve natis cunctis ex me generatis, Patre stat orbata proles, matre viduata. Surdior equore, sevior aspide, nequior angue, Horridior monstro, quod tu sis mors, bene monstro. Nam turbasti nos per regem, qui fuit ut flos, Micior agno, clarior auro, purior astro, Melle suavior, igne micancior ac alabastro Lucidior, violis plus nobilis, inde colonis Terre tunc, celi nunc spirat odore fideli. Languit, aruit, occidit heu lux illa chorusca, Ex hoc gloria, lata memoria fit mea fusca. Omnia cuncta vale michi iam dicunt, quia tale Dampnum mors fecit, quo gaudia cuncta reiecit. O dolor, o plus quam dolor, o mors iam tua nusquam Pestis sevivit tantum, quia me cito trivit, Esses mors utinam, tunc mortua, quando ruinam Tantam fecisti. Numquid scis, quem rapuisti? Ipse fuit iubar in tenebris et dulcor in aure, Et stupor in mente, quem tollis iniquia repente, Ipse fuit legum servacio, gloria regum, Mundi delicie, vite speculacio die; Huic et inherebat, quidquid natura valebat, Causa fuit, quare mors hunc sic traxit amare, Res habet exosas viles et amat preciosas. Aspera federa, forcia vulnera mors tribuisti, Munere tristi, funere sponsi me necuisti. Illa dies mea nox fuit, ictus cum necis atrox Hunc tetigit, mensis ferit hic, plus quam novus ensis. Celum, terra, mare, sol, ignis et aer amare Plorent ac sydus, quia sponsus abit michi fidus, Sed me solatur caro, quod mecum tumulatur, Atque meo gremio datur, ex hoc letaque fio, Nam sic divisi: celis animam modo misi, Corpus servavi sinuique meo replicavi, Saltem defunctum sponsum, servo michi iunctum, Qui me dilexit vivens et ad ardua vexit. Iugiter ista peto, rex Wenceslae valeto In leto angelorum consorcio et pio gaudio beatorum Per omnia secula seculorum amen. Capitulum LXXXII. Visio, quam vidit dominus Johannes, Brixinensis episcopus, post mortem domini Wenceslai, regis Bohemie et Polonie sexti. Anno, quo mortuus fuerat inclitus dominus Wenceslaus, rex Bohemie sextus,
domino Johanni Brixinensi ac Babenbergensi nec non Frisingensi quondam
episcopo, qui eiusdem regis semper exstitit capellanus familiarissimus,
revelata est in sompniis visio talis: putabat siquidem se in conclavi illo, in
quo rex exspiraverat, stare et ipsius decessum ab hoc seculo lugubriter
deplorare, cui plurimum gementi ac flenti rex facie serena, veste prefulgida
insignitus, lecto insidens apparuit et sic dixit: Johannes, quem queris, quid
ploras? Cui ille tuum, inquit, interitum mortis domine mi rex et populi tui gemitum
deplango et plorans plorabo, quia mortuus es et sublatus es nobis. Ad quem rex
ait: O miser, numquid tu michi in orthodoxe fidei libris non legisti sepius
verba hec: Cum te consuptum putaveris, orieris ut lucifer et habebis fiduciam
proposita tibi spe et defossus securus dormies, requiesces, nec erit, qui te
exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Hec legisti, ego audiens
retinui et tu legens huius memoriam perdidisti. Predicta autem verba rex adeo
lucide expresserat, ac ipse episcopus tanta aviditate illa receperat, quod
evigilans verba singula sine errore quolibet repetebat. Mirabatur tamen
plurimum, utrum hec verba rex, qui apparuerat, tunc ex novo composuisset, aut
si forsitan ab alicuius sacre scripture eloquio protulisset. Nequaquam ipse episcopus,
licet esset doctor decretorum scire potuit, ubi illa auctoritas scripta fuit,
quia eam antea penitus ignoravit, tandem librum concordanciarum accepit, ibidem
reperit, quod predicta auctoritas in undecimo capitulo libri Job de verbo ad
verbum expressa fuit. Unde huiusmodi visionis misterium non pro sompnio, sed
pro certo salutis indicio conservabat, qui cito postea in Aulam Regiam veniens
nobis illam visionem per ordinem enarravit. Capitulum LXXXIII. Qualiter rex idem Wenceslaus propter cuiusdam criminis vindictam semel cremaverit sua crura. In domo Alrami, civis Brunnensis, die quadam dominus Wenceslaus, rex Bohemie piissimus, cum generosa, quam virtuosa domina Elizabeth, coniuge domini Wikardi de Polna, que et ipsa erat regis Ottakari filia, solus stabat et cum ipsa, utpote cum sapiente femina de quodam, quod tunc versabatur, negocio mutui sermonis colloquio familiariter quam affabiliter conferebat. Cum autem huius amicabilis confabulacionis colloquium aliquantulum diffunderet se in longum, nam nos hoc scimus ac in nobis reperimus: Sermo brevis raro, cum quis loquitur sibi caro, porro rex occulte cuiusdam lesionis dolorem paciens et tranquilla corporis quietudine immobiliter stare nesciens vicissim suos pedes figit, elevat solotenus et alternat. Nunc quidem pedem dextrum erigit et deprimit, nunc sinistrum; istud igitur frequens sedule permutacionis cambium, quod pedibus suis stando sic rex fecerat, astanti et astute domine puncturam aliquam latentis cruciaminis in rege, tamquam ex certis indiciis revelabat. Mox ut talia matrona illa perpendit, turbatur animo quam miratur et regi taliter loquebatur: domine mi rex, numquid aliquo absconso dolore torquemini, obsecro indicate michi; heri namque, nudius tercius et semper hactenus vidi vos dominum meum regem erecto corpore puellari more compositis pedibus stare, nunc vero laterum vestrorum alternata appodiacio et humerorum vicissitudinaria quam reciproca ereccio luculentis michi nutibus specificat, permutatam fore vestram valenciam ac eciam corporis qualitatem. Non abscondat a me, queso, dominus meus rex dolorem suum, quem in eo fore publicat consideracionis evidens argumentum. Cum autem rex quibusdam circumlocutorii sermonis anfractibus muliebrem animum a tam importuna questione avertere nititur, ut, quam solus noverat, passio occultetur, nichil proficit, sed illa preces repetit ac affectuosis instanciis sibimet rem abditam dici petit. Nam quod celatur, hoc femina scire precatur, Et magis hortatur, factum quodcunque negatur, Et tunc plus poscit, cum rem tectam fore noscit. Demum ex cumulatis precibus pietas regalis se patitur vinci et ad id detegendum, quod latuerat, permollitur. Antequam autem secretum regis panditur, prefata matrona artis iuramenti nexibus constringitur, ne id, quod dicendum sibi poposcerat, vivente rege alicui mortalium suis relatibus ullatenus manifestet. Censuit igitur hec matrona, quia secretum regis celare bonum sit, unde quod abscondere cupiat, hoc spopondit. Rex itaque sibi dixit: Heri cum inclinata iam die sederem in estivo cenaculo ac astaret michi nobilium plurima multitudo, accessit ad me ob spem obtinende venie miles quispiam animo conturbato, qui exposuit coram me suam, quam iniuste paciebatur, iniuriam, allegat sibi factam violenciam postulans a me super huiuscemodi querimoniis dari iudices ad iusticiam exequendam. Ego vero tunc propriis oblectacionum intentus commodis, causam querulantis militis non adverti affliccioni, afflicto cumulans verbis supervacuis eundem obrui, sicque ex elacionis spiritu mestum mestiorem a me abire permisi; sed ecce post modice lapsum morule divine ammonicionis quidam sibilus incepit cor meum tangere et me introneo magne correpcionis susurro acrius increpare, ita quod talia cepi intra me tacite meditacionis silencio cogitare: Quem me ipsum facio? Unde superbio? Et quis sum ego? Homo utique natus de muliere brevi vivens tempore, homo de humo, limus de limo, ut quid igitur cum principibus sedeo et solium glorie teneo? Numquid ut diviciis et deliciis dumtaxat affluam et non pocius, ut contritos corde medear, pupillos et viduam suscipiam et iudicium et iusticiam in omni tempore facere non obmittam et qualis, putas, michi reposita sit corona iusticie in illa die ab illo equissimo iudice, qui militi offenso iusticiam querenti non solum denegavi facere iusticiam, sed et vituperii inveccionibus obrutum coegi a me discedere penitus absque iure ac eciam satis dure. Nunc liquet, quia neminem timeo et id solum, quod bonum est in oculis meis, facio, dum libet, eciamsi non licet, illud in me compassive mentis pietatem enervat, timorem Dei evacuat et ad clamorem pauperis aures claudit penitus et obdurat; absit, absit hoc a me, ne in me tam inordinata enormitas diu regnet. In hiis igitur cogitacionum mearum estibus accensus surrexi et post tergum relictis omnibus clauso hostio solus cubiculum introivi candelamque ardentem, quam mecum apportaveram, cruribus meis nudis applicui et in quinque locis quasi cauterium faciens ob correccionem mei perpetrati flagicii acriter me combussi et dixi: sic caro arde, ne ardeas, hoc hic caro sustineas, ne perpetuas te sufferre oporteat illic penas. Successit igitur coctura cruris post caumatis lesuram et passio adhuc permanens post cocturam. Hanc autem plagam volens sustineo, non ut de corpore humorem emungerem, sed tumorem de pectore removerem. Sic quod perverse rex fecerat, hoc cito per se Penitet atque furit in se, quia quinquies urit Ipsius crura, faciens sibi vulnera dura. Talia quando legis, recolas, constancia regis Que sit vel quanta, quem concutit ulcio tanta. Iam non delinque rex plus, quod caumata quinque Hec tibi fecisti, paciens pro nomine Cristi, Ex vi virtutis hoc sustinuit tua cutis, Quod deturpata sic sit et cauterizata. Tales cocture carni fuerant nociture, Sed prosunt anime, quia sunt eius medicine, Pellunt humores peccati sicque tumores Evellunt cordis, tergunt maculas quoque sordis. Decimo vero anno post istius piissimi principis obitum predictam, quam sibi rex fecerat, lesionem prenominata matrona michi per ordinem enarravit et hec omnia sub iuramenti testimonio constantissime roboravit et scio utique, quia verum est testimonium eius et quis est tam mentis inops, qui non ex immo pectoris medullitus gemendo doleat, quod iste piissimus, quam gloriosissimus omnium principum gloria, laus et honor tam subito mortis falcastro metente, quasi flos campi resectus aruerit et ceciderit. Cecidit, cecidit namque et illa aruit sublimis famosaque gloria, que remotissimas eciam regiones clarorum titulis repleverat triumphorum. Cecidit namque corona, qua Bohemi Germanis principabantur et Ungaris. Iste est enim, qui splendoris lumine gloriosi blandiebatur taliter universis, ut omnes generaliter preter admodum paucos emulos ipsum cuperent ad fasces imperialis culminis exaltari. Nam quis amplis largicionum donariis hominum indigencie liberaliter occurrebat? Wenceslaus rex Bohemie. Quis in pacis tranquillitate subditas sibi provincias optime conservabat? Wenceslaus rex Bohemie. Quis nitorem christiani nominis sedule devocionis fide crebrisque divini celebritatibus officii adaugebat clerumque devota reverencia honorabat? Rex Bohemie piissimus Wenceslaus. Ergo non immerito carus fuit omnibus et amabilis, ipse enim erat decus hominum et omnium principum flos et decor, ex cuius morum regalium splendoribus maior accrescebat commendacionis radius venustati nostre et eciam regie dignitati. Optabam quippe valde, ut ipsius valerem virtutes aliquantulum describere, sed in describendo me fateor defecisse, licet enim instigante me affectu attemptaverim multa utcunque dicere, tamen ex mea tam sermonis, quam cognicionis impericia me considero plurima preterisse. Non sufficit enim lingwa mea nec calamus scribe velociter scribentis laudando depingere dignissimum omni laude. De quodam miraculo circa tumbam regis Wenceslai facto. Nec audeo sub taciturnitatis silencio preterire quendam mirabilem quamvis miserabilem eventum, qui circa regis Wenceslai accidit sepulchrum. Anno nimirum tercio post obitum felicis Wenceslai regis, cum iam inciperent multiplicari mala in regno, Wilhelmus vir nobilis et potens dictus Lepus de Waldek venit in Aulam Regiam pluribus cum armatis. Erat autem inter illos quidam predo pessimus, qui aliis circa tumbam regis Wenceslai orantibus et plorantibus regi sepulto ibidem incepit maledicere, verba blasphemieque proferre. Dicebat enim: Te, o rex, vivente nullum ausi fuimus spolium committere, nullum ledere, nulli iniuriam presumpsimus inferre, nunc ecce, inquit, in pulvere dormis, nunc putrescis et nos vivimus et facimus, quod cuiuslibet eligit appetitus. Sicque inter verba blasphemie ille impius homo manum elevat et lapidee imagini corpori regis superposite in maxillam alapam maximam dat, nec post percussionem blasphemare cessat. Sed numquid impunitus recedit? Ecce, ut tota vicinia testatur, iste iniquus blasphemus, antequam monasterium Aule Regie egreditur, totaliter excecatur, socios suos et famulos vocat, hosque rogat, ut sibi porrecta manu gressum itineris ostendant, qui primo, quod audiunt, iocum putant, sed tamen, quia hunc errantem et quasi nutantem considerant, non iocum sed serium fore probant. Igitur predo blasphemus ille taliter excecatus de monasterio educitur et ipse coram aliis suam blasphemiam profitetur. Caruit itaque iste videndi lumine ad tempora vite sue, imago vero lapidea illa, que tunc super sepulchrum iacens percussa fuerat in maxilla, hodie in columpna sanctuarii Aule Regie stat erecta. Nondum enim imago enea per magistrum Johannem de Brabancia fuit fusa. Explicit descripcio laudis et vite domini Wenceslai, regis Bohemie et
Polonie, fundatoris Aule Regie. Incipit descripcio vite domini
Wenceslai iuvenis, Bohemie, Polonie et Ungarie regis. Capitulum LXXXIV. Qualiter Wenceslaus iuvenis, Ungarie, Bohemie et Polonie rex, in Bohemia regnaverit et occisus fuerit anno Domini MCCCVIo. Mortuo felicissimo ac piissimo principe Wenceslao secundo, Bohemie rege sexto, etatis sue anno XXXIVo, Wenceslaus, filius eius, qui rex prius fuerat in Ungaria, hinc regnare in Bohemia incepit pro eo anno etatis sue decimo septimo. Licet autem iuvenis esset etate, maxima prefulsit tamen dignitate. Erat enim trium regnorum rex, Ungarie scilicet, Bohemie et Polonie. Fuit eciam adolescens iste nobilis, aspectu decorus, forma speciosus, animosus, ingeniosus, perfecte nature dotibus preditus, eloquens, facundus, quatuor idiomata: Latinum, Teutunicum, Ungaricum, Bohemicum eleganter loquens. De largitate vero ipsius superflue quis querit, quia tante largitatis in ipso liberalitas emicuit, quod ad extremum prodigalitatis declinare maxime sua largitas visa fuit. Hanc siquidem virtutem habuit, quod dominos Heinricum Scedlicensem et Cunradum Aule Regie abbates et ordinem Cisterciensem precordialissime dilexit et quoscunque pater suus dilexerat, eosdem in magni amoris et favoris gracia reservabat. Dominum namque Chunradum, abbatem Aule Regie, patrem solummodo nominabat, suas quoque peticiones in omnibus audiebat, porro horas canonicas dicere, divinum officium solempniter audire in principio regni sui solebat, sicut a patre suo viderat. Anno autem Domini MCCCVo, tercio nonas Octobris contraxit matrimonium cum Viola, filia Mesche, ducis de Theschin; hec puella nomine mutato Elizabeth est vocata. Hanc autem puellam, pauperis principis filiam, iste rex inclitus et prepotens nullatenus duxisset legitimam, si ei ex quorundam consilio persuasum fallaciter non fuisset. Precavebat namque quorundam baronum astuta nequicia, ne ex affinitate aliqua rex iste potens potencior fieret et sic magis rebelles domare et super omnes regnare valeret. Anno quoque Domini MCCCVIo, idus Februarii ipse Wenceslaus rex sororem suam seniorem Annam virginem Heinrico, duci Chorintie, Prage in matrimonio copulavit. Hec namque nupcialis copula in principio leticiam, in medio mesticiam ac in fine habuit conclusionem heu non bonam, sicut per diffusam cognoscere poteris narracionem inferius lacius subnotatam. O quam difficile est vitam huius regis et viam viri in adolescencia sua cognoscere, o quam perniciosum est floride iuventutis animos maturi consorcii habenis non dirigi et senum consilio non aptari. O quam sera sed vera, miserabilis ac flebilis nos omnes docuit experiencia, quod corrumpunt bonos mores consorcia prava. Roboam, Salomonis filius, exemplum prebeat, qui seniorum Israel spreto consilio consorcia et eloquia iuniorum in suam perniciem querebat et ideo periebat. Ne autem longe exempla petamus, hunc optime indolis iuvenem inspiciamus et heu magnum excidium et malorum exordium toti regno et sibi evenisse per nefarium consorcium conprobamus. Huic namque regi adolescentulo quidam nobiles terre suos iuniores filios applicuerunt, qui ex iniquo contubernio ad multa illicita flexibilem iuvenis regis animum inclinaverunt. Incepit namque regis teneri etas lasciva cum lascivientibus suis coetaneis lascivire, vinum usque ad ebrietatem bibere, noctes in potu insompnes deducere, comessacionibus intendere, pravis moribus et perversis consuetudinibus studere et omnia, ad que iuventutis impulsus pronos ac corruptos inclinat animos, non ut licuit, sed ut libuit, adimplere. In noctis vero tempore cum filii baronum, qui ad hoc aptati ad regem fuerant, ut aliquid subtiliter ab eo extorquerent, ipsum regem vino estuare conspicerent, bona regalia petebant et plurima obtinebant. Hic obtinuit per talem modum civitatem, hic castrum, alius villam. De mane ad cancellarium regis currunt, munera offerunt et nonnunquam privilegia regalia super donacione ebria recipiunt. Hec autem privilegia vel verius pravilegia sunt usque hodie multorum bonorum ad regem spectancium privativa. Cum autem uno anno integro in regno Bohemie moribus puerilibus regnasset et in anniversario patris in Aulam Regiam pervenisset, dominus Cunradus, abbas Aule Regie, regem alloquitur hoc sermone: domine, inquit, rex hactenus in vobis mores legales et regales, quos pater vester habuit, non habuistis, hoc autem vestre iuvenili etati adscribitur pocius, quam vobis. Ecce, annus secundus regni vestri incipit hodie, unde ex fide, qua astringor gracie vestre, supplico tota mente paterne consuetudinis, mores recolligite, prava consorcia fugite, Deum pre oculis habete. Sic vobis multiplicabuntur anni in senecta uberi et gaudium obtinebunt ex hoc subiecti vobis populi universi. Huius autem exhortacionis monita rex mente suscepit grata et ex illa hora seriosior apparuit et melius ea, que illicita fuerant, devitavit. Hoc enim nobis retulit regis familia, que frequenter stetit in eius presencia. Non dubium autem, quin omnia enormia correxisset, si diucius vixisset. Ipse eciam quia super regnum Ungarie coronatus fuerat, secumque in Bohemiam sacrosanctam coronam regni Ungarie deportaverat, nec illuc bono modo reverti poterat nec volebat, eandem igitur coronam cum pluribus aliis insigniis regni Ungarie Ottoni, duci Bauarie, qui de prosapia eciam regum Ungarie processerat, voluntarie resignabat, omnique suo iuri regio, quod deinceps habere posset in Ungaria, eidem coram pluribus principibus et nobilibus in Brunna legaliter resignabat. Ipse itaque Otto, dux Bauarie, anno Domini MCCCVIo mense Aprili assumptis sibi corona aliisque fascibus regalibus Ungariam intravit, ibique cito post in regem Ungarie coronatus fuit. Subortis tamen inibi variis adversitatibus anno tercio regni sui de partibus Ungarie latenter effugit primo in Bohemiam, demum in Bauariam, longam barbam habens more Ungarico, rediit, sed interveniente mortis articulo ulterius illuc minime reversus fuit. Deportabat autem secum de Ungaria sacram coronam in Bauariam, quam apud se usque ad ipsius obitum, ut dicebatur, habuit reservatam. Sic regis nomen dux acquirit, tamen omen Perdit sorte bona, caret Ungara namque corona. Interea dux Lokethco plurima mala in preiudicium huius regis iuvenis Bohemie perpetravit, ad cuius edomandam proterviam baronum consilio fretus suorum generalem expedicionem in omnibus finibus Bohemie proclamari rex precepit versus Cracouiam dirigendam. Huius itaque expedicionis preconium tamquam dire tempestatis et calamitatis venture preambulum statim cum insonuit, et maxime cum invaluit, conturbabat populum universum. Porro congregata maxima bellatorum multitudine, ut in Cracouiam properet, iter rex arripit, sed in ipso transitu pauperes ac bona ecclesiastica exercitus multum lesit. Cum vero Wenceslaus rex in Olomuncz civitatem pervenisset, ac in domo decani maioris ecclesie maneret, flebile auspicium ac fatum lamentabile inchoati processum itineris, proch dolor, impedivit. Ipse namque Wenceslaus adhuc adolescentulus, Bohemie rex et heres legitimus et novissimus, spes unica gentis Bohemie, oculus omni cura fovendus, flos ille purpureus, flosculus, inquam, desiderabilis et amabilis, valde succiditur, aruit, corruit et defecit. Ipse namque rex, decus patrie, consolacio genti sola relicta, lumen et radix Bohemie, letalibus percussus vulneribus interiit et decessit. Cum enim estivo tempore ad refrigerandum se solus esset in palacio, camisia solum indutus et pallio, quidam non homo utique censendus, sed pocius sathane socius, auctor sceleris, hostis nature, fex et fetor omnis malicie, ad iuvenem minime insidias suspicantem accessit ac ipsum opportunitatem habens tribus letalibus vulneribus sauciavit et aufugit. Miramur tamen omnes, quod tam immensi flagicii perpetrator adhuc usque hodie, quis pro certo fuerit, ignoratur. Miles tamen quidam dictus Cunradus de Botenstein nacione Thuringus cultellum sanguinolentum in manu baiulans de pallacio prosilire et currere visus fuit, qui per illos, qui foris fuerunt, statim rapitur et ut occisor regis, antequam loqueretur verba aliqua, occiditur; si ille sive alius reus sit, nescio, Deus scit, hoc autem scio et notum est omni populo, quod illius iuvenis regis ruina innumerabilium malorum tribuit incrementa. O quantam caliginem mentibus humanis obiecit hec inopinata infelicitas! O quam fragilibus fundamentis subnixa perstitit Bohemie tocius prosperitas! Complorandus es nobis diucius utique, rex tenerrime, decor iuventutis floride, et maxime lugendus eo, quod non inter micantes hostium gladios confragoso certamine, sed inter tuos penates ac in gremio tuorum concussus de fastigio tue glorie tam crudeliter, quam terribiliter corruisti. Magnum siquidem cautele exemplum principibus reliquisti, sed pauperibus miseriam per tuum interitum ingessisti. Fama itaque lugubris mortem regis indicans lacius se protinus diffundit, ex qua dolor universum populum vehemens apprehendit. Audiuntur igitur statim in omnibus regni Bohemie partibus torciones pauperum, tradiciones et exacciones, vexaciones eorum et inexplicabilia genera malorum. Vidimus eciam non sine gemitu cordis pauperibus ubique violencias inferri per maliciam et potenciam tyrannorum ac bona occupari indebite tam religiosorum, quam secularium clericorum, singula vero gravamina scribere ac crudelitatis exempla, que mors ista intulit immatura, tempus non patitur, manus lassatur. O quanta irrecuperabilia pericula suscepit ex hac morte Aula Regia sola! Ipse enim rex ex curiositate puerili et ex delectacione, quam naturaliter in rebus preciosis habuit, antequam ad expedicionem procederet, crucem nostram auream, quam pater suus Aule Regie contulerat, nobilissimumque ornatum ecclesie sibi concedi rogavit, que omnia secum nichil mali suspicans in Morauiam transportavit. Cum autem tam repente occisus fuisset, hec omnia cum aliis clenodiis regalibus manus diripiens rapuit et distraxit; de illo siquidem ornatu domus Aule Regie adhuc plus quam viginti partes preciosissime perdite sunt usque hodie, crucem vero auream pro trecentis marcis apud Nicolaum Sturmonis in Praga redemimus absque ditissimo suo pede. Ille enim pes crucis, licet preciosus sit, tamen perditus est. Utinam hiis tantum malis Aula Regia succubuisset! Venit autem directe tunc interempto rege de Olomuncz Heinmannus dictus de Duba, vir potens, verbo et opere dolosus, et civitatem nostram Landescronam occupavit et se de omnibus bonis ac hereditatibus circumiacentibus per biennium intromisit, ipsamque contra Deum et iusticiam retinuit, singulosque proventus suis usibus applicavit. Quam magnam autem interim paupertatis penuriam sustinuerit in Aula Regia anxiatus conventus, scit Deus et nos ipsi cognoscimus, qui vivimus et adhuc residui sumus, qui et talia experti fuimus. Anno autem tercio vexacionum redimere cupientes mille marcas gravis ponderis predicto baroni, ut nostra nobis redderet, dedimus. Deficiente enim iusticia modo alio ab ipsius avaris manibus bona illa evellere nequaquam potuimus. Mala omnia, que ex occasu istius regis iuvenis evenerunt Aule Regie, diffusum esset dicere vel scribere. Per morsum mortis regum generacio fortis Sic est devicta, stirps mascula nulla relicta. Feminei sexus mansit tantummodo nexus; Hinc mestum thema dic gens orbata Bohema. En, nunc constrictus iacet hic rex a nece victus Heu naturalis, fit nunquam rex tibi talis. Regnum iure gemis, quia regibus ecce Bohemis Septem privaris et sic misere viduaris. Est factum triste, rex septimus ultimus iste, In quo natura cuncto populo placitura Sic est deleta, gemitu gens tota repleta. Sponso sponsa caret, de quo nunc nubilis aret Terra Bohemorum paciens augmenta malorum. Occisus est autem iste gloriosus rex Ungarie, Bohemie et Polonie anno Domini
MCCCVIo pridie nonas Augusti etatis sue anno duodevicesimo, cuius
anima in requie eterna et sede superna cum angelicis civibus feliciter
requiescat. Sepultus est autem in ecclesia maiori ante summum altare in
Olomuncz. Nulli autem dubium, quin ipse in Aula Regia sepultus fuisset, si post
suscepta vulnera aliquid loqui et sepulturam eligere potuisset. Sepe enim prius
dixerat, quod nusquam vellet nisi in Aula Regia sepeliri Capitulum LXXXV. Qualiter Rudolfus, dux Austrie, filius Alberti, regis Romanorum, electus fuerit in regem Bohemorum anno Domini MCCCVIo. Extincto generoso semine masculini generis illustrium regum Bohemie inde regnum naturali domino orbatum sibi regem alterum aliunde heu cogitur mendicare, quamvis paulo ante fulgens in clara gloria exterorum eciam regnorum gubernacula sibi consueverat vendicare. O quam perniciosa mutacio et desolacio lacrimosa! O quam subito fragilibus fundamentis subnixum quodlibet dignitatis fastigium corruit in hoc mundo! Occiso itaque Wenceslao, septimo rege Bohemie, in iuventutis sue flore facta est tam baronum, nobilium, quam civium pro eligendo rege altero ad octavam Assumpcionis generalis in Praga convocacio, in quo termino dissencientibus votis et affectibus disparibus impedita fuit concordia eleccionis. Quidam enim inter electores in Rudolfum, ducem Austrie, filium Alberti, regis Romanorum, alii in Heinricum, ducem Chorinthie, qui tunc personaliter affuit, vota sua dirigunt, maior tamen pars hominum, sed non sanior, Heinricum, ducem Chorinthie eo, quod seniorem regni haberet filiam in coniugio, pro rege sibi postulat et eligit, quia nescit gens stulta, quid postulat, et qualis sit, quem eligit, ignorat; instrumenta producuntur pro ipso imperialia: ut si quis regum Bohemie sine masculina progenie discederet ex hac vita, filia eodem iure in regno, quo et filius gaudere debeat, ne mortis aliquando rapacitas filum generacionis regie interrumpat. Vulgaris itaque favor clamorem excitat et Heinricum, ducem Chorinthie, regem fieri Bohemie votis optat. Saniorum et seniorum tamen consilium popularis clamoris tumultibus aures non accomodat, sed aliud, quod tunc videbatur utilius, facere cogitabat. Porro Albertus, Romanorum rex, audiens, quod Wenceslaus, rex Bohemie, filius sororis sue mortuus esset, congregato exercitu ad terram Bohemie se applicat et quod Rudolfus, filius suus, dux Austrie, eligi in regem debeat, affirmat atque ad hoc procurandum per solempnes nunccios elaborat. Eodem modo idem Rudolfus, dux Austrie, patris suscepta legacione, cum armatis regno Bohemie appropinquat. Venit itaque Albertus rex ab occidente, filius ab oriente, ille circa civitatem Lunam, iste circa Yglauiam sua fixit tentoria et concordes in proposito cum omni diligencia ambo laborant pro regno. Scientes itaque quidam de baronibus quam civibus, quod pater esset prepotens et filius suus, dux Austrie, sapiens et iustus, ipsum Rudolfum, ducem Austrie, in regem eligunt Bohemie. Videns autem hec dux Chorinthie, quia non proficeret, latenter de Praga una cum domina Anna, uxore sua, aufugit et per Bauariam transiens in terram suam, unde venerat, reversus est. Et quia habere in se condiciones, que regibus expediunt, putabatur, vulgus ex ipsius fuga communiter turbatur, generosa eciam virgo Elisabeth, filia regis Wenceslai, propter recessum sororii et sororis sue ex plena fide cepit tantum gemere et flere, quod videre erat miserabile, quia a nullo hominum consolacionem volebat recipere. Ex toto namque desiderio libenter vidisset, quod Heinricus, dux Chorinthie, una cum sorore sua regnum obtinuisset. Hoc tunc bonum et utile sibi et regno iudicavit, sed postea contrarium sicut et ceteri experta fuit. Igitur Rudolfus in regem Bohemie electus civitates ac municiones quasdam baronibus aliquibus contulit ac civibus donaria distribuit, sicut ante eleccionem suam unicuique promiserat, sic nunc dedit. Nonnulli enim tam de nobilibus, quam civibus fuerunt, qui ipsum Rudolfum timoris et muneris intuitu, licet esset ad regnandum idoneus, elegerunt. Demum iste Rudolfus una cum patre suo circa festum Nativitatis beate Virginis Pragam intravit, dominam eciam Elizabeth, relictam domini Wenceslai senioris, in matrimonio sibi copulavit, sicut ante, quam eligeretur, voverat. Princeps siquidem mox iste in regni sui principio communibus insistebat profectibus, erat enim veraciter homo variis virtutum ac graciarum dotibus insignitus. Incepit itaque statim solucionem debitorum, que post se antecessores sui, reges Bohemie, reliquerant, intendere et de urbura et fisco regio solvere creditoribus septimanis singulis marcas mille; hanc solucionem continuavit usque ad mortem. Vinum, bladum, oleum et cetera omnia usui et curie regali apta et necessaria sibi apportari fecit de Austria, ita quod regalis sua familia in omnibus deliciis staret et necessariis opulente habundaret. Tante autem providencie quorundam Pragensium civium insipiencia invidebat et in spiritu blasphemie sepius ipsum principem provisorem mercium nominabat. Non enim erat eis datum desuper, ut tunc freti fuissent bonis presentibus et previdissent futuram ipsius ruinam a malis eis supervenientibus. Nobiles eciam quidam de regno, videlicet Bauarus de Straconicz, Wilhelmus Lepus, Hogerius ac plures alii de Pilsna Rudolfo regi se publice opponebant ac Heinrico, duci Chorinthie, qui fugerat, adherebant, unde ex hoc regno dampna plurima inferebant. Rex autem iste, verus iusticie et pacis zelator, horum nobilium contumelias nequaquam dissimulat, sed ipsa estate exercitum congregat et nobiles illos impugnat viriliter et expugnat. Nequaquam autem huius regis potencie vires baronum illorum resistere valebant, sed aliqui dimissis municionibus, in quibus fiduciam habuerant, a facie regis multociens fugiebant. Tandem cum Bauarum de Straconicz graciam regis querere cogens potencia impulisset, aliorum eciam protervia per regem edomita fuisset, ipsum regem gravis infirmitas occupavit, unde cum prope civitatem Horauuicz iaceret cum exercitu, ipsam civitatem intravit et ibidem langwens lecto decubuit. Videns autem Rudolfus rex, quia langworis sui molestia ingrandesceret et quod in Pragam venire forsitan non valeret, nunccios suos misit et ad se dominos Heinricum Scedlicensem et Cunradum Aule Regie abbates, quos singulari amore dilexerat, evocavit. Intendebat enim coram eis testamentum solempne facere et aliqua pietatis opera, que dudum in corde suo disposuerat, et prius cum istis abbatibus contulerat, ad effectum perducere, ut divinam graciam possit facilius impetrare. Cum autem predicti abbates ad regem venissent, cum ipso verba quoque perpauca locuti fuissent, eodem die non diu post adventum eorum rex in viribus deficiens ad extremam horam perveniens spiritum Deo tradidit ac feliciter in Domino obdormivit. Mortuus est igitur anno MCCCVIIo, Vo nonas Julii primo anno regni sui. Nullum heredem superstitem reliquit, sed sine liberis decessit, non plene namque uxorem suam anno uno habuerat, tempore scilicet illo, quo regnaverat. Sane quia Elizabeth, coniugi sue, prius Wenceslaus rex viginti millia marcarum legaverat, ipse similiter viginti millia marcarum nomine testamenti assignavit, pro quibus quadraginta milibus predicta domina Elizabeth civitates has, Grecz, Mutam, Crudim cum quibusdam aliis pignoris titulo possidet. Sepultus est autem in Praga in medio ecclesie cathedralis terreque commendatus per manus domini Cunradi, abbatis Aule Regie, tunc exequias peragentis. Eodem anno facta est in Bohemia et in Morauia et confinibus earum propter
defectum pluvie ariditas magna terre, cuius causa perierunt universa semina tam
hiemalia quam estivalia, arbores quoque tam domestice quam silvestres perierunt
et in fructibus defecerunt; tam amara fames invaluerat, quod sibi de herbis
terre variis nature humane inconsuetis extrema pauperum necessitas ac mortalis
egestas, utcunque poterat, alimoniam faciebat. Capitulum LXXXVI. Qualiter Heinricus, dux Chorinthie, mortuo Rudolfo rege reversus sit in Bohemiam anno Domini MCCCVIIo. Mortuo serenissimo principe domino Rudolfo, rege Bohemie, non tamen de stirpe regum Bohemie genito et minime regum diademate coronato, facta fuit leticia magna in stulto populo et in vulgo. Tantum namque a propria malicia ac sceleris caligine mentes quorundam hominum excecate fuerant, quod ad istum Rudolfum, principem pacificum, dileccionem habere non poterant, sed tantum, ut redeat Heinricus, dux Chorinthie, affectibus ac precibus postulant et exorant. Plerumque enim Dominus taliter disponit ac fieri permittit, ut flagellandus pro suis excessibus populus id, quod sibi obesse debeat, minime precognoscat. Mox igitur ut mortuus fuerat Rudolfus, a pluribus regni baronibus ac civibus nuncciorum turba ad Heinricum, ducem Chorinthie, mittitur et, ut festinanter in Bohemiam redeat, invitatur. Cum audisset autem Albertus, Romanorum rex, quod Rudolfus, filius suus, mortuus est, doluit, ut debebat, sed tamen ut Fridericum, filium suum, ducem Austrie, ad regnum promoveat Bohemie, versus Bohemiam cum armatis suum iter dirigere festinabat. Interim tamen in Praga barones ac cives varia pro eligendo rege alio celebrant consilia, sed inter ipsos est sentencia eleccionis variata. Thobias vero, marschalcus regni Bohemie, vir utique preditus magna sapiencia, eloquencia, nobilitate ac potencia, et sui consanguinei cum Wolframo, cive Pragensi, ac cum quibusdam aliis tam baronibus quam civibus duci Friderico de regno favebant et dicebant: Heu, quia naturalibus ramis regum nostrorum depredati sumus, nunc talem super nos regem constituere debemus, sub quo tranquillius vivere possimus. Ecce proh dolor, regnum nostrum ad imperium per mortem devolutum est, unde si nos ad imperium non converterimus, mala perpetuo ab imperio sustinebimus. Quis autem tam potens est inter principes, qui contra principem imperii et contra suum stimulum valeat diucius calcitrare? Si igitur istum ducem Chorinthie habebimus pro rege, nunquam cessabit imperium nos et terram nostram sevis ac longevis conflictibus impugnare. Regis igitur Romanorum filium postulabimus, ipsique puellam heredem nostram ex papali dispensacione et gracia copulabimus ac in pace stabimus. Displicuit sermo huiuscemodi in oculis aliorum multorum, qui solum ad Heinricum, ducem Chorinthie, dirigunt suum votum. Una igitur die cum in domo episcopi in Praga maiores natu omnes pariter pro habendo colloquio et consilio convenissent, ecce Ulmannus dictus de Lewchtenburg, Heinmannus dictus Krussina cum quibusdam aliis armata manu ad conclave intraverunt et in latere domini Johannis, Pragensis episcopi, predictum baronem Thobiam de Bechin in ore gladii in instanti propter favorem et promocinem ducis Chorinthie occiderunt, non diu autem postea pro eadem causa cives Pragenses, Nicolaus scilicet Thusintmarc cum quibusdam aliis honestissimum virum Hiltmarum Fridingeri circa ecclesiam beati Jacobi Minorum fratrum in Praga similiter mactaverunt. Sic itaque in malum tocius regni et patrie pars Heinrici, ducis Chorinthie, prevaluit et exultantibus pluribus nomen regis Bohemie obtinuit anno Domini MCCCVIIo mense Augusto. Audiens autem Albertus, rex Romanorum, quia ducem Chorinthie excommunicacionis vinculo annis pluribus innodatum in preiudicium sacri imperii Bohemi aliqui elegissent, acrius contra regem novum, quam regnum eius animus provocatus est, unde cum Friderico, duce Austrie, suo filio, convenit et mala, quecunque facere potuit, regno fecit. Ipse namque cum exercitu inter montem Chuthnam et Coloniam sua tentoria collocavit et exinde civitatem Coloniam igne, ferro et machinis hostiliter impugnavit, omnia quoque bona, que in circuitu sita fuerant, exercitus devastavit. Heinricus vero de Lipa et Johannes de Wartenberg exercitui regis Romani viriliter restiterunt, plurima dampna intulerunt et quod Mons cum Colonia per hostes expugnatus et captus non fuerat, renitentes interius defenderunt. Domina vero Elizabeth, relicta Rudolfi regis, interim in Praga fuit et quia Alberto regi favit, aliqua opprobria, et molestias a parte Chorinthiani sustinuit. Unde ne lederetur gravius, latenter cum una ancilla filiam suam Agnetam in brachiis baiulans de Praga aufugit. Cui Fridericus, dux Austrie, ut prius secrete condictum fuerat, occurrens circa Sderas ipsam ad castra sua perduxit. Similiter Wolframus et Peregrinus dictus Pusso cum pluribus aliis, qui regi Alberto adherebant, de civitate Pragensi a facie Chorinthiani et suorum complicum fugiebant. Videns autem rex Albertus, quia hiemis tempus instaret et quod ad pugnam non usquequaque dispositus intrasset Bohemiam, in civitatibus scilicet Grecz, Mutha, Policzka et in Chrudim ac in aliis civitatibus sibi adherentibus quosdam de Sweuia, quam de Austria viros bellicosos reliquit in presidio, ut cum adversariis certarent in prelio. Ipse vero cum filio suo Friderico, duce Austrie, versus Austriam profectus est. Cogitaverat autem et pacto firmaverat rex Albertus estatis future tempore in manu forti et in multitudine populi in Bohemiam redire ipsamque sibi totaliter subicere, adversantes conterere et pacem sibi consencientibus procurare. Sed homo cogitat, Deus vero, qui in celis est, cuius iudicia abyssus multa, quod sibi placitum est, disponit et ordinat. Puta namque, quod propter peccata populi nondum furor Domini aversus fuerit de Bohemia, ut pax deberet esse in ea, unde adhuc manus Domini stetit extenta. Nec utique Albertus rex ille fuit, per quem Dominus pacem in Bohemia voluerit ordinari, sed hoc alteri disposuerat reservari. Ipse namque Albertus, rex Romanorum, statim postea in Kalendis Maii anno Domini MCCCVIIIo in partibus Sweuie in loco, ubi se tutissimum esse credebat, per Johannem, filium Rudolfi, fratris sui, occisus interiit. Iste namque Johannes, cum esset heres Austrie et tantum in Austria sortiretur iuris et iusticie sicut filii regis Alberti, alius tamen dominium possideret, ipseque nichil haberet, regem, suum patruum, pro terra sua sepius ammonuit et quia ammonicio fructu caruit, malo usus consilio homicidii facinus perpetravit et se ipsum minime ex hoc ditavit. Albertus vero rex postquam Adolfum antecessorem suum, Romanorum regem, campestri prelio occiderat et pro eo regnaverat, decimo anno regni sui per eum, qui secum dulces cibos capiebat, nichil mali suspicans occisus est. Hii vero, qui per Albertum regem in regno Bohemie in presidiis relicti fuerant, prestolantes domini sui festivum reditum, animosiores facti multa prelia commiserunt, et quia varii eventus belli sunt, vicissim nunc quidem triumphum, nunc periculum, nunc victoriam, modo ignominiam a terre indigenis susceperant. Nullus quidem dubitat, quin amissa victoria omnes illi exteri caruerunt gloria, quando circa Mutham campestri conflictu succubuerunt et omnes quasi aves capte ab aucupe per Bohemorum potenciam detenti fuerunt. Cum igitur de morte domini sui Alberti regis rumor flebilis ad eos pervenisset, tandem intervenientibus quibusdam tractatibus de municionibus, quas occupaverant, discedentes ad propria reversi sunt. Audiens autem Heinricus, rex Bohemie, quia Albertus, Romanorum rex, occisus est, gavisus est gaudio magno valde; putabat namque, quod ex illius ruina roborari forcius deberet in Bohemia, similiter vulgus et populus flagellandus uberrime exultabat, quia se sub Chorinthiano principe securum et felicem fieri iudicabat. Non sic impii, non sic heu! sed tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terre, pax sic et salus excluditur per hostiles impetus ab incolis patrie universe. Sub istius siquidem Chorinthiani regimine status vilescit Bohemie, surgunt impii, cadunt innocentes et recti, regnat violencia, dominatur iniquitas, iudicium et iusticia exulat a patria, spoliantur ecclesie, calcantur monasteria, bona ipsis auferuntur temporalia, voluntas omnibus habetur pro lege, crebrescunt spolia; viduarum, orphanorum clamoribus nulla adhibentur remedia, luget clerus, ululat quelibet regio, quoniam multiplicata sunt mala in regno Bohemie. Ista enim tribus annis, quibus idem Heinricus regnavit in Bohemia, quassacio non cessavit, sed tociens repetitur, quod ipsa suum numerum certum nescit; horrendum est enim mente concipere, horrendius dicere et periculosius per experienciam discere illa gravia pericula ac discrimina infinita, quibus tempore Heinrici, ducis Chorinthie, tota Bohemia fuerat onerata. Disposuerat enim Dominus per manus huius principis Bohemiam non salvare, sed pocius plagare. Sicque factum est, ut omnes illi, qui pridem eiusdem principis adventum desideraverant ac operose procuraverant, iam propter mali exuberanciam ipsius presenciam fastidirent. Tunc Praga letatur, dux Heinrich quando creatur In regem, plaudit gens tota, libencius audit, Quod sit rex iste; putat ex hoc, quod sibi triste Nullum succrescat, sed gaudia sola capescat. Hinc fit exultans plebs ista, canitque resultans, Omnes letari querunt, surgunt epulari, Et per plateas longas duxere choreas Pellifices ac carnifices, carmen cecinere Caupones ac pistores hilaresque fuere, Vendens atque pira vel poma penestica mira Gaudia gestabat, se felicem reputabat. Ipsaque stultizat, licet inveterata chorizat, Iste melodizat, alius cithara citharizat, Timpana pulsabat hic, ille lyra resonabat, Quod novus est factus rex, hiis placet omnibus actus. Heu, nescierunt mala, que ventura fuerunt Ipsis et toti regno. Modo sunt bene noti Casus perverse fortune, namque super se Terra Bohemorum fert pondera magna malorum, Que non sensisset, istum si non habuisset Regem, quem primo dilexit et odit in immo. Nam sub eo rapiunt plures, homicidia fiunt, Lis crescit, pax decrescit, ius omne tepescit, Agri deserti remanent, paucique reperti Sunt in eis fructus, quia non crescit nisi luctus In tota terra, cum pullulat undique gwerra; Que tunc saltabat, stat modo, que resonabat, Nunc silet antiqua, cum lege fruatur iniqua. Do tibi pauca bona, cornuta Chorinthia dona Pro tali rege, quem sic mittis sine lege. Dux tuus, ut recolis, fuerat comes atque Tyrolis, Sed nunc, ut rex sit, propriis de partibus exit, Et sic mutavit loca, sed nunquam variavit Ipse suam mentem, tenet hanc velut ante scientem, Sicut complete demonstrant verba poete, qui dixit: Celum non animum mutat, qui trans mare currit. Reliqua autem gestorum eius et qualiter sub ipso Heinrico, duce Chorinthie,
regnum Bohemie fere ad ultimum exterminium pervenerit et qualiter domina Anna,
uxor eius, anno Domini MCCCXIIIo sine liberis in Chorinthia mortua
fuerit, in subsequentibus capitulis plenius et diffusius declaratur. Capitulum LXXXVII. Qualiter Heinricus de Lipa cum aliis baronibus in Scedlicz captus fuerit per Montanos anno Domini MCCCIXo. Asperius nichil est humili, dum surgit in altum, Sed brevius nichil est, quoniam patitur cito saltum, Et redit in nichilum festinus honor, quia filum Non protelatur elati, sed breviatur, Nam rota fortune variatur in ordine lune. Hoc Montanorum tibi turgida mens aliquorum Demonstrat clare, per quos potes ista probare. Fuerat namque in Monte Kuthnensi generacio lata Ruthardorum a Ruthardo quodam montano ducens originem, de qua cognacione nonnulli, quos nominare valerem, si vellem, descendentes sue condicionis immemores montanorum ac civium metas fastuosis moribus transcendentes se non minores reputant, quam barones. Hii enim, quia super se habebant Heinricum, ducem Chorinthie, regem, cuius tamen legem et mandatum despiciunt, protervire ideo more ranarum in fluvio sub rege tigillo lascivientibus animis inceperunt et quia affluebant divicie, non mediocriter fastuosus animus, timoris nescius, sed mundani honoris avidus, incipit in sui perniciem insanire. Unde isti cum suis complicibus elegerunt pharisaicum concilium et dicebant: Regem, quem habemus, minime timemus et si nobiles quidam regni non obsisterent, omne lucrum in montibus nostris usibus applicaremus. Unde si tales barones nostris vinculis manciparemus, omnes minere proventus eo liberius quo lucrosius quasi hereditate perpetua cum nostris liberis possideremus. Huic autem consilio Peregrinus Pusso, Jacobus, filius Wolfillini, Nicolaus Thusintmark, cives Pragenses, assensum et invencionis medium prebuerunt et quid ex hoc evenire valeat, tumoris obtenebrati caligine nullatenus presciverunt. Sequebantur enim vehementem mentis impetum, principium precogitant, non finem, et quia ad pauca respicientes non solum faciliter enuncciant, sed eciam facilius facere quamlibet nefariam rem acceptant. Ecce anno Domini MCCCIXo mense Marcio Peregrinus Pusso, Nicolaus, Cunradus, Albertus, filius Ruthardi, in multitudine magna armati populi de monte Cuthnensi hora prima diei descendunt, monasterium Scedlicense contumaciter ingressi sunt, ibidem in domo hospitum Heinricum de Lypa, regni Bohemie camerarium, Johannem de Wartinberk, et Johannem de Clingenberk de Sweuia, virum strenuum, adhuc dormientes ceperunt et Johannem, iudicem de monte Cuthnensi, occiderunt ipsosque barones, quos ceperant, protinus ad castrum Luticz deduxerunt. Magnam quoque violenciam in die illo Montani in Scedlicensi monasterio peregerunt, hostia fregerunt et hinc inde Wolframum, civem Pragensem, ac alios, quos oderant, quesiverunt. Huius rei testis sum, quia ego ipse vidi non sine dolore talem impetum. Eodem die Jacobus, civis Pragensis, Nicolaus Thusintmarc cum suis complicibus dominum Petrum, regni Bohemie cancellarium, Reynmundum de Leuchtenburk, Heynmannum, filium Heynmanni de Duba, in Praga captivarunt et compedibus vinxerunt. Sic itaque cives et Montani exultant sicut victores capta preda, in altum extollunt superbie cornua, sed nesciunt, quia latet angwis in herba. Non longe enim postea ex subtilis seminario consilii Montani ac Pragenses cives dissentire ac discordare incipiunt, tractatusque varii interveniunt ac illi barones, qui captivati fuerant, liberi a vinculis fiunt. Ab illa autem hora liberacionis sue Heinricus de Lippa et Johannes de Wartinberk plus quam antea gloriosi ac potentes facti sunt, illi vero, qui gloriabantur in multitudine diviciarum suarum et in altitudine fastus sui, adeo in baratrum deieccionis ceciderunt, ita ut non adiiciant, ut resurgant, et nunc quidem in omnem regionem dispersi sunt, sed qui manent, gloria prima carent. Displicet hoc bellum michi multum, quando scabellum Ascendit scampnum, quia nil sequitur nisi dampnum, Quando quis civis ignobilis aut homo quivis Palmas extendit ad forcia, taleque prendit Pondus pompose, quod postea fert honerose; Hic non miretur, si paupertate gravetur, Hic non miretur, baculis si percucietur, Hic non miretur, si post fatuus reputetur. Sumat doctrinam, qui vult vitare ruinam, Ne nimis elatum cor portet, si sibi fatum Felix applaudit, quia se cito sors bona claudit, Et fugit a dite. Sic forte potencia si te Extollit sursum, memor esto, quod cito cursum, Omnis honor breviat, brevis atque potencia fiat, Nam fortuna nutat se cotidie quoque mutat. Epistola, quam misit quidam novicius comendans ordinem Cisterciensem. Amico suo karissimo, fratri Johanni, Crucifero virtutibus insignito, frater Petrus, in Aula Regia novicius, quidquid stillat dulcius de Domino crucifixo. De statu meo queritis Et aliquid scire cupitis De ordine sanctitatis. Rescribere vobis nescio, Cum pauper sim ingenio; Tamen hoc sciatis: Cum in luctantis seculi Mea mens ut avicula Nubibus veheretur Ac inundantis pelagi Vite mee navicula Fluctibus verteretur, Considerabam limpidius, Quid in hominibus Diversis ageretur. Vidi, quod non uno vestigio Nec tuto remigio Multi procedebant, Et qui sedebant In sumptuosis ratibus Ac in securitatibus Vivere se dicebant, Ab honoris culmine Mutato fati omine Subito labebantur; In aquis vehementibus Cunctis stupentibus Velud vasa plumbea Profundius mergebantur. Non tantum sublimium Naves, sed humilium Sic interierunt, Ruentes in interitum, Secundum eorum meritum Mercedem receperunt, Dulcibus carminibus Syrenis delectati, Lagium audientes, Procelle voraginibus Caribdi sunt oblati, Passagium negligentes. Nullam differenciam Nominis aut persone Probavi vel decenciam Viri vel matrone; Inopem cum divitibus, Senes cum juvenibus Non curantem reges Necem cum immitibus Ad se trahentem rictibus Has habentem leges. Sic transire omnia, Velud essent sompnia, Cum considerarem, Sed perire, Nec redire Singula cum probarem, Tunc decrevi, Nec implevi Vitam permutare, Quod me vellem regule Et virtuti sedule Amplius subiugare. Et quod desiderium Hoc erat imperfectum, Inde cito serium In iocum est deiectum. Huius erat racio; Nam grandis permutacio Michi tunc illuxit. En, Sepheri flante flamine Ab Austro cum solamine Mundano sors induxit Mee carnis naviculam Ad amenam insulam, In salo que iacebat, In qua cor cernebat Corporis delicias, Delectans amicicias Cum populo contrahebat; Hic Napea cum floribus, Faunus cum arboribus Amenis applaudebat, Aures mulcebat, Psalterium cum figella Hic virgo tenella In manibus corizabat, Cor meum reputabat, Se esse super ethera, Bachus, Ceres et cetera Ad corpus ordinata Pro velle sunt oblata, Et unicuique sensui Ut Epicurus censui In suo appetitu Irrefrenato ritu Carnaliter consentire; Sed hec exorta gravia Cum sint ex vite ignavia, Cupio pertransire. Per tam magna vicia Racionis iudicia Penitus sunt subversa; Intellectus scintilla, Sceleris favilla, Iacuit tunc submersa. Rexit famulus dominum, Dominus famulatum, Ancilla imperium Regine heu oblatum. Ex inspirata gracia Accenditur fax mentalis Sensus, cessat fallacia, Redditur lex regalis. Sedet mens et imperat Carnemque vituperat, Quod sub nephanda caligine Et maculosa rubigine Animam tenuerit, Ad bona prohibuerit Longissima vetustate. Caro se ad emendam Exhibet faciendam Purissima venustate Consulens, ut queratur carcer Ordinis satis acer, Sub cuius cerimoniis, Vigiliis et ieiuniis Possit militare Et se refrenare. Sic igitur fit unio Corporis atque mentis, Ut queratur religio Vite penitentis. Conveniunt cum placito Cordis in pallacio Consules, advocantur Virtuales potencie, Ut earum sentencie In hoc audiantur. Porro hii consiliarii Inter se sunt varii, Nec idem senciebant, Quidam intellectui, Alii vero sensui Consensum exhibebant; Nam infallibilis sciencia, Sublimis sapiencia, Agibilis prudencia, Ingenia subtilia Mentis sunt familia; Ei tunc astabant Virtus sensitiva, Que magis est lasciva, Et quecunque talia Magis sunt carnalia, Fantasma cum memoria Simul pro victoria Corporis laborabant. In hoc consilio Fit enumeracio Ordinum diversorum, Ut queratur habilis Utrique affabilis. Hic ordo Minorum, Augustinus cum Dominico Ponuntur in publico Et Crucifixorum Ordo et vita, Satis exquisita, Hoc non neglexit forum. De Benedicti regula Mencio fit sedula Et statu monachorum. Ex his unum accipe, Sensum mens affatur; Intra sese tacite Sensus meditatur, De Francisci fratribus, Reverendis patribus, Primitus agebatur Et hoc pensabatur, Quod sunt mendici Satis habundantes, Seculi amici, In populo habitantes, Dogma seminantes. Hoc sensus considerans, Ipsum desiderans Proposuit immitari, Mens tamen noluit, Sed caute consuluit Hoc factum prorogari. Sic Minores abeunt, Predicatores adeunt Portantes morum flores, Currentes per climata, Per sermonis dogmata Spargentes odores. Virtutibus imbuti Lucent ut candela Candelabro constituti; Per hos fit medela Anime langwenti, Crimen perferenti Omnino fit tutela. Licet sint egentes, Censum non habentes, Sub nigris indumentis, Hii tamen fovent studium, Exercent hastiludium Duris argumentis. Augustiniensis habitus Tunc se presentabat, Huic dabatur aditus, Hic ordo recitabat Plurima magnalia, Que, quanta sint et qualia In ordine sua bona, Dicens: urbes circuio Gentesque erudio, Hinc magna michi dona Dantur, quibus me nutrio, Permaneo in studio Et habeo, quidquid placet. Lata mea hereditas, Me tuetur veritas, Cura omnis iacet. Istis ordinibus, Qui mendicant in urbibus, Nolui applicari, Ne picem tractans manibus, Verbis, factis inanibus Inciperem sordidari. Tunc saliit in medium Ordo militaris Secum ferens precium Honoris secularis. Hoc sunt Cruciferi, Qui ut vulgares ceteri Fere pociuntur Omnibus deliciis, Tamen pudiciciis Plurimum innituntur. Hunc affectare incipit Et amare non desiit Sensus, cum vidisset, Quod eius tot essent glorie, Et Crucifer essem hodie, Si racio consensisset. Hic Nigrorum affuit Et Alborum non defuit Ordo tam preclarus; Pro illo non pecii Nec mentem adhibui, Cum esset michi rarus. Post hos accessit cominus Ordo, qui est dominus Omnium aliorum, Incipiens proponere De sui iugi onere Et vita monachorum Cisterciensium, Quorum ortum mencium Perflat ros divinus Sic dicens: Vito seculum Et eius fallax speculum, Campestribus sum vicinus; Predico parsimonias, Strictas cerimonias Consuevi observare; Crapulas despicio, Nam epulo cum vicio Se solet onerare; Vescor leguminibus, Terrestribus seminibus, Per que sto contentus. Ex hoc dulci gracia Interius in anima Sepe sum preventus. Per tensos mundi laqueos, Per meatus aqueos Et per rubrum mare, Per vallem exilii Me duce solent filii Mei ambulare. Pater sum humilium, In meis ortis lilium Germinat bonitatis; Cornu superbum contero, Semen virtutis insero, Non sentes vanitatis. Angelicis agminibus, Fulgidis virginibus Candore castitatis, Patriarcharum fetui, Apostolorum cetui Parentes in mandatis Et rubeis martyribus, Qui totis suis viribus Pro Christo dimicare, Lucidis confessoribus Christum bonis moribus Studentes predicare Heremitarum premio Omnes, qui in gremio Meo conservare Se volunt, totaliter Pugnare, moraliter Promitto adequare. Per me scala erigitur, Jacob quam conspexit, Virtutibus construitur, Job quas dilexit. Hoc sunt paciencie, Hiis si obediencie Sal apponetur, Cum castis operibus Regnans in sideribus Innixus tunc cernetur; Calcatis criminibus Sub curis multiplicibus Quero aggravari, Ut in polorum verticibus Coronis triplicibus Possim laureari; Gratuita encenia Et ea, que sunt lenia, Consuevi detestari, Ut per facta gravia, Meritorum bravia Possint cumulari. Horum verborum series Cum esset finita, In mente congeries Fuit repetita, Cum summa diligencia Et cum vehemencia Erat apetita Tam preclara regula, In qua tam sedula Christo exhibentur Iugiter servicia, Per que cuncta vicia Procul amoventur; Sed caro de hoc doluit, Nec audire voluit Talia enarari, Querens cum Cruciferis Aut religiosis ceteris Pocius commorari. De hoc fit contencio Corpori atque menti, Crescit et hinc mencio Turbe assedenti; Mens carnis desiderio Non vult consentire, Caro mentis imperio Spernit obedire, Hiis, qui verum indicet Ac inter eos iudicet, Voluit invenire, Sed qui Samsonem Robore confortavit Et Salomonem Sciencia decoravit, Infantem Hysmahelem, In lacu Danielem Mirifice cibavit, Viaticum Helye, Placidum Thobie Nunccium procuravit, Volens dividere, Has lites elidere Quendam destinavit Nunccium columbinum, Qui ramum olivinum Ore baiulavit, Valde virum idoneum, Qui velle erroneum Carnis exstirpavit, Mentisque affectum Ducendi ad effectum Iter demonstravit, Carnis propositum, Quod fuit ad oppositum, Sagaciter annulavit Et hoc procuravit, Quod in Aula Regia, Domo egregia, Novicius ordinabar, Fratrum collegio Sancto et egregio Ut tyro sociabar. Cum de servitute Ereptus Pharaonis Subintrassem tute Terram promissionis, Cumque sumpsissem habitum, Cor multum est gavisum, Talem putans aditum Existere Paradisum, Crassa delectacio Hic est spiritalis, Macra delicacio Hic est corporalis; Hic ager est gratissimus Virtute seminatus, Odor suavissimus Prece generatus Piorum ac humilium, Qui in supercilium Celi deportatur Ab angelicis agminibus, In quo Dei filius Occisus iocundatur, Ad ordinem hanc qui venerit, Felix, sed qui steterit, Felicior reputatur, Sed vere felicissimus, Qui constans in hiis omnibus In finem conservatur. Cum vero sum in cella, Crescunt nova bella Et nova disputacio Frequenter auditur, Nam caro et racio Discordant desiderio, Fortis lis initur, Quibus delectatur Caro, mens gravatur, Caro corporalia, Non que sunt moralia, Querit copiose, Dicit rixose Sepe intellectui: Quare defectui Tanto miscuisti, Quare non fuisti In mundo exterius? Vixisses uberius Multum delicate In propria voluntate, In cibis et potibus Et diversis dotibus Habundasses late. Hic amplius non sedeas, Nec hic fiat mora, Nec hic diu maneas, Redeas ad priora. Ad hoc respondet racio: Ultra non taceo, Sed volo respondere. Tu sordida caro et stulta, In cecitate multa Non vis tu videre, Quis sit finis populi, Qui mundo gloriatur, Nam in ictu oculi In nichilum commutatur; Et quid prodest homini, Si mundum lucratur, Si tamen ipsum Domini Gracia non sequatur? Omne, quod florere Cernis, amenum Nescit permanere, Arescit quasi fenum. Mundana omnia Sunt quasi sompnia Et quasi scenum. Fertur impossibile Dupliciter regnare, Ad regnum non transibile Decrevi laborare. Malo temporalibus Breviter cruciari, Quam eternalibus Suppliciis deputari. Cede retro Sathana, Verba lingue vana Cessa garrire, Nunc sperno te audire. Te oro, pie Domine, Pro sancto tuo nomine, Qui cuncta condidisti, Tu pro nostro scelere Tuum sanctum cedere Corpus permisisti. Fac nos te semper querere, Pre cunctis diligere, Nam hoc precepisti. Et tu clemens, pia, Dulcis Maria, Que es claritatis speculum, Sol illustrans seculum, Benignitatis facie Rora rorem gracie Ferendo nobis solamen Per secula cuncta. Amen. Capitulum LXXXVIII. Incipit tractatus cronographus de domino Johanne, rege Bohemie, serenissimi principis domini Heinrici, imperatoris Romanorum, filio, ubi primo vidende sunt cause, propter quas vocatus fuerit ad regnum Bohemie et domicelle Elizabeth matrimonialiter copulatus. Annus Domini MCCCIX. Quando regit male rex, errat grex, deficit et lex, Inficit hos fex, ingruit hiis nex, dampna manent sex. Mors solet hunc rapere, reliqua captiva tenere, Liber servire, seges incipit ampla perire, Pupillus flere, de sponso sponsa dolere, Et crescunt plura plerisque gravamina dura. Cum enim sub impotenti et inordinato regimine Heinrici, ducis Chorinthie, qui duntaxat nomine titulum gerebat regium, regnum Bohemie, quod ante ipsius adventum pace et diviciis fuerat opulentum, crebrescentibus undique malis devastans pateretur disturbium, ut quasi iam finale sui ipsius honoris exterminium minaretur, ipsa quoque in se regni facta divisio desolacionis proprie preberet evidens argumentum, nisi manus restaurans et dispersiones factas congregans, discerpta uniens tantis periculis velociter obviaret: virgo generosa de semine regio progenita, iuvenis etate, sed matura moribus et mente cana Elizabeth, domini Wenceslai, regis Bohemie sexti, sed Polonie primi, fundatoris Aule Regie, filia, tacite consideracionis oculo incepit clarius perspicere et perpendere intra se ea, que eciam plures alii viri sapientes, pacis amatores, senserunt et sepe mutuo loquebantur, quod videlicet foret valde impossibile, quod in tam valido regno rex ille invalidus, cuius regnare erat negligere, posset aliqualiter longo tempore remanere. De hoc ipsa quidem sagax virgo doluit et undique angustiis ex eo vallata fuit. Turbavit enim ipsam paterni regni et hereditatis sue excidium et nichilominus super sororio suo et sorore sua domina Anna, quibus peroptime de omni favisset, si apti fuissent honore et gloria, quod scilicet stabiliri nequaquam in regno possent et eieccionis ipsis future iam certissime prescia animo turbabatur. Nequaquam vero ambicione regnandi simulatorie turbabatur, sed compassione animi de malo sororis et sororii piissime movebatur. Plures enim supersunt hodie, qui noverunt, quod eadem puella Elizabeth sue sorori Anne etate maiori, cum de marito suo, duce Chorinthie, spes adhuc proficiendi existeret, de regno favit maxime et ex corde. Hoc autem tunc clare patuit, quando duce Austrie domino Rudolfo electo in regem a regni nobilibus et civibus dux Heinricus Chorinthie latenter de regno in Chorinthiam aufugit. Ipsa namque virgo fidelis propter discessum sororis et sororii tantum doluit, quod inter fletus et singultuosos gemitus sepe quasi in amenciam cecidit, ita quod inter suspiria ultimum quasi vellet efflare spiritum, astantibus et aspicientibus timor fuit. Flevit igitur assidue sororis absenciam et nisi fuisset retenta violenter et prohibita, ipsam utique fuisset usque in Chorinthiam subsecuta. Sed heu ad suum proprium malum et tocius Bohemie incommodum exaudita est oracio Elizabeth, nam mortuo Rudolfo rege, qui de Austria egressus fuerat, in Bohemiam Chorinthianus revertitur, sed fedo ipse introitu, ut prius est habitum, ad regnum ingreditur Bohemorum. Virgo Elizabeth ex hoc adventu suscipit gaudium sperans fieri suum et regni solacium, sed in contrarium res evenit. Nam ipso Chorinthiano in principio reditus sui statim remissius agente in regno ipsum populus parvi pendit. Quilibet per se rex esse voluit, voluntas enim uniuscuiusque sibi lex esse incepit. Et redit in peius, quia rex est quilibet eius, Non curans regem quivis statuit sibi legem Sicut vult, quivis bellat cum milite civis. Quod potuit rapere de regno quisque, tenere Hoc voluit, villas hic, urbes sic tenet, illas Non reddit, servant regalia hic et acervant Multi multa bona sibi. Regni digna corona Ex hoc defluxit tantum, quod postea luxit, Qui Prage gaudens fuit ante manu sibi plaudens. Namque prius risit plebs, quando Chorinthia misit Regem, sed flebat cito post, cum rebus egebat. Fit rex ingratus vulgari voce vocatus, Et fit despectus a plebis amore reiectus. Sed non est necessarium plura hic scribere de hac materia, cum sit superius
diffusius pertractata. Capitulum LXXXIX. Qualiter domicella Elizabeth dominum Conradum, abbatem primum Aule Regie, ad sui promocionem exhortata fuerit anno MCCCIXo. Statu itaque regni Bohemie defectibiliter ad interitum tendente, duce quoque Chorinthie ex sua inerti negligencia pene omnibus regni incolis displicente, Elizabeth virgo sapiens et vere una de numero prudencium dolorem gerebat in suo pectore, eo quod suum hereditarium, regni patrimonium misere propter regnantis ignaviam cotidie cerneret sic perire. Accidit autem Domino disponente, quod die uno ad ipsam virginem regiam, cum in cathedrali ecclesia Pragensi missarum audiret sollempnia, dominus Cunradus, Aule Regie abbas primus, accederet eamque cum reverencia salutaret. Sed ex quo facta fuit vox salutacionis in auribus virginis Elizabeth? Non quidem exultabat, sed exaltabat gemitum et dolorem expressit in sono, qui propter desolacionem regni patris sui cordis eius diu latuerat in immo. Cogitabat autem, qualis esset ista salutacio et quis esset ille, qui ipsam salutasset destitutam salute. Sciebat autem virgo sapiens, quod salutans esset ille, quem propter fidem integram et sinceritatem puram tenerrime sicut suam animam dilexerat rex Wenceslaus piissimus, pater eius. Cogitante autem tunc ipsa, quia non est, qui consoletur eam orphanam ex omnibus caris patri sui, erumpere ex oculis ceperunt lacrime et non poterat se continere. Videns autem dominus abbas tristem nimis regis filiam, contristari cepit et ipse. Cur, inquiens, tuum pariter et meum affligis spiritum tot lacrimis et suspiriis, o incliti filia principis? At illa: o utinam, ait, aque de oculis meis fluentes non deficerent. Quousque cordis mei flebilem conceptum plenius indicarent, sed superexcedit omnes lacrimas meus dolor; orphana, inquit, ego sum utroque orbata parente; regnum patrum meorum et hereditas dissipatur et hic meus sororius, quem meum consolatorem et regni reformatorem speraveram, factus est quasi omni populo in derisum. Melius expedit michi mori, quam sic misere vivere et meam regnique desolacionem videre. Soror mea, et timeo, cum suo marito cras de regno isto eicietur aut hodie. Et ego quo ibo! Consulite pater, consulite michi derelicte puelle, consilium prebete orphane michi, virgini et pupille, attendite pater abba, quod ut experimento didici, soror mea iam me sine causa persequitur et cui de porcione regni, que me contingit, bene favi et faveo, michi non favet vivere in hoc mundo. Ostendite amaricate filie amoris dulcedinem, quam ex patris mei pectore suaviter sepe suxistis. Et plurima similia cum lacrimis loquebatur. Ad quam pius abbas: Turbat me, inquit, filia mea, sermo tuus lugubris et plus turbat me defectus tuus, quem pateris, maxime tamen premit cor meum, quod istis tuis iustis querimoniis adhibere non valeo remedia. Chorinthianus iste, tuus sororius, qui licet infructuose nomen regis in regno isto retineat, non patitur tamen, ut quisquam tibi bonum consulat, tua solacia sua autumans fore dampna; verum tamen, ut de pietate et amore patris proles gaudeat, ut et fidem meam eciam servem in semine eius, qui feliciter mortuus est, quem vivum delixi, id modicum, quod mea parvitas ingenii consulere poterit, libenter pro reformacione regni et consolacione tui et multorum pauperum cupio et spondeo, quantum Deus michi amministraverit, inpertiri. Constans esto regis filia, Dominus tecum est, nil paveas. Et ex illa hora illius virginis, quam ab infancia plus ceteris sororibus suis dilexerat, dominus abbas pii patris more curam habere ceperat plena fide. Sed quia tunc inter plurimos homines in rebus agendis maioris racionis et experiencie dote preditos sermo et certa estimacio vertebatur talis, quod Chorinthianus in regno diu non posset subsistere et regnare, tum quia posse et nosse, que ad statum exiguntur regium, sibi minime inherebant, tum quia regem Romanorum haberet inimicum, in cuius preiudicium regnum sibi usurpaverat Bohemorum, tum quia regni incole inter se plurimum dissidebant et plurimi de rege alio cogitabant, unde vulgare tunc exiit proverbium: Chorinthiani cito, a quo venerunt, redeant ad milium. Cum autem nonnulli nobilium de duce Friderico Austrie, alii de Misnensi marchione Friderico, alii de aliquo duce Polonie quererent et tractarent inter se, quis eorum apcior rex fieret, dominus Heinricus in Scedlicz et dominus Cunradus Aule Regie abbates cum quibusdam ipsorum familiaribus sermonem huiuscemodi proponebant: Cum sceptrum Bohemie a corona imperii dependeat, humana non capit racio, quomodo pax in Bohemia esse valeat, nisi per imperium stabilita legaliter fiat. Bohemorum eciam dignitas nequaquam regnare super se gentes pacietur exteras, cum ipsis sit adhuc semen regale relictum, genus videlicet nobile femininum. Quid igitur restat aliud, nisi ut uno rupto vasculo aliud reparetur? Recurrendum est igitur ad figulum, per cuius artificium melius adaptetur. Quando frangis vas, non fle, sed sume duas mnas, Pulchrius hinc et emas, vadium ponas, tibi do fas. Capitulum XC. Qualiter dominus Cunradus, abbas Aule Regie, ad dominum Heinricum, Romanorum regem, pro emendacione status Bohemie iverit anno Domini MCCCIXo. Ordo iuris et racionis expostulat et hortatur, ut pro relevandis oppressorum sarcinis a subditis ad superiorum salutare presidium fiducialiter recurratur. Previo ergo consilio plurium sapientum et quorundam nobilium et civium, qui bonum pacis et patrie diligebant, pridie nonas Augusti dominus Conradus, abbas Aule Regie primus, me habens pro capellano et comite sui itineris, de Praga exivit et ad dominum Heinricum, regem Romanorum, in civitate imperii, que Helprunna dicitur, dietis servatis continuis in previgilia Assumpcionis beate virginis prospere Deo duce pervenit, ubi opportunitate captata domino Petro, Maguntino archiepiscopo, et domino Heinrico, Tridentino episcopo Cisterciensis ordinis, presentibus ipse abbas coram rege multis exhortacionum premissis sermonibus in ecclesia fratrum Minorum legacionem suam legaliter taliter est oxorsus: Rex, inquit, regum et Dominus dominancium vestrum, o rex, dignitatis apicem super filios hominum disposuit exaltare, ut sub umbra alarum vestrarum orphani pupilli protegantur et vidue, recreentur oppressi, erigantur elisi et vestro suffulti tutamine populi gaudeant universi. Huius spei innixus anchore querere veni vestram consolacionem o rex, de regno devastato et de populo venio desolato, de regno inquam Bohemie, quod pridem honoris face viguit, et ut vernalis flos emicuit, sed heu nunc rupta habena pacis et concordie viluit, et siluit mole presa meroris. Defecerunt inibi, proch dolor! divorum regum naturales ramusculi, qui cum fructu virtutum et operum florere et frondere solebant in gloria, subditosque suos tranquillitatis et equitatis solacio confovere. Nunc vero masculino extincto semine supersunt quatuor illius piissimi principis regis Wenceslai filie, quarum etate maior domina Anna, que duci Chorinthie Heinrico matrimoniali nupsit coniugio, regina quidem Bohemie vocatur, licet regalis dignitatis decenciam propter sui consortis displicenciam minime sorciatur. Est et altera virgo prudentissima Elizabeth nomine, que adhuc virile ignorat consorcium, mente sagax et cana, candens puellaris pudicicie et virtutum iubare, preclarorum morum indiciis ipsa sola totam Bohemiam consolatur. Tercia est et filia domina Margaretha, que duci Wratislaviensi Bouslao est matrimonialiter sociata. Est et quarta filia adhuc infantula Agnes dicta ex domina Elizabeth, Kalisiensis regis filia, generata. Ad has quatuor filias orphanas, ut de regno suo hereditario recipiant consolacionem, imperialis clemencie respicere condecet pietatem. Summopere tamen illam virginem virtuosam, que iam annos attigit nubiles, vestra prosequi tenetur gracia et favor proficuus o pie domine rex. Hiis itaque explanatis per ordinem sermonibus rex respondit: Regnum, inquit, illud, cuius statum nobis pater abbas exponitis, tale est, quod, ut hii, qui iura regum et decreta legum sapiunt, nobis dicunt: Per mortem regum naturalium regni eiusdem est simpliciter ad sacrum imperium devolutum, unde digne imperialis interest providencie ea, que ad pacem sunt illi regno, sollicite cogitare. Sed utique cogitaciones pacis et non affliccionis cogitaremus multo amplius, si nobiles et cives Bohemie Heinrico, filio Menhardi, quondam ducis Chorinthie, in magnum preiudicium imperii contumaciter non adhesissent et adhuc adherere cessarent sibi, aliqui causa lucri, unde non immerito Dei indignacio, angustia et exterminans affliccio supervenere illi regno, quod regem sibi statuere et servare temere nititur contra legem. Informati enim sumus de hoc plenius, quod non zelo publici boni et communis iusticie, sed pocius spe turpis lucri et causa discordie dictum Heinricum de Chorinthia, non ut ipsum regnare vellent, sed quod ipsimet magis errare valerent, plures barones et cives particulariter elegerunt. Quid igitur mirum, quod talis rex in regno tabescit, quem pia intencio boni communis non statuit aut elegit? Regnum Bohemie in manu nostra est, cui dare voluerimus, dabimus illud. Invicta potencia imperii nequaquam terrebitur, si pro conservandis iuribus suis, que habet in regno Bohemie, impensas maiores facere, quam fecit hactenus, compelletur. Non est enim, qui de manu imperii rapere valeat regnum illud, sed pocius, cui voluerit, conferet hoc. Et adiecit rex: Habet, inquit, adhuc Romanus princeps heredes, consangwineos et amicos, qui nunquam contradixerunt nec contradicent imperio, quibus certe melius favere debemus de regno Bohemie quam illi, cuius pater et ipse non solum sacro imperio sed eciam sancte Romane ecclesie multis temporibus pertinaciter restiterunt. Audiens autem abbas pius, quod non solum Chorinthianum principem, verum eciam omnes regis Wenceslai quatuor filias a regno, ne regnent in eo, vellet rex excludere, turbatus est et ait ad regem: Numquid imperialis equitas, que clemencia consuevit stabilire suum solium, perdet innocentem cum noxio? Absit hec impietas a domino meo rege, et si domina Anna, ducissa Chorinthie, que nunc regina nominatur Bohemie, occasione sui mariti in indignacionem imperii incidit, dicite, queso, in quo virens virginis virtus Elizabeth, sapiencie flore predita paternam hereditatem demeruit? In quo demeruit ipsa puella nobilis ex illustri regum prosapia progenita, quod in illo regno, cuius heres est, etsi non possit fieri rex natura et sexu nolente, saltem imperiali gracia annuente rite regina debeat fieri et vocari? Exigit enim regine sibi offeri honorem sagacissime istius virginis Elizabeth multiplex laudanda condicio et feliciorem se fieri omnis Bohemie populus existimat, si pro patre sapiente sapientem mereatur hanc habere filiam patri superstitem dominam et reginam. Et ut testimonium perhibeam veritati, tante discrecionis et bone composicionis puella, qualis est ista, eciam ab extremis mundi finibus esset adducenda, ut per ipsam terra resurgeret desolata et hec ad hoc nata est et forsitan sic Deus disposuit, ut extincto masculino regio semine per hanc puellam teneram regnum, quod corruit, addicere nunc debeat, ut resurgat. Legimus enim non semel sed sepius, Dominum salutem dedisse in manu femine sacra pagina hoc testante, Judith, Delbora, Hester prodeant in exemplum, per quas operatus est Dominus salutem in conspectu plebis sue Israel. Huic igitur virgini vestra pietas, domine mi rex, de regno illo faveat, cui nativitas, hereditatis titulus, etas, virtus, sagacitas, favorque populi sui favent. Talibus pluribus exhortacionibus et precibus abbatis rex pie inclinatus coram domino Petro, Maguntino archiepiscopo, qui eciam ad hoc magnam operam et opem apposuerat, rex respondit ita dicens: Nulla alia virgo seu femina de quacunque gente alienigena regina effici debet in Bohemia, nisi Elizabeth, regis Wenceslai filia, non obstante impedimento quolibet, quod posset forsitan advenire. Ad hoc graciosum promissum abbate uberius exultante et pre gaudio rogante, ut ad maiorem tanti facti certitudinem sibi rex suam manum porrigeret, aliqualem quoque super eo stipulacionem faceret, rex respondit: Pater abba manus nostra nunquam violat, quod os dicit, immo nostrum verbum vobis et omnibus debet esse privilegium bullatum. Sufficit, inquit abbas, sufficit michi iam domine mi rex, fiat ergo illi ancille humili secundum verbum tuum. Que autem dixit rex, facta sunt omnia; que verbo et ore disposuit, manu et opere complevit, nec quidem cecidit ex omnibus verbis ipsius aliquod super terram. Facta est autem dicta promissio in Helprunna in vigilia Assumpcionis virginis gloriose ipsa utique gloriosa virgine propter promocionem orbate virginis talia disponente. In ipsa vero die Assumpcionis ibidem in ecclesia Minorum vidi serenissimum principem dominum Heinricum, Romanorum regem, quem sua virtus et gloria super omnes filios hominum extollebat, humiliter solotenus in terra sedere ad pedes fratris Mathei ordinis Predicatorum sermonem de Assumpcione facientis. Post finem vero sermonis frater Matheus loquebatur in audiencia universe multitudinis: Magnificemus, inquit, fratres hodie omnes Dominum salvatorem omnium et oremus pro conservanda et augenda gracia et gloria domini nostri hic presentis. Reversi sunt, inquit, regis nostri nunccii, videlicet Philippus Eystetensis et Sifridus Churiensis episcopi ad sedem apostolicam missi, qui domino regi bullatas retulerunt literas, in quibus dominus papa Clemens quintus ad suscipiendam sanctam coronam imperialem invitat et evocat dominum nostrum regem. Scribit enim dominus papa, quod quandocunque infra triennium rex voluerit et paratus fuerit, sibi imperiale Romanum velit imponere diadema. Ex illa vero hora regis accensum et incensum fuit desiderium, qualiter ad illius magne dignitatis fastigium cum debita posset pervenire decencia. Istis omnibus taliter pertractatis dominus abbas ad generale proficiscitur capitulum, hoc enim tunc ordinis nostri exigebat edictum. Ast ego letanter redii Pragam properanter, Gressu non segni certus, quod filia regni Sit regnatura, que servet propria iura Atque sue gentis virgo mentis sapientis, Cuius erat vita viridis, virtute polita, Elizabeth dicta, non est sua gloria stricta, Sed multum larga sua laus, cum mente sit Arga. Capitulum XCI. Qualiter Heinricus de Lypa, Johannes de Wartinberg cum quibusdam aliis baronibus et civibus Pragensibus inceperunt domicelle Elizabeth fideliter adherere. Cum multiplicata essent mala in regno Bohemie et iam ab omni loco per discidium expulsa esset securitas, ita quod eciam intra civitates munitas pullulante discordia pacis tranquillitas esset rara, vicinus de vicino, hospes de inquilino diffideret et frater de fratre confidenciam vix haberet, omnes quoque in terrore simul perterriti nunquam nec usquam securi armati in vico, in foro et iam in propria domo communiter incederent, portantes singuli scutum et gladium ad bellum semper parati, sicut enim ego tunc sepe vidi in Praga, quod qui duas habuit tunicas, vendidit unam et emit gladium. Mutabatur tunc vomer in gladium et falces in lanceas. O quociens vidi et condolui, quod honestorum civium cohors pacifica, que prius vestiebatur mollibus, metu virorum discolorum, sociorum sathane, induta thorace, lorica, casside seu galea premebatur. His tamen omnibus honerata et armata vita singulorum tremebat. Generaliter autem tunc nullus ordo, sed horror erat horribilis in regni urbibus et locis universis. Sed quid fecit omnia mala hec? Certe nichil aliud, quam illud: Cum caput egrotat, cetera membra dolent, Cum caput egrotat, corpus mala pocula potat, Cum caput egrotat, tunc corpus sub vicio stat, Cum miser est princeps, tunc nemo scit esse deinceps Felix secure, sed erunt plures sibi cure, Quando sub rege populus vivit sine lege. De quibus omnibus nos, qui adhuc vivimus et statum regni tempore Chorinthiani ducis vidimus, ipsa flebilis experiencia cum nostro periculo erudivit. Cognovimus enim et vidimus, quod propter senis regis senilem puericiam et iusticie inopiam omnes facultates pauperum potencioris manus rapuit violenter, nec fuit, qui super hiis pupillo et orphano de iusticia aut iudicio responderet. Cessavit ergo transiens per semitam, luxit et elanguit terra, confusus est totaliter status regni. Videntes igitur quidam de baronibus regni Bohemie, viri videlicet laude digni Heinricus de Lypa, Johannes de Wartenberg et quidam alii, quod ex defectu regnantis et male regentis mala fierent in populo suo, dixerunt ad semetipsos et mutuo loquebantur: Quid patimur, ut qui nati sumus videre contricionem populi lingue nostre? Chorinthianus autem iste, cui occasione et causa uxoris sue regni nostri filie propter spem boni multo servivimus obsequio, ultimum inducit exterminium nostro regno, nobis namque malum pro bono reddidit, pro pane lapidem, pro pisce tradidit scorpionem. Ipse opprobriose hoc anno plebegium vulgus de Kuthna in Scedlicensi cenobio nos captivare permisit et in nobis fidem turpiter violavit. Nunc quoque alienigenas advocat, qui solum noverunt regnum rodere et vastare et plus, quod peius est, vitam nostram perdere, quoniam nostram pecuniam acquirere iam laborant. Tali igitur immerito nostra comitantur obsequia, qui se regno et nobis plus tyrannum, quam regem, plus lesorem et cesorem exhibet, quam defensorem, cuius verbis et promissis adesse solet hesitans certitudo. Fidem autem nostram optime servabimus, si regno tendenti ad interitum subvenerimus. Habemus adhuc a Deo nobis reservatam virginem regni heredem et filiam, que ad hoc satis apta est et nata, et nomen regine gerere debeat in hoc regno. Virgini itaque tali de congrua copula cogitabimus maritali. Volat autem per universum mundi ambitum de domino Heinrico, rege Romano, fama celebris et nichilominus per viros veridicos sumus de hoc plenius informati, quod princeps idem Romanus unum habeat filium, quem utique pro rege futuro cinctum multa milicia intendat mittere ad hoc regnum. Asserit enim rex ille, quod per mortem regum nostrorum naturialium ad sacrum imperium nostri sit regni collacio devoluta. Hiis omnibus eventibus occurritur, si nostra domicella Elizabeth alicui viro pro voluntate regis Romani matrimonialiter copulatur. Placuit hoc omnibus consilium, ut nullum deinceps Chorithiano prebeant famulatum, per quem respublica deducta est ad nichilum. Chorinthiano igitur publice contradicitur et quilibet se custodit, ne a Chorinthiano eodem incaute ledatur; nam prius et post dicebatur plures lesisse, si non manu, tamen permissione, consensu et suggestione. Si quis delinquit, ut Paulus apostolus inquit, Qui consentit ei, fit reus ipse rei, Consentit genti dux iste malum facienti. Illud oportebat fore tunc, nam quando iubebat Hoc aut hoc fieri, nullus fecit, sed haberi Cepit in hoc risus, honor hinc fuit eique recisus. Aliis vero pluribus viris sapientibus de eieccione Chorinthiani de terra per
certa indicia prophetantibus honorabilis vir magister Ulricus, decretorum
doctor, taliter loquebatur: Si Chorinthianus iste in regno Bohemie proficere
debuerit aut manere de cetero, nunquam tantam habebo, sicut hactenus habui,
fidem in clavibus ecclesie et ecclesiasticis sacramentis. Quomodo enim unquam prosperari
aut proficere poterit, qui antequam natus necatus fuit spirituali
excommunicacionis gladio in matris sue utere usque in terciam et quartam
generacionem? et si proficeret, magnam irrogaret contumeliam sua prosperitas
clavibus et ecclesie sacramentis. Qualiter autem idem dux profecerit, sequens
narracio declarabit. Capitulum XCII. Qualiter domicella Elizabeth sororis sue Anne et aliorum honoris sui emulorum persecucionem passa fuerit et in Nuwenburgam de Praga fugerit anno Domini MCCCXo. O quanta est pestifera pernicies corrodentis invidie, que solum tristatur de prosperis et pascitur de adversis. O honoris emula inimica natura invidia! Tu exagitante persecucionis aculeo dolose persequeris et mentaliter disiungere niteris, quos carnis et sanguinis necessitas primordialiter unionis compage federavit. O livor detestabilis invidie! Quot et quantis imbecillibus animis detraccionis materiam de huius virginis Elizabeth virtutibus tradidisti. O execrabilis invidia! Quociens cum tua sterili dextra oblocucionis zizanias ad virtutum viridarium huius orphane virginis transiecisti! O quociens vitam nitidam et famam floridam generose virginis livor odibilis invidie extinguere false infamie nubilo fallibiliter attemptavit. Omnia enim, que bona sunt et quantumque bona, interpretari semper in peius invidentis est officium et propria hereditas odientis. Oro te Domine, bonorum creator et amator, ut huius virginis emulos, qui semper letantur, cum alii male fecerint, et in rebus pessimis delectantur, ad locum velis transmittere, ubi materiam habeant sue leticie, hoc est ad portas inferi, ubi est plena sufficiencia omnis mali, ut saltem ibi de malis aliorum insaciabilis eorum rabies saturetur. Sed que et quanta ab emulis, qui non Dei emulacionem sed ambicionem habebant, passa est hec puella tenella: Certe sustinuit contra se maxima bella. Cum enim esset virgo sapiens excellenter naturali industria predita et ex hoc ad suum favorem et amorem multorum animos attraheret et ex prudentis facundie racionabili eloquencia pluribus nobilibus baronibus et civibus complaceret, ex affabilitate quoque benigna morum puellarium se unicuique, prout decuit, honestissime conformaret, impaciens invidorum animus hoc sustinere nesciens sevire cepit ore rabido. Omnia virginis a Deo data beneficia in vicia cepit exponere, sapienciam eius stulticiam, prudens eloquium multiloquium, eius equitatem crudelitatem, affabilitatem quoque ipsius levitatem fore animi asserebat. Et quod lamentabilius est, huis virginis famam ad infamiam convertere non solum cohors invida, sed eciam soror sua propria sepius nitebatur. Hoc ego ipse comperi, quando cum domino abbate ad partes Reni in negociis illius puelle veni. Invidorum etenim lingwa dolosa usque ad plures Reni partes diffuderat detraccionis venena, unde favor baronum et communis opinio, que de sublimacione ad regnum de ista virgine emanaverat, in tantum sorori sue domine Anne et sororio suo ipsam odibilem fecerat, quod de morte ipsius tractaretur in occulto procuranda per quasdam mulierculas, quas nominare non audeo. Quod ipsa domicella in suum malum experimento didicit, quando sumpto in cibo quodam veneni toxico mortua fere fuit. Audientes autem ducis Chorinthiani fautores et consiliarii virginis famam, graciam et gloriam magis ac magis in populo augmentari, pharisaicum collegerunt concilium et dicebant: Quid facimus, quia hec virgo multa digna laude facit, si dimittimus eam, sic omnes herent ad eam; expedit nobis, ut eam alicui copulemus in matrimonio militi, qui ipsam, eciamsi consentire noluerit, tamen opprimat violenter et cum vi. Nunquam enim securi de regno erimus, quamdiu hanc virginem superstitem habemus. Hec cogitaverunt iniquissimi illi et erraverunt. Excecavit enim eos malicia et avaricia eorum, ideoque iuste confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos; ipsos namque ut abortivos evomuit et servare non potuit terra nobilis Bohemorum. O ceca ambicio, numquid tu virginem, filiam regni, vis foras eicere? O ambiciosa iniquitas, numquid non legisti, generacio rectorum benedicetur? Numquid iste dux Chorinthie, fomes negligencie, reccior est Wenceslao rege, cuius genenracioni in suo semine virginali vis nequiter maledicere? An nescis, quia non est sapiencia, non est consilium contra Dominum? Qui maledixerit huic virgini, malediccionibus repleatur, quia hoc est semen, cui benedixit Dominus. Ipsa enim hereditate hereditabit terram patrum suorum, quam Dominus Deus suus daturus est sibi, pocius vero sibi, quam sorori sue maiori, quia proch dolor hec attrectavit picem et inquinata est ab ea. Sed nunquam cum hanc puellam tot persequencium agitarent stimuli, aliquando secura esse poterat, certe nunquam! Ubique suspicabatur insidias et timebat ubique virginitas, eo quod esset in medio nacionis perverse, que plus sibi optabant et cupiebant mori, quam vivere. Et qui huius orphane virginis condolet angustiis, consideret, quam paucis fruebatur diviciis et deliciis, que nil aliud habuit, nisi quod sibi porrexit manus parca et dextra inimica. Sed quid et quantum Chorinthianus iste dare isti pauperi virgini de regni proventibus poterat, cum ipsemet sepius necessitate compulsus pro cibo et potu, quo ipse vesci debuerat, cultellum, mitram, pilleum vel cingulum creditoribus obligaret? Quidam tamen de hoc sunt sepe stuporati, quod virgo hec virginitatis et egestatis sue tempore nullius aminiculo suffragante tam preciosum et decorum comparare et aptare apparatum et muliebre ornamentum et indumentum sibi preparare potuit. Ipsa enim in eisdem induviis in nupciarum suarum solempniis astitit ut regina, a dextris domine Margarethe, regine Romanorum, in vestitu deaurato circumdata varietate, quod omnibus, qui aderant, stupor erat et adhuc earundem decor et preciositas vestium decorem superat omnium in vestibus dominarum, quas ego adhuc unquam vidi in regionibus quarumlibet terrarum. Ego vero de precioso habitu ipsius virginis non stupeo, nec alter potest stupere, qui eius consuevit curiam visitare. Ipsa namque arte subtiliter instructa frequenter non videtur nisi propriis operari manibus, panem ociosa non comedit, sed mittens manum suam ad forcia, quitquit ad cultum Dei et hominum ex auro et argento, margaritis et gemmis preciosis consuevit fieri, ipsa scit et facit. Habet eciam circa se nobiles puellas, que nobilia et subtilia feminea texunt opera. Istius itaque virginis prudencia scit de minimis quandoque magna magistrante artificio operari. Testantur hodie divicie in ornamentis, que manus texuit virginalis. Hoc eciam plurimum commendandum, quod per suos capellanos, quos multos et honestos habuit, coram se divina officia iubebat solempniter quasi cotidie celebrari, in missarum quoque pluralitate patris sui more solacium sine tedio habuit spirituale. Sed in omnibus virtutibus hiis huius virginis non est aversus furor odientis eam et persequentis, sed adhuc manus eius extenta: accidit enim in die festo Ascensionis Domini, quod Heinrico, duce Chorinthie, cum suis complicibus de malo virginis cogitante ad Johannem de Wartenberg, qui fideliter virgini iam adhesit, rumor terribilis hic pervenit. Erant enim, qui dicerent, nisi puella Elizabeth de Praga cito effugiat, talis ac tante turbacionis irrecietur laqueo, quod quando vellet libenter fugere, fugere non valebit; exspectant enim eam maligne machinacionis insidie, ita quod nil restat aliud nisi fugere. Surrexit igitur velociter de mensa minime saturati strenui militis fidelitas, equum ascendit, precedit et ut ipsum, quocunque modo possit, sequatur anxiata regis filia, per nunccium certum sub silencio demandavit. Credidit fidelitati sui militis virginalis sinceritas, pallio cito amicitur pauperis, assumptis tantum secum duabus puellis Cecilia et Agnete usque in Wischegradum more velata unius vetule florens iuventus virginis peditat cicius iter carpens, ubi equo ambulanti urgente necessitate insidens cum Johanne de Wartenberk cumque suis militibus et familia decenti in Nowenburgam super Albeam lassato pervenit corpore teneritudo puellaris. Si non fugisset, laqueum offensionis, quem adversarii sui tetenderant, utique incidisset. Quis non compatitur, quod talis amanda puella Gratis consequitur sine causa grandia bella, Que sua germana parat illi lite profana? Hinc quod erat grata cunctis et quod sua fata Prospera sunt, odit soror hanc; mens invida rodit. Nunc apponatis mentes et discuciatis, Si vos peccatum noscatis sive reatum, Quod noceat tantum cunctis ambicio, quantum Hec mutat mores et mundi querit honores, Temptat amatores separare, duasque sorores Fecit discordes; ambicio pessima sordes, Longe discedat, cum se reliquos quoque ledat, Sit simul exosa mens invida, perniciosa. Nam puer audivi versum, quem postea scivi: Alterius lucra dolet invidus, ut sua dampna, Versus mutetur, quod consona vox generetur, Alterius fructum facit invida mens sibi luctum. Capitulum XCIII. Qualiter Chorinthiani turrim sitam in pede pontis Prage circa beatam Virginem impugnaverint et Heinricus de Lypa et Johannes de Wartenberk cum Bohemis contra Chorinthianos ante castrum Pragense victoriam obtinuerint et quidam cives de Praga fugerint. Et factum est, postquam de captivitate sua, cuius prius mencionem feci, Heinricus de Lypa cum aliis concaptivis suis fuisset cooperante Domino liberatus, erectum est cornu salutis et honoris ipsius multifarie plus quam prius, sicut de Joseph sacra referente historia cognovimus. Racio autem huius est in prompto; antequam enim in captivitatem ductus esset baro iste, tam in Praga quam in Kuthna ex inestimabilis pecunie affluencia cives et montani lascivire et discordare inter se ceperunt, nulla tamen pars discordancium plene baronibus adherebat, facta autem detencione quinque baronum, sicut dictum est antea, per partem unam discordancium, ecce adhesit pars altera huic baroni et suis amicis post eius liberacionem, et factum est hoc parti adverse in ruinam et in scandalum. Coadunato itaque exercitu valido cum auxilio amicorum Heinricus de Lypa, Johannes de Wartenberk ante Pragam venerunt et per subsidium plurium civium Pragensium sibi favencium illos cives, qui rei in captivitate illorum fuerant, Jacobum videlicet Wolflini cum tribus suis fratribus Nicolao, Theoderico, Johanne et Nicolao Towsintmark cum pluribus aliis de Praga fugarunt et ad civitatem Pragensem Wolframum civem, qui exulaverat, et quosdam cives alios reduxerunt. Heinricus vero de Lypa, quia camerarius regis exstitit, sub pretextu defensionis civitatis Pragensis turrim illam in pede pontis circa beatam Virginem munire cepit fortiter edificiis, armis, hominibus et expensis. Wolframus vero, civis virilis et potens, de exilio reversus ad urbem fieri volens caucior, quia semper contenciosior fuerat, hospitale pauperum in ponte contra claustrum Predicatorum fratrum incastellat et illud propugnaculis in gyro, ut in castris fieri solet, roborat et coronat. Et licet illa pluribus incastellacio displiceret, nil profuit, sed quia hoc munimen civitatis fieret, ille asseruit, qui construxit. Sed quantam devastacionem illic decumbentibus miseris et Cruciferis cum stella eadem incastellacio postmodum parturivit, nos scimus, qui adhuc vidimus et hec mala vivimus et nostre manus tractarunt cum doloribus. In hiis autem omnibus eventibus Heinricus, rex Bohemie dictus, de Corinthia natus requirebatur nil, nichil et nichilum, sed fuit ab omnibus quasi cifra geometrica reputatus. Ipse namque rex ad sermonem quemlibet, sicut unicuique loqui cum eo placuit, credulitate et assensu facili ad modum unius pueri se pueriliter convertebat. Ve autem terre, cuius rex puer est, si non tempore tamen more. Hiis itaque eventibus, ut dictum est, se habentibus robur exercitus ducis Chorinthiani de Chorinthia in subsidium ipsi principi Chorinthiano, ut eum regem potentem faceret super Bohemiam, circa idem tempus advenit. Erat autem princeps et ductor illius exercitus Heinricus de Haufenstein, vir utique plus audax quam sagax, plus strenuus quam industrius, numerus universe multitudinis cum eo viri octoginta, habentes fortes dextrarios et totidem galeas cum familia alia sed inermi. Hii cum in Pragam venissent, videntes, quod ipsorum dominus plus regeretur quam regeret et omnino impotens esset, Heinricusque de Lypa et quidam alii domicelle Elizabeth adhererent, cogitabant, ut ipsum Heinricum dolose caperent et occiderent. Nec valebant, quia prepotens erat. Ipse enim Heinricus de Lypa Chorinthiensium zelum intelligens non credebat se eis, ipse enim sciebat per experienciam, quid esset in homine illo, duce Chorinthie, cui illi venerant servire. Sed numquid se diu palliat scelerata dileccio? Annon cito prodit dolum cordis exhibicio molesti operis? Certum est autem, quia probacio dileccionis exhibicio est operis. Quantum autem isti, qui de Chorinthia venerant, bonum regni dilexerint, facile perpendimus, si attendimus, quid fecerint et quid fecerunt. De civitate Pragensi turmatim exierunt et pauperes rebus omnibus suis depredati sunt. Viduam et advenam interfecerunt et pupillos plurimos more paganico in ore gladii occiderunt. Et ego lugens vidi diebus fere singulis, quod iidem mane Praga tamquam contra hostes pugnaturi catervatim armati exiverunt, de vespere vero sine prelio redeuntes oves et boves et universa pecora campi et spolia inopum reduxerunt. Sequebatur autem interdum paupercula rusticorum et viduarum turba turbata per spolium, illos predones a longe prece et precio supplicans, ut de re sibi ablata saltem aliquid redderetur. Talibus vero sequacibus sepe plaga vel alapa pro ablata bestia porrigebatur, et quod detestabile est, plures tunc in Praga inveniebantur homines, qui res ablatas de sudore pauperum sua pecunia comparabant et in usus suos pessimos tamquam sacrilegi convertebant. Nec suffecit rapaci istorum vesanie, quod in circuitu Pragensis muri sanguinem effunderent innocentem et pauperes denudarent, sed adhuc abhominaciones faciunt alias; ipsi enim arcubus, balistis et sagittis, ignibus quoque vastatoribus turrim illam in ponte Pragensi, quam Heinricus de Lypa tenuit, cum turba aggrediuntur et ipsam impugnare modis variis moliuntur; ascendunt Chorinthiani tecta et per fenestras domorum hinc inde mittunt lapides et iacula, ut expugnent, illi autem, qui in turri erant, viriliter repugnant, nec negligunt deorsum iacere gravia pondera lapidum et nunccios forcium sagittarum. Quidam autem de Chorinthianis inferius stantibus licet inviti susceperunt eosdem nunccios taliter, quod amissa loquela de cetero nulli homini referre poterant, que aut qualia ipsis importuni illi nunccii nova nuncciassent, aut forte non fuit necesse talia dicere, quia cum legati baliste fortis sint certi nunccii mortis, ipsorum legacio cum venerit, interprete nullatenus indigebit. Testatur hoc quidam miles de ordine Cruciferorum hospitalensium, qui de Chorinthia venerat putans forsitan, quod soldanus cum Tartaris in turri illa esset, arrepto clipeo sursum pugnat, sed deorsum missus lapis secum illi protinus mortem portat. Instant Chorinthiani crudelissime; ex igne quoque per ipsos inferius turri submisso vidi circa turrim flammam et fumum validum ascendere in sublime. Horum autem, qui in turri erant, animositas nullatenus perterretur, pons Pragensis tunc diebus pluribus sabbatizabat, sed gemebundus eo, quod non esset, qui auderet aut posset in eo ponere suos gressus. Wolframus, enim civis Pragensis, qui tunc hospitale occupaverat, quem Heinricus de Lypa reduxerat, prohibuit, ne aliquis de civitate Maiori illis, qui erant in turri, presidium aliquod afferret. O lacrimabilis miseria Pragensis civitatis: intus sunt pugne, foris timores! Quis modo non flere poterit vel corde dolere, Qui scit, quod Praga stat sic et quod sua plaga Valde sit horribilis, quoniam surrexit ibi lis Intus et extra se; spoliate sunt ibi gaze Et res multorum, viget hic studium spoliorum, Ac intra muros vidi casus ibi duros, Hostiles turbe pugnant ac fortiter urbe, Nullus securus ibi stat, status est ibi durus. Sunt foris et plura, que sunt michi scribere dura, Nam foris in villis populis omnibus illis Non est pax aliqua, sed lege fruuntur iniqua, Nam qui vult rapere, rapit et quicunque nocere Vult, facit hoc licite, non est prohibens. Sine lite Semota pena spoliat, qui vult, aliena. Causa fit istorum commissorum spoliorum, Quod rex neglector regni fuit et male rector. O quam difficile regno fit valdeque vile Hunc fieri regem, qui nescit cudere legem, Vel defensare scit regnum, sed vacuare Solum scit vinum, cui complacet ante caminum. Assatura nova, si non habet hanc, coquit ova. Unde propheta: Ve terre, Cuius rex puer est et principes mane comedunt. Ve multum terre, cuius rex puer est, ibi gwerre Sunt, et ubi comedit cito rex, pax tuta recedit. Post hec vero cum turris illa inexpugnata permansisset et intervenientibus
quibusdam tractatibus ab impugnacione turris eiusdem Chorinthiana milicia
destitisset, non tamen a spolio et lesione pauperum cessavit. Coadunato igitur
exercitu satis valido Bohemorum Heinricus de Lypa, Johannes de Wartenberk in
colliculo montis arto ante pontem castri Pragensis bellum commiserunt cum
Chorinthianis durissimum, in quo obtenta victoria est a Bohemis, Heinricum
eciam de Houfenstein, capitaneum exercitus Chorinthie, vulneratum eodem tempore
cepit strenuitas Bohemorum, domicella vero Elizabeth tunc interim in Newenburga
mansit et postea in festo Petri et Pauli apostolorum non sine timore in Pragam
reversa fuit, ibique morabatur, quousque cito post per dominum Heinricum,
Romanorum regem, ad Rheni partes nuncciis solempnibus, ut patebit inferius,
vocabatur. Capitulum XCIV. Quomodo propter promocionem domicelle Elizabeth et propter reformacionem regni barones quam cives Bohemie nunccios solempnes ad Heinricum, Romanorum regem, miserint. Cum propter defectum iusticie temporibus Heinrici, ducis Chorinthie, super
omnia loca Bohemie devastacionis et desolacionis obruens ubique diluvium
inundaret, clerus, civis, agricola ac summe claustralis incola violenciam in
omnibus sustinerent, cumque per excessum nimium de se ipsa ledens malicia
nauseam haberet et cum violenta oppressio seviret in tantum, quod quidam
divites vita ex iniquorum odio et pauperes rebus suo sudore conquisitis
raptorum spolio privarentur. Omnes videntes admirati sunt, conturbati sunt,
tremor apprehendit omnes et nos, qui vivimus, cum talia vidimus, nonnunquam
sedimus et flevimus et nunc quidem dicimus cum merore et scribimus, sed numquid
in eternum proiciet nos Deus et non apponet, ut complacicior sit adhuc, aut
obliviscetur misereri Deus, aut semper continebit in ira sua misericordias
suas? Nullo modo. Respexit enim de excelso celorum habitaculo miserator et
misericors Dominus, cum venisset tempus miserendi eius. Inmiserat autem Dominus
spiritum consilii in corda quorundam hominum, qui licet tribularentur cum
ceteris, plus tamen quam alii ea, que ad pacem fuerant, cotidie cogitabant.
Inter quos precipui fuere viri pacifici: dominus Heinricus in Scedlicz et
dominus Cunradus Aule Regie abbates. Isti enim ceteris vacillantibus vitem
invecte baiulabant ut Josue et Kaleph et ut pacis serenitas irradiaret post tot
malorum nebulas, efficaciter laborabant. Nunc quidem exhortacionibus, nunc quibuscunque
poterant racionibus ad sectanda pacis vestigia corda quorundam nobilium
clanculo moliebant. Cum nullum, inquiunt, violentum possit esse perpetuum,
quomodo putandum est, quod hanc abhominabilem violenciam pauperum suorum
perpetuam fore pacietur Dominus, cui proprium est misereri semper et parcere?
Multi autem ex Bohemis crediderunt eis non solum propter sermonem, quem
abbates, viri sagaces, fideliter loquebantur, sed eciam propter signa et
indicia desolacionis regno imminentis, que evidenter fieri visa sunt, in se
ipso enim regnum fuit divisum multipliciter et discordans. Quid autem est, quod
eque regni desolacionem indicet, ut divisio? cum scriptum sit: Omne regnum in
se divisum desolabitur. Discordia eciam excidium sic parturit, ut concordia victoriam
et amorem nutrit, unde factum est, ut qui prius pre timore solum in occulto de
reformacione regni conveniebant et tractabant, iam inspirata gracia confortati
animequiores facti de bono statu regni in publico loquebantur imperterriti.
Dicebant enim ex eis plurimi, ut ego sepius audivi: Expedit nobis, ut nos
moriamur pro populo et non tota gens tam misere pereat in hoc regno. Hiis enim,
qui preesse debuerant huic regno, facta sunt iusticia et iudicium abhominacio,
ut quid nati sumus videre contricionem populi nostri? Respiciat nos Deus,
stemus simul. Placuit autem tunc consilium hoc omnibus, ut ad illum, cuius
memoria in benediccionibus est, cuius gloria maior omni laude, serenissimum
principem dominum Heinricum, Romanorum regem, pacis amatorem, cui prius occulte
legati missi fuerant, nunc vero publice solempnes transmittantur nunccii, qui
statum sibi Bohemie exponant et remedium salubre postulent et reportent. Capitulum XCV. Quomodo tam barones quam cives Bohemie Johannem, Heinrici, Romani regis, filium primogenitum, pro rege sibi dari postulaverint anno Domini MCCCXo. Inter illos vero viros, qui communi profectui Bohemie intendebant, quidam dicebant: Ecce, rex iste gloriosus Romanorum filium habet Johannem et fratrem Walramum; unum igitur ex hiis duobus ab ipso postulabimus, cui venustam nostram puellam Elizabeth, regni nostri filiam, matrimonialiter copulabimus. Sic fiet Deo regente in regno Bohemie novus rex et nova lex et bona. Hec autem et talis facta est longi consilii brevis conclusio, quod plus expediat filius quam frater regis regno. Dixerunt enim: Adolescens iste faciliter mores terre nostre discet, cum filiis nostris crescet, ipsosque ex hoc semper plus diliget, et ipse, quasi in regno natus sit, ab universis indigenis dileccior fiet. Et quia processit de vena, que mala nescit, Vixit cum laude pater eius, sic sine fraude Mater honorata sua stat per secula grata. Hic est productus dulci bonus arbore fructus, Quis valet ambigere nunc vel dubium retinere, Quin iuvenis talis, qui sit nutritus in alis Tam famosorum, iustorum progenitorum, Multum proficiat, rex iusticie quoque fiat? Ex hoc sperandum nobis est ac operandum In tali causa cicius cuncta sine pausa. Quia si negligimus, ventura gravamina scimus, Que regnum ledent et nobis ad mala cedent. Ad regem igitur Romanorum mentes inclinantur multorum baronum et civium. Inter eos ergo incipit tractatus fieri, quomodo idonei adaptentur nunccii tam arduum negocium cum Romano principe tractaturi; qui vero paulo prius exhortati ad tale factum per abbates fuerant, iam precibus multum abbatibus instant, ut talis profuture legacionis officium sibi assumere non abnuant. Peticionem horum tam piam censebant abbates admittere parati pro miseris relevandis et succurrendis pauperibus animas suas ponere. Audivit talia princeps Chorinthianus, quia et ipse Prage erat hiis diebus, fremere cepit contra abbates ira mira in animo provocatus. Misit ergo statim suos satellites, Albertum scilicet de Houfenstein et Heinricum de Rotenburk, ad abbates, ut dicerent ad eos: Numquid vobis parum est molestos esse meis hominibus, quia et molesti estis et michi regi vestro in omnibus? Numquid non sum ego ille, qui potestatem habeo alligandi omnes, qui invocant contra me nomen regis Romani? Unde vobis do consilium, ut non faciatis vos ipsos ceteris in parabolam et in risum. Manete et consentite nobis et bene erit vobis super omnes, qui in conspectu nostri palacii stant, si autem ire decreveritis, quacunque terrarum iveritis, amicorum nostrorum principum et comitum irreciendi tendiculis, super vos ipsos et socios vestros flagella et verbera inducetis. Ex hac durissima legacione et relacione abbates percussi sunt terrore et quid agere debeant in hiis angustiis, ceperunt anxie cogitare et dixerunt ad invicem: Si ibimus, mors nostra forsitan est, si autem hoc non egerimus, nichilominus tamen non poterimus effugere manus huius Chorinthiani, si non ibimus, tamen peribimus. Quid enim unquam mali fecit Chorinthiano isti dominus Bauarus, Brunouiensium abbas, qui plus servivit huic regi, quam fere omnes abbates ordinis sui? Cernimus tamen, quod ab hoc rege mala sustinuit plura et periit domus eius tota. Iste pater venerabilis pre nimio gaudio cordis sui in die elevacionis sue, eleccionis istius regis, ipsi regi sue abbacie infulam absente regali diademate ad verticem capitis applicavit, mercedem vero meroris pro hac fide fidelis pater proch dolor postea reportavit. Quid Premonstratensis ordo destructus fecerat principi Chorinthiano? In quo omnes civitates Bohemie et Morauie, ville, oppida, claustra, cives, clerici, rustici, mercatores Chorinthianum istum offendisse inventi sunt? Plurimi tamen sunt occisi, alii spoliati, alii ad nichilum redacti sunt, quorum nonnulli faciem ducis Chorinthie nunquam viderunt; unde nobis timendum est, ne si forte celaverimus et si non nuncciaverimus in aula et aure magni Romani principis mala regni istius, sceleris arguemur, et rei horum omnium malorum erimus. Sit tamen Dominus protector vite nostre, non timebimus, quid faciet nobis homo. Sit Deus pro nobis et quis stabit contra nos, stemus simul, ipse Dominus custodiet introitum et exitum nostrum, quia ipse est solus, qui intuetur cor et desiderium nostrum. Intendimus enim solum ad consolacionem laborare turbati regni et refrigerio egenorum. Sic igitur hii abbates exultant ut gigantes ad currendam viam tam piam. Civitas vero Pragensis et mons Kuthnensis ex communi iuratorum suorum consilio eligunt viros idoneos ipsorum votum et negocium ad regem Alemanie delaturos. Scripserunt autem epistolam hanc: Serenissimo principum domino Heinrico, Romanorum regi semper Augusto, Wol[flinus] iudex ac communitas iuratorum ac civium civitatis Maioris in Praga se ad omnia mandatorum paratos genera cum servicii promtitudine et fidei puritate. Variis anxietatum oppressi molestiis regno Bohemie desolacionis sarcina graviter subcumbente ad vestre regie pietatis celsitudinem spe consolacionis et gracie consequende nostros oculos elevavimus. Mittimus igitur hos nostros concives, presencium ostensores, nostris legacionibus et proposito plenius informatos ad audienciam et presenciam vestre maiestatis. Omni autem studio supplicamus, quatenus eorum relacionibus, quas coram vestra excellencia proponent, aures inclinare dignemini benivolas votaque precaminum nostrorum et ipsorum perducere velit vestra pietas fructuosius ad effectum. Quidquid vero per eosdem nostros nunccios factum, dictum fuerit vel promissum, gratum et ratum servabimus nunc et semper. Datum Prage tercio Kalendas Julii. Consimiles eciam montani de Kuthna et quidam barones per suos nunccios regi transmisere epistolas. Sunt autem hii nunccii et nomina eorum, qui ad regem Romanum sunt profecti: dominus Heinricus Scedlicensis, dominus Conradus Aule Regie, dominus Johannes Placensis abbates Cisterciensis ordinis, Johannes de Wartenberk, Bohusco de Mirica barones et Otto vir sapiens nunccius Wilhelmi Leporis. De Praga vero fuerunt: Cunradus Cornpul, Otto Phigoles, Ebiruslinus filius Popplini et Ebirlinus de Lapide. De Kutna: Tyllmannus Lucie et Cunradus, frater Heinrici, vice plebani vicarii in Monte. Hii duodecim viri cum eorum familia in octava Johannis baptiste pro salute et consolacione sue patrie de Praga exeuntes minas Chorinthiani parvipendentes continuato itinere ad Heinricum, regem Romanorum, in Frankenuurd die duodecimo pervenerunt. Frater Petrus propter obedienciam tunc sequebatur non a longe sed prope, ut videret finem. Iste fide plenus hominum numerus duodenus Ad Romanorum regem vadit, miserorum Et regni miseri factum tractando tueri, Hos velis o Christe, quod nullum sit sibi triste, Qui stant pro terra, qua regnat maxima gwerra; Spiritus alme, bona super hos fundas tua dona, Ac horum mentes fac in cunctis sapientes, Ut cum Romano concordent federe plano. Capitulum XCVI. Quomodo inter Johannem, filium regis Romanorum, et Elizabeth, filiam regis Bohemorum, sponsalia in Frankenuurd fuerant celebrata anno Domini MCCCXo. Die duodecimo egressionis nuncciorum de Praga ad regem Romanorum, dominum Heinricum, in Frankenuurd Deo duce ipsi feliciter pervenere via. Adventus autem istorum nuncciorum cum nuncciatur in aula imperiali, Romano principi et pluribus aliis materiam generabat gaudii. Sciebat enim rex horum omnia, pro quibus venerant, negocia. Die vero altera rex hos nunccios nuncciis suis ad se affabiliter vocat et convivium inclitum in domo Predicatorum fratrum parari mandat. Hec igitur dies tota fit quies, totam enim se dabat conviviis, non consiliis. Sequebantur autem dies alii, quibus quies rara, sed frequenter fiunt consilia et mutua colloquia. Habuit vero circa se tunc rex ille magnificus reverendissimos patres Petrum Maguntinensem, Johannem Coloniensem archiepiscopos, Argentinensem, Leodiensem, Monasteriensem, Spirensem, Eystetensem episcopos, dominum Heinricum, Wuldensem abbatem, cum pluribus aliis episcopis quam abbatibus. Affuerunt eciam magnifici principes, comites et libere condicionis viri plures, inter quos Rudolfus, comes Palatinus Reni et dux Bauarie, Bertoldus de Hennenberk, Ludewicus de Oting comites ceteris, qui simul aderant, nequaquam erant inferiores. Hos vero pene omnes principes et barones rex ad suum invitat consilium, auditurus verba legacionis de Bohemia nuncciorum. Opportunitate itaque loci et temporis captata legati de Bohemia ante conspectum regis et consilii tocius pariter veniunt et ut eorum proponat negocium, abbatem Aule Regie petunt, qui cogenti peticioni annuit et causam adventus nuncciorum et sui sic dicens exposuit: Currendum est, inquit, de tenebris ad lucem, de angustiis ad quietem, de timore ad pacis asilum, de fervore ad pampinum, et quia regnum Bohemie involvitur tenebris tribulacionum, angustiis discordiarum, timore miseriarum multarum, ad lucem gloriosi tui nominis, quo illuminatur iam circulus orbis, de terra illa venimus ad te, o domine mi rex; petimus autem, ut a clemencia tue regie pietatis dirigantur pedes nostri in viam pacis. Salus nostra in manu tua est domine, respiciat nos misericordia tua, ut securi serviamus regi; habemus in Bohemia regem, ducem videlicet Chorinthie, sub quo facta est tanta pacis et iusticie sterilitas, ut quod nos perire sibique non posse servire urgens compellit necessitas. In regno utique illo completa est Joseph sompniatoris visio, fertilibus enim annis steriles secuti sunt nimis et nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma et Gomorra fuissemus. Servavit quidem Dominus nobis semen regium, virginem inquam decoram, gemmis vestitam virtutum, cuius consolacioni intendat, oramus, vestra clemencia, cum sit quasi orphana derelicta. Cum te quivis amet pie rex et laus tua clamet Per mundum totum faciens nomen tibi notum: Quod foveas iustos, sis iusticie bene custos, Ac in honore facem portes, facias quoque pacem, Sis consolator iustorum, iuris amator, Et quia nos scimus bona tot, nunc ecce venimus Ad te solamen querentes atque iuvamen: Que patimur bella, rex respice, nostra puella Orphana pupilla tibi sit commissa, stat illa Ad tua mandata, quod vis, complere parata. Cumque eleganter satis quasi oratoris more dominus abbas hec et alia in regis et suorum consultorum protulisset audiencia, rex respondit: Sacrum, inquit, Romanum imperium, cui favente Deo presum, licet immeritus, consuevit esse divinarum legum et omnis iusticie inviolabile armarium; ab ipso enim iniustum omne est eminus elongandum, cum sit caput regnorum et omnium origo potestatum. Non enim ad hoc, ut res quelibet fiat, sed ut bene fiat et qualiter fieri debeat, ad discuciendum in antea se et suos equitas imperii sollicitat; solet quippe princeps Romanus omnia sua negocia cum consilio agere, quia suo statui minus expedit post factum aliquod penitere. Regnum itaque istud Bohemorum, mortis sarculo eradicante inibi stirpem masculinam regum naturalium, ad sacrum est imperium devolutum, et ut decreta legum imperialium docent me, possum illud, cui voluero, conferre. Subintravit autem regnum illud Heinricus, filius Meynhardi, quondam ducis Chorinthie, non quidem per hostium, sed aliunde. Suus autem introitus, ut audio, pacis fecit exitum et mali cuiuslibet incrementum. Antecessori quoque nostro, domino Alberto, ausu idem temerario restitit et adhuc usque hodie procaciter sacro imperio resistere non desistit. Summa vero expensarum, ad quas faciendas eiusdem temeritas sacrum compulit imperium, extendit se in plus quam ad centum milia librarum. Istud plures principes et comites sciunt, qui pro recuperacione eiusdem regni imperio astiterunt et stipendia largissima receperunt. Licet autem prepotens imperii manus non sit adeo abbreviata, quin per ipsam contundi possit Chorinthiani illius presumptuosa contumacia, absit tamen a me, quod preter legum decreta et absque virorum fidelium consilii dictamine aliquid velim aggredi, vel quidpiam attemptare. Inite igitur, ait rex, o principes et fideles Romani imperii, una mecum consilium, invenite modum, ut regno turbato Bohemie adhibeatur remedium et suo iure letetur imperium. Previo igitur interlocucionis consilio responderunt principes regi suo: Rex in eternum vive; nam iustus es domine et rectum iudicium tuum. Quamvis autem lex Dei sit in corde regis et oculi tui videant equitates et sis, ut scimus, conditor legis et cognitor, tamen respondebimus tibi dictante nostra consciencia consilium, iusticiam et iudicium, quia hoc nunc imperat nobis tua equitas et mandatum. Heinricum, inquiunt, filium ducis Chorinthie, qui regnum Bohemie in preiudicium sacri imperii occupavit et adhuc occupat iniuste, ex nunc pronuncciamus et ex iusta sentencia decernimus omnia iura principis perdidisse. Non est dicendus rex ille, cui imperialis adversatur lex, dux eciam esse non valet, qui ducatum suum in predefinito termino a legibus, vero a collacione imperii non suscipit more solito, nec quidem curat suscipere animo contumace. In manu tua domine rex sunt omnes fines terre et omnium terrarum illarum, quas ille Chorinthianus sub se habet vel ut tyrannus vel ut heres. De principibus igitur legitimis regno Bohemie et ducatui Chorinthie Romani interest imperii providere; etsi forsitan barones, cives, ac quicunque alii inconsulte et minus provide eidem Chorinthiano votum, homagium, aut fecerunt aliquod iuramentum, cum hec omnia illicita fuerint et inania, in nullo diffinimus stare vigore vel efficacia. In turpi enim voto mutandum est decretum. Placuit regi iusticie eloquium responsionis iuste et consensit. Facta sunt igitur statim super eo scripta et instrumenta privilegiorium
evidencia, in quibus Heinricus, filius ducis Chorinthie, qui se gessit pro rege
Bohemie, ab imperio proscribitur et ab omni iure alterius principis, omnium
principum et electorum, qui tunc aderant, dictante sentencia privatur. A voto
quoque et iuramento sibi prestito omnes, qui incaute fecerant, absolvuntur.
Habentur autem Prage usque hodie illius sentencie privilegia sigillis Heinrici
regis tunc Romani et aliorum principum et electorum firmiter roborata. Capitulum XCVII. Quomodo Heinricus imperator Johannem, primogenitum suum, in Bohemiam miserit invite volens Walramum, fratrem suum, illuc pocius promovere. Post hec de puella Elizabeth, regis Wenceslai filia, rex Romanus presencium sibi principum auditurus consilia exorsus est loqui huiuscemodi verba: Puelle illi, quam insignem et commendabilem reddunt honestorum virorum credibilia testimonia, sicut locuti sumus alias et antea, sic adhuc dicimus, quia sibi favemus, ut in solio patrum suorum sedere debeat ut regina. Fratrem autem nostrum Walramum, virum, ut scitis, strenuum, dabimus puelle illi in maritale consorcium, ut cum ipsa regnum hereditarie possideat Bohemorum. Letificat principes sermo regis et gracias regi agunt plus de consolacione orbate virginis quam sublimacione sui proprii fratris. Nunccii quoque de Bohemia huius auditis eloquiis, quod videlicet erigenda sit desolate humilitas virginis, letantur corde medullitus, ita quod turgens leticia cordis faciem fluentibus pre gaudio irrigaret aquis. Concordant omnes in virgine, sed non in viro. Rex exhibet fratrem, nunccii postulant filium ipsorum fieri regem. Dixit autem rex: Frater, inquit, meus etatem habet, pro se loqui et pugnare valet, Johannes vero, filius meus, puer tenerrimus et puer parvulus est; ve autem terre, cuius rex puer est. Instabant autem fortiter nunccii dicentes regi: Non ve, sed utique bene terre nostre erit, si hunc puerum, puerum benedictum, fructum ventris tui posueris super thronum regni nostri, ut solium glorie teneat et cum principibus sedeat pro te, domine pie rex; nos enim subiecti erimus dicioni sue, ipse vero obediet iussioni tue et sic tua sapiencia reget ipsum et nos, regem scilicet et regnum. Sufficit enim, ut cernimus, tua sapiens potencia regna regere, que sunt absencia. Atque in hunc modum contendebant nunccii cum rege pro rege. Ad familiare vero colloquium solum dominum Cunradum, abbatem Aule Regie, regi placuit assumere, a quo seriose cepit querere: Cur, inquit rex, fratrem meum pro rege non accipitis, sed filium meum postulatis? Cui abbas: Quia, inquit, domino meo tibi regi carne propinquior est fratre et si sciremus regi tibi domino meo propinquiorem, ipsum peteremus nobis dari regem. Ait autem rex: Ego michimet vicinior sum. Bene, inquit abbas, multum bene domine mi rex loqueris et ego iuro vobis per Deum, si vos essetis domine rex talis, quod in regem Bohemie assumi possetis, omnes pariter vobis propter magnum nomen, quod habetis, cum reliquis occurrerent et letanter susciperent. Nunc vero, quia alcius ascendistis et illud fieri est impossibile, filius illic regnet pro patre; filius enim magna est substancia et pars patris. Nec moveat vos domine rex, quod domicella mea Elizabeth etatem vestri filii Johannis excedit in quatuor annis, attigit enim filius vester annum etatis sue quartum decimum et puella hec octavum decimum, duorum annorum spacium adequabit in eis disparem quantitatem corporum. Et non indignetur dominus meus rex michi servo suo super hiis sermonibus, quos nunc locuturus sum, antequam de manu vestri iuvenis filii tale et tantum dimitteretis regnum, copulare filio vestro deberetis virginem vel matronam, que quinquagesimum attingeret annum. Subrisit autem rex, die vero altera assumpsit rex Scedlicensem et Aule Regie abbates secreto seorsum et ait illis: Vos duo viri magni nominis et bone fame estis religiosi, ad hoc estis abbates, sacerdotes estis et ideo a vobis inquiro in hac re consilium, quod sequi volo. Adiuro vos, inquit, per Deum vivum, per venturum tremendum ipsius iudicium, sicut in die novissimo respondere vultis Altissimo, ut iam hic michi dicatis in occulto, expeditne michi et statui meo filioque meo, ut constituam eum regem in Bohemorum regno? Abbates vero tam seriose adiuracionis inclusi vinculo, admiracionis animo attoniti primo tacuerunt et subito animequiores facti regi dixerunt: Hoc vobis dicimus in verbo Domini, quod aliud non sentimus, nisi hoc, quod bonum sit et utile, vestrum filium regem fieri Bohemie. Hec, inquit rex, brevis responsio ligat me et plus persuadet michi, quam consilium aliorum, ut faciam hanc rem. Recessit igitur statim rex ab illis applicans se principum consiliis, et ex illa hora, sicut nos ipsi vidimus et cognovimus lucide, negocium nostrum, quod prius putabamus fieri impossibile, estimantes ipsum fore durius adamante, fit statim flexibile sicut cera liquescens a facie ignis et nix a calore solis. Nunc potest hora, quod prius non potuit mora per quindenam prius enim omni die et sepe in nocte in consilio et tractatu fueramus et tamen nichil cepimus, nec aliquid profecimus, sed nonnunquam nos sine fine ad recedendum disposuimus, mansimus tamen usque adhuc. Die igitur quinto decimo adventus nostri in Frankenuurt coram archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus et aliis pluribus imperii nobilibus hoc promisit et ore suo dixit: Ecce, Johannes primogenitus meus Elizabeth domicellam, regis Wenceslai filiam, ducere debet uxorem legitimam. Nunccii vero de Bohemia similiter spoponderunt pro puella. Fiunt itaque taliter compromissa felicia sponsalia et privilegiis litterarumque testimoniis firmissime roborata. Assignavitque rex nupciarum locum et tempus, circumvallans hoc talibus condicionibus, dixit ergo: Terminum finalem pro celebrandis nupciis filii mei et filie prefigimus, quem preteriri omnino nolumus. Ab isto etenim die, id est ab VIIIo Kalendas Augusti usque ad Kalendas Septembris tempus veniendi in Spiram, imperialem civitatem, illi puelle, filii nostri sponse, statuimus et finaliter assignamus; si vero infra tempus illud non fuerit ad locum dictum deducta, pronuncciamus ex tunc omnia contracta hec sponsalia irrita fieri et esse inania; urgent nos namque maxima imperii negocia, sic quod temporis spacia assignare ipsis non possumus longiora. Vocabatur enim tunc rex cotidie ad partes Italie et Lombardie. Instabant autem de Bohemia nunccii dicentes regi: Domine, inquiunt, rex, vestra attendat providencia, quia periculum dabit mora, regnum nostrum ardenti aspirat presentem vestrum filium desiderio et nunc quidem eciam, si cum paucis venerit, regnum obtinebit sine prelio. Placeat igitur regi hoc consilium, ut filius suus statim vadat nobiscum, possideat regnum et nupciarum inibi regale celebret convivium. Absit, inquit rex, absit hoc longe a me, ut non videam oculo ad oculum meam filiam et deosculer eam prius, quam proficiscar in Galliam. Elizabeth enim, domina vestra, nunc filia mea est; Johannes, inquit, primogenitus meus, nunc sponsus, gaudebit super sponsam et gaudebunt de me filius et filia, et delectabor in eis. Ite, adducite eam pocius ad me, ut possim lecius vivere. Regis verbum fit nuncciis quasi preceptum. In illo tempore, quia rex ad evocacionem domini Clementis pape quinti profecturus fuit in Italiam, ut imperialem obtineret coronam, Johannem, suum primogenitum iam pro rege Bohemie adoptatum, ipse rex ex communi consilio et consensu omnium principum, qui tunc aderant in copiosa multitudine, generalem sacri imperii vicarium citra montes constituit per quinquennium, eiusdem dignitatis adhuc obtinet titulum. Peractis igitur negociis die decimo septimo post adventum nostrum, hoc est quinto Kalendas Augusti de Frankenuurt exeuntes versus Bohemiam cum festinacione incepimus dirigere gressus nostros. Quanta vero tunc in Frankenuurt gloriosi regis Heinrici superextollens effulserit gloria, quam copiosa ibi florens milicia, que hastiludia, que tripudia fuerint, hoc modo Dicere non poterit mea mens, nec talia querit Scribere, que mundus hic exercuit furibundus. Nam sum sub tali degens habitu monachali, Cui non est cura, quis pugnet prelia dura, Nam tantum Christo seculo se iungit in isto. Illa tamen scribo, quod multo lecior ibo Ad terram, de qua veni, quia lex erit equa Illic dante Deo, tali pulso Iebuseo, Qui nos destruxit, quod tota Bohemia luxit, Nec cessat flere, quod fecerat hic, quod egere Gens cepit tota, sunt hec per singula nota, De rebus testis non utilis est manifestis. Nobis vero in reversionis nostre itinere constitutis et ad civitatem
imperii, que Windesheim dicitur, venientibus insperate venit de Bohemia currens
Stephanus, sartor puelle Elizabeth, et nunccius dicens ad nos: Annunccio vobis
non gaudium, sed fraudulentum excidium. Mons Kuthnensis traditus et perditus
est; recesserunt enim cito quidam viri inconstancie, qui miserunt vos, de via
et fide, quam compromiserant vobiscum, et cum adiutorio adversariorum, quos
prius propria expulerat de Monte malicia, Chorinthianum intrare Kuthnam
permiserunt cum sua potencia; quinto decimo Kalendas Augusti hec facta sunt.
Votum autem pociores de Monte voverant antea, quod tantum ad iussionem et
voluntatem regis Romani cuncta tam Montis quam regni disponi deberent negocia,
miserant enim super hoc regi Romanorum litteras, quam nunccios. Turbati fuimus
de hoc nunccio, sed non perturbati; habebant enim corda nostra fiduciam in
adiutorio Altissimi, ipsi enim soli voluntas et intencio nostra bona fuit
cognita. Procedentes inde in Norenberg pervenimus, ubi nos tres capellani
Petrus, Cunradus, Heinricus cum tribus nostris venerabilibus patribus abbatibus
remansimus, ceteris nostris sociis pro domicella Elizabeth, nova sponsa, in
Bohemiam proficiscentibus festinanter. Capitulum XCVIII. Quomodo nunccii de Bohemia reversi fuerunt et domicellam Elizabeth ad imperatorem in prefixo ipsis termino adduxerunt anno Domini MCCCXo. O altitudo diviciarum sapiencie et sciencie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius! Quis enim cognovit sensum Domini? Nec forte propheta, qui dixit: Iudicia Domini abyssus multa; si autem os Domini locutum est, ut fiat aliquid aut etsi cogitavit, ut faceret, quis infirmabit illud? Plane nullus. Non est consilium neque sapiencia contra Dominum, quia utique oculi Domini super metuentes eum, et in eis, qui sperant super misericordia eius, et quis speravit in Domino et derelictus est? Junior fui et nunc senui et non vidi iustum derelictum. Juvenes et virgines legi in Domino sperasse, ab ipsoque liberatos fuisse. Quis tribus pueris extinxit in camino flammam ignis? Quis fragili sexui femineo victoriam tribuit in tormento? Hec omnia operatur unus atque idem Dominus, qui non deserit sperantes in se. Sed numquid non magnum ostendit miraculum in hac orbata virgine beata natus ex Virgine? Quis enim crederet, cuius estimacio caperet aut possibile putaret, ut fieret, quod unica virgo destituta solacio parentum, habitans in medio persequencium ut ovis in medio luporum, capta ab aucupe more avium, irretita ut piscis hami per aculeum, possit unquam de tali laborinto nexoso effugere et spaciose celsitudinis gradum sublimiter conscendere? Deo hoc facile, homini impossibile. Miremur nunc factum, quod a Deo postulavimus faciendum: laqueus contritus est et virgo liberata est de manibus querencium ignominiam eius. Reversis itaque in Pragam prius nominatis nuncciis apparatum solempnem ad cultum femineum et ad festivitatem nupcialem virginis pertinentem hinc inde apud diversos mercatores et cives Pragenses, creditores fideles, virgini plus quam ad valorem mille marcarum nomine mutui procurabant. Annuente autem fortuna infra sex dierum spacium post istorum nuncciorum reditum cum decenti familia et cum congrua decencia virgo hec est ad suum exitum expedita; die autem septimo, hoc est decimo nono Kalendas Septembris, omnibus, qui Prage fuerant, scientibus et videntibus Elizabeth, regis filia, cum sua familia de Praga palam egressa est. Chorinthianus dux aspicit, soror virginis, domina Anna, cernit, turba inimica scit, nemo tamen ipsam impedit, nec aliquis interrogat, quo vadat. Procedit enim prospere, ut regnet et non ut obliviscatur populum suum et domum patris sui, sed ut ipsis pacem reportet. Interrogo modo te, responde, queso, michi, quid horum maioris fuit miraculi, virginem scilicet omnino inexpeditam tam subito ad tam grandia negocia expediri, aut sic custoditam a suis emulis non impediri? certe a Domino factum est illud et est mirabile in oculis nostris; utrumque nempe per divine dispensacionis et permissionis providenciam factum est. Permisit enim Deus, quod emuli virginis istius futuram gloriam non intelligerent, nec novissima providerent, sed pocius excecati ex malicia mutuo dicerent: Hec puella, quam eicere de regno cogitavimus, iam decepta stolidis persuasionibus se ipsam nunc de regno hoc eicit, et nequaquam reditura recedit. Romanorum rex ipsam, cum ad eum pervenerit, nequaquam fratri vel filio, sed alicui degeneri viro eam in coniugium copulabit. Callide eduxit talem regis filiam solum propter semen regium dolositas versipellis quorundam hominum, unde bene favemus huic, ut vadat illuc; ipsa stet illic, nos stabimus hic, illi illic egestas, nobis vero hic gloria et potestas. Sinite eam abire, sinite eam recedere, non impediamus eam in itinere, quia timor eius erat super nos et super filios nostros. Dixeruntque: Hec puella egreditur ut Dina, ut videant mulieres regionis illius et ruborem portabit ut Dina, habeat sibi. Et multipliciter blasphemabant inducentes super hanc peregrinantem virginem malediccionem pro benediccione. Illi maledicunt et tu Domine benedices; qui consurgunt in eam, confundentur, ancilla autem tua in te letabitur. In huiuscemodi igitur corrosivis sermonibus non est obstructum os loquencium iniqua, sed mentita est iniquitas sibi eo, quod arcanum consilium Dei ab ipsorum tenebris non poterat comprehendi. Egressa est igitur sine obstaculo ex hac precedenti causa regia virgo, cooperabatur eciam ad exitum puelle fides baronum et civium quorundam, qui ob amorem pacis et patrie laborabant ad virginis sublimacionem et heredibus suis exhibendam propter retribucionem. Tales vero benediccionem dare virgini legislatorem poscebant et ut eius custodiat Dominus introitum et exitum exorabant. Sic omnes fantur et puro corde precantur: Ipse tuus dux sit, qui quondam per mare duxit Israel atque vie tibi pro custode Thobie Angelus assistat, fuget a te, quod male tristat, Cui firmamenti cursus servit, mare, venti, Cui sol, cui cete, cui noxque diesque planete, Cuique creature famulantur perpete iure, Cui lux, cui stelle subsunt, velit esse puelle Huius pacificus conductor, sicut amicus. Qui regnas celis, huius velis esse fidelis Dux et servator, tu virginitatis amator Ipsam conducas feliciter atque reducas. Capitulum XCIX. Quomodo Scedlicensis, Aule Regie et Placensis abbates domicelle venienti alacriter occurrerunt anno MCCCXo. Animus egredientis Elizabeth virginis crebris anxiebatur suspiriis, eo quod alia germana, oblita carnis et sanguinis, sibi minime optaret prosperitatem itineris. Proficiscitur hec virgo celeriter non lentis gressibus carpens iter, nos vero, qui ceteris conlegatis et sociis nostris Bohemiam prius intrantibus foris in partibus Alemanie remansimus, loca confugii, utcunque potuimus, hinc inde quesivimus, nunquam et nusquam tamen tuti, sed involuti angustie timoris exstitimus, timor enim et tremor venerunt super nos, ita quod nonnunquam pre angustia spiritus gemuimus dicentes: Ve nobis, pacem terre procurare venimus et nunc quidem, nisi Dominus adiuverit nos, ad regnum Bohemie tanquam exules non redibimus. Scimus enim Chorinthianorum, qui in Bohemia sunt, contumaciam, multorum quoque civium fallaciam, qui non sinent de regno egredi propter invidiam hanc virginem desolatam. Sic ipsa non veniente dirimentur sponsalia, cuncta scindentur promissa et sic erit ut prius in terra nostra miseria et ve omnibus habitantibus in ea. Hanc tamen solam habemus consolacionem, quia in aliquo monasterio ordinis nostri in Alemania faciemus professionem, melius est enim multo esse monachum pacifice humilem, quam esse abbatem cum hiis, qui oderunt pacem. Hoc racio dicit et in hoc mens mea vicit, Per totum mundum nil est sine pace iocundum. Virtutum norma pax est et fulgida forma, Fit desolata cito patria pace fugata. Pax si pellatur, urbs vero depopulatur, Res nequit esse bona, cui non dat pax sua dona, Gaudia cuncta parum reputato, sed exstat amarum, Quidquid in orbe facis, si non sint federa pacis, O pax quam dulces epule tibi sunt, quia mulces Celos quam terras, cum tu scis pellere gwerras. Ad discordias igitur Bohemie non redibimus, nisi ille misericors Dominus nos quasi miraculose reduxerit, in quem cogitatum nostrum iactavimus et fiducialiter spem habemus, condolemus autem generose virgini, eo quod eius virtus non debeat, ut timemus, alcius sublimari. O Domine, qui celorum contines thronos, rospice in servos tuos, aperi oculos tuos et vide tribulacionem istam. Consimilia et multo plura verba flebilia mutuis colloquiis crebrius contulimus. Cumque in eodem tempore in Ebracensi monasterio nostri ordinis spe consolacionis morati per dies aliquot fuissemus, accidit, ut in vigilia beati Bernhardi causa refrigerii tres abbates illi de Bohemia ante portam ad unum frondosum colliculum fuissent egressi. Ego vero expectacionis affectus tedio intus in camera remansi. Elevatis autem oculis vident abbates Wilhelmum de Plaz famulum equo sine sella insidentem ad ipsos cursu velocissimo festinantem; videntes autem equum, equitem et non sellam, dixerunt ad invicem: Hoc signum magne rei est et consolacionis indicium, iste famulus nobis notus utique nunccius erit bonus. Pervenit autem clamor ipsius et vox leticie prius ad abbates quam ipse. Vox clamantis hec erat: Annunccio, inquit, vobis dominis meis gaudium magnum, quod erit omni populo; ecce domicella nostra, quam vestrum desiderium exspectans exspectavit, nocte preterita in Nurenberk pernoctavit, huius prestant testimonia nunccius et littera. Mox ut facta est vox annuncciantis bonum in auribus abbatum inopinata consolacio mestis animis inestimabilis gaudii infudit spiritum. Meror a corde exulat, sola leticia sibi mentes vendicat, verba quoque varia procedunt de ore ipsorum gaudiis informata, prout unicuique dabat eloqui affeccio consolata Michi autem, qui intus remanseram, pater meus dominus Aule Regie nuncciare volens rem novam et letam velocius pedes ponit, aliosque preire contendit. Clamor autem leticie, qui festinus ad claustrum pervenit, similiter ad occurrendum me abbati meo compellit. Celer ivi et domino venienti velociter velocius occurri, qui statim dixit michi: Bene, inquit, Petre, bene agitur nobiscum, quia nostrum desiderium Dei per auxilium adimpletum est domicella ecce nostra advenit. Ac ego in fervore gaudii aio ad eum: Domine, inquam, in officio vestro hactenus stetistis cum tedio, gravamina sustinuistis; nunc vero quasi novum semen ad agrum iacitur. Instant igitur vobis dies messis et opus novi laboris, quia tempus putacionis advenit. Hodie enim Aulam Regiam quasi ex novo arbitror esse fundatam, reservavit autem Deus hanc virginem nobis fundatricem, ut patris sui suppleat vicem. Multa loquebamur talia, prout eloqui dabat leta et gaudiosa materia. Noctem illam totam insompnem duximus pre leticia et mane cum alii surgerent ad vigilias, ivimus nos ad vias. Profecti mane abinde perreximus ad oppidum, quod Mirgintheim vocatur, ubi die altera virgini regali occurrimus letanter. Videntes autem eam gavisi sunt abbates gaudio magno valde. Delectabatur autem et ipsa ex abbatum presencia, quod per se ipsam testabatur, cum cunctis audientibus talia loquebatur: Est michi quasi totam Bohemiam videam, cum vos patres meos presentes habeam. Venerunt autem tunc cum puella dominus Heinmannus de Leuchtinburk dictus Cruschina, Marchardus de Sueteticz, qui illis ex novo sociati erant, per quos prius sponsalia comportata fuerant. Procedentes abinde transivimus per Winpniam et pervenimus in Sunsheim. Ibi quoque Walramus, frater domini Heinrici imperatoris, vir utique formusus et speciosus forma atque strenuus, nostre puelle honorifice occurrit, ipsamque ad suam curam totaliter absumpsit, abhinc procedentes in Spyram, civitatem regiam, multis puelle cum gaudio occurrentibus pervenimus prospere Deo duce. Sit nunc invictus rex celorum benedictus, Qui custodivit domicellam, que procul ivit, Ut sibi servaret vitam terramque locaret In meliore statu, que stabat habunda reatu Et nisi iuvisset Deus hanc, nunquam potuisset Hec exivisse, nec abhinc egressa fuisse. Res est mira satis et divine bonitatis Signum fulgebat in eo, quod virgo valebat Vincere sic hostes servantes undique postes, Qui poterant capere talem clausamque tenere Carcere firmato, sed Christus munere grato Hanc premunivit sobolem, solus quia scivit, Illi quanta bona dare vult et qualia dona. Capitulum C. Qualiter Heinricus imperator domicellam Elizabeth in Heimbach affectuose susceperit anno MCCCXo. O si nunc scirem conscribere vel reperirem Tantum posse meum, quod ego festum iubileum, Quod primogenito rex fecit, more polito Possem dictare comptoque stilo reservare, Hoc vellem, sed ego non hoc valeo, quia dego Pauca sciens et hebes mea mens, cui parcere debes. Sed quia sincera tibi mente fero nisi vera, Rarius audita, sed per visum michi scita, Hic rudiori tibi curavi scemate scribi, Sed placet hoc multum, quod qui vult postea cultum Cudere dictamen, habet hic aliquale iuvamen. Nunc substerno rem, det ad hanc alterque colorem. Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum et Deus tocius consolacionis, post laboriosa anxietatum incommoda, que hec virgo sustinuerat tenera, ipsam consolari beneficenciis largifluis pie dignata est clemencia salvatoris. In exitu et in via impulsibus tempestatum hec virgo fuit obruta, sed evasit Deo iuvante omnia et nunc quoque ad portum venit feliciter et secura, que cum timore in patria vixerat propria, cum ingenti honore in terra suscipitur aliena. Annuncciabatur itaque adventus generose virginis et factum est gaudium et exultacio universis. Erat tunc Romanorum rex in Heimbach, monasterio videlicet Cruciferorum hospitalensium, quod a Spyra distat spacio duorum milliarium. In Spyra vero tunc, cum esset advena illa puella, amor impaciens et gaudium ex corde scaturiens, que propter adventum puelle, nurus videlicet sue, rex et regina susceperant, ipsis videndi virginem ardens desiderium generabat. Nec mora ad excellenciorem virginem excellentes de Heimbach in Spyram a rege mittuntur nunccii, ut ipsa cum debita decencia ad regem valeat adduci. Cum virgo audisset hec verba nuncciorum, ipsis annuit sapienter et ait: Presto sum ad omnia domini mei regis mandata. Mane facto virgo maturius surgit et ut regi placuit, de Spyra cum Walramo, fratre regis, et nobilibus multis versus Heimbach procedit. Cumque ad villam in media via sitam virgo cum suo comitatu pervenisset, o quanta tunc inestimabili cum gloria sponse virgini occurritur, quantoque gaudio venture festivitatis solempnitas iocundis indiciis inchoatur. Rex enim in occursum virgini cum diversis principibus, comitibus et aliis magnatibus, qui tunc aderant, insignem misit miliciam, qui pariter cum cytharis, tympanis, tubis, in clangore buccine in iubilacione deduxerunt novam sponsam. Erat exercitus ille magnus valde et fortis, multitudo equitum innumerabilis; ante eum et retro turba, que convenerat, in longitudine incredibili erat extensa ad dextram et ad sinistram; ex equorum et equitum pressura via lata facta est invia. Hinc inde pressus fui et ne equinus pes pedes meos lederet, timui. Turba premit turbam, omnibus enim inerat aviditas videndi sponsam; equitatui autem Salomonis in curru suo gloriose sedentis assimulavi sepius tunc in corde meo tacite sponsam illam et dixi: Benedicta tu filia a Domino, quia deducit te iam mirabiliter dextra sua, dextra Domini iam in te facit virtutem, dextra Domini utique exaltabit te, crescere te faciat Deus meus sicut arenam maris et donet tibi de rore celi benediccionem. Recordatus est Dominus desolacionis tue, quam habuisti in terra propria, et nunc offertur tibi laus et gloria in terra aliena; audi filia et vide et inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam. Porro cum virgo appropinquaret ad locum, ubi rex cum regina ac unigenito suo filio, scilicet novo sponso, fuerat, sonus concisus et validus musici generis, clangorque tubarum ipsam antecedebat, eamque fore in proximo nuncciabat. Ascendit ergo rex in cenaculum grande stratum, ut ibi cerneret virginem et susciperet suam nurum, alii per cancellos respexere et fenestras, et currentes hinc inde ad sublimia spectacula, ubi sponsa veniens fuerat transitura, querentes videre, quenam esset. Viderunt autem eam filie patrie illius et decentissimam predicaverunt et eloquia regine faciem virginis laudaverunt. Venit itaque regina, regis Bohemorum filia, cum apparatu satis copioso in vestitu deaurato, circumdata varietate comparuitque coram rege. Introduxit autem eam rex in cenaculum suum, ubi coram omni frequencia multitudinis puellam tenens dextra filiumque in sinistra refertus gaudio rex ait ad puellam: Gaude et letare virgo charissima, hactenus fuisti regis Bohemie filia, nunc eris et diceris filia mea, ego ero tibi in patrem, tu michi in filiam. Accipio et adopto te hodie in filiam meam. Ecce, hic stat unigenitus meus, sponsus tuus, hic filius et tu filia; bene tibi erit in domo mea, nulla res, inquit, contristet te, obliviscere populum tuum et domum patris, si quid forsitan est inibi actum in molestiam tui, exulta nunc satis filia dilecta. Et delectatus est rex vehementer ex presencia virginis generose. Vix autem exspectare potuit regina, femina illa virtutis, cuius memoria super mel et favum dulcis, ut virginem a se dimitteret benignus affatus regis. Missis autem militibus sponsam illam suis affectabat sisti aspectibus. Venit puella de solacio ad solacium, de patris scilicet manibus quasi ad maternum piissimum gremium. O quam dulcibus dulcis illa regina eloquiis virginem allocuta est! Benedictus sit, inquit, letus tuus introitus filia mea, gaudii nunccia, benedicta sis Domino celi, que benediccionem singularis tripudii michi per tuum introitum adduxisti. Bene michi et bene tibi filia mea; inter omnes virgines tu michi dilecta et preelecta, magni tu regis soboles inclita, quia tibi thezaurum meum, solacium meum, lumen oculorum meorum, Johannem unigenitum meum commendabo, eroque commissura, ut eius conthoralis efficiaris socia. Quid ultra potero tibi facere, ego ecce mater tua, tu mea filia, omnia mea tua sunt. Manu regia collum virginis stringit, oculo ad oculum inflexibiliter conspicit, eloquiis consolatoriis virgini verecunde alludit et osculata est eam semel et iterum. Virgo autem repleta est stupore et exstasi in eo honore, qui contigerat illi, verba more pudice puelle loquebatur pauca. Sed nunc quemlibet mens sua in abditis interroget, utrum tunc fuerit pocius tempus flendi vel ridendi, tempus apcius risui vel fletui? Senciat quivis, quod vult, ego autem per sensum cognita refero, quia ibi maior flencium quam ridencium Bohemorum fuerat multitudo. Illud, quod prius legeram, factum ibi erat ad litteram: Petrus autem egressus foras flevit amare. Flevit quidem Petrus iste non ex negacione, sed ex consolacione. Quomodo enim quelibet mens pia se a fletu poterat continere, quando virginem derelictam, quam tot afflixerant miserie, audit patrem misericordiarum oculo misericordie tam misericorditer respexisse? Cuius nempe non tota afficitur anima, commoventur viscera, qui percipit, quod puella, que heri et nudius tercius persecucionem passa est a pluribus, orbata naturalibus parentibus, eligitur ad hoc, ut filia sit et nurus domini tocius orbis et principis? Sic flevit pius et Joseph, quando visis fratribus audito, quod pater esset incolumis et sanus, quia pre gaudio se non poterat continere. Post leta colloquia plena instaurantur convivia, mensa ponitur, ciborum copiositate lautissima redimitur. Eram unus tunc ex illis discumbentibus, sed ut delictum meum non abscondam, plus in mensa visum, quam gustum pascebam. Vidi namque decorem domus illius, quo meus alebatur visus. Non poteram a preciositate apparatuum, mensarum, ciborum, vasorum aureorum, pannorum quoque sericeorum, qui superficiem venustabant parietum, et ab ordine lete ministrancium famulorum reflectere visum; pascebat eciam oculos meos consolata visio, quando inclita Bohemica virgo dominam Margaretham, reginam Romanorum, habebat in latere uno et dominam Beatricem, imperatoris futuri matrem, ex altero. Videbam quoque lete, quod nostri abbates de Bohemia in hiis conviviis adiuncti fuerant Romanorum regine de prope. De cibo sepius quis obliviscitur, cum oculus delectabilibus obtutibus pascitur et nutritur; nequaquam auditus in hoc prandio dulcisono privabatur obiecto. Post divites illas epulas de mensa surgitur, ad locum aptum quieti virgo veneranda reverenter ducitur adiunctis novis pedissequis, soli commodo post laborem viaticum vacare exoratur. Quiescere puella voluit, sed aliorum omnium exultancium gaudium sibi incommodum excitavit; cantabant, clamabant, saltabant die quoque et nocte, plurimi ympnis dulcisonis, choreis et in tripudiis personabant. Mansimus omnes ibi sine absencia leticie pariter diebus quinque; consolaciones regis et regine letificaverunt animam afflictam puelle; semper alia aliis gaudia gaudiis supervenere. Omnes discamus et in hoc alios doceamus, Quantum sit mitis rex celi, qui quasi vitis Florida dat fructum pellens, cum vult, cito luctum. Contra se bella timuit nimis ista puella, Atque gemens mente gemino spoliata parente Stabat turbata, tamen est nunc letificata, Cum sit adoptata regi, quasi filia grata. Demum convocatis ad se puelle consiliariis rex dixit illis: Quid est hoc, quod audio ex omnibus eloquiis? Montem in Kuthna sine obstaculo assignare filio meo promisistis, verbis et litteris confirmastis, sed ecce, volat rumor, quod nostris sit traditus inimicis; fedus igitur vestrum fedum et irritum est factum. Respondentes ad hoc virginis consules regi dixerunt: Non te, inquiunt, domine rex, moveat, quod mons Kuthnensis per Chorinthianum, imperii inimicum, occupatus est, ipsum enim volente Deo ex amicorum nostrorum consilio et auxilio cito recuperabimus absque labore tuo; nec cura sit regi, si pro tempore male elevantur imperii, pacis et nostre patrie inimici. Servabuntur utique singula, que per nos dicta sunt et facta corde simplici, fide non ficta. Sermo huiuscemodi suffecit regi, dixit quoque rex: Ecce, offeram vobis nunc meum unigenitum; illi fidelem vestrum iugiter in hiis et in aliis ostendite famulatum. Immense consolacionis spiritum puelle consulibus infudit hoc emissum regis verbum; timuerant namque fideles virginis valde, ne rex a malorum hominum suggestione in negocio incepto mutaretur mente. Factum hoc forte fuisset, nisi magne constancie firmitas in regis veracis animo perstitisset. O Deus, quot et quanti filii Belial sepe venenata lingua regias ad aures latraverant et dicebant: Nolite rex margaritam proicere ante porcos, nec unigenitum vestrum, solacium vestrum, dare canibus, nec detis filium vestrum genti peccatrici, filiis sceleratis, populo nequam. Populus iste Bohemicus proprios reges occidit, fidem nescit; inconsulte agitur, quod illis vester unicus destinatur. O lingua dolosa, quomodo impudenti fronte presumis talia evomere et garrire? Domine libera Bohemiam a labiis iniquis et a lingua dolosa! Sagitte detrahentis tibi acute, similes carbonibus desolatoriis. Confundantur Bohemie inimici, quia lingua sua mentiti sunt regi. Rex vero sapiencie et constancie dono preditus respondit falsidicis huius oblocutoribus et iniquis: In regno Bohemie hactenus potentes fuere reges et principes, quorum gloria eciam longinquas illustraverat et repleverat mundi partes. Quilibet vero intelligit, quia gloria regum in multitudine fidelis populi consistit. Quomodo unquam potentes gloriosi illi Bohemie reges fuissent, si non multum et sibi fidelem populum habuissent? Nec obnubilat fidem Bohemorum, si occisi sunt aliqui reges eorum. Scimus omnes, quod multi nostri antecessores, Romanorum reges, occisi sunt, in ore gladii mortui sunt. Alemani tamen occisores horum fuerunt. Quis occidit Adolfum, quis interemit Albertum, reges Romanorum? Nonne hoc fecisse cognoscimus Alemanum? Utique, sed numquid propter hoc perfidie criminibus obnoxia erit fidelis et nobilis Alemania? Absit, nec fuscetur fuco perfidie germen omne germinantis Germanie. Testantur vobis veterum relata et cronice, quod nunquam occisus sit aliquis regum Bohemie per Bohemum, sed per Teutunicum et Alemanum, et si forsitan quispiam ex Bohemis manum sceleratam in suum principem extendisset, non tamen ideo tota gens reprehensibilis esset. Petrus apostolus ideo non fuit malus, licet Judas esset pessimus. Adiecit iterum loqui rex: Quod scripsi, scripsi; unigenitum meum Johannem Bohemis promisi et faciam, quod vovi. Quin immo facilius est michi filium perdere, quam fidem. Et ait rex: A cunctis scitur, quod in omni re reperitur Unum, quod peius, reliquum melius tamen eius. Quod melius laudo, vim sic nullus ego fraudo. Fit tamen exosum nimis omne, quod est viciosum. Si bona laudentur, propter mala non reprobentur; Cum peccat Walther quare luit Otto vel alter, Portet peccatum, qui perficit ipse reatum; Judas peccavit, sed Petrum non maculavit, Petrum non tangit scelus hoc, quod Scarioth angit. Capitulum CI. Quomodo Heinricus imperator Johanni, suo primogenito, in Spyra festum sollempne peregerit nupciarum anno Domini MCCCXo kalendis Septembris. Post hec in Spyra vidi sollempnia mira. Divicie cum deliciis fuerant ibi cuncte, Milicie cum leticiis aderant ibi iuncte. Lingua nequit fari, sic nec poterit recitari Illud regale festum, quia nescio tale. Cum enim instabilitatis nescius, sed in promissis fidelissimus dominus Heinricus rex, princeps Romanus, promissa implere vellet omnia, consumare sponsalia et suo filio primogenito festa nupciarum celebrare intenderet sollempnia, misit servos et vocavit multos principes scilicet et comites et barones, qui unanimiter consenserunt, ad diemque festum in Spyram gaudio comite, ut rex imperaverat, pervenerunt. Instabat enim dies celeberrimus ad honorem regis magnifici illius perpetue memorie recondendus. Misit quoque in Spyram civitatem regiam, ut singuli sese et sua habilitent ad augendam et agendam illius festivitatis gloriam. Precepit itaque rex procuratoribus suis, ut in Spyra in loco satis lato et spacioso, in latere Spyrensis ecclesie kathedralis, quod ad faciem vergit aquilonis, mense, sedilia, scampna et sedes opere fiant artifico et subtili, que regio congrue valeant statui et honori. Que omnia facta sunt, prout melius dictare poterat ingenium et manus architectorum. Providit eciam regis providencia, ut ad regalia convivia omnium necessariorum non deesset copiositas opulenta. Omnibus tandem apparatibus et indigenciis ad festum hoc celebre adaptatis, ecce tercio kalendas Septembris, hoc est in die beatorum Felicis et Adaucti, quod tunc in diem lune evenerat, gloriosus rex cum regina Margaretha, coniuge sua, et nova sponsa, Elizabeth puella, nec non cum maxima principum et magnatum copia precedente et precinente omni instrumentorum musicorum genere leticia et exultacione versus Spyram procedit. Et cum iam surgit hora tercia, civitatis Spyrensis portas ingreditur concio letabunda. O quanta tunc honoris magnalia vidit oculus meus! Parietes domorum extrinsecus vestiebat byssus et purpura, in fenestris, cancellis et hostiis aspiciens a longe stabat turba letancium hominum promiscua, ut videret regis potenciam, regine venientisque sponse decenciam. Inter musice sonoram melodiam campanarumque resonanciam audivi voces multorum dicencium: Salus, honor et virtus et imperium sit tibi rex noster et domine. Dominus noster, quia tu es, rex pacificus et magnificus es, tuum vultum nunc desiderat universa terra. Clamant quoque iuvenes et virgines, senes cum iunioribus una voce dicentes: Vivat rex Heinricus cum suo filio in eternum. Turba vero, que convenerat ad diem festum nupciarum regalium, que precedebat et sequebatur, erat innumerabilis, ornatibus insignitaque decoris. Post hunc introitum iocundum iocundius sequebatur convivium iocundissime epulantum. Convivabat rex cum principibus et militibus ad hoc dignis. Regina autem cum nova sua filia suaque decenti familia letissime instituerat convivia, in quibus unicuique data sunt secundum suum statum, que erant necessaria, et eciam superflua, non pauca; epulabantur omnes splendide. Hoc autem convivium solum erat quasi aliquod indicium et preludium ad futurum. Circa horam vero nonam diei illius convocari ad se mandavit rex principes et sacri imperii, qui tunc aderant, electores, alios quoque magnates plurimos, in quibus aliquid posse et nosse fuerat, dixitque ad eos: Vos, inquit, scitis, quia ipsi affuistis, qualiter nuper in Frankenuurt tractatum fuerit de regno et rege Bohemie de vestrorum omnium voluntate. Nunc itaque, ut tunc consuluistis et consensum prebuistis, regnum illud Johanni meo unigenito conferre sacri imperii nomine et auctoritate intendo. Ut autem sibi ius forcius competat, hodie sibi virginem eiusdem regni heredem legitimam copulare matrimonialiter nos delectat. Consequens autem est et iusticia dictat, ut hoc regnum hodie meus filius in feodo ab imperio suscipiat, aliorum quoque principum titulum ex hoc legaliter obtineat et nomen. Responderunt electores et alii principes et magnates regi dicentes: Non est, domine rex, in hoc facto aliqua nunc necessaria requisicio, cum omnia prius in Frankenuurt ex maturo sint consilio prelibata. Porro nunc nichil restat aliud in hoc negocio, nisi tantum ad factum procedere de plano. Verbum regis placet omnibus nobis; quod diucius est deliberatum, est cicius terminandum. Quod pertractatur longe, cito perficiatur, Nunc cito sit factum, quod tunc est temporis actum, Quod placuit regi, confert hoc robora legi. Nos consentimus omnes tibi rex, quia scimus, Quod tu iusta facis et queris federa pacis, Et nos speramus, quod qui crevit tibi ramus Filius excellens, fiat probus et mala pellens, Quodque tibi similis rex postea fiat herilis, Et nunquam vilis, docet hoc estas iuvenilis. Huic adolescenti iuveni multum sapienti Nos congaudemus, quod debeat esse Bohemus. Sic itaque finis istius consilii inicium dat novi gaudii iam futuri. Assumptis namque sibi cunctis imperii electoribus, principibus ac aliis comitibus, quorum tunc presencia aderat, ad atrium domus Domini, hoc est ad hostium ecclesie maioris in Spyra versus occidentem rex regalibus solempniter indutus vestibus venit sceptrum habens in manu, sedebatque in solio coronam auream gestans in capite suo. Ego autem tunc eram intus in ecclesia Deo persolvens horarum debita, et ecce subito horribilis quidam sonitus pre magnitudine sua terruit me, quasi enim tonitru magno veniret cum sonitu et quasi fragor omnium arborum fieret et domorum et velut collisio fieret armorum et grandium ruencium saxorum. Factus est quasi de celo repente sonus et vox valde terribilis ex clamore populorum letancium et concursu et ex omni genere musicorum ludorum, ita quod totum quasi monasterium videretur funditus evellendum. Ex quo clamore magno replebar stupore et tunc, quod michi parcat Deus, plus curiositate videndi quam devocione orandi motus cucurri velociter, struem quoque lignorum magnam ascendi, ut viderem, quid hoc esset, quod tanti soni resonanciam emisisset. Vidi tunc multitudinem magnam, quam dinumerare nemo poterat, nobilium virorum, equitum cum decore vestium militarium equis altissimis insidencium et in medio ipsorum Johannem, regis filium, forma pre aliis speciosum, ad cuius dextram et sinistram portabantur in hastis vexilla rubei coloris, in medio album leonem habencia non magna circiter quinquaginta. Cum autem venisset ad locum filius, ubi pater erat, videns eum, statim de equo saliit et cecidit ad pedes eius seditque rex cultu indutus regio in solio saltis alto; facto autem per filium iuramento et voto, prout ceteri principes facere consueverunt sacro imperio, rex filium suum Johannem regem Bohemie constituit, ius, titulum et nomen principis sibi contulit. Porrectoque sceptro regnum Bohemie cum omnibus terris ad ipsum pertinentibus auctoritate sacri imperii iure hereditario sibi suisque liberis et posteris dedit legaliter et donavit et post hec osculatus est eum. Factus demum est terror et strepitus maior priore; tunc enim pre novo gaudio quilibet cum equo suo impegit in alium, frangit quivis hastam cum vexillo, pariter ludendo incitat alter alterum, iam loquendo, nunc irritando, iam trahendo, modo tamen amicabili per omnia et iocundo. Placet enim omnibus, quod Johannes, regis Romanorum Heinrici filius, Est factus princeps, quod sit rex atque deinceps Ipse Bohemorum, cui regum ius aliorum Est a patre datum, qui Lucelburg comitatum Tunc et nunc servat, qui sic res rebus acervat Non ex vi litis, sed conversacio mitis Hoc sibi prestavit, sua quod natura negavit. Hii, qui sceptra gerunt, comites prius ambo fuerunt, Virtutum leges fecerunt hos fore reges. Hic pater et natus fuerant comites comitatus Lucilburgensis, quos angelicus tegat ensis. Postquam autem statuit rex filio suo Johanni testamentum pacis et principem
fecit eum, ut sit illi regalis dignitas in eternum, aliorum gaudiorum apparuit
incrementum. Namque circa tempus vespertinum rex magnum ingreditur pallacium,
sponsam advocat et sponsum in conspectum presencium principum et magnatum.
Dominus vero Johannes, Coloniensis archiepiscopus, premissis verbis ad
matrimonium requisitis Johanni, regis filio, Elizabeth illam virginem copulavit
coram omnibus legitime in uxorem. Quanta tunc putanda est leticia viguisse in
tam iocunda familia ex affectu magni gaudii? Quilibet, quod voluit, protulit et
tamen nemo crebrescentibus clamoribus alium intelligere potuit. Nova sponsa
forsitan nocte illa sine sponso iacuit, sicque illa dies se tota in gaudio
consumavit. Die autem altera valde mane orto iam sole ante cubiculum sponse
venimus et ut ipsam videre possemus, aliquamdiu exspectavimus. Circa horam
terciam hostium camere aperitur, sponsa nova matrem regis, dominam Beatricem,
et reginam habens ad ambo sua latera, de cubiculo educitur, quarum tamen
salutacio tunc presentibus abbatibus minime negabatur, ex re tamen nobis in
Bohemie partibus antea non visa facta est admiracio stuporosa: Procedebat enim
tunc sponsa de thalamo suo sparsis et dissolutis hinc inde super scapulas suas
crinibus sine serto penitus et corona, capitis ornamentis, nudo vestita
totaliter longissimo gallico indumento et cum processisset de cubiculo
paululum, rex et omnis populus in iubilo cantus, in clangore tube et buccine et
in omni musico genere usque in interiorem chorum ecclesie Spyrensis conduxit
sponsam, nos quoque cum reliquis sequebamur eam. Dominus Petrus, archiepiscopus
Maguntinus, indutus episcopalibus vestibus missarum solempnia celebraturus in
altari tunc stabat preparatus. Incipitur tunc solempniter officium misse de
Spiritu sancto, finito ewangelio sponsus ac sponsa in terram ante altare maius
se prostraverunt, munusque benediccionis ab archiepiscopo acceperunt, quod
tamen facere sponsi Bohemie minime consueverunt. Post hec ad altare accedentes
Domino oblacionem, quam decuit, obtulerunt. Missa finitur, sed ad novum gaudium
pervenitur. Capitulum CII. Qualiter nupcie celebrabantur cum solempnitate maxima et de contencione Maguntinensis et Coloniensis archiepiscoporum tunc exorta anno Domini MCCCXo. Mox post officia misse convivia facta tunc fuerant nimia magnoque decore peracta. Nam ad locum illum, qui est a latere cathedralis Spyrensis ecclesie, in quo Romani regis providencia mandaverat fieri mensas, sedilia et singula pro convivantibus utensilia, ducuntur cum tripudio sponsus et sponsa; erant prius omnia sapienter et decenter disposita et parata; mensarum scire non potui numerum, latum illud spacium totaliter occupancium. Aptabantur in mensis illis singuli singulis congruentibus sibi locis. Regum siquidem mense secundum illum situm fuerant a sinistris, reginarum a dextris. Cum vero iam panis esset appositus, ambobus quoque Romanorum et Bohemorum regibus pransuris more solito manus suas lavantibus, facta est contencio inter Maguntinensem et Coloniensem archiepiscopos, quis eorum videretur esse maior. Etenim dominus Petrus Maguntinus tenere voluit regis Romanorum dextram, ut dominus Johannes Coloniensis debeat sedere ad sinistram, e contra dominus Johannes Coloniensis: Michi, inquit, sessio a dextris iure competit ex antiquo. In hunc modum nimis rixose contendebant coram rege. Hec eadem certacio facta fuit fere tocius gaudii obfuscacio, plures namque de amicis et eorum famulis currere ceperunt ad arma, sic quod in civitate illa subito vehemens commocio est exorta. Rex itaque Romanorum antequam sciens causam fore certaminis archiepiscoporum illorum, utrumque acceptum per manum iocunde ad suum duxit hospicium, ubi privatum fit convivium, et statim cessavit subortum tempestatis litigium. Ex antiquo lis fuit hiis, modus quoque talis: cum hii duo Maguntinensis et Coloniensis archiepiscopi sunt in locis alicuius privati convivii, se invicem honore preveniunt et ubi quis sedeat aut quomodo vadat, minime contendunt, in loco enim et in convivio privato non solempni quilibet istorum alium preficit sibi; quando vero Romanus rex curiam aut solempnitatem aliquam celebrat, unus tunc avide alium preire festinat. Non est hec contencio recenter nova, sed inveterata. Nobis vero super eo plurimum admirantibus dictum fuit ab omnibus senioribus: A Romanorum, inquiunt, imperatoribus et regibus diffinitum est sepe in retroactis temporibus, quod Maguntinus in Germanie, Coloniensis in Italie, Treuerensis in Gallie partibus ad dextram sedere debeat principibus Romanis. Non sufficit hec imperialis diffinicio, sed adhuc pro conservandis suarum ecclesiarum iuribus adherent litigio forte pio. De hiis tribus archiepiscopis est regula publica talis: Maguntinensis, Treuerensis, Coloniensis quilibet imperii fit cancellarius; horum Maguntinus per Germaniam, Coloniensis per Italiam, Treuerensis per Galliam archicancellarii titulum habet, precedit autem Maguntinus dignitate, Coloniensis potestate, Treuerensis antiquitate. Treueris enim, ut Treuerorum refert cronica, longe ante Romam per Trebetam, qui erat de genere Eenee condita est. Cessent litigia, veniant convivia dia. Plus enim de festivis conviviis quam intestinis litigiis audire loqui quemlibet pium animum delectat. Vidimus autem in illo publico prandio generosam cohortem discumbencium et ordinem sapienter dispositum ministrorum. In capite omnium mensarum in loco preeminenciori sub velis purpureis et cortinis sericeis per zonas ansulis insitas in gyro extensis et in circuitu sedis regalis expassis Johannes novus rex pariter et sponsus, regis magni filius, gloriose sedebat. Porro sicut sol inter sidera rutilat, sic ipse serena facie pre omnibus principibus, qui aderant, splendide choruscabat; etenim facies aliorum principum admirabantur eum, omnes desiderabant tunc videre faciem huius tenelli principis velut faciem Salomonis. Hinc inde ad latera istius novi regis Johannis illustrium principum, comitum, liberorum, magnatum diversorum gloriosus tantus numerus discumbebat, quod stuporem cunctis aspicientibus inducebat; milites vero, qui ad mensam regis ministrabant, precedentibus et precinentibus tubis, buccinis, tympanis, choris, phaleratis dextrariis insidentes fercula quelibet servato ordine decentissime apportabant. Transibat inter mensas convivarum validus armatus preclare milicie micantis exercitus, qui ad conservacionem leticie fuerat deputatus. In medio epulancium ante mensam regis eximium erectum est vexillum regni Bohemie habens signum, quod cum videssemus, noster consolabiliter spiritus fuerat recreatus, nec ingrati de tanta specie incepimus insimul dicere: Benedicimus Deum celi, quod coram omnibus hic presentibus in signum consolacionis future vexillum Bohemie tam sublimiter erexit hodie. Adhuc volente Deo leo, qui hactenus succubuit, in immo iacuit, cito evigilabit, pugnabit, vincet, rugiet. Quis non timebit? Decorabat has nupcias tanta diviciarum deliciarumque gloria, cui a iuvenili meo tempore nunquam videram similia, sed ut vera fatear, ab huius festi gloriosi decencia elingwatur narracionis totaliter virtus mea; nos, qui festum illud celebre intuebamur, tunc mutuo loquebamur: Si ille magnificus princeps Bohemie, rex Wenceslaus, sponse pater, adhuc superviveret, tanta nupciarum solempnia facere sue filie vix valeret vel forsitan non curaret. Quem enim unquam regem Bohemie propter nupcias filii aut filie archiepiscopos, episcopos, duces, marchiones, comites tot audivimus congregasse? Hoc totum divine attribuatur gracie, sperandumque est, quod misereri Deus velit et redempcionem mittere plebi sue; hoc autem dedit nobis Deus signum, quoniam clementer respexit humilitatem ancille sue, domine nostre. Tunc spe secura cor nostrum gaudia plura Sumpsit, cum grata foret alte sponsa locata, Et quod laus tanta prebeatur sibi, quanta Ipsi regine Romanorum, quia bine Moribus ornantur et honoribus associantur. Post illa opulenta convivia convivis innovantur solacia, diversis tamen diversa; alii quidem tripudiis, hastiludiis alii se exercent. Civitas Spyrensis inclita exuberanti resultat leticia, et solum vox exultacionis et salutis in tabernaculis omnium resonat in ea; rara fuit in urbe illa viculus aut platea, quam non calcaret hastiludens florens milicia, ipsorumque apparatuum militarium dives gloria oculos cunctorum allicit ad spectacula. In illo autem tyrocinio hastas teretes et robustas, quas vibratas Bohemi sub suo duxere brachio, admirabantur pedites, qui astabant, sed et galeati Renenses equites formidabant. Erat namque hasta spissa Bohemicalis in longitudine et fortitudine aliis dissimilis, cumque aliquis tyro Bohemicus hasta vibrata ad medium theatri saltante equo cum impetu prosiliret, populus omnis, qui aderat, clamabat: Ecce Bohemus! ecce Bohemus! Nullus autem adventui istius se ultroneus offerebat et si forsitan quis iam metas incautus exiverat, ne venienti occurreret, devia in equo querebat, si vero aliquis obvius fuit, tantum ictum haste Bohemice pertulit, quod nonnunquam hasta tangens tacto compaciens in diminutas particulas fracta fuit. De hoc tyrocinio et militari exercicio plura scribere non propono, nec fecissem de hoc memoriam, nisi ad nove pertineret sponse gloriam et honorem, quam consolatus est pater misericordiarum, qui est benedictus in seculum. Die itaque convivii tendente ad vesperam, ut consumarentur omnia ad sacramentum matrimonii requisita, uni thoro benediccione sancta previa iuvenes adunantur sponsus et sponsa. Circumstancium autem et letancium clamorosa leticia non dabat requiem pariter iacentibus nocte illa. Mane altero die surgitur, gaudiis insistitur, et sic iterum dies illa et totum tempus illius ebdomade iocundis studiis expenditur et finitur. De tantis festis et factis regis honestis Plurima scripsissem, si non cenobita fuissem. Si dicam plura, forsan fierent nocitura, Tedia forte darent hec scripta, vel hec reprobarent Quidam dicentes: debent tantummodo mentes Vere claustrales res scribere spirituales, De re mundana monachis est leccio vana. Hiis respondere volo taliter: ista docere Quemlibet et scire decet omnia, nam reperire Quivis in hoc facto poterit tunc temporis acto, De quo laudetur celorum rex et ametur. Laudatur digne Deus, a quo virgo benigne Sic sublimatur et in alta sede locatur, Que desolata steterat multumque gravata. Sic nos speremus et puro corde rogemus, Ut nos de mundo Deus extrahat hoc furibundo, Et locet in thronis, iungat celique colonis. Capitulum CIII. Qualiter Heinricus, rex Romanorum, tres exercitus simul tribus expedicionibus adaptaverit et victoriam in omnibus habuerit et qualiter Johannem, filium suum, cum sponsa in Columbariam de Spyra secum duxerit anno Domini MCCCXo mense Septembri. Cum dominus Clemens papa quintus Heinricum, Romanorum regem, per apostolicas bullatas epistolas, per solempnes quoque ambaxiatores plurimos ad suscipiendum imperii diadema eo graciosius quo studiosius evocaret, multique de Italie et Lombardie civitatibus ditissimis ipsum regem promissis et innumeris donariis invitarent, rex magnanimus, ut re et nomine fieret Augustus, dignum duxit annuere invitacionibus tot et tantis. Sciens vero rex iste sapiens adverse partis, hoc est eorum, qui Guelfi dicti sunt, potenciam non esse invalidam, regionem quoque illorum montibus, vallibus, urbibus et populis munitissimam, et quod forcia domari condecet per vim magnam, terras illas intrare disposuit in manu valida et brachio extenso forcium pugnatorum. Congregavit itaque rex exercitum milicie copiosum intraturus confinia Lombardie. Erat autem exercitus ille inclitus de preelecta milicia, que ultra Renum versus occidentem residet, congregatus. Licet autem prius dudum stipendia rex stipendiariis dederit et a singulis secum ad expedicionem processuris votum servitutis susceperit, tamen nunc in Spyra nupciis celebratis, ubi et quando congregari suus debeat exercitus, rex edicit. Exiit itaque edictum a rege Heinrico semper Augusto, ut omnes secum processuri in Italiam in festo Remigii parati esse debeant finaliter in Thurego. De hac expedicione prima, ut iam tactum est, regis fuit sentencia omnibus promulgata; secunde vero expedicionis, que tunc similiter in Spyra fuit instaurata, exstitit hec causa. Fuit et est usque hodie comes Eberhardus de Wirtenberg fomes perfidie, vas perdicionis, pacis destructor, discordiarum optimus informator. Hic itaque rapacitatis quam iniquitatis vicio excecatus, licet dicior esset pluribus Reni comitibus, semper se temeraria presumpcione Romanis opposuit principibus, nec adhuc inveteratus dierum malorum cessare desiderat a consuetis actibus et fedis. Erat autem eiusdem comitis in diviciis et castris munitissimis tantum posse, quod ipsius presumpcionis aculeum nullus regum antea poterat retundere quavis lite. Infeliciorem se autumat tota Sweuia, eo quod in ipsa tam iniqui hominis iaceat comicia. Istius versucia edificat castra, eradicat claustra, spolia nutrit et odia, iugulat mares, denudat femellas. O Deus meus, pone illum ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti, frameam suscita adversus eum, qui dispergit gregem tuum. Vide Domine et considera, quia et ego ipse iniquitatem vidi et contradiccionem in civitate Sweuie, cui multa mala intulerat hostis ille. Consideravi opera sua et expavi, quando tam religiosas quam seculares personas varias vidi per istius satellites rebus omnibus spoliatas. Certus sum enim, quia tu Domine, magne et terribilis, qui Pharaonis potenciam, Neronis enervasti nequiciam, istius comitis tyrannidem non diu pacieris, aut si decreveris, ipsius statum in melius commutabis. Afflicti populi Domine lacrimas respice et fac, quod vis, de hoc incompto comite. Suscitavit itaque Dominus propugnatorem et liberatorem populo suo, iste enim dominus Heinricus, rex Romanorum, tam amore pacis quam clamore plebis inflammatus adhuc nobis in Spyra manentibus contra eum ordinavit robur exercitus; convocavit enim ad se rex iudices, consules ac seniores de Ulma, Helbrunna, Wimpina, Nordilinga, Esilinga ac de aliis quibusdam civitatibus imperii cives, viros industrios, dixitque ad eos: Clamor de plebe tociens resonavit in aure mea, quod fas non est, ut istius dissimulemus comitis tyrannica facta; ad horum remedium tale statuere duximus decretum: Volumus autem et pro lege vobis damus, quatenus universus civitatum vestrarum populus, qui ad bella potest procedere, congregetur quasi vir unus, istiusque contumaciam comitis more bellico hostiliter vos adunati insimul contundatis. Ut autem arma bellica lecius induatis, cunctis vectigalibus, exaccionibus ac serviciis imperialibus, que nobis consueverunt fieri, vos urbesque, in quibus habitatis, ex nunc absolvimus septem annis, comes quoque de Winesperch, vir strenuus, vestri sit princeps belli et exercitus. Cives super voluntate regis letanter turmatim subito congregantur et contra publicum pacis et patrie inimicum animosius preliantur; divino autem ipsis assistente presidio vincunt illum mercatores, qui se vinci non timuerat per imperatores; illum namque impugnant, urbes et castra eius expugnant, et fere illi civiles cunei in qualibet lite triumphant; quidquid de municionibus comitis per manum civium acquiritur, mox funditus exstirpatur. Tanta autem plaga Domini hunc pacis hostem tetigit, quod, qui municiones seratas prius circa octoginta habuit, in duorum annorum spacio obtinuit vix octo. Per illos enim, quos ante oppresserat, oppressus est; hec utique dextre excelse mutacio, quod sic umbone repellitur umbo. Contra hunc comitem in Spyra secunde expedicionibus acies fuerat ordinata. Nam fuit iste comes vilis, vicii quoque fomes, Et fuit exosus comes iste nimis viciosus Dictus Eberhardus, qui non est ad mala tardus; Exstruxit castra, celi curans minus astra, Exspolians cunctos, habuit fures sibi iunctos. In tantum sevum nunquam vidi fore Sweuum, Sweuus ut est iste, quem convertas cito Christe. Tercia eciam expedicio illo eodem tempore instituitur ac instruitur a rege.
Rex namque quia Johannem, filium suum, missurus erat ad regnum Bohemie, regnum
inquam tunc satis perplexum et obligacionibus obrutum, prescivit filium inibi
de multa milicia indigere. Precepit itaque rex universis fere citra Renum
principibus et comitibus, ut omnes parati sint ad prelium ituri cum filio suo
ad patriam Bohemorum. Mandatum regale tunc fuerat tale: Omnes, inquit rex,
octavo Kalendas Octobris circa Nurenberk constituti finaliter eritis, filioque
meo versus Bohemiam auxilium feretis. Stipendia plurimi susceperunt, novoque
regi constanter obsequia promiserunt. Sic itaque isti tres exercitus in Spyra
sunt predispositi et ordinati et omnes opitulante Domino prosperati. Abbates
vero et nobiles Bohemie, qui tunc affuerunt, regi dixerunt: Populus, inquiunt,
domine rex, qui in Bohemia est, adventum filii tui, regis sui, desideranter
exspectat, ipsum namque pars adversa infestat; nunc igitur plus pauci poterunt
armigeri in regno proficere, quam si sint postea mille. Si vero nunc moram
fecerit, domine rex, filius tuus in veniendo, adiutoribus nostris desperacio,
contradictoribus vero consolacio supercrescet. Mitte igitur nobiscum nunc regem
nostrum cum paucis et secure de omnibus nostris triumphabimus inimicis. Ad quod
rex: Nolite, inquit, michi tale dare consilium, ut meum tam subito dimittam a
me filium et filiam, pueros quasi noviter michi natos, quos michi Deus
omnipotens dare disposuit ad solacium meum magnum; fruar pro tempore puerorum
istorum delectabili presencia et delectabitur in eis anima mea. Nec tamen ex
hac causa de manibus nostris labetur Bohemia. Volo autem, ut ubi ego sum, illic
et ipsi sint et vos omnes cum ipsis mecum pro tempore sitis. Ecce enim nunc
ascendam versus Alsaciam in civitatem Columbariam et pueri mei mecum ibunt
illuc et vos ibitis. Factumque est ita, non enim erat omnibus ex istis, qui
auderet contradicere verbis regis. Postquam igitur consumati sunt dies octo et
nupciarum festo expleto ascenderunt rex et regina, sponsus et sponsa cum omni
curie frequencia de Spyra, et per Wissenburg, Haginowe et Argentinam
transeuntes venerunt in civitatem imperii, que dicitur Columbaria. Erat ibi
nostra mansio integris diebus octo, idem tamen tumpus nequaquam fuit inaniter
expensum, sed totum mutuis solaciosis colloquiis fructuosisque consiliis
impensum. Venit itaque et instabat hora, qua dominum Heinricum, regem
Romanorum, versus Lombardiam procedere, Johannemque, filium suum unigenitum,
versus Bohemiam retrocedere oportuit necessarie arduo utriusque negocio
requirente. Capitulum CIV. De tristicia, quam habuerunt parentes in recessu filii unigeniti sui. Sed quantum putemus ibi dolorem exstitisse mentalis amaritudinis, cum parentes vehementer amantes ab amatis liberis ut pueris unum separat momentum temporis; quid dicam de horum separacione, qui nimio stringuntur amore? Mesticie plena res est et dicere pena Illo de cantu lugubri, misero quoque planctu, Quem dimittentes natum fecere parentes. Non reor esse leve, cum clamatur nisi ve, ve! Ve, ve clamare cepit tunc mater amare, Plures effundens lacrimas et pectora tundens, Cernens productum de se discedere fructum. Tristis est ipse pater, fuerat tristissima mater, Cotidie flebat, consolantes respuebat, Que sic dicebat, natum cum respiciebat: Tu maternorum, fili mi, lux oculorum, O dulcis nate, quod ego sic separer a te, Durius est morte, quia te meus amodo forte Numquam conspiciet oculus. Mors hoc michi fiet. Sic se divisit, sed quot suspiria misit, Versus nec prose dicent plene, neque glos[s]e. In tantum enim maternum materne dileccionis affectum unigenitus filius turbavit suum per recessum, quod mater illa felix plorans ploravit in nocte et lacrime in maxillis eius cotidie, nec est, qui consolari posset eam ex omnibus caris eius. Noctem ultimam ante diem separacionis ex amaritudine amarissima doloris duxit insompnem propter imminentem absenciam care prolis; duobus continuis diebus amans mater, saturata doloribus, nichil manducare voluit, nec quid bibit. Fuerunt namque sibi lacrime panes die ac nocte et poculum suum cum fletu miscebat amare. Vox ab ea audita est, ploratus et ululatus plorans recessum filii, nec ab aliquo sustinuit consolari. Erat autem circa illam egregiam Margaretham reginam, matrem amantissimam, magnam videre miseriam. Venimus autem ad eam ultime valediccionis suscepturi licenciam et invenimus eam in arta camerula cum comitissa Juliacensi et cum alia matrona nobili lamentabiliter sedentem et flentem. Blandis tunc consolacionum susurris flentis matris animum mulcere domini abbates Bohemie leniter attemptarunt et meste regine taliter dixerunt: Non turbetur domina inclita cor vestrum neque formidet, sed pocius letetur et securitatem solaminis assumat, ad regnum namque opulentum et prepotens vester procedit filius, ibidem perpetuo regnaturus. Ibi gloria et honore sedebit coronatus, et nos et populus eius ut regi nostro magno et legitimo fideliter serviemus. Non est, inquiunt, hec tam tristicie, sed leticie materia. Ipsa vero loquentibus non respondit, quia singultuosus gemitus, spiritum preoccupans, impedivit. Inter uberrimas autem lacrimas et alta suspiria mater illa anxia sepius illam tantum vocem semiplenam protulit: O Johannes, fili mi! fili mi Johannes! o Johannes fili mi! Hoc duntaxat verbum familiariter habuit in ore, nec aliud quidem poterat tunc sonare. Nos quando talia vidimus, gementi matri compassi et turbati spiritu vehementer ingemuimus, et qui consolari turbatam matrem venimus, iam de consolatore [consolacione] facti fuimus indigentes. Monstrabant hoc lacrimarum rivuli ex nostris oculis profluentes. Facti sumus sicut muti compassivis animis immutati; tacite flendo de regina exivimus et sic in cordis mesticia nos recedere putabamus. Nunccius vero a regina post nos velociter missus venit et ad ipsius domine inclite presenciam nos reduxit. Animequior autem facta resumptis aliqualiter viribus pia regina ait abbatibus: Quod turbata sum, inquit, et non sum locuta vobis vice priori, non alicui ingratitudini, sed magnitudini doloris mei ascribite; peto vos patres electi, undique michi sunt angustie, quia omni meo solacio privor hac die. Ecce unigenitum meum vobis do, cui sano consilio et auxilio assistite patres, vos rogo, omnem thesaurum desiderabilem, lucem oculorum meorum amabilem vobis do et quasi lugens resigno in Johanne, unigenito meo dilecto, ipsum igitur vobis tota affeccione committo. Ad quam abbates Bohemie dixerunt: Constantis animi estote domina, quia domino nostro Johanni, vestro filio, omnia, que fidei, que dileccionis, que promocionis et que instruccionis fuerint, mente ostendemus sedula quam devota. Post colloquia turbacione et consolacione permixta abbates Bohemie de regina exiverunt et ad regis cubiculum, quod statim erat ex opposito, vocati ex nunccio intraverunt. Dixi hostiario et intromisit me. Stabat autem rex Heinricus, seriosum plus solito habens vultum, in dextera sua tenens filium et dixit abbatibus hoc verbum: Vestra, inquit, patres sancti narracio et pollicitacio michi facta per vos me compulit carere unico solacio, isto inquam filio meo. Mementote igitur, rogo patres, quod ad vestram peticionis instanciam precipue offero filium meum ad gentem alteram, ad regnum penitus desolatum. Unde ipsum vobis do pro filio, cui assistite more paterno; ipsi peto assistite, ipsum instruite et sicut scitis, iugiter custodite, magna etenim fiducia michi est de fide vestra. Qui responderunt et talia verba dixerunt: Fides nostra, domine rex, circa Johannem, tuum unigenitum, nostrum scilicet verum dominum, non nutabit fluctuans in eternum. Stabimus cum eo corde integro, posse toto. Variis itaque prelibatis sermonibus a rege et regina Romanorum in die beati Mathei apostoli hora nona in civitate Columbaria discessimus. Recessit et tunc Johannes, rex Bohemie, serena facie et leta mente ab utroque parente, deinceps ab illa die filius faciem non vidit parentum suorum usque ad diem extremum mortis eorum et forsitan inspirante Domino hoc portentabat vehemens matris lamentacio. Processit denique pater, rex Romanus, versus Lombardiam, filius vero retrocedit gressus dirigens in Bohemiam. Per eandem viam reversi de Columbaria fuimus, qua illuc venimus. Cum vero in reditu Spyram venissemus, nostrum turbavit auditum molestus eventus; affuit enim homo nunccius, qui dixit nobis: Praga, civitas regalis, in qua maxime confugii spem habetis, procurante Chorinthiano principe, qui se gerit pro rege, per marchionem iuvenem Misnensem Fridericum et suum exercitum tradita est. Factum est hoc eodem anno MCCCXo in Exaltacione sancte crucis. Hec relacio nos terruit, quia in Praga tunc spes totaliter nostra stetit. Eodem anno vina et vinee quasi penitus perierunt, ita quod fere in omnibus
regnis et terris decem iugera lagunculam vini unam plenam reddere nequiverunt;
omnes vinee Aule Regie, que in circuitu eius sunt undique circa claustrum, non
replent hoc tempore medium plaustrum. Capitulum CV. De multifariis gravaminibus, quibus Bohemia oppressa fuerat ante adventum domini Johannis, regis Bohemie. Quando volante fama veridica iam tota sciret Bohemia, quod domicella Elizabeth Johanni, regis Romanorum filio, nupsisset, festumque nupciarum preterisset, non concordi animo nec effectu equali ab audientibus eiusdem facti legacio suscepta est. Illis siquidem, qui Elisabeth domicelle, nove tunc sponse, sublimacionem et regni consolacionem querebant, attulit rumor certus gaudium, aliis vero, qui ipsam oderant, intraneum tormentum; unde factum est, quod tam in Praga, quam in Kuthna Elizabeth regine fautores se magis erigerent et animosiores fierent. Similiter fecerunt quidam barones, qui comparis erant propositi et voti. Convenerunt itaque Bohemie barones, cives de Praga et de Monte quam plures, qui regine Elisabeth videbantur fore fideliores et dixerunt ad invicem: Ecce Elizabeth, regis nostri filia, regni heres vera, filio regis Romanorum Johanni nupsit, quibus idem Romanus princeps rite et legaliter, ut debuit et potuit, Bohemie regnum contulit et donavit. Iste autem Heinricus, dux Chorinthie, qui titulum regis tenuit pro tempore, a decreto principum, quorum interest, per diffinitivam sentenciam, ne regnet in Bohemia, refutatus est. Quid igitur nunc restat aliud, nisi ut illi regi fidem servemus, quem vocavimus et cui iure debemus? Placuit hoc dictum omnibus, ut solum regi Johanni adhereant, qui fuerat tunc venturus. Sed quia, quod Pluribus est notum se diffundit cito totum, nec eciam Res occultatur, que pluribus insinuatur, consilium, quod a baronibus et quibusdam civibus est tractatum, ad Chorinthiani perducitur mox auditum. Dolet se Chorinthianus fieri confusum, si cogatur discedere de titulo regali et regnum amittere Bohemorum. Plurimi tamen fuerunt, qui Chorinthiani vicem et imminens periculum doluerunt. Habuit namque rex iste Heinricus non paucos tam inter Pragenses cives, quam Montanos viros, qui nequaquam amore reipublice, sed ex ardore privati boni et ut alios per tyrannidem radere possent et rodere, Chorinthianis erroribus ceperunt in propriam suam perniciem contumaciter adherere. Inito ergo iniquo consilio malus ipse pessimos sibi in suum auxilium procurat adiutores. Mittit Chorinthianus princeps nunccios, Fridericum, Friderici marchionis filium de Misna, advocat, qui secum nequissimos raptores, furum socios, quos tocius terre illius iniquitas de se quasi scoriam et abortivos evomuit, secum portat; sicut enim olla bulliens, quidquid scoriosum est, egerit, sic hos congesta tocius Misnensis malicia ex se parturiens abortivit. Erat autem exercitus magnus Misnensium nimis, sed inermis et vilis iste populus ignobilis est quasi vulgus. Nomina huius populi scribi minime merentur, ad quorum nominacionem mites et humiles perterrentur; inter hunc autem populum plus nominati fuerant Albertus Ciruco et de Kokoricz Heinricus, quorum uterque plus ex malicia, quam milicia fuerat cognitus et famosus. Hii quasi principes belli ad Chorinthianum ducem Heinricum cum exercitu exercitato ad excidium venerunt, et non ea, que ad pacem, sed ad discordiam sunt, procurarunt. Hii cum Chorinthiano ante Kuthnam venerunt, et ut prius alias tactum est, decimo quinto Kalendas Augusti, antequam puella Elizabeth Pragam exivisset, ipsum Montem per intestinum auxilium intraverunt, fugientibus vero pluribus de illis, qui puelle Elisabeth astiterunt. Filii Ruthardi, quos antea propria malicia reiecerat, cum Chorinthiano ad sua habitacula redierunt, in Monte namque Kuthnensi diu fuerant discordes partes inter Pirchneros et Ruthardos. Horum discordia prelia nutrivit, homicidia procuravit, tradicionem mutacionemque in monte hoc persepe suscitavit, de quibus omnibus, quia facta sunt ab humilibus personis instigante eos sola superbia cum invidia, non est nunc dicendum per singula, sufficit expertis scire, quod Chorinthiani negligencia hec procuravit omnia mala. Intelligens itaque Chorinthianus, quod plures ex Pragensibus prestolarentur adventum Johannis regis, quodque eiusdem regis introitus istius foret exitus, maluit regnum totum interire, quam nomen et titulum regis amittere. De Monte Kuthnensi cum Misnensibus processit Pragamque hostiliter in gyro circumcinxit; ingredi civitatem Chorinthianus ut rex voluit, sed primo populus non permisit. Plurima vero turba de civitate plus Chorinthiano quam regi venturo de sorte prospera favebant. Huius autem favoris causa alia erat et alia. Illi quidem mutuum Chorinthiano concesserant et ab eo solucionem recipere, si persisteret, se sperabant; alii propter suam discordiam Chorinthiano favebant, quia absque timore sub isto principe se de hostibus vindicabant. Heu mortis pestis Hiltmari sit michi testis, Quem perimunt hostes Prage templi prope postes. Crux hec adhuc durat, que factum tale figurat Cernunt ante fores hanc fratres stare Minores. Alii sibi ipsis conscii super se habentes culpam diligebant Chorinthianum, ut evaderent penam; ad iusticiam enim et iudicium non extendit manum dexteram. Sunt et alii, qui de spoliis pauperum ditari querebant, ipsa emebant, vendebant et ideo Chorinthiano, auctore spolii, in talibus indigebant. Hii omnes ad Chorinthianum habebant zelum, sed non secundum conscienciam; aliorum enim incommodum sibi nitebantur facere solacium et turpe lucrum. Non sic impii, non sic! O quantum isti omnes essent lugubriter deplangendi, qui suam in perniciem thesaurizant tanta mala sibi. Plures eciam tunc in civitate fuerant, qui Johanni regi tunc venturo ore benedicebant et corde maledicebant, qui tamen perfecte nec Chorinthiano nec Johanni regi fideliter assistebant. Inter quos Wolframus, civis potens Pragensis, unus fuit, qui hospitale pauperum Prage incastellavit et ut victualia Misnensibus civitatem impugnantibus venderentur, consuluit, quod et factum est Pragensi civitati in scandalum et ruinam. Qui inimicum munit, se punit; Hostem qui munit, se magno verbere punit; Sese debilitat, hostem qui munere ditat; Hostem quique cibat, dampni libamina libat. Cibi itaque Misnensibus venduntur, qui vendentibus inferre molestias moliuntur. Permittitur eciam, quod domina Anna, coniunx Chorinthiani ducis, in domo Nicolai de Turri residenciam habeat, que tunc, quia porte et muro civitatis vicina fuerat, hiis, qui foris sunt, operam et opem pro viribus suis prestabat. Dux eciam Chorinthie Pragam pro libitu admittitur intrare et exire. Dicebant enim quidam Pragenses: Iste dux Chorinthie nomen regis habet, dolum nequaquam faciet, neque hanc multitudinem minime regulatam ad urbem intrare aliqualiter permittet, cum paucis igitur exeat et cum eisdem redeat. Quorundam namque civium sinceritas nequaquam suspicabatur latentes insidias. Sequens res monstrabat acerba, quoniam latet anguis in herba. Erant namque in exercitu Misnensium foris in obsidione civitatis Pragensis iacencium cives Pragenses, Nicolaus videlicet de Turri cum fratribus et amicis suis non paucis, qui prius exigentibus eorum meritis de civitate eiecti fuerant, sed adhuc uxores, liberos, cognatos et fautores intra urbem obsessam habebant. Res est incauta, mala sunt ex talibus aucta. Periculose in muro resistitur, cum impugnantibus ab impugnatis dolose victoria exoptatur; non bene pugnatur, cum hii, qui pugnare se simulant, adverse parti plus quam sue de triumpho favent et amplius vinci quam vincere laborant. Certe cum amor corda unit litigancium, sagitta abit retrorsum, et declinat clipeus ab illo, et hasta regreditur tunc aversa vulnere casso. Nolo pugnare, quando perspexero stare Hic patres, natos illic de se generatos. Cum quis cum fratre pugnat vel filia matre Et socero nurus cum pugnant, ero fugiturus. Sese deludit male, si quis in hostia trudit, Et limen digitum facit hunc pressura peritum. Sic enim, proch dolor, factum est quibusdam sincere mentis civibus Pragensibus, pro pace et republica defensioni urbis se exponentibus. Latenter in opere habebant contradictores, qui simulabant se oretenus ipsorum strenuos adiutores. Quomodo autem civitas ista salvari a manibus hostilibus poterat, que alimenta obsidentibus prebebat, quam intestina dolositas et hominum diversitas discerpebat, suosque emulos intrare et exire cotidie sustinebat? Hoc Deus, ulcionum dominus, permisit, cuius manus tunc adhuc extenta fuit super populum, qui ipsum demeritis offendit. In festo igitur Exaltacionis sancte crucis anno Domini MCCCXo per fraudulentam tradicionis perfidiam totus ille malignus Misnensis exercitus hostiliter in duabus partibus civitatis, circa sanctum Franciscum videlicet et ad portam domini Nicolai de Turri vicinam, intravit, Pragam cepit et humiliavit eam. Fridericus igitur, Johannes et Nicolaus fratres dicti de Gallis, Nicolaus Hiltprandi, Menlinus Roczaneri cum amicis eorum et pluribus aliis de civitate civibus videntes dolum et contradiccionem in civitate, nec quod tante fraudi possent occurerre, omnia sua dimittunt, et ut duntaxat personas salvas faciant, latenter utcunque fugerunt et se in Neuenburg super Albeam, quam tunc Heinricus de Lypa tenuit, pariter receperunt, fidem namque, quam Johanni venturo regi promiserant, inviolabiliter servare volebant. Nicolaus vero de Turri cum fratribus suis et amicis et quidam alii, qui prius fuerant de civitate reiecti, cum isto pessimo exercitu sunt reversi. O quante pressure et detestabilis violencie exstitit occasio Pragensis civitatis quasi voluntaria tradicio! Quidquid dici vel scribi poterit, totum minus est, quam illa angaria, illa angustie miseria, quam multorum pauperum innocencia ex ista tradicione subdola sustinebat; de illis enim, qui civitatem intraverant, quilibet, prout voluit, domum cuiuscunque hominis occupat, quidquid ibi invenit, spoliat, renitentes cruciat, clavibus ab hospita vi acceptis penetralia reserat, et quidquid ibi placitum conspicit, sibi servat, et quod maius est, ex cordis ceci avaricia illa gens Misnensis perfida muros et parietes in hospiciis suis perforat, pavimenta delaniat, thezaurosque absconditos reperire inibi se sperat. Adhuc usque hodie in hospicio nostro apparent fissure et vestigia in muris, ubi isti pro pecunia foderant more furis et muris. Fetor quoque avaricie mentes fetidiores pecunias fecit tunc querere in fetidissimo fundo cloace. Isti in fetore sterquilinii quesiverunt, sed, proch dolor, in domo Ebiruslini civis, filii Poplini, in infimo cloace loco quinque argenti marcarum millia invenerunt. Similiter ubicunque voluerant fodere aut rodere, libere faciebant. Instituit autem Chorinthianus consimilibus consimilem iudicem, Nicolaum videlicet Waczingerum, qui similis fuit in opere senibus duobus iudicibus tempore venerabilis Susanne. In illo tempore maxime valebat ille quasi electus ex mille, fecit enim iniusticiam et non iudicium, causa namque vidue non intravit in aures eius, orphanis et pupillis non pepercit oculus eius. Quociens porcos pingues, oves et boves aut alia pecora pauperum in civitate vidit, servos suos misit ac illa, ut domum suam intrent et convivia faciant, baculo, securi et ascia ignibusque compellit. Si pauper subsequitur, tres aut quatuor plagas durissimas suo labore et clamore ab hoc largo iudice sine precio lucratur. Qualis erat tunc rex, talis suus est ibi iudex. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Omnes sceleri dant operam, cum nulla pena consequitur culpam. Quanta tunc putas spoliorum gravamina totum in circuitu civitatis sustinuerit confinium, quando violentis angustiis non caruit civitatis forum medium et transitus omnium platearum? Sepe namque tunc in urbe hac committebatur latrocinium, quia defecit protegens adiutorium. Wolframus vero, civis Pragensis, qui hospitale occuparat, regi Romanorum Menlinum, suum filium, pro obside miserat et tamen, quia Chorinthiano et Friderico, marchioni Misnensi, adheret, ipsum fama populi accusabat. Hanc autem fecit opinionem, quod ipse de Praga exiens Misnensem adiit marchionem, factus ibi compater marchioni. Facta est itaque hec civitas inclita velut latronum spelunca, per discordias vero et violencias continuas vino compunccionis facta est Praga velut ebria, et quid iam sibi utile sit, stat oblita. In tantum eciam hec preclara urbs fuerat viribus exinanita, quod iam barones simplices ipsam invadere et rapere manu decreverant inimica. Hoc autem semel per Wilhelmum dictum Leporem factum fuisset, si frater Hermannus, monachus Aule Regie, quosdam de civibus non de tali periculo premonuisset, quod adhuc dominus Walterus testatur, qui ab illis insidiatoribus, cum in Wissegradum de mane ire proponeret, duobus equis in itinere spoliatur. O quantum mordes mala tu discordia sordes, Disrumpit fedus actus tuus undique fedus; Prelia confortas, tu plura gravamina portas. Qui discordare consuevit vel spoliare, Nunquam ditatur, sed cum luna variatur, Invidias miras retinens in pectore diras. Quam mala sit plaga litis, monstrat bene Praga: Est expugnata bis in anno, lite gravata. Istud civilis fecit discordia vilis. Capitulum CVI. De speciali gravamine, quod temporibus Heinrici, ducis Chorinthie, sustinuit monasterium Scedlicense. Tanta devastacionis pestilencia sub Heinrico duce de Chorinthia mulctabatur tota Bohemia, quod non solum urbes, ville et persone seculares, sed quod lamentabile est, viri spirituales artarentur usquequaque eciam in suis cenobiis et claustrales. Sed ut sub silencio transeam de innumerabilibus molestiarum violenciis, quibus beati Benedicti, Cisterciensium, Premonstratensium, Cruciferorum ordines ledebantur et in patrimonio Crucifixi, id est in suis hereditatibus, cottidie premebantur, hic quasi nichil aut parum disposui scribere, volens tantum parumper de oppressionibus Scedlicensis monasterii aliqua breviter enodare. Diffusum quippe esset singula dicere et flebile audire, in tantis enim adversitatibus animus obstupescit et super his malis compassionis claudere viscera pius quilibet homo nescit. Quomodo autem domus Scedlicensis pace frui aut proficere potuit sub principe, qui ipsam mox in primo suo introitu omni lucro, quod in Kuthna habuit, ausu temerario quam animo sacrilego presumpserat privare? Iniquitatem vero iniquitati posthec Chorinthianus apposuit, quando id, quod indebite conventui Scedlicensi in Kuthna receperat, iniuste quod pro tempore possederat, ipsi abbati ad redimendum, quod suum est, pro maxima pecunia exhibet et prestat. Cumque enim quidam viri honestiores montani, fautores Scedlicensis monasterii, Chorinthianum ducem urburam ad claustrum pertinentem non permitterent tollere, aut sibi per violenciam usurpare, novum extorsionis modum cepit Chorinthiane avaricie iniquitas cogitare. Rogare namque incepit dominum Heidenricum, abbatem Scedlicensem, minas miscendo precibus, quatenus nunc tantam et iterum tantam pecunie sibi mutuet quantitatem. Importuna igitur et impia exaccio pium abbatem prestare multociens compulit mutuum exactori nimium violento, pro mutuo vero multarum marcarum quandoque abbati redditum fuerat pignus, exilium scilicet plura paria litterarum. Multa datur marca, redduntur pignora parca, Littera scripta datur, per quam nil ratificatur, Nam quasi scintilla, velut ignis parva favilla, Sic prosunt illa cartis appensa sigilla. De presenti tunc mutuo Heinricus abbas eo doluit, quo futurum sibi periculum precognovit. Alia quoque gravaminis excogitatur adinvencio a rege isto: hospitalitatem namque, cui velut operi pietatis intendit et invigilat pro posse quelibet domus Cisterciensis ordinis, in quandam onerosam impietatem Chorinthianus iste incepit convertere, volens frequencius personaliter cum sua insulsa familia in claustro diebus pluribus iacere ibidem hospitans importune. In claustro quippe degens claustralibus cibis vesci noluit, sed in deliciis regiis superhabundare cum tota sua curia voluit. Studuit namque princeps iste sese, ut epulo, epulis regalibus ingurgitare, cum tamen ut rex ipse pro pace et patria nesciret pugnare. Vidimus autem et ad malum nostrum sumus sepissime experti, quod ipso Chorinthiano existente intus in cenobio Scedlicensi plura pecora ante portam propinquius manus abstulit et rapuit spoliantis, et nonnunquam hii malefici de familia fuerant Coritancii. Facile cognoscant omnes, quod per tales hospites hospicio subito crescit mortalis egestas. Quando intus hospes roditur, foris res rapitur, quid aliud, quam paupertatis onus exoritur? Sed num quid equi velocitate sui cursus pro usu monasterio remanserunt, quando oves et boves, insuper et universa pecora campi rapaces raptorum exercitus deduxerunt? O quam parum hoc tamen in sortem fortune sibi Scedlicense monasterium adscripsit, quod equos suos successive, sed non uno die perdidit, sed forsan equale dampnum pertulit, quoniam sepius violenta rapacitas spoliavit. Uno autem die septuaginta equi cum curribus pluribus pro adducendis lignis ad Montem Ferreum missi sunt et amissi, alio vero die sexaginta, quandoque viginti, quandoque plures, nunc pauciores equi spoliati fuerunt plus quam sepe, quorum hic perdicionis diem et numerum me non oportuit annotare. In libro namque sathane, predonum omnium ductoris, quam doctoris stilo ferreo et plumbi lamina hec omnia sunt plenius exarata. Equorum carenciam ubique per abbaciam inculti agri monstrabant, qui pro fructu frumenti spinas et tribulos producebant, unde versus: Nunc stetit urtica, steterat florens ubi spica, Cardo stat et spina crescunt, ubi tunc bona vina. Tunc namque agrorum sterilis colonia festinabat non creatori, sed pocius raptori, terra tunc parce seritur, et parce metitur, sed numquid propter parcitatem seminis et desolacionem, que ubique viguit in grangiis tuis, o tu oppressa domus Scedlicensis quiescere a muneribus permitteris? Nichil omnino. Quod enim domui isti de grangiis, agris, hortis, vineis non pervenit, mutuare ipsam sub usura cotidiana hospitalitas et extrema necessitas compulit sepius graviter et coegit. Sed numquid edentes et bibentes in tali hospitalitate ministros suos inspicere et suscipere solebant in caritate? Sciunt hec frater Hermannus, quondam cellerarius, et frater Reinhardus, magister hospitum in Scedlicz. Ipsi namque ac eciam cum eis monachi plures alii sepius viderunt et audierunt signa, que fiebant ab importunis hospitibus non a superna gracia, sed proterva audacia; quoniam de rebus monasterii superflue solebant frequencius mali et ingrati hospites incomptis moribus lascivire et incultis sermonibus coram monachis protervire. In Scedlicz plures scurre veniunt quasi fures, Qui nos ut mures rodunt, stetit ista diu res. Hiis cum prebemus hilari vultu, quod habemus, Omnia, que cernunt portari fercula, spernunt, Et nos derident, contra nos denteque strident. Que tunc in mensa vigeat virtus bene pensa, Advocat hic monachum dicens, frater michi Bachum Apporta cicius vel ego prestabo tibi ius Ad caput abrasum, quod et humectet tibi nasum. Curras ante fores, porta panes meliores, Panem servorum non gusto, nec puerorum, Panes abbatis volo, quem fore me reputatis? Ast ego, qui quondam male feci, sic modo tondam Hos crines capitis. O vos monachi, male scitis Hic michi servire, faciam vos igne perire. Alter conversum vocat inde liquore respersum. Nominat in risu convers, omni quoque nisu Hunc fratrem turbat, nunc improperat sibi matrem, Nunc patrem, verbis hic hunc irritat acerbis Dicens, barbatus hic est multum sceleratus, Hic est conversus perversus, crimine mersus. Verba dat hic dura converso talia plura. Talem mercedem tulit hic malus hospes ad edem. Tercius adiungit, quod peius scit, male pungit, Omnes claustrales dicens monachos fore tales, Quod, nisi cogantur monachi, bona non operantur, Exclamat quartus, hic est nimium locus artus, Atque cibus parcus, pharetras tollamus et arcus, Telaque mittamus, pullos claustri capiamus, Porcos mactemus, sic nos carnes comedemus, Nam nichil est visum nunc in mensa nisi pisum, Ex ovis torta, cum fructibus unica sporta, Pisces cum parvis oculis, luet istud in arvis Grex et oves horum, qui nos pascunt, monachorum. Effatur quintus, non stabo diucius intus, Exeo nunc claustrum, rapiam, quod videro, plaustrum Cum cunctis rebus, sic pluribus inde diebus Caucius expendam, quicquid superest michi, vendam. Dives ero, vestes et honoris erunt michi testes. Conspicis hic multos, qui nos reputant quasi stultos, Et pro mercede non cessant dicere fede. Gratis et ipse datus cibus est ab eis reprobatus. O tu blaspheme predo turpissime, deme Ex ceca mente tam turpia facta repente Et cum tu nescis, tu suspenderis; ab escis Sic tu cessabis, Plutonis ad antra meabis. Hunc, qui derisus fuit hic a te, paradisus Suscipiet. Sed eris miser et flammis crucieris. Illi autem infortunio, quo domus Scedlicensis angustiabatur interius, non suffecit, sed adhuc sibi gravamen aliud exterius sociavit. Bertholdus namque dictus Pirchneri montanus, quem pecunie copia de subterraneis foveis extracta ultra metas civilis condicionis in sublime extulerat, inter Montem et claustrum Scedlicense ad meridialem plagam in valle dictum Pirchinstein castellum construxerat, ubi plus curiositate, quam necessitate sepius manebat. Cumque idem Bertoldus magis Friderico, duci Austrie, quam Heinrico, principi Chorinthie, favore amoreque adhereret, nec res ipsa lateret, ne Chorinthiani manus quandoque graviter incideret, de Kuthnis cum Ortlibo et Jenslino iudice clam ad ducem Austrie confugit, castrumque suum suis famulis custodiendum reliquit. Hii autem, qui in municione relicti fuerant, depredari transeuntes minime formidabant. Congregatus est itaque copiosus exercitus tam nobilium quam Montanorum illud obsidencium castellum. Venerant tamen illuc plurimi ad iussum Chorinthiani non causa preliandi, sed ut occasionem haberent pauperes spoliandi. Totum pondus illius prelii dumtaxat incubuit vicine domui Scedlicensi, populus namque universus castra metatus est in circuitu domus illius. Chorinthianus itaque tam pro se, quam pro exercitu suo expensas exigit et recipit ab hoc monasterio. Hii eciam, qui castrum defendebant, a claustro victualia exigebant et nisi iuventur, ignem et gladium minatorie pollicentur. Inter has angustias non repugnabat, sed tamen omnibus dabat id, quod habere poterat, domus Scedlicensis misera, omni iam fere auxilio destituta. Metuntur in campis semina per exercitum, occiduntur ad coquinam pecora et solum sequitur ex hac pugna Scedlicensi sancto collegio paupertas extrema. Post magni intervalla temporis intervenientibus quibusdam condicionibus acquiritur castrum, sed ex omnibus prius, que habuit, exuitur claustrum. Displicet hoc multum, multique sciunt fore stultum, Quod circa castra ponunt aliqui sua claustra. Claustrum rura fodit, que castrum postea rodit, Quando metit claustrum, iungit castrum cito plaustrum Deducens messem. Monachusque libencius essem, Hic ubi stat claustrum, cui non astat prope castrum; Castrensis satane servit, cum surgere mane Suevit claustralis; vita utique horum est maxime [inequalis: Nam cum claustralis orat, Castrensis operatur, de quo pauper homo postea plorat. Miraculosa pugna anno Domini MCCCIX. Rem quandam non minus lacrimosam quam miraculosam nunc refero, que in Scedlicensi accidit monasterio, in qua luce clarius claruit omnibus gloriose virginis Marie operacio et defensionis virtus. Cum dominus Heidenricus, abbas Scedlicensis, propter commune bonum regni Bohemie apud regem Romanorum Heinricum in partibus moraretur Alemanie, Chorinthianus suique satellites peius, quod interea inferre domui illi poterant, crudelitate acerrima eo frequencius quo liberius cottidie hostiliter inferebant. Una siquidem die sabbati, decimo tercio videlicet kalendas mensis Decembris, Heinricus, vir acerbus dictus de Haufenstein, Chorinthiani ducis marschalcus, tyrannidis amicus claustraliumque personarum hostis sevus, quosdem de vulgo in Cuthna ad se vocat, cum quibus talia loquitur et tractat: Cur, inquit, aliquem defectum ultronei patimini? Cara nunc sunt tempora et quasi gratis consumitis omnia vestra; audite me viri robusti, consilium meum sequimini. Claustrum illud in Scedlicz, quod prope nos est, opulentum est, omnibus diviciis et deliciis superhabunde plenum est. Bladum, vina, cerevisia, carnes, casei et omnia humano victui necessaria in maiori ibi sunt, quam dici poterit, copia; monachi inibi pauci sunt, incauti sunt, inutiles nobis facti sunt; numquid igitur equum videtur vobis, ut hec omnia ipsi soli consumant sine nobis? Non erit hoc, sed cum ipsis divisiones parcium faciemus suarum et per casum declinabimus ablativum. Ite, plures assumite, claustrum infringite et rapite universa. Si quis autem vos interrogaverit aut prohibere voluerit, ipsi cum clipeorum umbone garrulum os obstruite. Ad iniquum huiuscemodi consilium faciliter patefacte sunt aures hominum iniquorum; vehemencia igitur istorum mox clamitat in plateis: Si quis diligit habundanciam pecunie, ad nos declinet et eam inveniet. Ad unius vocacionis vocem tumultuans populus excitat clamorem, catervatim statim omnes confluunt populi ad hoc, ut pecunias sive per fas vel per nefas acquirant, communiter stant parati. In modica igitur hora diabolo utique precone tantum populum convocante congregate sunt gentes infinite multitudinis, ita quod plus quam ad decem millia virorum belligerorum vesanus iste populus se extenderat et insanus. Hii igitur omnes insimul conglobati cum galeis et cassidibus, loricis et thoracibus, sagittis et arcubus, balistis et iaculis, siccis et securibus, lanceis et tribulis, scutis et clipeis, gladiis et fustibus exierunt tamquam ad latrones. Plures tamen ex illis nesciverunt, quo ducerentur, sequebantur tamen alios precedentes; unus vero ex omnibus, similis Jude Scarioth, ab Heinrico de Haufenstein quasi traditor et dux illius exercitus constitutus fuerat, qui alios armatus precedebat et fortiter clamabat: Venite post me, faciam vos omnes divites hodie. Ad illius exhortacionis clamorem quelibet sitire incipit mens avara pecuniam et iam omnibus alludit sub spe illa nova leticia, quia sperat quilibet, quod ditari subito de re debeat aliena. Et quid dicam ultra? Ecce cum omnes isti corde rapaci ad claustrum Scedlicense venerunt, magnum impetum unanimes fecerunt et ut monasterium non orandi sed spoliandi causa subintrent, pro viribus gestiunt et hostia iam infringunt. Nuncciabatur interea monachis et fratribus conventualibus quibusdam tunc legentibus, aliis orantibus aut meditantibus inopinata quam ingrata hostilium hospitum presencia, quibus nequaquam ad legendum aut orandum, sed ad rapiendum et spoliandum fuerat voluntas omnibus una. Quid autem faciet hac in angustia monastice simplicitatis inexperiencia? Quid faciet nunc pura vite claustralis innocencia? Quis unquam docuit manus eius ad prelium, aut digitos eius ad bellum? Esto ei Domine turris fortitudinis a facie inimici; tu autem Domine Sabbaoth, qui iudicas iuste, tu semper tuos non suis viribus, sed tuis virtutibus vincere docuisti, non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Dextera autem tua ipsa auxiliabitur michi. Quid igitur pusillus grex faciet iste, cui angustie sunt undique? Certe clamabit ad Deum, exaudiet eum, salvum faciet eum, quoniam vult eum. Currunt igitur monachi quidam ad altaria, non ad arma, ad oracionem quam ad defensionem, non armis, sed devotis animis pugnaturi, quidam trahunt campanas, invocant Virginem, ipsorum patronam, de vita iam spem quasi non habentes aliquam, quosdam vero tam inter monachos, quam conversos spiritus induit fortitudinis, qui sua corpora quibuscunque defensioni aptis muniunt vestimentis, hinc inde homines munitos applicant hostiis; qui autem pugnare pro propria pace quam persona sua voluit, si aliud non habuit, psalterium aut librum alium, duros habentes asseres, ad pectus suum scapulari supposito pro thorace cautus applicuit, et sic ad defensionem iussus exivit; latomi, textores, sutores, pistores, subulci et bubulci ad bella minime docti, nudis aliqui pedibus et quidem in camisiis, divina armati virtute, frementi impugnancium multitudini se opponunt et qui tunc affuit, unum inermem de familia beate Virginis in Scedlicz patrone sepius conspexit contra ducentos, qui dispergere et rapere venerant, pugnare eosque immisso terrore fugare; foris enim armati plurimi, intus inermes pauci. Cum autem ex multitudine populi impugnantis violencia quandoque portam aut hostium infringere nititur, statim ex genitricis Dei adiutorio paucitas claustralis familie restitit viriliter, pluresque sauciatos vulnere, affectosque morte retrorsum regredi compulit per vim belli. Erat autem in diversis locis claustri et horis diversis diei sepe repetita talis miserabilis pugna. Plures itaque, quorum numerum dicere non presumo, qui replere sua marsupia avide de Monte venerunt, miserabiliter interfecti plaga utique non hominis, sed Dei iacuerunt. Postea quoque iumenti stabula, cellaria, angulos, et cameras suis morticiniis impleverunt. Facta est autem cum eis misericordia, cum daretur absque prece et precio sepultura. Protexit itaque die illo gloriosa celorum imperatrix Maria suorum propugnatorum devotam audaciam, ita quod nullus, qui erat de domo et familia monasterii Scedlicensis, nec in capillis sui capitis seu quibuslibet membris aliis in acerrimo illius conflictu certaminis lesus fuit. Unus tamen de familia Scedlicensi iactum modicum lapidis sustinuit, qui subito postea sanus factus saliit sicut cervus. Iuvit ad hec bella preclara Maria puella, Ipsa maris stella fecit, quod tanta procella, Que tunc de cella monachorum corda tenella Pellere temptavit, nullum penitus superavit. Sed qui pugnavit gladiumque manu baiulavit, Hunc virgo stravit, vel eum de lite fugavit. Tunc exultavit monachus, laudes recitavit, Matrem laudavit, que tanta gravamina cavit. Montani fugiunt, confusi postea fiunt. Capitulum CVII. De pressuris et violenciis, quibus Aula Regia succubuit temporibus Heinrici, ducis Chorinthie. Velle michi adiacet, sed posse non invenio, ut explanare valeam illam oppressionum miseriam, que sub Chorinthiani dominio est Aule Regie illata monasterio. Etsi non totam, tamen hic faciam fore notam Partem pressure, bona que claustralia dure Chorinthus pressit, qui se pro principe gessit. Si id, quod a subditis delinquitur, rectoribus consciis totum impingitur, iste dux Chorinthie auctor malorum plurium in Bohemia a pluribus demonstratur. Quid unquam periculosius regno esse poterit, quam cum populus subiectus regi suo nullius honoris aut timoris debitum persolvit? Non sana lex, incuratus rex. Unde tibi o depauperata Aula Regia, quod mille marcas argenti gravis ponderis Heinmanno dicto de Duba dare cogeris, nisi quia idem Heinmannus civitatem tuam Landiscronam et circumiacentem provinciam propter interitum Wenceslai regis iuvenis violenter rapuit, potenter tenuit et nequiter possedit. Demum quia Chorinthianus rex sepe requisitus facere tibi iudicium et iusticiam de illata violencia noluit, quia non potuit, tu compulsa es mille marcas illi solvere, cui, si rex esset iudicans in equitate, in nullo penitus tenereris. Nichil solvisses, si coram equo rege equa lege contendisses. Sed tu solvisti, quia iusticia caruisti, Et puto, bis mille marcas tibi redderet ille, Si vivens esset; sed talis questio cesset. Videns autem rex iste, quod ipsum parvipendentes magnates et universi nobiles Bohemie devastarent tam totum regnum quam claustra undique, nunccios misit pro subsidio ad avunculum suum Stephanum, ducem Bauarie, qui trecentos pugnatores roganti destinavit pro iuvamine. Erat autem Chorinthiani intencio, quod cum illis hospitibus regni incolas vellet opprimere, seque in regno firmius solidare. Illi igitur Bauari de alienis rebus avari veniunt anno Domini MCCCVIIIo mense Septembris pariter in Aulam Regiam et facti sunt illi domui hii hospites in ruinam maximam et rapinam. Quidquid tunc in Aula Regia invenitur, totum consumitur, monachisque minus nichilo relinquitur, deinde inter villas duas Aule Regie, Chuchyl scilicet Maius et Minus, et aquam Multauiam se totus ille exercitus ponit, et omnia, que in villis, agris, prediis, grangiis ad monasterium spectantibus invenit, rapit totaliter et consumit. Horum itaque raptorum presencia facta est omnium rerum absencia in Aula Regia desolata. Deficientibus tunc victualibus conventui cum aliis octo monachis in villam nostram Slabs, ut ibi utcunque necessaria haberemus, ego fui missus pariter; fuimus ibi non tamen securi. Accidit autem, ut in die beatorum Prothi et Iacincti iidem Bauari erectis panneriis suis et vexillis ante curiam, in qua mansimus, venirent cum armis; spoliata tota villa curiam impugnant et nisi omnia, que sunt in curia, dentur, incendium minantur. Magno nos percussi timore ipsis, ut tantum ignem non mitterent, quinque sexagenas grossorum promisimus assignare, quos receperunt, et nichilominus omnes villas in circuitu nostro sitas depredati sunt. Testatur hoc frater Fridericus Bauarus, quem eodem tempore alter Bauarus armiger per unum telum a balista emissum ad posteriora dorsi fere salutaverat, suscepit autem hostium hostilem bauaricam salutacionem pro eo. Scio hominem, qui tunc propugnaculum curie ascendit, capiti galeam imposuit, non quidem ut pugnaret, sed ut impugnantes terreret et repugnancium numerum augeret. Quantas putas tunc anxia Aula Regia circa Landiscronam, Wilhelmswerd, Tribouiam et in circumiacentibus ibidem hereditatibus sustinuit miserias? Utique infinitas. Cum enim hic in facie Chorinthiani regis a regalibus hominibus tantas in se sufferret angustias, certissime hereditates illas tunc circumdederunt tanta mala, quorum non erat numerus; omnes enim vicini istarum Aule Regie hereditatum depredati sunt eas, oppresserunt eas et cotidie abhominaciones fecerunt ibi pessimas. Gemitum tunc pauperum ibi audivi, virgines, mulieres exutis vestibus nudas et flentes currere vidi, gemitus meus tunc non erat absconditus, sed super hiis malis conturbata sunt omnia ossa mea et anima mea turbata est valde. Quociens autem videntes oppressionem pauperum exitum aquarum deduxerunt oculi mei, notum est Domino, qui posuit lacrimas meas in conspectu suo; meror eciam exuberans transfixit cor eciam abbatis piissimi, cum videns videret affliccionem populi sui; raro enim vel nunquam erat dies, in qua pauperibus a spoliis foret quies. Omnes enim sub Chorinthiano rege milites, quantumcunque viles, reges esse volebant et in pauperes nostros ferocem tyrannidem exercebant. Jesko dictus de Schiltberg volebat esse rex unus, Johannes Wusthub rex unus, Petrus de Santbach rex unus, Jenisius de Geyrsberg rex unus, Bohonko de Schonberg rex unus, Witigo de Swawonicz rex unus, Vlricus de Brandeiz rex unus. Reges tunc fures modo sunt, rapiunt quasi mures. Hii omnes, cum vix sint homines militares, plus habent de fastu et tyrannide, quam reges ipsi; namque cum essent nobis vicini, non cessabant sine intermissione nostris tunc pauperibus vim inferre. Cupientes vero tunc temporis redimere, quoniam dies mali fuerunt, totum censum nostrum, plus videlicet quam trecentas marcas, hinc inde vicinis raptoribus ut lupis rapacibus dedimus, ut saltem sic pacis commodum nostris hereditatibus emeremus. Dedimus tunc Jesconi de Schiltberg, ut solum uno anno nobis parceret, marcas centum octoginta, Petro de Santbach ac suis amicis marcas sexaginta, Johanni Wusthub quadraginta, Vlrico de Brandeiz marcas triginta; sic itaque licet inviti totum censum tyrannis largiti sumus, nobis nichil reservantes penitus, ut hereditates indempnes aliquantulum servaremus. Profuit nostrum donum sed non multum, qui enim consuevit aliena rapere, pro modico ducit fidem et pactum, quod fecerit, violat. Nescit servare pactum, qui scit spoliare. Videntes autem quia per dona illesa bona nostra servare non possemus, ipsa Heinrico de Lypa regenda commisimus, sed condicione tali, quod proventuum nobis deberet media pars dari, sed totum sustulit et porcionem, que nos contingit, nobis solvendam forsitan in posterum reservavit; solvit, tamen nescio quantum. Et quid plura? Certe conversus audies abhominaciones hiis maiores, que Chorinthiani tempore illate sunt Aule Regie. Cum enim esset hec domus vicina et presens maleficorum aspectibus, eo pluribus premebatur extorsionibus coactivis. Luebant predonum viciniam oves et boves et universa pecora campi, que huius fuerunt monasterii. Wilhelmus Lepus dictus de Waldek non leporino sed lupino more uno die quingentas oves monasterii abstulit, nec reduxit, una eciam sola vacca tunc remanserat in Aula Regia. Novi autem hospites, quos de Mysna anno Domini MCCCXo mense Augusto Chorinthianus vocaverat ad regnum Bohemie, nova mala Aule Regie rapaciter satagunt inferre. Cum enim isti in Praga violenciam maximam perpetrassent et in circuitu eius fere omnia devastassent, a civitate propter metum Bohemorum elongare se minime presumebant, unde cotidie faciem suam asperam ad abbaciam, ut quid raperent, convertebant. Sic itaque diebus cunctis, quasi quibuslibet horis non discipline, sed rapine intuitu isti hostiliter in virga ferrea Aulam Regiam visitabant. Sed cum monachi remedium aliud non haberent, oracionem sacerdotes et levite ad altare crebro cum lacrimis faciebant. Erat autem quasi iam ad consuetudinem ductum, quod campane gemine indicantes pugnam aut rapinam terribilem darent sonum; sepe heu accidit, quod ad campane sonitum hora diei inchoata a monachis in choro psallentibus intercipitur, cibusque in mensa a ieiunis dimittitur, a lecto sine sompno quandoque surgitur. Cum enim turma predonum cernitur et ab ipsis vulgus vim patitur, ubique clamor flebilis extollitur, clamabant isti: Fugite, fugite, ecce partes adverse; alius clamabat: Heu me, quia depredatus sum; lugebat iste filium, alter patrem occisum, alter se iaculo percussum deplorat et alius rebus suis omnibus, quas sub sole habuit, denudatum; tumultus magnus est in misero populo, quilibet flet pro dampno suo. Quis contristabitur super te o Aula Regia, domus inclita, o tenera filia, delicata habitacio, novella plantacio? quis nunc auxiliabitur tibi? dies viduitatis et luctus venerunt tibi pariter, intus habes felicem tumulatum fundatorem, foris horribilem tumultuantem vastatorem. Hec que nunc facit tibi devastator, predixit tuus, cum viveret, fundator; priora scripta recole, invenies hoc expresse. Cum autem spoliantibus spolia deficerent et iam, quid spoliare possent circa Aulam Regiam, exterius minime invenirent, ad aliud vexacionis piaculum hii se predones pessimi convertebant. Ipsi namque pecuniam magnam, modo videlicet centum marcas, modo quadraginta, modo quinquaginta, nunc viginti, nunc decem iam tantum vel unam, modo plus, modo minus a paupere domo Aula Regia minis asperis exigebant; sed cum Aula Regia ulterius pecuniam non haberet, coacti sunt seniores domus plures monstrancias aureas et argenteas et vasa preciosa, que erant in domo Domini, frangere, calices quoque et pannos sericeos cum pulchro ornatu vendere et dare non pauperibus sed raptoribus. Fundator eciam rex Wenceslaus domino Conrado, abbati primo, ciphos, scutellas plures cum suppellectilibus et clenodiis diversis ex auro, argento, lapideque precioso fabricatis dederat, que omnia Aula Regia in hoc arto gravamine posita a se alienare et assignare istis Mysnensibus ipsam ledentibus flebiliter est compulsa. Sic igitur fere virtus omnis de Aula Regia per manus operancium iniquitatem penitus eviscerata est. Audi aliud: nutriti erant in loco secreto infirmitorii domus Aule Regie porci pinguissimi, qui Chorinthianorum et Mysnensium proditi sunt cohorti. Ipsi igitur ad malum proni uno mane ad Aulam Regiam veniunt, sepemque, que ibi erat, infringunt, monachos quosdam vestibus exuunt et in Pragam porcos pariter deducunt. Sequuntur monachi plures, solis scapularibus induti, regem Chorinthianum adeunt, et ut porcos rehabeant, sibi precibus magnis instant. Qui uni, qui potestatem et custodiam porcorum habuit, secrecius sic dixit: Pinguiores horum monachorum porcos elige, occide, macta, nobis reserva, peiores vero hiis monachis redde petentibus. O quam rex iste est nobilis, cui magna cura est de pinguibus porcis et minima de federe pacis. Carnifex debet esse, non rex, cui nota est plus mactandi, quam regnandi lex. Non bene regna regis, nec digne nomina regis Portas, cum curas porcas, sic non bene duras; Rex semper fieres, si regni iura teneres, Et pacem faceres, post te staret tuus heres Antiquo more sub magno regis honore. Tanta vero pressura miserie coartabat interius tunc monachos Aule Regie, quod ex eis plurimos mera necessitas compellebat exire et in Praga sine cuculla in solis scapularibus per vicos et plateas discurrere, predones querere et petere, ut si forte aliquid ex hiis, que ablata sunt, valeant rehabere. Flebant super tali miseria monachorum plures honeste persone et femine piarum mencium, quando ipsos in civitate ut scurras et girovagos conspicerent, quasi nude et misere hinc inde discurrere, nec usquam consolacionis remedium invenire. De istis angustiis fratrem Theodericum Thuringum interroga, qui expertus tibi dicet omnia. Erat autem Chorinthianorum tanta vesania, quod non solum rerum spolia, sed homicidia siciebat; veridicus namque sermo nobis retulit, quod per Chorinthianos dispositum fuerat, quod quispiam in aliquo loco preeminenciori secrete deberet stare et dominum Conradum, abbatem Aule Regie iaculo misso de sagitta, cum inde procederet, penetrare. Causa huius exstitit, quia bonum regni et reipublice quesivit, ipsum autem Dominus custodivit, qui eius propositum bonum scivit. Audi nunc blasphemiam: frater Hermannus, magister curie in Praga, cum alio monacho Aule Regie ablata queritans mestus ivit per forum Pragense. Hos cum Heinricus de Huffenstein, marschalcus Chorinthiani, vidisset et ad se vocasset, ipsis stomachanti voce talia dixit: Vos monachi state et audite me! Vos estis regis inimici publici et nobis contrarii, credite michi, quia vindicabo me de vobis; exite ad claustrum, convocate conventum, nam ego adhuc infra triduum dierum tenebo capitulum vobiscum, visitans visitabo vos in virga ferrea et baculo dispersionis; ira mea seviet super vos, et super fratres vestros. Credite michi et hanc rem habete certam, quia quibusdam de domo vestra personis de capite crinem excidam, barbas evellam, linguas de faucibus extraham, nec relinquetur vobis lapis super lapidem in omnibus edificiis et habitaculis vestris; si alius scivit construere, et ego scio destruere. Destruam utique omnia vestra edificia radicitus et non parcet vobis oculus meus. Hec fratribus vestris nuncciate in nomine meo, ut se adaptent capitulo a me cum ipsis post triduum celebrando. Quem non terreret crudelis viri, qui gloriatur in malicia, relacio et legacio tam aspera? O quante formidinis timor horum duorum monachorum corda propter minas istius concutit! Attoniti igitur nichil illi blasphemo responderunt, sed ad se ipsos reversi mutuo dixerunt: Tu Domine universorum, qui nullam habes indigenciam, voluisti templum tuum fieri in Aula Regia; conserva domum istam inviolatam Domine, tua est enim potencia, tuum est regnum Domine. Audi igitur verba huius, qui loquitur mala supervacue; parum enim contra nos, qui servi inutiles domus tue sumus Domine, locutus est contumax iste, sed contra te Domine, rex celi et terre. Tibi namque ad gloriam sempiternam per servum tuum Wenceslaum, regem pium, locus iste est constructus et oblatus, ut sit memoriale nominis tui ibi in secula. Conserva domum istam pie Deus et in ea habitantes pusillos cum maioribus. Nuncciatur igitur in Aula Regia illa, quam protulerat os superbum, blasphemia, turbat sermo ille monachos omnes in capitulo, iniunguntur oraciones, ut dominus Deus de sanctuario suo super domum hanc et suam familiam respiciat et ipsam in sancta pace conservet, orantesque dixerunt: Tu Domine, qui Helyodorum fastuosum, qui manum suam contra domum tuam temere levaverat et proterve contra te os suum ponens in celum iuraverat, orante Onya, sacerdote magno, plaga funebri corripuisti, audi nunc istius contumeliam et opprobrium blasphemantis, applica opus aliud manibus suis, quod manus sue non dominentur in domo tua Domine et in nobis. Sed quid factum est? Ecce ille, qui os suum in celum posuerat, aliosque mactandi et fugandi votum incautus emiserat, Aulam quoque Regiam evellere funditus proposuerat, ipse die tercio fugatus et fere in ore gladii trucidatus est. Hoc divina virtus fecit, sicut reserat consequens tractatus. Huffenstein Heinricus, magnus monachis inimicus, Esse volens tutus, est tunc blasphema locutus Contra te Christe, dicens: triduo locus iste Per me frangetur ac in nichilum redigetur. Eius frustratus est spe, sic nempe fugatus. Monstrat se stultum, qui vult extollere vultum Contra celestem regem, facit hic sibi pestem Mortis, quam vite. Per se perit hic homo rite. Omnium autem nostrum, qui usque hodie in Aula Regia vivimus, una est et
eadem opinio et hec fides: Si illud venerabile corpus domini Wenceslai regis
fundatoris in Aula Regia tumulatum non esset, propter intolerabilia adversancia
pericula ipsa Aula Regia deleta et funditus exstirpata fuisset; nos enim, qui
eundem fundatorem vidimus et cum eo conversati fuimus, tam preclara virtutum opera
de ipso cognovimus, quod propter suum corpus, quod est apud nos, omnes nostros
posteros feliciores apud Deum fieri perpetuo reputamus. Capitulum CVIII. Quomodo rex Johannes, filius Heinrici imperatoris, cum exercitu valido Bohemiam intraverit et Pragam expugnaverit anno Domini MCCCXo. Postquam rex Bohemie Johannes a patre suo rege Romanorum Heinrico in Columbaria separatus fuisset et posthec in Nurenberg de Reno veniens per dies quatuordecim congregacionem principum et validi exercitus habuisset, factum est, ut in die beati Luce ewangeliste a Nurenberg exiret et versus Bohemiam procederet. Erant autem cum Johanne rege, cum iam in Egram pervenisset, prout pater suus, Romanorum, rex prius sapienter ordinaverat, multi principes et nobiles. Fuerunt namque in suo exercitu dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, Rudolfus, dux Bauarie, comes palatinus, dominus Philippus, Eistetensis episcopus, Fridericus, de Nuerenberg purgravius, Bertoldus de Hennenberg, Ludewicus de Ottingen, comites Albertus de Holloch, Heinricus de Bruneck et Diterus de Castello, Sweuie advocatus, plures quoque alii comites et libere condicionis viri de Alemania, qui omnes pugnare venerant in valido robore et in multitudine magna. Erat autem exercitus horum magnus et fortis valde, electus ex omni florida milicia germinantis Germanie. Recensiti autem tunc sunt plus quam tria millia pugnatorum exceptis hiis, qui affluebant cottidie de baronibus Bohemorum. Inter omnes autem iam dictos ad veniendum et ad dimicandum tardior Rudolfus dux fuit Bauarie, eo quod principi Chorinthie, contra quem processit expedicio, coniunctus fuerit consanguinitate; tunc et postea cum Johanne rege ex coaccione fuit corpore, sed cum Chorinthiano corde. Non modicum autem hoc prestabat impedimentum Johanni regi ad suum propositum. Post hec in die Omnium sanctorum Johannes rex cum suo exercitu flumen, quod Egra dicitur, circa Radensfurth transivit, sed vadum difficulter cum amissione et iactura rerum plurium adinvenit, abinde per Budein directo itinere procedunt et in die beate Elizabeth Johannes rex et cum eo universi tam Alemanie quam Bohemie principes et magnates ante Montem Kuthnam pervenerunt, ipsam quoque impugnare viriliter inceperunt. Dederant enim quidam barones regi Johanni talia consilia, quod prius debellari debeat Mons, quam Praga. Dampnosum fuit hoc consilium; Mons enim Kuthnensis Johanni venienti principi pacis plus quam Praga restitit, quia insipiens vulgi in ipso habitantis colleccio nichil de suo proprio bono intellexit. Heinricus autem de Haufenstein ex parte Chorinthiani cum aliquot galeatis Montem intravit, et ibi per promissa subdola et verba inania excecabat plebeium populum, quod bonum oblatum et regem verum respuit et ei, sub quo mala sustinuit, in propriam perniciem adhesit. Impugnabant isti de foris, at illi resistebant de intus et inter hos varios eventus belli iam hunc iam illum consumpsit gladius; sed et Heinricum de Lypa, qui fideliter regi Johanni astitit, baliste iaculum aliquantulum, non tamen letaliter vulneravit. In omnibus tamen concursibus regis Johannis exercitus semper vicit et de parte adversaria plures cepit. Videns autem rex Johannes et hii, qui cum ipso erant, quod tempus aptum bellicis actibus tunc non esset, nam iam hyemps horrida nivibus volantibus, frigoreque et gelu iam cuncta arva stringentibus graviter advenisset, sciens quoque, quia moram ante Montem facere dispendiosum foret, castra abinde universi moverunt, et ad civitatem Coloniam, que est super Albeam, sequenti die dominico pariter applicuerunt. Fuerat autem prius clandestine regi Johanni spes facta, quod eum suscipere vellet civitas hec, non erat autem secuta res, quamvis precedens fuerit spes. Misit autem dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, ad cives civitatis illius et nuncciavit eis dicens: Bonum commune querimus, pacem in regno reformare venimus, quia viri pacifici sumus; nunc autem intromittite nos ad civitatem et coronabimus in ipsa vestrum regem, qui dabit vobis pro hac gracia graciam ampliorem et quantamcunque habere volueritis perpetuam emunitatem. Qui contradixerunt dicentes: Nolumus hunc primo regnare super nos, sed quidquid Praga, nostra metropolis, fecerit, hoc et nos similiter faciemus; non enim fuit illi civitati datum desuper, quod primo deberet ipsam ingredi rex iusticie, princeps pacis. Inito autem consilio saniori consumatis ante Coloniam sex diebus die septima, hoc est in uno sabbato ante Pragam totus venit exercitus impetu magno. Fuerunt autem tunc in civitate Heinricus Chorinthianus, qui se pro rege gesserat, Fridericus filius marchionis Mysnensis, quia idem avunculo suo in auxilium venerat cum omni illo exercitu, qui prius plurima spoliarat. Hii omnes ad resistenciam se adaptant; foris autem cum rege Johanne inter gloriosam miliciam cives Pragenses fuerunt plurimi inantea nominati, qui a facie fugerant Chorinthiani. Et quia Praga cum muris, excelsis turribus et fossatis ac elevatis domibus fortiter civitas est munita, quod ipsa concordantibus incolis reputatur inexpugnabilis, exercitus igitur, qui iacuit foris, arte cepit tunc uti pro viribus. Secretissimos namque nunccios amici de exercitu mittunt interius ad amicos, et ut communi bono intendant et regi Johanni adhereant, variis exhortacionibus procurant, aliis munera promittuntur, aliis terrores incuciuntur. Multorum animus ad Johannem regem inclinatur, Chorinthianus refutatur, et id ipsum ei, qui contempnitur, occultatur. Tanta namque regnavit sub Chorinthiano perfidia, quod iam unicuique vix de patre aut fratre posset esse aliqua fiducia secura. In angulis tamen aliquando viri pacifici latenter conveniunt et inter se, quid agere debeant inter has angustias, conferunt et inquirunt. Non defuerunt autem introeuntes et exeuntes de civitate, qui nova et occulta consweverant nuncciare. Inter hos vero unus fuit Berngerus sacerdos, Elizabeth regine capellanus, qui ut ingredi et egredi civitatem posset securius, subtilis indicitur sibi modus. Literas namque quasdam suas, in quibus quedam acta iudiciaria pro quadam ecclesia erant conscripta, ad manus accepit et ad eos, qui custodiebant portas civitatis, accessit et ait: Vos domini me bene noscitis, quod sum filius huius civitatis; videte literas meas et legite eas, quia causam habeo pro ecclesia terminare coram domino Maguntino; unde si hiis diebus negligens fuero, labores, expensas cum ecclesia totum perdo. Nunc ergo, queso, audite me: rogo, ut quociens venero et vos pro introitu et exitu rogavero, intromittite et emittite me, nulli enim nocere propono. Qui responderunt: Personam vestram, domine Berngere, bene noscimus; ne vestram perdatis ecclesiam, portam vobis, cum veneritis, aperiemus. Hic itaque intravit et exivit et hinc inde secreta consilia non pro ecclesia, sed pro tota Bohemia portavit et eciam reportavit; fuit autem hec voluntas beneplacens Deo. Post plurimos igitur tractatus absconditos tam inter eos, qui intra, quam eos, qui extra civitatem fuerant, ordinatos et factos idem Berngerus Maguntino archiepiscopo signum dedit dicens: Quandocunque cum maiori campana die crastina apud beatam Mariam in Leta curia pulsatum fuerit, mox de castris surgite et civitati cum festinacione appropinquate, tradet enim Dominus cras civitatem hanc in manus vestras; si autem et secundo et tercio sonus campane invaluerit, ne quaquam moram facite, sed currite et civitatem comprehendite. Erat autem, ut testimonium perhibeam veritati, talis ordinacio maxime necessaria et expediens omnino. Frigus intentissimum tunc erat, nix, gelu, pruina cum glacie terre superficiem operiebant, que homines et iumenta nimium ledebant; habitabant enim in tabernaculis et tentoriis, deficientibus quoque lignis visus raro fuit ignis. Magni eciam dextrarii et palefridi plurimi ex lesione frigoris fuerunt excoriati, deficiebant insuper omnia tam hominibus quam animalibus ceteris alimenta, nec exercitus iam alium victum habuit, nisi illum, qui de Aula Regia et de quibusdam aliis locis occulte apportatus fuit, unde iam plerisque et maxime Rudolfo, duci Bauarie, propositum fuit exire sine fine de Bohemia, et iam querebant opportunitatem, ut discederent. Dominus autem Maguntinus cum Johanne rege disposuerant, ubicunque possint, in castris nobilium se recipere et in Bohemia hyemare. Dixerat namque sepius Maguntinus: Eciamsi cuspides, lancee et lapides ruant de celis more nivis et pluvie, ad hoc nos, quos sanctum misit imperium pro reformacione istius regni Bohemie, illa non poterint terrere; tantum Dominus dirigat vias nostras. Erat namque in eo magna mentis constancia. Et quid plura? Ecce dies adest crastina, dies inquam illa, quam fecit Dominus, in qua misit redempcionem regno et populo desolato miserator et misericors Dominus; dies enim boni nunccii hec est. In hora enim quasi nona tercio nonas Decembris quidam viri, quos ad hoc specialiter elegit Deus, pariter in civitate conglobati convenerunt, ut illis miseriis, quas paciebatur regnum et civitas, finem darent, aut suam vitam perderent; pauci autem erant. Berngerus autem sacerdos cum quibusdam sub silencio turrim beate Virginis ascendit, campanam semel, bis et tercio sonare fecit. Ad hunc sonitum exercitus se movit, ad prelia disponit, et ad civitatem festinat, ad diversas autem partes civitatis exercitus se applicat, et ubi ingredi urbem apcius valeat, diligenter explorat. Interea iacula hinc inde volant et aliquos vulnerant; quidam vero de exercitu portam urbis annexam domui Nicolai de Turri aggrediuntur, sed repulsam ab hiis, qui sursum fuerant, paciuntur. Tandem istis impugnantibus civitatem forinsecus ecce venit multitudo armis induta bellicis interius et portam circa sanctum Franciscum infringunt ligonibus et securibus, que non ultro, sed labore multo aperta est eis. Tunc letus simul ingreditur civitatem exercitus fatigatus, alii per fossata scandunt, alii super murum repunt manibus, quia maximus erat ingrediencium tunc tumultus. Clamabat autem tunc voce magna Heynmannus de Leuchtenburg dictus Cruschina: Domum Nicolai iudicis Wacingeri, ne quis eam introeat, interdico; omnia enim, que in ea congregata sunt, cum spolio ego consumam in gaudio. Ingressus est igitur rex Johannes armatus urbem Pragensem et cum eo totus exercitus pugnatorum, omnes quidem tenentes galeas in humeris et extractos gladios fulgurantes de vaginis in manibus suis. Chorinthiani autem et Mysnenses et hii, qui cum ipsis erant, ad hospitale in ponte et ad castrum Pragense fugerunt confuse a facie Johannis magnifici regis. Clamabatur autem statim ex iussu Johannis regis ab omnibus, qui cum eo civitatem intraverant, voce magna quam sancta: Pax, pax, pax. Et facta est statim, quasi de celo venisset, omnibus pax. Singuli igitur homines civitatis mox sine timore aperiunt, que prius clausa fuerant, hostia; gaudenter conspiciunt pulchra novi regis magnalia, qui venerat iudicare cum iusticia. Ex illa hora omnibus hominibus civitatis clamatur et predicatur nisi pax et pax, depulitque priorem violenciam nova felix pax. Eadem die quilibet, qui male depulsus fuit, ad id, quod suum est, redit, timorem deponit, securus dormit, arma cives consueta deponunt, concorditer mox ambulant et in suo novo rege exultant. Civitas tunc secura stetit per diem, nec serata fuit per noctem. Hec felix mutacio dextre utique excelsi. Felix hec hora fuerat, quando meliora Tempora venerunt, que lites deposuerunt. Felix introitus fuit hic regis, quia ritus Pacis portavit, cum qua Pragam relevavit Felix rex iste novus et iuvenis; sibi Christe Vitam conserva multos annos et acerva. Felix es terra, tu tota Bohemia; gwerra A te cessabit, tecum pia pax habitabit. Felix fit civis et rusticus ac homo quivis Sub tali rege, sub quo fruitur bene lege; Felix claustralis monachus fit et hinc monialis, Quod rex est talis, cuius tute stat in alis. Felix invictus fit et ipse Deus benedictus, Qui delere bilem vult per regem iuvenilem. Felix vox resonat, que pacis munera donat, Pax, pax clamatur, ex hocque rapina fugatur. Felix hiis annis sit prospera vita Johannis, Regnet, proficiat, felix per secula fiat. Sine longa mora exorta nuncciatur leticia ad loca omnia, proxima quam longinqua. Venit itaque desideratus nunccius ab illis monachis, qui cum novo rege Pragam intraverant et omnia viderant, missus velociter currens in Aulam Regiam ad novam leticiam nuncciandam. Venit autem illuc tarde, cum videlicet sol occidisset et plurima pars monachorum soporem oculis lecto recubans iam dedisset. Ad tam letum nunccium leciorem nuncciantem eventum expergisci fuit totum facile tunc conventum. O quanta leticia resonat in Aula Regia ex hac fama! Servabatur quidem tunc inter monachos bene silencium, cum esset post completorium, ut non loquerentur ad alterutrum, sed violabant in hoc nocturnum silencium, quia omnes loquebantur ore iocundo et corde laudifero summo Deo. Unus quidem submisse clamabat voce sua ad Deum corde decantans, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, alius exultabat et cantabat, Benedictus Dominus Deus Israhel, et quilibet, prout per suum affectum intus habebat divinum spiritum, pro magistro laudum formabat modulos magnificans Dominum corde leto. Ab omnibus autem fratribus tam bona nova audientibus illa nocte parum dormitur et graviter lux diei crastine, ut plenius materiam gaudii intelligant, ab omnibus exspectatur. Mane itaque surgunt, Deo gracias agunt et dicunt: Vincula rupisti claustri genitrix pia Christi, Et confudisti, quos blasphemos habuisti. Nunc fugit ad castrum confusus, qui prius astrum Scandere pomposus voluit cunctis odiosus Hauffenstein Heinricus, malus Aule Regis amicus. Sum foris, ast intus quasi fur latet ille Chorinthus, Qui se blasphemum fecit; nunc ecce Bohemum, Nullum iam ledet, sed nunc prior ipse recedet. Quomodo enim Aula Regia vehementer exultare tunc non debuit, quando a tot violentis oppressoribus et cotidianis exactoribus liberata fuit? Iste enim Heinricus de Huffenstein, quam alii complices sui, quandoque die uno ab Aula Regia, tunc pauperrima, octoginta millia panum et octoginta cerevisie vasa extorserunt et obtinuerunt sine misericordia preter alia dona. Merito autem Aula Regia in nova resultat leticia, quod illum evasit principem, qui moliebatur satis stolide mulctare, quam mutare primum ipsius abbatem. Cum enim dominus Cunradus, primus abbas Aule Regie, pro bono regni statu in partibus laboraret Alemanie, ipsum dux Chorinthie ledere non valuit, ut voluit, unde iratus monachis sic dixit: Nisi vobis in Aula Regia abbatem alium, qui nobiscum senciat, subito elegeritis, super vos mee flagella iracundie sencietis. Ad hec indiscrecionis verba monachi presentes quandoque ore simulatorio responderunt duci placencia, corde vero notabant et firmiter servabant contraria. Una enim erat tunc voluntas stabilis monachorum omnium, quod mallent prius vitam perdere, quam abbatem suum, ut patrem karissimum turbare in aliquo vel mutare. Unde illud mandatum a monachis fuit reprobatum et iuste; ipse namque dux Chorinthie, qui mutare abbatem disposuit, primitus fugit ac abbas magno post hoc in honore remansit. Volebat eciam eiusdem ducis rudis simplicitas, ut frater Hermannus conversus, magister sutorum in Scedlicz, ibidem factus fuisset abbas, qui respondit: Domine rex, prolixam barbam habeo, literas tamen nescio, nec sacerdotali fungi possum officio, conversum eciam abbatem esse non patitur ordo. Ad quem ille: Si tu nescis legere aut cantare, cantet et legat alius pro te, saltem tu nomen portabis abbatis, cuncta dispensabis nostre suffultus presidio potestatis. O quantum cecus fuit hic homo, vel nichil equus Aut simplex ut equus, qui vult, quod sit quasi Grecus Abbas barbatus. Foret hircus iure vocatus Abbas, si staret barbatus, cum celebraret. Et factum est statim, ut Johannes rex, imperatoris filius, civitatem Pragensem potenter cum suo exercitu esset ingressus, Heinricus, dux Chorinthie, a facie sua fugit ad Minorem civitatem et ad castrum Pragense cum suis satellitibus universis. Fugit autem cum eo de civitate Maiori omnis violencia et remansit in ea auctore Johanne rege pax et iusticia usque in hodiernum diem. Cum autem Johannes rex moraretur in urbe sub pace, Chorinthianus in castro, confuse per dies quinque continue inter ipsos habiti sunt tractatus varii, ut si forsitan inter hos principes modus aliquis posset conveniens concordie inveniri. Et quid profuit diffusa habuisse colloquia? Ecce quinto idus Decembris nocte media Chorinthianus cum domina Anna, coniuge sua, ac tota familia latenter nemine persequente aufugit de Pragensi castro ipso post se cum apertis ianuis derelicto. Recessit igitur nescienter omnibus dormientibus confusus de regno, qui plus quam annis tribus in ipso regnaverat ignominioso modo et regimine satis confuso. Deduxit autem secum Heinricum, civem Pragensem, dictum de Lapide, ac pueros plures civium captivos, quos Wilhelmus dictus Lepus omnes per vim de eius manibus, cum fugeret, liberavit, Pragamque reduxit. Mira res, cum Heinricus, dux Chorinthie, latenter fugeret, fugiensque quasi ursa raptis fetibus fremeret, iter quoque suum per Pecz circa Purgilinum faceret, accidit, ut eodem die et itinere uno abbates tres, de Scedlicz videlicet, de Plaz et Aula Regia, qui pro Johanne rege laboraverant, versus Pragam cum sua familia in equis et curribus procedere festinabant. Ut autem vidissent vestigia Chorinthiani fugientis, tota in ipsis elanguit virtus mentis; incaute autem ad hanc pervenere viam, eo quod minime suspicati fuerant Chorinthie ducis fugam. Hos vero si Chorinthianorum furor comprehendisset, ipsos quasi in pulveres manus insaniens contrivisset. Dominus vero, qui eos in exitu custodivit, et in reditu ut pacis nunccios premunivit. Tunc premunivit Deus hos iustos, quia scivit, Et nisi tutasset Deus, hos ipsos lapidasset Furor tunc gentis male de Praga fugientis. Sed tali morte vixissent perpete sorte, Namque reportarunt pacem, mala queque fugarunt. Capitulum CIX. Quomodo rex Johannes pacem in regno Bohemie ordinaverit et coronatus fuerit anno Domini MCCCXIo. Grates nunc omnes reddamus domino Deo, qui sua nos pietate liberavit a Chorinthianica potestate. Nunc concurramus omnes, grates referamus Et laudes Christo, qui nos absolvit ab isto Principe, qui regni curam tutamine segni Gessit tres annos, secum tenuitque tyrannos, Ac alios plures, qui vivebant quasi fures Regnum ledentes, pacem minime facientes. Hec quia sunt dura, nunc horreo scribere plura, Hiis hec sit meta, sed nunc volo scribere leta et dicere talia, que plena sunt leticia, quam iocunda. Quis enim non existimet esse letum et omnino iocundum, quod in regno Bohemie hactenus multorum malorum cooperto caligine novum sidus quasi de supernis celitus emissum rutilans emicuerit, a cuius luminoso radio conticuerit magnus error? Quis non putat divinum esse misterium id, quod miraculose cernimus? Factum enim iam videmus, quod heri et nudius tercius impossibile fieri omnis iudicabat sensus humanus. Qualiter non putemus divine miseracionis evidens argumentum, quod per regem Johannem adolescentulum, quartum decimum etatis sue habentem annum, in regno eciam novellum tante tranquilitatis tam subito fecit Deus commodum? Statim namque cum civitatem Pragensem primo ingrediebatur rex iuvenis iste, pax clamabatur et eiusdem pacis benediccio in omni loco mox uberius augebatur. Primam igitur suam curiam rex iste novus indicit et ut omnes Bohemie magnates in Pragam in festo Nativitatis Domini veniant, cunctis scribit. Omnes itaque statim huic edicto novi regis barones quam nobiles regni obediunt et in Pragam pacifice, ut rex imperaverat, parati concorditer veniunt. Venientes autem veniunt cum exultacione, portantes vestimenta militaria, dimittentes domi arma sua bellica, que prius consueverant ubique suspicantes prelia. Omnes itaque regni incole in Praga pariter congregati in novo suo rege exultant, Deum glorificant, regem proni in terram suscipiunt et honorant, servicia prompta regi suo exhibent, fidelitatisque perpetue iuramenta cum homagio sibi prestant. Omnes intendentes in regem aspiciebant vultum eius tanquam vultum angeli stantis inter illos. Fuit enim tunc et est hodie iuvenis pulcherrimus, decorus aspectu, candidus in facie et rubicundus, electus ex millibus, speciosus forma pre filiis fere omnium hominum, quos in eis temporibus speciositas germinavit Germanorum, aut produxit elegantis nature decora proceritas Bohemorum. O quociens illis diebus sonus applausionis illudens meis auribus intonuit, ista quoque vox plurimorum a populo fuit: Rex iste tener et delicatus, eleganter dispositus plus est angelo, quam homini comparandus. Dixerunt eciam plurimi illo die: Species decoris regis huius exigit, propriumque nomen eius indicit, quod Dominus consolari populum suum velit, Johannes est enim nomen eius; quid autem Johannes nisi graciam Dei significat? Gracia Dei est, quod gracia et veritas per Christum Domini, regem istum videlicet, facta est. Jubente tunc rege iurant regni nobiles in terra Bohemie facere et servare pacem et commodum et hoc servaverunt, quemadmodum polliciti, sunt pactum. Pax igitur fit, quia Deus, auctor pacis et amator, sic facere per regem hunc disposuit; replentur ex hoc campi ubertate sub tranquillitate. Qui enim sua dimittentes malo tempore fugerant, revertentes seminaverunt agros, plataverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis; locatur locus populo, ubi antea deserta habitacio et ubi fuerat solitudo. Reliquias autem Chorinthianorum et Mysnensium, quas in quibusdam urbibus et presidiis Chorinthianus dux fugiens post se dimiserat, rex Johannes statim sua sollicitudine et convencione aliqua de finibus Bohemie exterminat, plurimas quoque municiones regni dissipatas et a nobilibus occupatas rex iste recuperat et adhuc, ut distracta rehabeat et regno uniat, intente laborat. Rex hic formosus ac pre cunctis generosus Angelicum vultum gerit, unde Bohemia multum Gaudet et exultat et magna laude resultat, Nam consolata modo stat sibi pace relata. Siluit namque terra in conspectu huius pacifici regis et iuvenis, in qua prius tumultuabatur alter ad alterum tempore et regimine Chorinthiani principis senis. Sed numquid unam tantum benediccionem habes pater omnipotens eterne Deus? Benedixisti Domine terram tuam, benediccionem da eciam legislator super regem, Domine in virtute tua letetur rex, te orat suppliciter suus grex. Memento Domine David, quomodo unxisti eum oleo leticie, sic et tu servum tuum regem nostrum unge. Dominus Deus, qui benedixit plebi sue, glorificetur eciam, quesumus, in hoc rege, quem tulit de domo patris sui et sinu matris sue, posuitque gregem suum pascere. Congregati igitur in unum omnes magnates, barones, quam universi nobiles regni Bohemie dixerunt ad dominum Petrum, Maguntinensem archiepiscopum, voto pari unaque voce: Regem nostrum Johannem, quem Dominus Deus nobis dedit, sacrum quoque imperium regno nostro legaliter prefecit, domine reverende, sancte unccionis et coronacionis beneficio ex vestro officio dignemini benedicere et consecrare. Quibus respondit Maguntinus: Rem magnam postulatis, quam facere non bene presumo, nisi domini imperatoris, cuius hic rex filius est, annuat beneplacitum voluntatis. Proponit namque imperator regi Johanni, suo filio, imperiales ad coronandum festivitates agere, quibus cum multitudine principum sollempniter quam personaliter desiderat interesse. Delectat namque paternum animum imperialis sue maiestatis oculo in diademate coronatum suum filium ovanter intueri in die coronacionis sue, quia hec dies erit leticie cordis patris illius filium ardenti amplectentis amore. Hec meis, inquit dominus Maguntinus, auribus imperatoris sermo instilabat, cum novissime versus Italiam procesurus suum michi unigenitum commendaret. At illi fervencius instabant, et ut ipsorum coronetur dominus, archiepiscopo precibus et precio exhibitis supplicabant, dixeruntque itaque: Cecidit corona capitis et regni nostri, diu fuimus proh dolor acephali et desolati, nunc pie pater cornu salutis nostre erigite et regem nostrum regni diademate coronate; mora enim, si qua fit, gaudium nostrum minuit periculumque inducit. Vobis, domine archiepiscope, consueta munera et honores debitos exhibebimus, festum celebre ad coronacionem celebrabimus, apparatum quoque ad cultum regium adaptabimus, tantummodo regem nostrum coronate; hoc corde et ore pariter suppliciter exoramus. Videns itaque fervorem universe multitudinis cogitabat admittere peticionem populi supplicantis et spopondit et letati sunt universi. Exiit quoque sermo ad omnes, quia in proximo diadema regni suscipiet rex Johannes, ad cuius festivitatis leticiam singuli adaptant, quam poterant, decenciam. Cum itaque omnes magnates, barones et nobiles regni ac de civitatibus singulis persone graviores vocati in Pragam letissime convenissent, ecce pridie Nonas Februarii, que tunc dies proxima dominica post Purificacionem beate virginis Marie exstitit, Johannes rex una cum illustri domina Elizabeth, coniuge sua, in ecclesia maiori in castro Pragensi ante altare beati Viti martyris regali diademate per dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum, eo decencius, quo devocius coronatus fuit. Aderant tunc omnes regni officiales sua officia legaliter exsequentes. Iste tenuit sceptrum, hic coronam, iste pomum, iste hoc, ille aliud, quilibet ordine et gradu suo. Duo eciam iuvenes genere nobiles per regem tunc coronandum in ipsa hora facti sunt milites baltheo cincti militari, qui ad tenendum preciosum diadema super caput regium fuerant deputati. Horum unus filius erat domini Bohuslai de Merica, alius Fridemanni de Sman: O quanta leticia resonat hinc in ecclesia. Plebs tunc letatur et regi congratulatur, Quando coronatur rex, gens gaudens animatur, Extollens cantum. Movet a se concio planctum, Factum regis amant, pre leticia quoque clamant. Turba Bohemorum canit hoc, quod scivit eorum Lingua, sed ipsorum pars maxima Tewtunicorum Cantat Tewtunicum, sed clerus psallat amicum Carmen, quod cunctis placuit populis ibi iunctis. Et plures flebant gaudentes, quando videbant, Quod rex in capite fulget diademate rite. Post huius iocunde misse officium cum rex coronacionis rite suscepisset beneficium, de castro Pragensi rex cum regina cum magna descendunt gloria. Turba enim, que precedebat et sequebatur, erat innumerabilis, induta vestibus preciosis; capitibus autem novi regis et regine electis dextrariis insidencium erectum quatuor epistiliis velum quasi celum rutilans imminebat; ipsos quoque per civitatis utriusque medium usque ad ecclesiam beati Jacobi fratrum Minorum canens in tubis, cytharis et organis, tympanis et choris et in omni genere musice letabunda concio deducebat. In refectorio autem Minorum fratrum opere mirifico sedilia et mense parate erant pro convivio regio. Per loca eciam plurima distributa fuit epulatura familia; non enim in uno loco publico parari convivium tam magnificum poterat, quia frigus erat. Manducaverunt ergo leti, epulabanturque omnes pariter splendide. Omnes letantur, lautosque cibos epulantur, Laudat conviva regis convivia diva, Et qui cernebat sollempnia tanta, stupebat Ac admiratur, quod gloria tanta paratur Sub breviore mora, satis est, si longior hora Talia dictasset, annus totusque parasset. Cuius namque admirando vehementer non obstupescit animus, cum suis percipit auribus, quod sub tam brevi tempore rex decenter fuerit coronatus? Ipsum quippe Johannem regem, qui mense Decembri Pragam potenter intravit, mensis Februarius subsequens decenter regni diademate coronavit. Huius utique festinate festivitatis censemus fuisse autorem celestem doctorem, quem huius regis hactenus exstitisse novimus previum et pium ductorem. Peracta itaque coronacionis regie votiva sollempnitate uberiori leticia terra Bohemie non desiit redundare. Ad curiam namque huius noviter coronati Johannis regis universi magnates certatim confluunt, pacem custodiunt, assecurantur et calcantur vie, que prius fuerant invie et quasi in solitudinem redacte. Cumque sub manibus regis Johannis prosperarentur omnia, totaque sibi pareret Bohemia, placuit regi de statu videre, quis et qualis esset in Morauia. Mense igitur Maio eodem anno ipse est annus Domini MCCCXIus rex Johannes intravit satis in manu valida Morauiam dispositurus et consolaturus eam; pressure namque continue graviter molestaverant ipsam, sicut et Bohemiam. Dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum, dominum Philippum, Eystetensem episcopum, Albertum de Hoynloch et Bertoldum comitem de Henberg, Ditherum quoque dictum de Castello, virum non minus animosum quam bellicosum, secum tunc rex in comitatu suo habuit, quorum consiliis, sicut imperator Heinricus, pater regis, disposuerat, in omnibus negociis regalibus usus fuit. Reliqui vero principes et comites postquam Praga et ea, que in regno sunt, Johanni regi fuerant subiugata, reversi sunt ad propria. Venit itaque Johannes rex in Morauiam et primo applicuit in Olomuncz tocius Morauie metropolim, ubi cum ingenti gaudio ab universo populo est susceptus. Duodecim per dies ibi mansit et ea, que ad pacem fuerant, ordinavit. Venit etiam tunc ad Johannem regem Boleslaus, dux Wratislauiensis, qui dominium tenuit ducatus Oppauiensis. Interuenientibus quoque ibidem pluribus tractatibus rex cum duce amicabiliter concordavit et regi dux terram Oppauie voluntarie resignavit. Idem enim ducatus Oppauie ab antiquo ad regnum pertinuit Bohemie; insurrexerunt autem quidam barones de ducatu Oppauie contra Nicolaum ducem, verum ipsorum dominum, qui frater exstitit domini Wenceslai, regis Bohemie, fundatoris Aule Regie, et ipsum ducem expulerunt, seque Boleslao, duci Wratislauiensi, ultronei cum civitatibus subdiderunt, qui dominabatur eis usque ad presenciam istius regis Johannis. In eadem premissa concordia rex duci promisit dare et solvere in certis terminis marcarum argenti octo millia; promisit autem hanc pecuniam rex non solum ob hoc, ut terram Oppauie dux resignet, sed ut de cetero de regno Bohemie domine Margarethe, uxori sue, dotalicium dux ille non exigat vel requirat. Regis namque Johannis et ducis Wratislauiensis uxores domini Wenceslai regis filie sunt et mutuo sibi sorores. Consuetudo namque hactenus fuit regum Bohemie unicuique filiarum suarum, cum nubet virili consorcio, in sponsali dotalicio marcarum argenti decem millia assignare. In diebus illis litteris, verbis et promissis ad amiciciam et operam mutui iuvaminis rex et dux pariter se constringunt et a se invicem amicabiliter disiuncti sunt. Denique de Olomuncz rex exiens versus Brunnam gressus dirigit, ubi non solum a clero et ab universo christiano populo, sed eciam a tota Judeorum synagoga magnifice susceptus fuit. Longius namque a civitate Brunnensi processionaliter ierant Judei et primo occurrerunt venienti regi. Cum autem inconsuetam processionem conspicerem Judaicam decalogum syndone involutum cum reverencia baiulantem, regem quoque cantu hebraico suscipientem, tam ex stupore, quam ex devocionis ardore anima mea liquefacta est et exitum aquarum deduxerunt oculi mei, quia videns vidi et tunc recordatus fui oppressionis valide, quam cum christianis in Bohemia sustinuerant hii Judei. Occurrunt turbe regi Johanni cum regina Elizabeth venienti, inter quas vidi plurimos, qui exuberanti cordis sui leticia lacrimis facietenus sunt perfusi. Rex Brunnam intrat, intus et foris pacem et concordiam ordinat et ex hac tota congratulans plebs exultat. Postremo rex cum Friderico, duce Austrie, in Regera colloquitur, ubi inter ipsos concordia et amicicia cum mutuo subsidio promittitur et post verba dulcisona alter ab altero concorditer separatur. Reformata igitur pace per totam Morauiam rex Johannes regreditur in Bohemiam, terram universam peragrat, civitates singulas visitat, castella nova, unde latrocinia fiunt, humo coequat. Iudicat, orbatis et matronis viduatis Iusticiam fecit, iniusticiamque reiecit, Fovit pupillos sub iusto iure, sed illos Rex exstirpavit, quos noxa mali maculavit. Rex hinc Pragam revertitur, ibique morabatur. O quam difficile reprobis est linquere vile, Quod consueverunt, in quo tritique fuerunt, Nam, quod consuescit quis, post dimittere nescit, Hoc declaratur per factum, quod committatur. Surrexerunt namque quidam viri maligni aliis sceleraciores, qui prius latrocinia plurima committere solebant in Morauia, quorum unus fuit Fridericus de Linauia, Hartlibus dictus de Boschobicz et frater suus Yngramus cum complicibus suis. Hii a consueto spolio pro tempore cessaverant ex regis timore, sed revertuntur nunc ad spolium, ut canis ad vomitum aliene rei amore. Incole igitur Morauie, qui mala a malis paciebantur, regi insinuant et regale presidium deprecantur, nec surda aure dissimulat gemitum rex iustus Morauorum, sed mittit convocatque exercitum Bohemorum. Mense igitur Julio adventus sui anno tercio ipse est annus Domini MCCCXIIo rex Johannes de Praga exivit, subsidiumque Morauis allaturus procedit. Habuit autem Yngramus de Boschowicz, hostis Morauie, prope claustrum Trebecz unum castrum, quod Vngersperch vocabatur; hoc quia in via regis fuerat, exercitus regis pugne modo aggreditur, ipsumque viriliter impugnat et expugnat. Capti autem fuerunt in eodem castro latrunculi decem et octo, qui omnes ex iussu regis capitibus cesis trucidati fuerant in momento. Unus tamen inter ipsos fuit, sicut michi Herlinus, marschalcus regis, retulit, qui non dolens et plangens, sed volens et gaudens in ramis unius virentis arboris, que ibi stetit et floruit, suspendium elegit et obtinuit, quod petivit. Qui fuit in castro, pendet vicinior astro Arboris in ramo, perit hic quasi piscis in hamo; Sic sublimatus obit hic homo fune ligatus. Sed tunc castrenses reliquos feriunt simul enses. Post hec ulterius rex proficiscitur, Brunnam ingreditur, ex cuius adventu populus universus letatur, sed sola malorum metuit iniquitas, ne sibi silencium imponatur. Cumque Fridericus de Linauia in fortitudine castrorum et municionum suarum confideret, graciamque regis non tanta, ut debuit, diligencia quereret nec a maleficiis suis desisteret, omnes quoque Morauie incolas igne et gladio lederet, exacerbavit rex Johannes sermones suos, convocat ad se Morauos, cives eciam Brunnenses iubet esse paratos. Nec mora omnes ad preliandum parati sunt, voci quoque regis pariter obediunt. Mittit itaque rex copiosum exercitum armis bellicis expeditum ad circumvallandum et impugnandum castrum, quod Recycz dicitur, quod forcius inter alias municiones Friderici de Linauia putabatur. Erat namque hoc castrum adeo firmum, quod suis defensoribus liberum dabat exitum et introitum eciam aspicientibus omnibus, qui obsederant ipsum; quid machina iacere poterat, huius castri firmitas pro nichilo reputabat. Cum vero omnes impugnacionis modi parum proficerent, modum alium excogitant. Advocaverunt namque, qui castrum acquirere satagunt, homines quosdam fossores, qui pro minera in montanis fodere consueverant, et hii accepto precio factis subterraneis meatibus murum castri diebus pluribus suffoderunt, ita quod simul una hora cum parte muri quedam menia ceciderunt. Videns autem Fridericus de Linauia, quia robur sue fortitudinis minaretur ruinam, eo quod castrum Recicz partem perdidisset aliquam per machinacionem occultam, missis nuncciis imprecatur regis graciam. Permisit autem rex, ut idem, qui postulat, ad regalem perveniat presenciam. Adiutus igitur amicorum suorum auxilio Fridericus de Linauia graciam regis obtinuit, et quod fideli suo servicio errorem suum emendare ad regis velit arbitrium, sub iuramento promisit; fregit eciam iubente rege Fridericus aliud forte castrum, quod Drahaus vocatum fuit, istud quoque castrum Recicz funditus exstirpavit, sicut regi placuit. Sic fuit elatus per regem predo domatus, Castra duo fregit Fridericus, namque coegit Rex hunc magnificus, cui post est factus amicus, Ac tenet inde fidem regi constancius idem. Eodem anno execrabilis facta fuit frugum terre sterilitas tam in Bohemia,
quam Morauia, ita quod multi pauperes pre fame et inedia discederent ex hac
vita. Matres nonnunquam urgente extrema necessitate materni affectus oblite
puerorum comedere morticinia sunt reperte. Siliginis mensura una, que stricho
vulgariter dicitur, triginta grossos Pragenses denarios, hoc est unam argenti
marcam mediam, in Morauia solvebat, in tantum enim famis molestia seviebat,
quod plurimos mortalis egestas furta, latrocinia et homicidia committere
compellebat. Tunc nempe in Morauia et fama volante rem factam intellexi, que
terrorem auditui et dolorem intulit meo cordi. Quidam adolescens tunc, quia
pane caruit, famem longam sustinuit, ita ut iam destitutus viribus corporis
quasi exanimis factus fuit; cum autem tam subito natura reluctante mori non
posset et se ipsum libenter interemisset, si licuisset, sibi cogitacio hec
subrepsit: furtum aliquod palam hominibus cernentibus committam, raptus et
captus mortis subibo sentenciam et sic saltem huius famis et vite miserabilis
angustias evadam. Fecit, quod cogitavit, mensale lotum solis fervori, ut
siccetur, oppositum palam rapuit, more furis lento gressu fugit, clamor fit a
sequenti populo; captus fuit, ut voluit. Quid plura? Cum miser iste fur
famelicus in via ad iudicium ducitur, furtum se fecisse et furem esse fatetur
et nisi, ut suspendatur velocius, importunis precibus cum lacrimis iam
semimortuus iudicem et omnem populum imprecatur, se ipsum constanter accusat et
vivere iam recusat. Cur autem ad mortem sic festinet, interrogatus respondit:
Misere vixi, fame tam valida cruciatus die noctuque fui diutissime, quod pro
gaudio reputo michi quamcunque brevem mortem, per quam mea longissima miseria
habeat tandem finem. Furtum Deo teste hoc commisi amore mortis, non sortis,
peto igitur, occidite me. Misertus est populus illius famelici hominis et
ereptum a vinculis saciaverunt suis elemosinis ex opere caritatis. Statim autem
post hanc sterilitatem Dominus dedit benignitatem et terra dedit uberrime
fructum suum. Capitulum CX. Quomodo Johannes, rex Bohemie, in Nurenberg curiam celebravit. Anno Domini MCCCXIIIo in festo Epiphanie Domini Johannes, rex Bohemie, qui vicarius generalis fuit sacri imperii per Germaniam, curiam sollempnem in Nurenberg celebravit, in qua fere omnes principes Alemanie et comites affuerunt, vel qui per se ipsos adesse non poterant, illuc saltem suos sollempnes nunccios transmittebant. In eadem curia preceptum fuit principibus et comitibus pluribus, ut domino Heinrico imperatori, qui tunc obsederat civitatem Florenciam, transmittere deberent homines pugnatores, quilibet pro posse suo, sicut placuit imperatori Romano. Mandatum huiuscemodi omnes pariter obedienter susceperunt et estate tunc sequenti congregatis exercitibus, ut imperatori prestarent obsequium, processerunt, sed heu morte imperatoris audita tunc ad locum certaminis minime pervenerunt. De prima prole regis Johannis. Anno Domini MCCCXIIIo in die beati Kyliani martyris regine Bohemie, domine Elizabeth impletum est tempus pariendi et peperit filiam suam primogenitam, quam nomine domine Margarete, imperatricis Romanorum, appellavit Margaretam. Hec Margareta iuvenis dat tempora leta Patri felici mitique sue genitrici. Rex vero Johannes tunc sextum decimum habebat etatis sue annum, regina vero Elizabeth vicesimum primum. Qualiter Johannes rex de morte patris sui doluit vehementer magna cordis sui passione. Eodem itaque anno rex Bohemie Johannes, imperatoris filius, infra octavas Assumpcionis de Praga cum pluribus Bohemie et Morauie nobilibus ad imperatorem, patrem suum, procedere cupiens est egressus. Cum autem venisset circa Nurenberg, propter adventum exercituum domini Nicolai Ratisponensis, domini Philippi Eystetensis episcoporum, domini Bertholdi de Henberg, domini Ludewici de Otingin comitum, domini Friderici, purggravii de Nurenberg, domini Vlrici de Slussilberg et plurium aliorum populus regis Bohemie Johannis est in multitudine et fortitudine sensibiliter augmentatus. Sic itaque in manu valida processit et usque in Sweuiam per Vlmam transiens rex pervenit. Ex alia autem parte Reni dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, cum domina Beatrice, matre domini Heinrici imperatoris, ducens secum magnates et comites plurimos et electam miliciam processit cum magno robore intraturus Ytaliam. Constitutum autem et condictum fuit, quod in Thurego, civitate Alemanie, sub uno termino et die omnes Alemanie principes, qui tunc parati fuerant ad prelium, deberent convenire, ut sic pariter conglobati caucius hostium cuneos penetrare et Ytaliam potencius possent intrare. Cum autem Johannes, rex Bohemie, congregacionis loco festinancius appropinquaret et iam ad monasterium quoddam sanctimonialium nostri Cisterciensis ordinis, quod Hekinbach dicitur, inter Vlmam et Constanciam situm, cum suo exercitu perveniret, ex infausto auspicio rumor inopinati casus regi procedenti occurrit, ipsumque abire retrorsum compellit. Venerunt namque legati non minus ingrati, quam inopinati, qui dominum Heinricum imperatorem sumpto toxico esse mortuum affirmabant et hoc per litterarum evidenciam in oculis gemencium declarabant. O quam acerbi doloris aculeus transfixit cor unigeniti filii, cum nuncciatur interitus serenissimi patris sui! O quante affliccionis et formidinis pavor irruit repente super nos et super universum exercitum, cum in exilio, in aliena videlicet patria constituti ab hostibus nullum haberemus subterfugium vel asilum. Hii namque, qui heri et nudius tercius timore patris domini, inquam, imperatoris gaudebant Johannis regis vestigia reverenter adorare, iam audita morte flebili ipsum hac opportunitate accepta querebant, utcunque poterant, occulte machinacionis insidiis molestare. In hac autem infortunatorum eventuum angustia mentem regiam tante magnanimitatis induit constancia, quod ex illo mentalis fortitudinis indicio populo fieret consolacio non pusilla, vehementem tamen dolorem in archivo pectoris pro patris morte filius sustinuit, sed hunc omnibus istius iuvenis senilis prudencia occultavit. Iste senex iuvenis septus racionis habenis Pectore gestabat gemitum, sed dissimulabat Per letum vultum, quoniam reputo fore stultum, Quod perturbatur nimium vir, quando gravatur Per pravam sortem, quoniam rex iste cohortem Totam lesisset, si se male tunc habuisset, Sed constans dixit: Quando pater hic michi vixit, Nullam tunc curam penitus tenui, neque duram Rem sum perpessus, sed ego quia sum modo pressus, Cura recens tangit me, sic dolor amplior angit, Nec sic despero, sed ab omnibus hac vice quero: Qui dilexistis patrem, mecumque stetistis, Ac huc venistis, quod dicatis, quid in istis Casibus expediat faciendum, quod modo fiat Utile tam nobis, quam proficuum bene vobis. Cui seniores saniori consilio responderunt: Ex quo, domine rex, imperator, pater vester, qui causa nostri itineris exstitit, proch dolor, ex hoc seculo emigravit, non aliud restat, nisi quod cum festinacione per viam, qua venimus, revertamur, ne ex mora, si quam fecerimus, periculis malorum hominum involvamur. Sermo hic in oculis omnium placuit, et factum est sic, unde qui processerunt euntes in exultacione, revertentes redeunt cum lamentacione. O miseria inaudita, quod ab isto rege glorioso et copioso suo exercitu triumphus aufertur victorie omni penitus sine pugna. Mors mordax tantum in capite momordit et membrorum universitas obstupescit et stupore percussa, quid agere debeat, plene nescit. Sic igitur cum rex cum suo exercitu inglorio revertitur, hanc latrunculorum rapacitas passim latenter aggreditur et quicquid sequestratim ab exercitu graditur, rapitur et aufertur. Vidi namque tunc aliquos de nostris morte aut vulneribus affectos iacere in via, quos manus leserat inimica, que heri et nudius tercius parata fuerat regi, quecumque mandasset, exhibere obsequia; et cum hec vidi, turbatus ex animo compassivo talia dixi: Tempore felici multi numerantur amici, Sors si mutatur, favor hinc populi variatur; Que non est stabilis, exstat dileccio vilis, Qui mea diligit et me negligit, ille malus fit. Res hec monstrata fuerat regi, quia strata, Que stetit aperta, nunc hanc custodia certa Premunit, claudit, cum vulgus in urbibus audit, Quod retro cedit exercitus, hunc quoque ledit, Quem collaudabat prius ore, timebat, amabat. Rex vero Johannes cum retrocedens in Nordeling, civitatem imperii, pervenisset, dominum quoque Petrum, Maguntinum archiepiscopum, suum alumpnum et amicum singularem, ex eadem causa esse reversum audivisset, dominum Conradum, abbatem primum Aule Regie, ad ipsum misit, et ut mutuum sibi prestare dignetur colloquium, cum instancia postulavit. Venit itaque idem dominus abbas me habens pro capellano ad dominum Maguntinensem archiepiscopum, qui tunc in castro suo dicto Erinvels fuit, quod situm est contra Pigwiam super Renum; pluribus tandem exhortativis sermonibus abbatis archiepiscopus inducitur, quod ad Johannem, regem Bohemie, se velle venire in Herbipolim pollicetur. Habebatur tamen tunc temporis, hoc est infra octavas beati Michaelis, inter Maguntinensem, Coloniensem et dominum Balduinum Treuerensem archiepiscopos circa Confluenciam civitatem pro negociis vacantis imperii triduanum colloquium, cui nos interfuimus et quid ibi factum fuerit, vidimus et audivimus. Quo peracto cum domino Petro Maguntino ad regem et reginam Elizabeth in Herbipolim venimus, ibique multis habitis consiliis et tractatibus dominus Petrus Maguntinus cum domina regina Elizabeth regnum Bohemie intravit, Johannes vero rex circa Renum hinc inde pertransiit et in comicia sua Lucenburgensi per unum annum fere integrum sic permansit et interim frequenter pro negociis imperii vacantis laboravit; in sua vero absencia disponente Deo magna stetit pax in Bohemia. De secunda filia regis Johannis Bohemie. Anno Domini MCCCXVo tercio decimo Kalendas Junii hora prima nata
est domino Johanni, regi Bohemie, comiti Lucenburgensi, Guta filia secunda, in
cuius nativitate populus conturbatur eo, quod nasciturus filius sperabatur. Hoc
mater huius puelle domina Elizabeth regina considerans me audiente sic dixit:
Quia quasi nemo istum puerum diligit, eo ipsum me merito uberius diligere
oportebit. Capitulum CXI. De quodam pulchro miraculo, quod accidit circa corpus Christi sub sacramento. Anno Domini MCCCXIIo ad corroboracionem sancte christiane fidei sub sacramento sui sacrosancti corporis ipse Jesus Christus, unigenitus Dei filius, salvator noster, clementer dignatus est subsequens miraculum operari. Cum enim in partibus Morauie in oppido, quod usque hodie Ybanicz dicitur, ante festum Pasche in ipso die Parasceues ad sanctam communionem corporis et sanguinis Christi secundum consuetudinem in ecclesia copiosa turba fidelium convenisset, ecce super excrescente numero populi communicare eodem die cupientis ipsi multitudini sufficere non poterant hostie integre, que pridie hoc est in Cena Domini consecrate fuerant et ad diem sequentem Parasceues pro communione populi reservate. Unde sicut iam pia et ecclesie consuetudo obtinuit, factum est, quod sacerdos, dicte ecclesie vicarius, plures hostias per particulas diminutas frustatim divideret, ut sic cibi vitalis alimonia tante plebis tam devote letificaret esurientes animas et cibaret. Novissime pluribus illum panem celicum sub specie tantum modice particule contentum ab altari de manu sacerdotis devote suscipientibus accessit vir unus, filius diffidencie et modice fidei, qui exiguam Dominici corporis partem a sacerdote in os suscipiens corde statim tacitus et mente incredulus loquebatur cum murmure: Quid aut quantum accepisti? quante putas virtutis aut qualis efficacie tam exilis porciuncula in te esse poterit? Certe modice aut nullius! Utinam hodie ad altare non venissem! tantum utique michi valuisset omnino a communione abstinuisse, quantum tam exiguam particulam recepisse. Sed hec et similia illo intra se perverse variis blasphemis cogitacionibus cum indignacione et diffidencia revolvente subito ipsa hostia sancta, de cuius modica quantitate ille homo miser, misteriorum divinorum nescius, iam paulo ante causabatur, tantum excrescere et augeri sensibiliter in ipsius suscipientis cepit ore, ut buccas illius impleret utrasque et hyans os claudi inopinata magnitudo non permitteret, eo utique operante talia, qui corporaliter sub sacramento latuit, qui nec minor est in minimo, nec maior est in magno. Et licet nova illa aucta quantitas illius hominis dencium morsibus tereretur, nequaquam tamen potuit ab eodem incredulo deglutiri. Stat homo ille tremens, iugulari timens, solus sibi conscius, quid secum tacite ageretur, unde ipsum sacramentum Dominici corporis, quod propter suam diffidenciam ad sue solacium anime indignus fuerat suscipere, necessitatem paciens, mortem metuens, manum in os mittens vix cum labore et dolore extrahere potuit hostie sacrate particulam, quam iam antea propter sui brevitatem omnino duxerat contempnendam. Et quia propter lamentabile incendium, quod per Vngaros, factum fuerat, eadem ecclesia in suis muris adhuc habuit rimulas plurimas et fissuras, ad unum ecclesie parietem ille homo totus anxius se applicans in una muri fissura corpus Dominicum, quanto profundius potuit, secretissime collocavit. Quibus peractis ad domum suam, satis in se ipso homo confusus ille reversus, in amaritudine anime sue recogitans omnia, que sibi illo die tam mirabiliter contigissent, mox divina ipsum visitante gracia, acriter remordente consciencia ex toto corde compungitur, fundit ubertim lacrimas, surgit cum dolore, ad suum confessorem currit, cui, ut sibi per ordinem evenerat, rem exponit. Confessor confitentis verba audiens, gemitibus eius compaciens vehementer, homine reo ipsum ducente, ostendente quoque sibi locum, in quo corpus Domini irreverenter absconsum fuerat, cum reverencia ipse conatus est inde excipere illam hostiam salutarem. Mira res, cum prima vice presbiter manum immissam de rimula muri extraheret, ex recenti sanguine extremitas digitorum, quibus illam hostiam in antro muri tetigerat, evidenter apparuit cruentata. Stupet presbiter, accedit timor stupori, vice tamen altera tremulam manum mittit ad rimam. Cum vero hostiam sanctam de latibulo muri produxisset ad lucem presbiter, statim ex diversis partibus eiusdem hostie veluti ex venis humani corporis sanguis copiosus cepit effluere adeo, quod non solum sacerdotis digiti, verum eciam quoque et murus in parte aspergeretur et terra. Hoc stupendo viso miraculo exclamat sacerdos et orat; plorat laycus et timet, et ad tam grande spectaculum, quod latere nequaquam potuit, occurrunt illuc populi universi percucientes pectora sua hec videntes; plurimi vero in hympnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui tam magna fecit in ipsorum ecclesia, qui et sic dignatus fuerat illo die sue salutifere passionis memoriam tam mirifice renovare. De eadem materia. Venerabilis autem in Christo domina Gisela, abbatissa in Ossla, quod monasterium valde illi oppido est vicinum, tam celebre factum esse miraculum audiens, assumptis sibi filiabus suis pluribus, eiusdem monasterii sanctimonialibus, illuc venit. Quibus rem gestam et cruentatam hostiam evidenter cernentibus et adorantibus reverenter, uni ipsarum pre ceteris suis consodalibus videndi illud divinum misterium largior a Deo gracia data fuit. Ipse enim, qui sub illo sacramento visibili invisibiliter latuit, faciens prodigia in celo et in terra, subito illius sanctimonialis cordis oculos aperuit et ipsius animam tam excellenti cognicionis et consolacionis lumine illustravit, ita quod vidit in lumine illo lumen, quod ceteri, qui aderant, non videbant; immo in illa visione mirabili tanto divine benediccionis rore irrigata fuit in spiritu, quod se amodo nequaquam eadem ancilla Christi continere poterat, quin rivi lacrimarum illius fontis, qui interius eruperant, indices largissime de oculis capitis exterius effluerent incessanter. Cur autem saltem aliquando non cessaret a tam immoderatis lacrimis, interrogata respondit: Deum salvatorem et sponsum meum vidi in carne mea licet immerita, modo quidem mirabili, non more communi, sed specie et facie, sicut placuit ei, qui ostendere voluit se michi, et iam sufficit michi, secretum meum michi. Post hoc sine intermissione continuatis fletibus eadem divini agni pedissequa ibat et flebat, mittens semina sua et sequenti die undecimo, que seminaverat in lacrimis, metens in gaudio, ex hac vita transiens feliciter in Domino requievit. Item de eodem miraculo. In illo tempore circa festum Ascensionis Domini illustris domina Elizabeth, regina Bohemie et Polonie, felicis recordacionis domini Wenceslai, eorundem regnorum regis, Aule Regie fundatoris primi, filia, ad partes Morauie veniens omnia, que circa illam hostiam salutarem facta gloriose fuerant, ex relacione veridica domine abbatisse de Ossla et a pluribus aliis fide dignis, que hiis, que acciderant, presentes fuerunt, audivit, unde ex ingenita sibi devocione piis ardenter mox estuare cepit desideriis, ut illud tam salutiferum videre posset et mirabile sacramentum. Disponente igitur Domino opportuni temporis hora captata ad oppidum illud venit, ubi, ut sacramentorum ipse autor voluit, multa primariarum precum instancia a populo de tante regine presencia exultante tunc datum obtinuit, quod prius duntaxat videre et adorare humiliter affectabat. Quantis autem excessivis gaudiis regine inclite super tanti doni beneficio intus exultaverit spiritus, hoc per exultacionis tripudium lucide exterius ore et opere declaravit, et qui vidit, testimonium perhibet de hiis. Quia cum venerabili in Christo patre domino Conrado, primo abbate Aule Regie, ego, ipsius servitor, tunc affui et michi illum thesaurum preciosissimum cum decenti monstrancia custodiendum et in Aulam Regiam deferendum regina devotissime recommisit. O tu sacratissimum corpus Domini nostri Jesu Christi, me ciba et adiuva in extremis vite mee. Amen. Pane tuo Christe, quo clam nobis tribuis te, Digne, rex fortis, me pascas tempore mortis. Capitulum CXII. Incipit tractatus breviloquus de serenissimo principe domino Heinrico septimo, Romano imperatore, et prosperis suis successibus. Fuit in partibus Germanie in comicia Lucenburgensi comes prepotens et strenuus nomine Heinricus, qui sibi nobilem genere nec degenerem moribus de preclara comitum Hanogouie et Hollandie prosapia exortam duxit matrimoniali federe uxorem, dictam proprio vocabulo Beatricem, qui more coniugali diebus plurimis convixerunt et legitime cohabitacionis interveniente connubio tres filios genuerunt, Heinricum, Walramum et Baldwinum. Factum est autem, ut cum prefatus comes Heinricus cum domino Johanne, duce Brabancie, bellum campestre committeret, amissa vita pariter et victoria in eodem prelio mortuus succumberet. In eodem conflictu mortui sunt cum eo fratres eius duo, dux vero Brabancie prevaluit, secum enim in parte sua Coloniensem archiepiscopum ac insignis milicie robur immensum tunc habuit. Defuncto autem patre surrexit primogenitus eius pro eo, et factus est comes Lucenburgensis gaudente et volente populo universo. Ut autem litis antique materia ad unitatis et nove pacis rediret vinculum, cogitaverunt tam ducatus quam comitatus seniores populi aggerere inter heredes sacrum matrimonii legitimi ligamentum. Intervenientibus igitur tractatibus plurimis Heinricus, iuvenis comes Lucenburgensis, duxit legitima pro uxore Margaretham virginem, filiam Johannis, Brabancie ducis. Sic lis cessavit, cum coniugium sociavit Tales heredes, quos separat antea cedes. Tunc Margaretha datur Heinrico bene leta; Nam Brabantissa fit Lucelburg comitissa. Hii autem duo coniuges legi intendentes divine a primevo cohabitacionis sue tempore servire non desinunt Domino in timore incedentes in mandatis Dei sine querela, debito inter se constringuntur amore, conveniunt iuvenes, Sed se domonstrant moribus esse senes. Deo nichil preponunt, iusticiam et iudicium in omni tempore faciunt, seque omnibus amabiles et affabiles reddunt, superioribus honorem, equalibus amorem, subditis favorem dant. Benedixit vero Deus huic comitisse, quia concepit et peperit filium suum primogenitum, cui Johannes imponitur in regeneracionis baptismate nomen, et audierunt vicini et cognati, quia magnificavit Deus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Cum nomine suo puerum vocari vellet Heinricus comes, respondens mater: Nequaquam, sed vocabitur Johannes. Demonstrat nomen huius pueri, quod et omen Debeat augeri sibi semper, eumque tueri Gracia divina cupiat de quaque ruina. Natus est autem puer iste Johannes anno Domini MCCXCVIo in die sancti Laurencii martyris, qui postea quarto decimo etatis sue anno factus est rex Bohemie, sicut in superiori reperis leccione. Tam ingens autem viguit in hiis coniugibus virtutis meritum, quod non solum sibi, sed et aliis apportaret promocionis premium. Cum enim mortuo domino Reimundo, Treuerensi archiepiscopo, sedes Treuerensis vacaret, predictus Heinricus, comes Lucenburgensis, sedem apostolicam visitavit et Baldwino, fratri suo iuniori, licet minor esset annis, apud dominum Clementem papam quintum illius archiepiscopatus vacantis cathedram procuravit. Hoc est quod glisco, Baldwinus ad archiepisco- Patum pervenit, hec tunc sedes bene venit Pro prece non precio, quia pro nummis solet hyo Vendi, non aliqua prelacio, cum sit iniqua Lex, cum summa datur, quod episcopus efficiatur Quis vel prelatus, hic fit digne reprobatus. Nam qui mercatur prelaturam, reprobatur. Hec est namque via, per quam graditur simonia, Et confunduntur, quicunque per hanc gradiuntur. Hinc hic profecit, quia nunquam talia fecit. Factus est itaque Baldwinus archiepiscopus Treuerensis, gaudet Heinricus, frater ipsius, comes Lucenburgensis, Nam tunc est factus amborum forcior ensis. Contingunt enim horum duorum fratrum dominia se invicem continuo, et ideo
facta est utraque sanior condicio. Non longe vero postea cum Albertus,
Romanorum rex, per Johannem, patruum suum, occisus esset, et sacrum imperium
vacaret, dominus Baldwinus, Treuerensis archiepiscopus, fraterne dileccionis et
accepte promocionis non immemor factus cottidie cogitabat et animo revolvere
cepit, qualiter Heinricum comitem, suum fratrem, ad sublimacionem imperii
extollere posset. Adiit igitur dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum,
sibique sue voluntatis ardens et archanum aperuit desiderium, postulat quoque
affectuosis precibus, ut suum dirigat propositum et votum. Dominus vero Petrus,
Maguntinus archiepiscopus, non diu precibus petentis restitit, sed facili
benignitate annuit; nam et ipse amore non infimo comitem eundem, pro quo
Treuerensis supplicat, dilexit. Civitas namque Treuerensis hunc dominum Petrum,
Maguntinum archiepiscopum, genuit et fovit et pavit, unde fratri Treuerensis
archiepiscopi de honore quolibet prompciori mente favit. Sic igitur hii ambo in
Heinricum comitem Lucenburgensem secrete consenciunt et qualiter preconcepta
perficiant, mentis studio discuciunt sedulo et revolvunt. Dominus autem
Maguntinus cum esset senior, sanior fuit in consiliis et in promovendis tam
arduis imperii negociis. Cum igitur ex imperialibus privilegiis archiepiscopus
Maguntinus in eleccione imperatoris decanus sit et ipsius intersit alios
principes electores ad eleccionem convocare, quando voluerit, epistolas cum
mandato electoribus principibus dirigit, ipsosque ad statutum eleccionis locum
et terminum invitavit. Porro domino Maguntino apud singulos electores principes
instanter laborante et comitis negocium eo fidelius quo sincerius procurante
omnes in comitem Lucenburgensem, ut eligatur in Romanorum principem, concorditer
consenciunt et sua vota in ipsum dirigunt et transfundunt. Capitulum CXIII. De legali eleccione domini Heinrici imperatoris et de prima coronacione ipsius anno Domini MCCCVIIIo. Cum tempus eleccioni statutum advenisset, principum electorum universitas in Frankenfurd super Moganum coadunata est; iste est enim locus eleccioni Romanorum principum deputatus. Quod autem prius diutine deliberatum fuit, nunc subito fit, nam voce clamosa annuentibus electoribus Heinricus comes Lucenburgensis rex Romanorum publice predicatur, ad quam vocem tota cohors populi letatur. Convenerunt namque principes in unum concorditer et canonice statuentes ipsum Heinricum comitem regem suum. Ex hoc letantur omnes et congratulantur Electo regi, facturo consona legi, Urbs est gavisa Frankenfurd, sunt ibi visa Gaudia multorum, qui tunc aderant, populorum. Gens gaudet tota, cui fiunt talia nota, Et gaudet merito, quoniam sub rege polito Virtutum flore, qui se rexit sub honore, Ulterius stabunt, securius hinc habitabunt. Nam sub pace pia stetit ipsius comicia Semper secure, spolii non sunt ibi cure. Hoc bene mercator scit quilibet atque viator, Quod bona cotidie pax est illi comicie, De qua rex iste fuit assumptus. Sibi Christe Hoc totum prestas, hunc exaltas et honestas. Rex hic magnificus, virtutis, honoris amicus, Iustus, pacificus ac veridicusque pudicus, Constans, discretus, prout expedit et bene letus, Audax, expertus, sapienteque mente disertus, Et sua persona satis est bene digna corona, Nam sua persona fert laudis plurima dona, Namque frequens orat, clerum reverenter honorat, Et quecunque fidem tangunt, tenet artius idem; Unde quasi forma vite fuit et quasi norma Recte vivendi, quia non poterat reprehendi Talis in ulla re, quem quivis debet amare. Sed quid prodest huius regis novi verbis commendaticiis extollere laudum preconia, cum plura, quam narrari poterint, fecerit opera preclara, que multorum in se sculpsit tenax memoria. Intuemini, quantus sit iste, qui ingreditur ad salvandas gentes. Iste est itaque rex iusticie, qui omnes partes Alemanie sub optima tranquillitate posuit et pace. In silvis lignorum et in camporum latibulis, in quibus frequenter latrocinia temporibus Alberti regis committebantur et homicidia, sub rege isto Heinrico facta est securitas et pax firma; hoc namque ego ipse sepius audivi, cum partes Germanie pertransivi. Odor eciam bonus boni nominis huius regis, qui de virtutibus ipsius variis emanabat, plures non solum principes et comites de Germania, sed eciam de Gallia ad se plurimos attrahebat. Idem autem dominus Heinricus cum anno Domini MCCCVIIIo circa Adventum Domini electus in Frankenfurd fuisset, statim in sequenti festo Epiphanie Domini in civitate Aquisgrani legaliter et magnifice regali diademate per dominum Johannem, Coloniensem archiepiscopum, suum consanguineum dictum de Wirdenburg cum sua coniuge domina Margaretha sollempniter coronatus est; ex quo ipsi accrescit maior gloria, maior familia, ipsiusque gloriosior apparet curia. Celebris quoque eius facta est fama in universa terra, omnes in pace sub hoc rege habitant, Deum et regem collaudant. Pervenit eciam ad dominum Clementem papam quintum magnum nomen regium, qui ratificavit omnia, que facta fuerant, legitime circa ipsum, adiecit denique papa regi facere hanc graciam, quod ipsum vocaret ad eam, que diu vacaverat, imperialem coronam. Affluunt eciam de Ytalie et Lombardie partibus legati plurimi ad eum, qui petunt id ipsum invitantes regem ad civitates fortissimas ipsorum. Vocantibus rex annuit, sed tamen venire sano usus consilio pro tempore distulit. Disposuit namque prius omnes civitates in Alemania imperii visitare et in ipsis statum congruum ordinare. Quod cum faceret, interim se semper ad viam versus Galliam preparat. Erat autem rex iste divinis intentus officiis, ita quod omnes horas diei una cum regina diebus audiret singulis. Ut autem contemplacioni plus intenderent et se ab occupacione retraherent, rex solebat et regina se quadam cortina de rubeo cyndato facta circumdare sub officio misse, nullus autem ipsis appropinquare tempore misse presumpsit, nisi qui vocatus ex nomine fuit. Consueverunt in missa qualibet ad altare bis cum devocione accedere, reverenter offerre et benediccionem sanctam suscipere a sacerdote, vigilias omnes beate Virginis in pane et aqua ieiunabant, omni sexta feria se a peccatis coram confessore suo expurgabant et mense quolibet ad minus semel sanctam communionem corporis et sanguinis Dominici devotissime suscipiebant, inania verba more claustralium evitabant, verbum vero Domini et predicacionem aure simplici, corde humili eo devocius, quo libencius audiebant. Quociens autem verbum predicacionis audiere, humilitatis instinctu, corde et corpore humiles, solebant in terra solotenus residere. O insignis humilitatis nobilitas, qua quanto plus deprimeris, tanto plus apud Deum et homines proficis et succrescis! Vestibus simplicibus non deauratis regis et regine induitur humilis simplicitas, ita ut qui eos videas, religiosas pocius quam seculares personas fore putare valeas. In vestimentis hic fit discrecio mentis, Nam mens divina sub veste latebat ovina. Celi thesaurum sitit hec, hinc despicit aurum, Quod decorat vestes; plures hiis sunt michi testes, Hec qui viderunt, illic mecunque fuerunt. Ne eciam eiusdem regis iudicium extra equitatis semitam oberraret, secum religiosas et conscienciosas personas, quibus regebatur [in] consiliis, frequenter habebat, ipsisque sigilla sue maiestatis committere solebat. Dominum namque Heinricum virum utique non minus moribus divinum quam eruditum, abbatem de Willeriobenad nostri Cisterciensis ordinis secum rex habuit, cui sua sigilla et negocia commisit, ut si forte regalis stricte sentencie severitas modum quandoque excederet, iste religiose temperamento clemencie ad regulam queque reduceret. Idem autem dominus Heinricus, regis cancellarius, exigentibus suis devotis meritis usque hodie est in Tridentina sede episcopus. Ex omnibus autem, que tunc vixerunt feminis, hanc reginam Margaretham singulariter me iudice Dominus preelegit, ipsamque ad exemplar ceteris posuit, quam feminei moris et benignitatis preclaritas speciosius insignivit. Hec est devota, celestia premia tota Mente sitit, mitis, humilis, quasi florida vitis, Fructificat flores virtutis, eam quoque mores Ornant feminei, color indicat hinc faciei Mentem sinceram, meram, sermoneque veram; Laude stat hec digna varia regina benigna, Sic Margaretha manet hinc in honore repleta. Quante autem devocionis fragrancia huius felicis imperatricis animus estuaverit, ex hoc cognosci poterit, que ipsa locuta fuit. Quadam enim vice, cum eadem regina cum rege in Helprunna esset, quendam secretum locum quasi oratorium oratura intravit, ibique sola assumpta tantum comitissa Juliacensi aliquam moram traxit. Dominus autem Conradus, abbas primus Aule Regie, quia habebat causam arduam, cum reverencia petito introitu est ingressus ad reginam; peracta autem legacione ipsum abbatem regina alloquitur hoc sermone: Domine, inquit, abba, rogo, quod nemini dicatis, quod iam dico vobis. Tedet animam meam et molestat me valde, et sum conturbata pro eo, quod facta sum et esse debeo deinceps regina; utinam hoc fieri posset, quod non essem. Admiratus autem abbas humilitatem tantam dixit ad reginam: Domina regina, cum Dominus vos de toto mundo ad hoc elegerit, ut regina Romanorum sitis et cum vestra sublimacio orphanorum et religiosorum et, quod magis est, omnium hominum sit consolacio, placere debet vobis ista divina vocacio; miror autem multum, quid cor vestrum moveat ad talia dicendum? Cui illa dixit: Nichil tantum movet me, nisi hoc, quod meo creatori modo in contemplacione, devocione et oracione tam sincere mente tranquilla, anima pacifica, corde puro non valeo famulari, sicut semper hactenus a iuventute mea facere consuevi. Ex hiis verbis quilibet intelligit, quid in istius femine corde latuit. Electo itaque rege isto Heinrico eodem anno signum magnum apparuit in celo, quod divine consolacionis evidens exstitit prefiguracio. In nocte namque Nativitatis Christi, cum ad matutinarum vigilias in Aula Regia surgeremus, tria signa triplicis crucis in splendore prelucide nubis conspeximus, quodquod autem vidimus admirantes nimium, quia nunquam rem huiuscemodi vidissemus, pariter testati sumus. In medio vero crucis medie stabat luna, ac si pro clavo fuisset artificialiter ibi fixa; summitas quoque illius triplicis crucis celos videbatur in vertice tangere, pars vero inferior terre putabatur ab omnibus quasi radicitus inherere. Hoc signum ut audivi, ubique a vigilantibus tunc et considerantibus visum fuit, et ut vulgata refert opinio, communis pacis commodum, quod in Alemania sub isto monarcha viguit, premonstravit. Quid tria signa crucis monstrant nisi gaudia lucis, Pacis dant signum, quia crux fugat omne malignum, Hoc omnes scimus, ac credendo reperimus. Capitulum CXIV. Qualiter Heinricus imperator septimus ad partes Lombardie pervenerit et ibidem gloriose triumphaverit anno Domini MCCCXo. A primevo eleccionis tempore iste gloriosus athleta imperator Heinricus tacite consideracionis perpendiculo non cessabat cottidie mentaliter revolvere, quomodo in commune bonum toti ecclesie proficeret, et Augustus re et nomine diceretur et fieret. Animadvertens autem omnem potestatem et virtutem a Deo originaliter effluere, ad ipsum mentis aciem cepit erigere in sua scrutans meditacione, in quo in suo officio posset altissimo acceptabilius deservire. Immisit autem Dominus in cor eius, visumque est bonum in oculis cogitacionis sue, ut instaurato generali passagio terram sanctam, quam sibi Deus in hereditatem peculiariter elegerat et sanguine suo precioso dedicaverat, quantocius visitaret, ipsamque, quam Tartarica spurciciosa gens occupat, divinis innixus presidiis recuperaret. Ut autem huius tam pie concepcionis propositum eo commodius, quo ordinacius laudabilem sortiri posset effectum, regalis industria hoc ordine censuit fore in hoc sancto negocio procedendum. Porro primitus a papa imperiale disposuit suscipere diadema pacemque facere in tota occidentali ecclesia, ut sic imperialis dignitatis ac authenticati nominis insignitus gloria plures eo ad suum intentum attraheret, prophanisque nacionibus terribiliorem formidinis vim inferret; magnum namque nomen Romani imperatoris ab inicio terrorem maximum incutere consuevit hostibus universis. Nomen cesareum belli portare tropheum Consuevit, lite semper vicit, quia rite, Quando solet dici cesar, fugiunt inimici, Nam cesar cedit hostes, victorque recedit. Non solum autem hec cesar magnificus ex se ipso cogitavit, sed ad tam ardua negocia ipsum vocacio apostolica, quam Lombardica sedulo invitavit. Prompcius autem laborem aggredimur cuiuslibet operis, cum voluntas non remurmurat precibus postulantis. Postquam igitur Heinricus imperator Johannem, filium suum, ad regnum Bohemie transmisisset, exercitumque validum contra Ebirhardum comitem de Wirtenberg direxisset, aliaque sua negocia in partibus Germanie, quantum in duorum annorum spacio fieri potuit, disposuisset, ipso anno Domini MCCCXo in festo beati Michaelis congregato de Alemania invicto exercitu de Columbaria exivit, et versus partes Gallicas iter suum direxit; in via vero rex felici comitante fortuna nullum resistencie hostilis pertulit obstaculum, donec ad Mediolanense perveniret confinium. Januenses vero et Pysani leto imperatoris audito adventu inclita missa milicia regis exercitum notabiliter auxerunt, suisque se mandatis et obsequiis fideliter ab illo die et deinceps applicuerunt. He namque uberes urbes et predivites, Janua videlicet et Pysa, imperatori usque ad diem defunccionis sue fideliter astiterunt posse toto, mente sincera. Tunc acuunt enses cum Pysanis Januenses, Omnes armati stabant, explere parati Cesaris edictum, quia cor non est ibi fictum, Sed pleno corde regem querunt purl amorde. Videns autem cesar Heinricus, quod fortem exercitum haberet, magnaque pars civium Mediolanensium sibi faveret, animoso impetu ipsam civitatem aggreditur, et post paucos dies hanc, quam obsederat, fretus victoria urbem ingreditur. In ipsa civitate Mediolanensi cum iam pax esse creditur, concitata turba exercitum cesaris turbare incaute nititur, acerrimum iterum et iterum bellum intra muros civitatis committitur. Gens effrenis Lombardica, que vincere voluit, non valuit, Deo pugnante vincitur, prosternitur, foras eicitur et more bellico superatur. Et sic fit victa Lombardica gens maledicta, Que contra legem hunc vult offendere regem, Qui pacem facere venit, pacemque fovere. Tandem vero cum totalis Mediolanensis cessasset rebellio, ex omni tam cleri quam populi communi peticione et consilio anno Domini MCCCXIo in die Epiphanie Domini in ecclesia beati Ambrosii cum maxima sollempnitate et decencia dominus Heinricus rex una cum domina Margaretha regina corona ferrea est legaliter coronatus, ceterisque ad hec requisitis apparatibus gloriosissime insignitus. O preclara, bona, felix ferrata corona! Digne gaudere debes, tu namque iacere Iam consuevisti, lugens facie quasi tristi; Vilibus in pannis fetuisti pluribus annis. Nullus curavit te regum, nec baiulavit Per tempus multum, nec prestiterat tibi cultum, Solus rex iste modo temporibus tulit hiis te. Hinc caput ornabis regis, quem magnificabis. Demum domata Mediolanensium protervia cesaris exercitus ulterius proficiscitur et obsidione in gyro circumdat civitatem rebellium hominum, que Cremona dicebatur; hec vero invicte cesaris potencie diu nequaquam resistere potuit, unde vi bellica capta fuit. In hac urbe plures ipsius incole in ore gladii corruerunt, plurimi in Brixiam fugerunt, reliqui quoque datis dextris ore, non corde cesari adheserunt, perfidiam autem suam ostenderunt, quando subito post recessum cesaris contra ipsorum capitaneum insurrexerunt, ipsumque occidere conati sunt. Tandem correccio cesaris tales compescuit et inibi pars imperii prevaluit. Post captam Cremonam cesareas acies direxit rex contra Brixiam. Est autem Brixia civitas non minus opulenta, quam turribus excelsis optime munita, ita quod inexpugnabilis putabatur penitus ex vi humana. Hanc namque civitatem referunt chronice, quendam imperatorem Fridericum nomine annis novem in magno robore obsedisse et tandem ab ea frustratum spe et victoria inglorium recessisse. Huius tamen urbis firmitas hunc regem non terruit, qui Deum propugnatorem propicium, cor leoninum, exercitum validum habuit et adduxit. Diebus igitur singulis robur impugnantis multitudinis urbem uberem hostilibus ludis aggreditur, de muro tamen et fossatis iaculorum silvis, lapidumque acervis evolantibus viriliter resistitur et iste usus bellicus iterum et iterum repetitur et novus cottidie bellandi modus ab infestantibus invenitur. Pre omnibus autem, qui bellicis exerciciis insudabant, animositas domini Walrami, fratris domini Heinrici imperatoris, Brixinensibus plus molesta quam infesta fuerat; ipse namque prope urbis fossatum incaute suum fixerat tentorium, ut omni tempore manus eius paracior esset ad prelium et vicinior ad bellum. Sed heu talis vicinitas vite sue attulit metas. Uno namque die, cum iste tyro strenuus intrepidus nichil mali suspicatus iuxta tentorium suum staret, iaculo ex balista de muro misso letali vulnere percussus et subito postea mortuus est. Heu iuvenis fortis suscepit vulnera mortis, Qui fuit insignis, animosus tyro, benignis Moribus ornatus, Walramus vir bene gratus, Cesaris Heinrici fuit hic germanus, amici Hunc flent defunctum, populum tu conspice cunctum, Flereque tam multum, quod inungit lacrima vultum. Nunc rogo te Christe, fac, quod vir nobilis iste Tersis peccatis iungatur in arce beatis. Mortuo autem Walramo, fratre suo, animus regis ad acriorem vindictam adversus Brixinenses exacuitur et quod nunquam de obsidione huius urbis recedere velit, nisi ipsam prius vicerit, sub iureiurando seriosus pollicetur, unde post iracundie verba austerior sevit pugna. Erant autem cum cesare tunc quatuor cardinales, qui missi a domino Clemente papa quinto ipsum Rome coronare venerant, qui cesari consulebant, ut ab obsidione Brixie desisteret, Romeque imperialem coronam susciperet et sic denique ad primum propositum rediret, quibus tunc non annuit, sed quod dixerat, servare disposuit. Sencientes itaque Brixienses acerbioris acredinis furore cesareum exacerbatum animum, timor et tremor venerunt super eos nimium, ita quod velut emortui vix spirarent tribulato corde spiritum anxiatum. Sciebant autem, quod leo rugiens foris extra muros recubans, qui aquilas Germanie adduxerat invictas, vincens vinceret, et nisi gracia intercederet, uber urbs cum suis incolis fame, fumo et ferro misere interiret. Virtus igitur urbis confusa est et elanguit, et quilibet se non moriturum, sed pocius se iam mortuum funebri lamento deplanxit. Quid igitur gens inclusa in hiis faciet angustiis, cui de propriis iusticiis nulla prorsus suppetit spes salutis? Certe inter eos erant nonnulli, qui in scripturis sacris legerant: Reges Israhel clementes sunt, et quia decet regem clemencia stabilire thronum suum, hii imperitum, desperatum et indoctum docent populum, ut qui de sua iusticia et potencia fiduciam non habebant, ad querendam clemenciam regie pietatis humiliter se convertant. Placuit hoc consolatorium eloquium in oculis omnium gemencium populorum. Erecti igitur primitus per stolidam audaciam graciam queritant et erecti per amenciam clemenciam regalem implorant. Factum est igitur summo mane, in articulo diei undecimi kalendas mensis Octobris populus ultro aperit portas clause urbis et plebs innumerose multitudinis catervatim procedit discinctis vestibus, nudis pedibus, ligatis in collo funibus, qui more lugubri vere penitencium ad tentorium regium pariter appropiant et omnes simul corruentes super facies suas in terram, vocibus flebilibus lamentabiliter exclamant: Miserere nostri domine imperator clementissime, miserere nostri, aperi, pie domine, oculos tuos et vide humilitatem gemencium servorum tuorum; ecce vitam nostram, corpora nostra, uxores et liberos nostros et omnia, que habemus super terram hanc, in manus tue gracie resignamus. Domine pie rex, fac cum servis tuis, quod placitum est in oculis tue pietatis. Sed numquid obliviscetur misereri gementi et penitenti populo cesar iste piissimus, cum quo ab infancia crevit miseracio? Nequaquam! Misertus est namque populi istius cesar Heinricus, misericordie amicus, et statim cessavit quassacio impugnantis manus. Ad imperium autem et nutum cesaris humus immittitur fossatis, murorum fortitudo, turrium altitudo infirmatur et frangitur et delecto muro per fossatum venienti cesari planus transitus preparatur. Nolebat enim magnanimus cesar iste per portarum urbis transire angustias, sed ubi maior murorum exstiterat municio, ibi parari mandaverat latissimam sibi viam. Dixit et statim fit. Sic Brixinensis urbis robur domat ensis Istius Augusti regis dictamine iusti Iudicii; lese maiestatis quia sese Crimine leserunt, quando regi restiterunt, Et proprio capiti Brixinenses modo triti Stant sic attoniti, ne sint occasio liti Ipsis vel relique genti, que vivit inique. Post hanc victoriam scripsit pater filio hic annotatam epistolam: Heinricus, Dei gracia Romanorum rex semper Augustus, illustri Johanni, Bohemie regi, primogenito et principi suo karissimo graciam suam et omne bonum. In omnem terram sonus noster exivit, ut credimus, et in fines orbis terre, postquam ad partes Ytalie venimus, opera nostra pervenerunt magnifica pacem iusticia comitante. Licet quorundam rebellium et presertim Quidonis de la Turre nitentis in aquilone ponere sedem suam, ut similis videatur regi regum, ac Cremonensium perfidia, iusticie et pacis emula, latitans in abditis, ut perderet innocentem, preconceptum virus ausu nephario in partum prodierit et molita fuerit telam pacis et unitatis, quam nostris texueramus manibus, diripere, reddens nobis pro benignitate contemptum, pro gracia contumeliam ac illa stipendia, que mus in pera, serpens in gremio et ignis in sinu iuxta vulgare proverbium suis hospitibus largiuntur, ad quorum tamen nequiciam edomandam dextra Domini, per quam regnamus et vivimus, nobis propicia affuit, et leo noster fortissimus vindictam sumpsit de inimicis pro libitu voluntatis. Novissime autem Brixianis tanti sceleris non ignaris, quorum adeo incaluerat duricia, ut fere illud moralis philosophi dictum impleretur in eis: hec est humani cordis duricia, ut non alios periisse estiment, nisi perire conspiciant et se ipsos, ad cultum nostrum redire nolentibus cesar magnanimus ad Brixianorum ipsorum oppida aquilas direxit invictas et nonnullis ex eis ferro et igne demolitis tandem civitatem Brixie, que nonnullas rebellium suorum tam Mediolanensium quam eciam Cremonensium et Tuscorum reliquias continebat, cum suo felici et glorioso circumsedit exercitu et post nonnullos insultus habitos hinc et inde et capitanei sui capcionem et interitum, demum Brixiani memorati fossis cesareis circumsepti, ut unus quidem manus eius effugere minime posset, quos horrida fames stimulabat, proxima die sabbati, festum beati Mathei apostoli precedenti, ad nostra et imperii mandata funes tenentes in collis, coacti venere reatum suum palam tam coram nobis, quam reverendis patribus dominis Sabinensi, apostolice sedis legato, Albanensi et Ostiensi episcopis ac Luca de Flisco, sancte Marie in Via lata diacono cardinali profitentes ipsamque civitatem, personas ipsius ac bona in nostris manibus libere omni condicione cessante posuerunt, veniam de commissis humiliter implorando. Quibus tantummodo ob apostolice sedis et ad eorum cardinalium exactivam instanciam vitam benigne duximus indulgendam, eis in exilium, qui huiusmodi rebellionis principales fuerant, relegatis; fossas autem impleri et muros aliaque tuguria civitatis ipsius, in quibus habebant fiduciam, funditus demoliri iubemus ad eorum memoriam sempiternam et ut alii contra nos de cetero talia committere perhorrescant. Hiis rite expeditis ad urbem una cum predictis cardinalibus pro diademate imperii suscipiendo indilate profecturi. Suscipe itaque cum tripudio hunc regalem triumphum, et vocem iocunditatis extolle, ut procul audiatur, quoniam princeps Romanus super aspidem et baziliscum ambulat et conculcat leonem pariter et draconem. Data Brixie undecimo kalendas Octobris regni nostri anno tercio. Edomita itaque Brixinensium civium perniciosa contumacia rex inde proficiscens ad Januensium se transtulit confinia. A Januensibus vero magnifice rex susceptus cum ipsis per aliquot mansit dies. Felix autem Margaretha regina ex contagione corrupti aëris et fetoris, quam in obsidione urbis Brixie contraxit, gravis infirmitatis molestia in civitate Janua laborare cepit et ibidem tabefacta morbi gravamine Ade persolvens debitum diem vite sue clausit extremum anno Domini MCCCXIo mense Decembri. Heu tunc extincta fuit et mesta nece vincta Hec Margaretha regina, decore repleta Tocius laudis; fuit expers mens sua fraudis, In qua lucebat virtutis gemma, gerebat Feminei moris in se flores et honoris. Nam decus hoc clarum fuit et speculum dominarum, Quam mors contrivit et Janua post sepelivit, Quam tu, Christe bone, celesti iunge corone. Huius regine mortem dominus Heinricus, Tridentinus episcopus, intimavit Scedlicensi et Aule Regie abbatibus sub hiis verbis: Honorabilibus et religiosis viris dominis et amicis suis carissimis de Scedlicz et de Aula Regia monasteriorum abbatibus frater Heinricus, Dei et apostolice sedis gracia Tridentinus episcopus, sacre imperialis aule cancellarius, salutem cum sincere dileccionis affectu. Litteras vestras recepimus et ea amore et contemplacione vestri adimplevimus, que nobis in eisdem demandastis. Vestre amicicie gemendo significantes quamvis inviti, quod inclita domina nostra, domina Margaretha, quondam Romanorum regina, nuper mense Decembri diem clausit extremum in Janua. Unde vos rogamus attente, quatenus oracionibus et aliis bonis, que fiunt in monasteriis vestris, ipsam vobis habeatis fideliter recommissam. Datum Janue in die Innocentum. Capitulum CXV. De coronacione Heinrici imperatoris Rome facta et de preliis et morte ipsius anno Domini MCCCXIIo. Quamvis divino cooperante iuvamine Mediolanensium, Cremonensium quam Brixinensium cesar magnificus sibi vi prelii suppeditasset remurmurantis rebellionis contumeliam, adhuc tamen maximam partem civitatum forcium sibi cesar habebat contrariam, inter quas fuerunt principales: Padua, Bononia, Florencia et civitas Lucana. Veneti vero cesari quandoque consenciebant, quandoque contradicebant; ex diuturna namque imperatorum absencia in partibus Ytalie et Tuscie imperii potencia maxime fuerat enervata. Placuit igitur Heinrico regi et sapientibus, qui cum eo erant, huiuscemodi consilium, ut ante omnia ad imperialis coronacionis festinet fastigium et demum imperii insignitus diademate se applicet tamquam monarcha ad quodlibet negocium imperii pertractandum. Porro rex maxime Pysanorum, Januensium suffultus adminiculo, aurum namque et argentum regi offerebant quasi sine numero, naves plurimas applicari et parari iussit et vallatis preclara milicia Ytalicis plagis navigio applicuit, tandemque ad urbem Romanam pervenit. Plures vero Romanorum, quia de adventu cesaris doluerunt, Robertho, regi Apulie, quem contra imperatorem vocaverant, astiterunt et non modicum impedimentum cesare postposito prestiterunt. Iste namque rex Robertus per suggestionem Philippi, regis Francie, subornatus cesari semper usque ad mortem suam exstitit inimicus. Mansit itaque cesar cum suo exercitu in Laterano trans Tyberim, pars vero adversa occupaverat ipsam urbem. Constituit igitur in ipsa urbe cesar cum adversariis prelia multa et semper fretus victoria letus efficitur ex gloria reportata; non transivit una dies, immo raro hora diei aliqua, in qua quiescerent bella. Dominis vero reverendis Sabynensi apostolice sedis legato, Albanensi et Ostiensi episcopis ac Luca de Flisco sancte Marie in Via lata diacono cardinali, quibus coronandi imperatorem apostolica auctoritas data fuerat, tunc placuit, quod ipsi in sibi commisso officio procederent non obstante quorundam perfidia, qui impedire tam arduum negocium laborarent. Ipsi igitur iam quatuor dicti domini auctoritate mandati apostolici anno Domini MCCCXIIo in die beatorum Petri et Pauli apostolorum in ecclesia Lateranensi maiori ad sanctam Mariam rotundam glorioso principi domino Heinrico septimo imperiale imposuerunt omni sollempnitate previa decenter, reverenter et legaliter sacerrimum diadema. Est laus eterna, quia rex diademata terna Hic acquisivit; hominum nullus puto vivit, Qui meminit tales res preteritas fore, quales Fecit rex iste, hunc hinc benedic pie Christe. Rege coronato Rome diademate grato Adverse turbe veniunt, quas vicit in urbe. Post hec igitur non diu imperator novus universo suo coadunato exercitu manu valida potenter per Tyberim transiit, hostium cuneos strenue penetravit, monasterium beati Petri intravit et ibi voce iocunditatis presente imperatore tota cleri concio Te Deum laudamus sollempniter decantavit. In preliis autem frequentibus, que Rome imperator exercuit, infinitam adversariorum multitudinem prostravit, suus autem exercitus quasi nichil molestie pertulit, furor tamen Teutunicus plurimos Rome lacessebat. Nam hec gens Gallicis audacior in ipsis Gallicis quasi lupi rapaces in medio ovium inermium plagam maximam exercebat. Quecunque igitur imperator Rome habuit et voluit facere, fecit, quibus peractis omnibus cum gloria monarcha, princeps mundi et dominus, ad propositum primum redit. Reversus est itaque imperator post suscepcionem diadematis imperialis in Pysam, ubi peracto aliquo tempore applicat obsidionis aciem contra Florenciam civitatem. Anno igitur Domini MCCCXIIo mense Novembri invictus imperialis exercitus obsedit Florenciam et destruccionis molimina instruxit contra eam. Imperator vero Heinricus castra metatus est in Monte imperiali e vicino contra civitatem, in quo edificari precepit confugii municionem. Porro victoriosa cohors bellatorum imperii hinc inde circumvolat, alimenta, ne ministrentur civitati, clandestine subtrahere laborat, viis, que ad urbem ducunt, et semitis applicatur custodia et cesis ciborum baiulis ultra desinunt ad urbem deferre victui necessaria. Quidquid autem de rebus civium Florentinorum extra muros rapitur, totum cesaris usibus confiscatur. O quante tunc animositatis in variis bellorum congressibus imperterita Germanorum milicia exercuit opera, de quibus usque hodie sunt mirabilia testimonia. Quis enim numerare poterit lata sive privata Germanorum tunc commissa prelia, in quibus semper revertebantur freti victoria et gloria. Equalis namque Germanice gentis tunc fuit estimacio et constancia, si ipsis aliquando in campis Lombardorum, Ytalicorum sive Tuscorum magna vel parva multitudo occurreret more bellico pugnatura. Consuevit enim gens hec semper vincere et ideo mollem, femineumque Gallicorum animum paracior fuit viriliter invadere et fugare. Ferocem horum Germanorum audaciam, qui corruerunt, approbant inimici et nichilominus ipsorum testantur amici; uno namque tempore Pysani viginti duo millia pugnatorum contra Florencianos imperatori mittebant in subsidium, qui iam in via constituti ultra progredi non audebant, sed ab imperatore securitatis conductum petebant. Misit itaque cesar vix octoginta Alemanos galeatos ipsis in occursum et hii paucissimi multitudini, ut puta viginti duobus millibus, audacie dederunt animum et assecuraverunt transitum ipsorum. Sepe autem visum fuit, ut decem Alemani centum Gallicos aut centum Alemani mille et plures campestri bello invaderent, lederent et mactarent. Nam tunc Lombardi fuerant ad prelia tardi, Ytalici, Tusci viderant bellum, quasi lusci Solem, nam flebant lacrimas, cum bella videbant. Hos quia prostravit Germania, quam generavit Florens milicia, sic hic magnalia dia Fecit Teutunicus, cui Gallicus est inimicus, Huncque timet multum reputans ipsum quasi stultum Propter terribiles actus animosque viriles. Cordis feminei Tusci sunt ut Jebusei. Teutunicus facile fugat hos vulgus quasi vile, Non opus est testis in rebus tam manifestis. Honesti tamen viri Friczko de Gallis et Ebirlinus de Lapide, cives Pragenses, michi talia retulerunt, nam et ipsi istis omnibus personaliter affuerunt. Factum est autem, cum Florentine urbis procax contumacia cesaris iussibus remurmurans contradiceret et contra se gravioris ire stimulos irritaret, placuit imperatori, ut plures de principibus Alemanie ad se vocaret et cum ipsis parlamentum habiturus pertractaret, qualiter fastuosa Florencie erecta cornua facilius retunderet et domaret. Inter ceteros autem principes, quos vocavit principaliter imperator, Johanni, regi Bohemie, suo primogenito, epistolas destinavit, in quibus, ut ad ipsum patrem cum ceteris, qui vocati fuerant, venire cum armatis non obmitteret, affectuosius demandavit; sed quia, ut ipse imperator per se ore proprio sepe disposuerat, dominus Conradus, abbas primus Aule Regie, non infimum locum in consiliis apud Johannem, regem Bohemie, habuit, sibi super promocione predicti negocii cesar epistolam hanc misit: Heinricus, Romanorum imperator semper Augustus, honorabili et religioso viro abbati monasterii Aule Regie, devoto suo dilecto, graciam suam et omne bonum. Cum inter alios nostros imperii principes, comites, barones et nobiles, quos ad parlamentum, quod in kalendis Maii venturi proxime habebimus, per litteras et nunccios vocavimus, in illustris Johannis, regis Bohemie, primogeniti et principis nostri carissimi, delectemur specialiter personali presencia recreari, devocionem tuam attente requirimus et rogamus, quatenus eundem regem Bohemie tuis salutaribus monitis et exhortacionibus ac persuasivis induccionibus inducere studeas cum effectu, ut ad dictum terminum, prout melius, laudabilius et decencius poterit, veniat cum armatis. Adhoc petimus eciam te consilium, auxilium et subvencionem, quos applicare poteris, adhibere, in eo nostro culmini plurimum placiturus. Datum in castris apud Montem imperialem supra Florenciam octavo kalendas Februarii regni nostri anno quinto, imperii vero primo. Scripsit eciam et aliam epistolam domino Heinrico de Scedlicz et domino Conrado de Aula Regia abbatibus in hec verba: Heinricus, Dei gracia Romanorum imperator semper Augustus, honorabilibus viris in Scedlicz et in Aula Regia abbatibus, devotis suis dilectis, graciam suam et omne bonum. Quod circa status et honoris exaltacionem illustris Johannis, regis Bohemie, primogeniti et principis nostri karissimi, ipsi regi, prout relacio strenui viri Johannis de Ossen nos instruxit, astatis fideliter et constanter, devocionem vestram dignis laudibus commendamus rogantes attente, quatenus eidem regi more solito, ut accessus eius ad nos in proximo felix existat et salubris, assistatis auxiliis et favoribus opportunis. Ceterum adicimus, ut prefatum Johannem habentes pro imperialis reverencia maiestatis propensius recommissum, in omnibus suis agendis favorabiliter promovere curetis, gratum in hoc nobis absequium prebituri. Datum apud Montem imperialem in castris super Florenciam pridie kalendas Februarii regni nostri anno quinto, imperii vero primo. Percepto itaque edicto imperiali omnes fere principes Alemanie decenter ad veniendum ad imperatoris presenciam se disponunt; sed heu mortis intervenientis articulo minime pervenerunt. Quando enim victoriosus imperialium bellatorum exercitus Florenciam acriter infestaret, et eiusdem urbis potencia ad sui humiliacionem maiorem moram temporis requireret, cogitavit imperator ibidem impugnancium potentem turbam in obsidione dimittere et se cum aliquibus belligeris in regnum Apulie transferre. Neapolis enim illa civitas inclita cesarem nuncciis certis et litteris ad se vocavit, quod sibi dare ingressum et contra Roberthum, regem Apulie, ferre subsidium vellet fideliter, iuravit, statuit ac promisit. Sic igitur imperator iter versus Apuliam arripuit, retro se tamen, qui impugnarent Florenciam, florentis milicie decenciam dereliquit. Cum autem ante urbem, que Senis dicitur, in vigilia Assumpcionis beate Marie pervenisset, sicut festivitas et sua devocio requisivit, ibidem tentoria sua fixit et licet mutaret loca et mansionem, nunquam mutare tamen consueverat devotos mores et bonam consuetudinem, et sicut michi honorabilis vir, magister Nicolaus Wldensis, medicus imperatoris, retulit, qui tunc presens fuit: De vespere sanus corpore et letus devota mente matutinorum imperator officium sub nota cantatum audivit et tunc dormitum ivit, nec in ipso aliquod distemperancie vestigium cesar sensit. Mane autem facto, quia frater Matheus confessor suus, ad curiam pape missus abfuit, alium fratrem dictum Bernhardum de Senis de ordine fratrum Predicatorum virum utique maleficum cesar accersivit, sibique confessionem fecit, et ut ipsi in missa sacrosancti corporis et sanguinis Dominici sacramentum conferat, cesar humiliter expetivit. Porro cum imperator incolumis et sanus omnino ad communionem sanctam accederet, et post sumptam salutarem hostiam bibere de calice deberet, sicut usque hodie omnes illi, qui tunc aderant, asserunt, frater ille, qui missam celebravit, digitos lavans venenum vino miscuit et illud toxicum cesari bibituro porrexit. Hec est usque hodie divulgata opinio, quod cesar per manus fratris Predicatorum ordinis mortem temporalem sumpserit cum illo vite salutifere sacramento. Huius autem fidem facit, quia statim cum cesar de ara rediit, dolorem sensit, qui auctus cotidie ipsum debiliorem reddidit. Ipse autem frater, ut dicitur, cesare debilitato ad adversarios confugit, et illis de morbo cesaris nova gaudia nuncciavit. O quam perniciosa de hoc fratre exivit opinio, qui non solum sibi malediccionis opprobrium attulit, sed et toti suo ordini in terris et locis variis gravia improperia exprobrancium hominum generavit. In multis enim locis fratres Predicatores male tractati sunt, depulsi sunt, qui revera penitus de morte imperatoris innocentes sunt. Ab illa igitur hora, qua sacrosanctam hostiam accepit imperator, cotidie in corpore defecit et post dies sex presenti valefaciens seculo feliciter ad Dominum emigravit anno Domini MCCCXIIIo, decimo kalendas Septembris. Pysani autem huius divi imperatoris Heinrici corpus susceperunt et in sollempni mausoleo, conditum aromatibus, in Pysana maiori ecclesia condignis peractis exequiis sepelierunt. Cor geme, mens plange, vox tristia carmina pange; Corda dolor tangit, animos res flebilis angit, Iure creatura dolet omnis ob hec nova dura; Qui non flendo gemat, resciens hec letaque demat? Nam flos fecundans, ros exundans, mala mundans, Cesar magnificus Heinricus, pacis amicus, Formula iusticie, scia vite normula die, Rex, cui lex cara, mens gnara, salutis avara, Magnanimus, mitis et honoris florida vitis, Quos genuit mundus pre cunctis laudis habundus, Pestiferis morbis male corruit heu caput orbis, Quem tu Christe bone iustorum iunge corone. Et te virgo pia, celi regina, Maria Posco, sibi parce; chorus angelicus, patriarche, Discipuli Christi cum martyribus simul isti, Et sancti cuncti coram Domino prece iuncti Dent sibi solamen, homo dicat quilibet amen. Sed cesar felix sic decidit, en nova fenix Surgit, precisa fuit arbor et hinc michi visa Est crevisse rosa, veluti nardus generosa, Cuius odor latus, favor et valor undique gratus Prodiit ex flore flos florens, dives honore. Plaude Bohemorum regnum, quia culmen honorum Hoc habes ex rege, pacis frueris modo lege. Sic cunctis annis sit prospera vita Johannis. Capitulum CXVI. Commissio Domini Clementis pape cardinalibus facta, ut imperatorem Heinricum coronarent. Clemens episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus Arnaldo Sabinensi, apostolice sedis legato, ac Leonardo Albanensi et Nycholao Ostiensi episcopis ac dilectis filiis Francisco S. Lucie in Silice et Luce S. Marie in Via lata diaconis cardinalibus, nuncciis eiusdem sedis, salutem et apostolicam benediccionem. Rex regum et Dominus dominancium, Dei clementissimus filius, Ihesus Christus, honore multiplici reginam prefulgidam sibi in vestitu deaurato circumamictam varietate, assistentem a dexteris, videlicet sanctam ecclesiam, sponsam suam, quam suo preciosissimo sanguine redimitam clementer sibi inseparabili federe coniungi voluit, honore primatus multiplici ac multipharie preeminencie insignivit; sed in eo potissime ipsam honorabilem et felici ac precellenti reddidit dignitatis statu fulgentem, quod eidem tantam tribuit plenitudinem potestatis, ut personis quantumcunque conspicuis, quantacunque dignitate insignibus et preclaris in hiis possit sibique competat adesse magnifice, per que ipse clari nominis tytulum et famose consequantur potencie culmen et eciam incrementum. Dominator enim celi, qui solus Altissimus potestatem habet in regno hominum et quecunque voluerit, suscitat super illud, potestatem dedit ei et honorem et regnum, potestatem, inquam, eternam, que non aufertur, et regnum, quod non corrumpitur, quod imperatores et reges in ipsa et per ipsam doctrina salutari intelligant et erudiantur iudices orbis terre eidem servire et obsequi in timore, qui imperat ventis et mari. Cuncta namque, que in celo sunt et in terra, sua sunt; suum est regnum, ipse est super omnes principes, sue sunt divicie, sua gloria, qui dominatur omnibus et in manu eius virtus et potencia, magnitudo et imperium omnium, sub quo curvantur, qui portant orbem. Per eum enim reges regnant et principes, et legum conditores justa decernunt, qui habet in femore sue scriptum "Rex regum et Dominus dominancium", ad cuius preceptum elevabitur aquila et ponet in arduis nidum suum. Sane dudum post eleccionem karissimi in Christo filii nostri Heinrici, regis Romanorum illustris, celebratam conconditer per regni Alemanie principes, in eleccione Romanorum regis vocem habentes, cum imminet, facienda, sollempnes dicti regis ambassiatores ac nunccii ad nostram presenciam accedentes et nobis eiusdem eleccionis presentato decreto, ad eorum instantem et devotam supplicacionis instanciam coram nobis et fratribus nostris iteratis vicibus et per intersticia temporum repetitam prefatum regem, quia per decreti prefati et condicionis persone ipsius non levi noticia antea nobis et fratribus nostris note examinacionem coram nobis et eisdem fratribus habitam diligenter, in quantum fieri potuit eodem absente, sufficientem, ipsum ydoneum et habilem invenimus ad prefatum imperium obtinendum, ac eleccionem prefatam canonicam exstitisse, de eodem fratrum nostrorum consilio ipsum deputavimus, nominavimus, approbavimus, enuncciavimus et declaravimus Romanorum regem, justicia exigente, ac fore ydoneum, sufficientem et habilem ad dignitatem imperialis celsitudinis obtinendam, pronuncciantes insuper ac eciam decernentes sibi per nostras manus loco et tempore opportunis debere concedi unccionem et ipsius imperii diadema, certum ad hoc ei terminum assignantes. Cumque postmodum rex prefatus Ytalie partes fuisset potenter ingressus et a Lombardie civitatibus aliisque locis insignibus, ad que declinaverat, honorifice et pacifice jam receptus, alii regis prefati ambassiatores et nunccii ad apostolice sedis presenciam accesserunt, qui cum multa nobis instancia inter cetera supllicarunt, quod cum ipsi patenter adverterent, sicut eis iam per nos super hoc responsum exstiterat, quod propter generale concilium, quod in kalendis Octobris proximo venturis disposueramus dante Domino et disponimus celebrare, aliaque multa et ardua plurimumque urgencia, que necessario in citramontanis partibus expedienda nobis negocia incumbebant tunc temporis et incumbunt, predictam unccionem et imperii diadema aliaque sollempnia per nostras manus regi non potuerunt memorato concedi, terminum ipsum sub spacio temporis brevioris concludere ipsamque unccionem et imperii diadema ceteraque sollempnia per aliquos de fratribus supradictis in festo Penthecostes tunc proximo secuturo impendi facere dignaremur. Nos vero predictis nuncciis receptis mansuetudine consueta et hiis et aliis, que coram nobis voluerant proponere, diligenter auditis, eis certo modo duximus respondendum eiusdem regis super hoc cum predictis fratribus nostris diligenti deliberacione prehabita, nichilominus desideriis annuere intendentes. Et quia propter temporis nimiam brevitatem in dicto festo Penthecostes sollempnitatem unccionis et coronacionis huiusmodi non posse fieri credebamus, nec rex ipse in festo prefato sibi, ut eiusdem decebat honorem, de apparatu ad hoc necessario potuisset forsitan providisse, significavimus ei per nostras litteras speciales, ut tanti arduitate negocii diligenter inspecta et considerata prudenter temporis qualitate aliquem certum et sollempnem diem, prout crederet convenire, post festum predictum eligere ipsumque nobis significare illius deliberacio non differet, ut infra diem ipsum aliquos de fratribus supradictis, de quibus apostolica deliberacio provideret, qui ei unccionis eiusdem munus impenderent et imponerent vice nostra prefatum diadema imperii et alia inibi agenda sollempnia peragerent, mitteremus, dilectos filios magistrum Robertum, electum Salernitanum, et Hugonem Geraldi, cantorem Petragoricensem, capellanos nostros, ad eundem regem super hiis cum eisdem nostris litteris destinantes, per quos sibi paterne sinceritatis affectum et mentis apostolice puritatem, quos ad status ipsius exaltacionem magnificam habemus, mandavimus clarius aperiri. Verum rex prefatus super hoc matura deliberacione prehabita festum Assumpcionis beate Virginis proximo venturum pro termino ad recipiendum in basilica principis apostolorum de Urbe more solito unccionem huiusmodi et ipsius imperii diadema aliaque inibi sollempnia peragenda recepit, prout nobis per sollempnes suos ambassiatores et nunccios ac speciales litteras intimavit suo regali sigillo pendenti munitas, cum multa devocionis instancia supplicans per eosdem, ut ad eum aliquos mitteremus de fratribus memoratis pro impendenda unccione huiusmodi et imponendo sibi eiusdem imperii diadema aliisque sollempniis peragendis. Porro si desuper datum esset tempus, ut circa tanti celebritatem negocii exhiberi posset nostra presencia corporalis, ut ubi mente vigilanter intendimus, ibi presencialiter nostrum desiderium panderemus, ad quod eciam eiusdem regis concurrunt, ut pro certo novimus, cum promptitudine multiplicis devocionis affectus, gauderemus in Domino et plurimum satisfieret votis nostris. Verum quia ex causis predictis non possumus in hac parte affectibus satisfacere mentis nostre, predicti regis frequentibus et devotis supplicacionibus inclinati et ad personas vestras apostolice mentis oculos fiducialiter dirigentes, vobis, quorum nobis note sunt virtutes quosque in magnis et arduis dicta sedes diversis vicibus est experta et de quorum operibus fructus uberes provenisse conspicimus, super hoc nostre sollicitudinis onus duximus imponendum, sperantes, quod tamquam viri virtute magnifici opus huiusmodi viriliter assumetis ad divini nominis laudem et gloriam effectualiter exequendum. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos ad dictam urbem die Assumpcionis predicta personaliter conferentes ac ibidem convenientes in unum, tu frater Ostiensis episcope missam celebres et regem inungas eundem vosque fratres Albanensis, Ostiensis et Sabinensis episcopi vosque Francisce et Luca dyaconi cardinales vel illi vestrum, qui presentes fuerint, eisdem regi et regine mitras et diademata imperii, regi quoque sceptrum, pomum et gladium et alia sollempnia, prout infra potencius et distinccius vobis iniungitur, tribuatis eorumque vertices inclitos reddatis illorum insigniis cum solitis sollempnibus decoratos in nomine ac virtute Altissimi prudenter, honorifice ac eciam diligenter, prout decet tam arduum et sollempne negocium, quod vobis committimus nostris vice et nomine exequentes in dicto festo Assumpcionis, si poteritis commode, vel alio certo convenienti die, quem idem rex ad hoc pro qualitate negociorum inminencium duxerit eligendum. Quod si non omnes hiis exequendis negociis poteritis interesse, quatuor, tres, duo aut unus ex vobis nichilominus exequatur. Et ne quis in agendis sollempnibus antedictis error, quod absit, intervenire valeret, modum et formam et locum agendorum et ubi et per quas personas agenda fuerint, particulariter et distincte duximus presentibus inserenda, prout in archivo ecclesie et in pontificali ordinario continetur, quorum forma talis est: Cum rex in imperatorem electus pervenerit ad portam Collinam, que est iuxta castellum Crescencii, recipiatur honorifice a clero urbis cum crucibus et thuribulis et processionaliter deducatur usque ad gradus basilice sancti Petri cantantibus universis "Ecce, mitto angelum meum", camerariis eius missilia spargentibus ante ipsum et prefecto urbis gladium preferente. Cum autem pervenerit ante basilicam in platea, que Cortina vocatur, dextrandus est a senatoribus usque ad gradus predictos, ubi eo descendente tradendus est equus, cui rex insederat, illis. Interim summus pontifex cum omnibus ordinibus suis preparet se in secretario tamquam celebraturus divina et processionaliter exiens usque ad suggestum aree superioris, que est in capite graduum super faldestorium. Ibi sedeat considentibus super gradus a parte dextra episcopis et presbyteris, a sinistra vero diaconis cardinalibus et in proximiori gradu subdyaconis et acolitis, primicerio et cantoribus astantibus iuxta illos cum magnatibus et nobilibus, officialibus et ministerialibus aule papalis. Tunc rex cum archiepiscopis et episcopis, principibus et magnatibus suis ascendens ad summum pontificem reverenter osculetur pedes ipsius et offerens ei auram, quantum placuerit sibi, benigne recipiatur ab eo ad osculum et amplexum. Quo demum surgente rex ipse a parte dextra et prior dyaconorum a parte sinistra deducant eum usque in ecclesiam Sancte Marie in Turribus, ubi ante altare subdyacono ewangelii textum tenente rex super illud corporaliter prestet huiusmodi iuramentum: Ego Heinricus, rex Romanorum, futurus annuente Domino imperator, promitto, spondeo et polliceor coram Deo et beato Petro me de cetero protectorem et defensorem fore summi pontificis et sancte Romane ecclesie in omnibus necessitatibus et utilitatibus suis, custodiendo et conservando possessiones, honores et iura eius, quantum divino suffultus adiutorio fuero, secundum scire et posse meum pura et recta fide. Sic me Deus adiuvet et hec sancta ewangelia etc. Forma autem iuramenti prestiti in Auinione per procuratores et nunccios predicti regis Romani tempore sue coronacionis renovandi talis est: Nos Syfridus, Curiensis episcopus, Amadeus, comes Sabaudie, Johannes Delfinus Vienensis et Albonensis comes, Quido de Flandria, Johannes comes de Saraponte et Symon de Meruilla, thesaurarius Metensis, nunccii et procuratores serenissimi principis Heinrici Romanorum regis, habentes ad omnia infrascripta plenam et generalem ac liberalem potestatem et speciale mandatum ab eo, prout constat per patentes litteras ipsius, vobis sanctissimo patri et domino, domino Clementi divina providente clemencia pape quinto vice et nomine dicti domini nostri regis et in animam ipsius promittimus et iuramus per Patrem et Filium et Spiritum sanctum et per hec sancta Dei ewangelia et per hoc lignum vivifice crucis et per has reliquias sanctorum, quod nunquam vitam aut membra neque ipsum honorem, quem habetis, sua voluntate, vel suo consensu aut suo consilio aut sua exhortacione perdetis et in Roma nullum placitum aut ordinacionem faciet de omnibus, que ad vos pertinent aut Romanos, sine vestro consilio et consensu. Et quidquid de terra Romane ecclesie pervenerit ad ipsum aut perveniet, vobis reddet, quam cicius poterit. Et quandocumque in Lombardiam et Tusciam aliquem mittet pro terris et iuribus suis gubernandis, quociens mittet eum, iurare faciet illum, ut adiutor vester sit ad defendendam terram sancti Petri et Romanam ecclesiam secundum suum posse. Et si permittente Domino dictus dominus noster rex Romam venerit, sanctam Romanam ecclesiam et vos rectorem ipsius et successores vestros exaltabit secundum suum posse. Et cum Rome vel alibi per vos in imperatorem coronandus fuerit dominus noster rex predictus, dictum sacramentum et aliud fieri consuetum ad requisicionem vestram tempore coronacionis sue personaliter renovabit. Deinde summus pontifex cum ordinibus suis ad altare procedit et facta ibi oracione ad sedem ascendit, rege cum suis et tribus episcopis, videlicet Ostiensi, Portuensi et Albanensi in ecclesia sancte Marie in Turribus remanente, ubi a canonicis Sancti Petri receptus in fratrem imperialibus induatur insignibus dato ipsius pallio camerario domini pape, qui precedentibus illis canonicis et cantantibus "Petre amas me" etc. cum ad hostium basilice principis apostolorum pervenerit, que porta argentea nuncupatur, deducentibus eum hinc inde comite Lateranensis palacii et primicerio judicum Romanorum, Albanensis episcopus ante ipsam portam argenteam hanc benediccionem super eum effundat: Deus, in cuius manu corda sunt regum etc. Cum autem intra ecclesiam in medio rote pervenerit, Portuensis episcopus hanc oracionem super eum decantet: Deus, inenarrabilis auctor mundi etc.; qui cum ad confessionem beati Petri pervenerit, prosternat se pronus in terram et prior dyaconorum faciat super eum letaniam, qua finita prior presbyterorum dicat oracionem dominicam cum capitulis istis: Salvum fac servum tuum. Mitte ei auxilium de sancto Domine, salvum fac regem. Ac deinde dicat oracionem istam: Acciones nostras, quesumus, Domine etc. Post hec procedant ad altare beati Mauricii, ubi Ostiensis episcopus ungat ei de oleo exorcyzato brachium dexterum et inter scapulas hanc oracionem dicendo: Domine Deus omnipotens, cuius est omnis potestas etc. Item aliam oracionem dicat: Deus, Dei filius Ihesus Christus. Hiis ita peractis ascendat rex ad altare beati Petri, ubi summus pontifex facta confessione recipiat eum ad osculum sicut unum de dyaconibus ipseque procedat ad pulpitum vel ambonem, ubi thalamus constructus de lignis et ornatus de palliis debet ei esse paratus, cum suis archiepiscopis et episcopis, principibus et magnatibus secundum capacitatem loci, consistat. Primicerius autem et scola cantorum in choro ante altare decantent introitum et post Kyrie eleyson et ympnum angelicum decantatum summus pontifex dicat oracionem, que conpetit illi diei, et hanc oracionem pro ipso imperatore: Deus regnorum omnium etc. Item aliam oracionem: Suscipe Domine preces, item aliam oracionem: Deus, qui ad predicandum etc. Cumque lecta fuerit epistola et graduale decantatum, imperator ascendat processionaliter ad altare, ubi summus pontifex imponit ei mitram clericalem in capite ac super mitram imperatorium dyadema dicens: Accipe signum glorie etc. Deinde sceptrum et pomum aureum tradit ei et post cetera gladium, ita dicens: Accipe gladium ad vindictam etc. Qui coronatus incedens portet in dextera manu pomum, in sinistra sceptrum et sic ad thalamum redeat, ipsoque ibi cum principibus suis consistente prior subdyaconorum cum subdyaconibus Romane curie et capellanis imperialis aule ad pectorale dexterum ante crucifixum argenteum laudem imperatori alta voce decantent hoc modo: Exaudi Christe etc. Scriniarii vero urbis sericis cappis induti ante pectorale consistentes in choro respondeant: Domino Heinrico, invictissimo Romanorum imperatori et semper Augusto, salus et victoria. Qua laude tercio repetita prior subdyaconorum cum suis dicat tribus vicibus: Salvator mundi ??, et scriniarii vicissim respondeant: Tu illum adiuva. Deinde iste cum suis duabus vicibus dicat: Sancta Maria, et illi vicissim respondeant: Tu illum adiuva, et sic deinceps: Sancte Michael, sancte Gabriel, sancte Raphael, sancte Johannes Baptista, sancte Petre etc. et illi respondeant ad quodlibet: Tu illum adiuva. Quibus finitis iste bis dicat: Kyrie eleyson et illi vicissim respondeant: Christe eleyson, ac deinde simul omnes: Kyrie eleyson. Post hec ewangelio decantato imperator corona et manto depositis ad summum pontificem accedat et offerat ad pedes eius aurum, quantum sibi placuerit, ipsoque pontifice descendente pro perficiendis missarum misteriis ad altare imperator more subdyaconi offerat ei calicem et ampullam et stet ibi, donec pontifex ad sedem reversus communicet sacramque communionem de manu eius suscipiat cum osculo pacis, et sic ad thalamum rediens in ambone resumat mantum pariter et coronam, missaque finita pontificalem benediccionem reverenter accipiat et statim procedat ad locum, ubi debet summus pontifex equitare, et cum ipse pontifex equum ascenderit, teneat stapedium selle eius et arrepto freno aliquantulum ipsum adextret, moxque suum equum ascendens procedat iuxta summum pontificem usque ad ecclesiam sancte Marie in Transpadina, ubi dato sibi osculo adinvicem, non corde sed corpore separentur. Si vero regina fuerit coronanda, debet super lectorium ex opposito thalamus preparari, ubi cum duabus adminus puellis et aliquibus ex principibus imperii tam ecclesiasticis quam mundanis resideat, et post coronacionem imperatoris deducatur ad altare ante summum pontificem amicta regalibus indumentis, cui summus pontifex mitram imponat, ita quod cornua mitre sint a dextris et sinistris, et super mitram imponat coronam ita dicendo: Accipe coronam imperialis excellencie. Coronata vero regina reducatur ad thalamum et post ewangelium ducatur ad oblacionem summo pontifici exhibendam stetque in gradibus iuxta absidam versus altare Sancti Leonis, donec de manu summi pontificis post imperatorem sacram communionem accipiat et tunc ad thalamum reducta permaneat usque ad finem misse. Consuevit autem imperator larga prebendaria omnibus ordinibus exhibere, quibus ea, cum coronatur a summo pontifice, elargitur, videlicet episcopis, presbyteris et dyaconis cardinalibus, primicerio et cantoribus, subdyaconibus basilicariis et regionariis et universitati cleri romani, capellanis et ceteris officialibus et ministerialibus curie, prefecto urbis, senatoribus, iudicibus, advocatis et scriniariis ac prefectis navalium. Consuevit eciam rex, quando descendit de Monte gaudii et venit ad ponticellum prestare hoc juramentum Romanis: Ego Heinricus rex, futurus imperator, iuro me servaturum Romanis bonas consuetudines suas. Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei ewangelia. Quia vero propter nostram absenciam nonnulla sollempnia ex predictis
personam nostram tangencia expedit intermitti, volumus atque decernimus, quod
non obstantibus hiis, que superius describuntur, in gradibus scalarum dicte
basilice principis apostolorum idem rex Romanorum sollempnitate et
honorificencia debitis recipiatur ad osculum per vos episcopos et dyaconos
cardinales stantes in ordinibus vestris, indutos tamen omnes pluvialibus,
processionaliter obviantes eidem cum subdyaconis et acolitis, primicerio et
cantoribus, astantibus circa vos magnatibus et nobilibus, officialibus et
ministerialibus aule nostre. Aurum vero, quod rex coronandus in eisdem gradibus
apostolico consuevit offere post genuflexionem et deosculacionem pedum, omissis
illis, que nulli vestrum faciat idem rex, quia soli Romano pontifici competunt
et debentur, in eodem loco per eundem regem vobis humiliter offeratur ita
dicentem: Si sanctissimus pater dominus, dominus noster Clemens, summus
pontifex, esset hic presens, sibi offerem aurum istud personaliter, sed propter
eius absenciam offero sibi vobis dominis cardinalibus eiusdem domini pape vice
et nomine recipientibus aurum istud. Quo facto idem rex existens in medio
vestrum vobiscum veniat ad altare sancte Marie in Turribus et cum ibidem
fuerit, publice in vestri presencia recipiencium nostro ecclesie Romane nomine
prestet idem rex sacramentum suo expresso proprio nomine de verbo ad verbum,
prout superius continetur. Renovet autem sacramentum per procuratores suos prestitum
sue approbacionis tempore coram vobis secundum tenorem superius descriptum, et
si in adventu suo in gradibus, ubi eidem obviabitis, renovacionem predictam
facere preelegerit, contentamur. Tu vero frater Ostiensis, ut premittitur,
missam celebres et regem predictum inungas, prout in ordinario continetur.
Quodsi te impediri contingat, hoc tu facias Albanensis, et si ambo
impediremini, hoc tu facias Sabinensis episcopi. Letanias dicas tu Francisce,
si potes, pluviali tamen indutus, quodsi te impediri contingat, tu Luca hoc in
eodem habitu exequaris. Oracionem autem, quam dicere debet prior presbyterorum
cardinalium, tu dicas episcope Sabinensis, quodsi te impediri contingat, tu
facias Albanensis, quodsi ambo impediremini, tu facias Ostiensis episcopi. Prestito
autem iuramento in capella Sancte Marie in Turribus omnes remaneatis cum rege
predicto preter illum, qui missarum sollempnia celebrabit. Tu vero Albanensis
oracionem, que tibi dicenda competit, dicas loco et tempore debitis. Oracionem
vero, quam deberet dicere Portuensis episcopus, si adesset, dicas tu
Sabinensis, quodsi te impediri contingat, tu suppleas Ostiensis. Recepcio autem
ad osculum inter dyaconos cardinales post confessionem in altari Sancti Petri
factam, quia soli Romano pontifici competit et concurrit, cum osculo pectoris
omittatur. Vos autem universi imponatis mitras suo modo regi sueque regine,
prout in dicto ordinario de summo pontifice continetur, et dyademata regi et
regine predictis. Verba vero dicenda in imposicione dyadematum, scilicet:
Accipe signum glorie quoad regem, item: Accipe coronam imperialis excellencie
quoad reginam, dicas tu Sabinensis; licet enim racione prioratus hoc tibi non
competat, quia tamen in legacione nostram representas personam, hoc per te
volumus adimpleri. Verba autem predicta dicas alte atque sonore, ita quod ab
astantibus audiantur. Omnes vero vos alii verba eadem voce submissa dicatis,
sic ut nequaquam audiri possitis, sicut in consecracionibus prelatorum fieri
consuevit per coassistentes principaliter consecranti. Verba autem competencia
in assignacione gladii post sceptrum et pomum aureum ipsumque gladium per te
Albanensis ac vos alios tradita, scilicet: Accipe gladium ad vindictam
malefactorum etc. tu idem alta et sonora voce dicas et proferas Albanensis
reliquis submisse eadem verba dicentibus, prout in verbis imposicionum mitrarum
et dyadematum superius est expressum. Decantato autem ewangelio rex coronandus
offerat aurum, quod ad pedes Romani pontificis consuevit offerri, ad pedem
maioris altaris; quod vos omnes nostro recipiatis nomine cardinales. Cetera
vero sollempnia peragantur cum omni sollempnitate et honorificencia, prout in
ordinario continetur. Oblacio vero calicis et ampulle per imperatorem iam
coronatum decantato ewangelio, corona et manto depositis, more subdyaconi
Romano fienda pontifici et assistencia eidem fienda per imperatorem, donec
Romanus pontifex ad sedem propriam revertatur, quia soli Romano pontifici
competunt, obmittantur. Idem tamen imperator, si voluerit, sacram communionem de
manu recipiat celebrantis, osculo tamen obmisso. Quibus peractis ad thalamum
rediens in ambone resumat mantum pariter et coronam; processus autem eiusdem
imperatoris ad locum, ubi summus pontifex equitare deberet, et detencio
stapedii selle eius et arrepcio freni equi, cui Romanus pontifex insideret,
adextracio officiique stratoris exhibicio, quia soli Romano pontifici competunt
et presenciam ipsius exigunt corporalem, obmittantur omnino. Reliqua omnia
sollempnia, prout exprimuntur in ordinario, sollempniter et honorifice
compleantur. Quia autem, ut ex predictis apparet, multe observancie, multaque
sollempnia, multeque reverencie et honorificencie Romano pontifici competentes
propter nostram absenciam obmittuntur, protestamur et volumus et apostolica
auctoritate decernimus, nullum ex hoc iuris vel facti Romane ecclesie ac nobis
nostrisque successoribus preiudicium generari, quia cum casus regis Romanorum
in imperatorem coronandi occurreret, omnia exhibeantur et fiant per coronandos
a Romanis pontificibus, sicut in formulario, quod in archivo ecclesie et
pontificali ordinario continetur, superius descripto seriosius est expressum.
Ad eiusdem autem ecclesie Romane, nostram et successorum nostrorum
conservacionem iuris atque cautelam volumus per vos ab eodem tam rege
coronando, quam imperatore coronato expresse hiis nostre protestacioni et
decreto consenciente recipi patentes litteras quadruplicatas de verbo ad verbum
tenorem presencium continentes, suo regali primum sigillo et postmodum sua
imperiali bulla aurea communitas, quas vos Albanensis, Ostiensis, Lucas, duo
aut alter vestrum nobis aut camere nostre fideliter assignetis. Datum in
prioratu de Grausello prope Malausanam Vasionensis dyocesis XIII kal. Julii
pontificatus nostri anno sexto. Capitulum CXVII. Incipiunt leges condite ab imperatore Heinrico VII. Lex prima. Heinricus septimus, divina favente clemencia Romanorum imperator et semper Augustus. Ad perpetuam rei memoriam. Reddentes honorem et debitam reverenciam summe et individue Trinitati, cuius providencia et miseracione benigna imperii dyadema suscepimus et gubernamus imperium, in qua spem nostram precipue ponimus, credentes firmiter, simpliciter profitemur Patrem ingenitum et Filium ex Patre genitum et Spiritum sanctum ex utroque procedentem unam deitatem sub pari maiestate et sub pia trinitate secundum apostolicam disciplinam ewangelicamque doctrinam esse colendam. Hec est fides recta, que contra omnes premunitur errores, quam divinum apostolum Petrum et Paulum, doctorem gencium, novimus tradidisse Romane ecclesie, qua dive memorie Constantinus, noster inclitus predecessor, Romanum munivit et auxit imperium. Cunctos populos nostro subiectos imperio, nostre dicioni subiectos in ista volumus religione versari et presenti imperpetuum lege valitura, quam sanximus, omnes hereticos utriusque sexus, quocunque nomine censeantur, perpetua dampnamus infamia, diffidamus et bannimus, confirmantes predecessorum nostrorum constituciones et penas, que adversus hereticos, credentes, fautores, defensores et receptores eorum, sine quibus diucius manere non possent, hactenus sunt statute; mandantes insuper cunctis secularibus potestatibus, ut constituciones Romanorum pontificum contra predictos vel in causa fidei editas observent et faciant ab aliis inviolabiliter observari. Sanctam Romanam ecclesiam sicut matrem et ipsius sedis antistitem tamquam Christi vicarium et Beati Petri apostoli successorem veneramur et precipimus cunctis ex debito venerari; ipsam enim Romanam ecclesiam in spiritualibus divine providencie altitudo universis disposicione incommutabili ecclesiis pretulit et tocius orbis cura precipua insignivit, et ideo hanc esse omnium caput, ut patrum regule et principum statuta declarant et sincerissimi nostri testantur affectus. Quapropter Romanum pontificem et ipsius ecclesie cardinales, qui sunt eius corporis pars preclara, ab omni iniuria cupimus esse alienos, mandantes presenti nostra constitucione, ut seculares quecunque potestates constituciones tam pontificum quam principum Romanorum contra tales sacrilegos editas observent et faciant arcius ab aliis observari. Et hanc itaque nostre serenitatis constitucionem in Corpore iuris sub debita rubrica volumus inseri et mandamus. Datum in Urbe etc. Lex secunda. Heinricus septimus, divina favente clemencia Romanorum imperator et semper Augustus. Ad perpetuam rei memoriam. Ad reprimenda multorum facinora, qui ruptis tocius debite fidelitatis habenis adversus Romanum imperium, in cuius tranquillitate tocius orbis regularitas conquiescit, hostili animo armati conantur nec tantum humana, verum eciam divina precepta, quibus iubetur, quod omnis anima Romano principi sit subiecta, sceleratissimis facinoribus et assiduis rebellionibus demoliri, ne ex eorum absencia in detestando lese maiestatis crimine processus et sentencia retardentur, ac tanti sceleris nephanda temeritas remaneat impunita: hoc edictali edicto Deo propicio imperpetuum valitura lege sanximus, ut in quocumque lese maiestatis crimine et maxime, ubi contra imperatores Romanos vel reges aliquid, quod dictum crimen tangat, asseratur commissum, possit procedi per accusacionem, inquisicionem seu denuncciacionem summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, prout illi, qui iurisdiccioni preest, videbitur expedire. Ad hoc si qua communitas, corpus vel collegium vel alia quevis persona, cuiuscunque status, dignitatis vel condicionis existat, super dicto crimine per nunccium vel litteras seu eciam per edictum publice propositum citatum vel citata neglexerit in termino personaliter vel legittime comparere, contra ipsum vel ipsam perinde, ac si personaliter omnibus interesset et lis foret legittime contestata, tam ad recepcionem testium, eorum publicacionem et sequencia, quam ad diffinitivam sentenciam et eius execucionem procedatur leqibus vel consuetudinibus non obstantibus quibuscunque. Hanc autem generalem legem nostram extendi volumus ad preterita, presencia et futura, quam exnunc absque alterius temporis exspectacione recursus suum integrum vigorem decrevimus obtinere. Amen. Data Pisis IV non. Apr. regni nostri anno Vo, imperii vero Io. Lex tercia. Heinricus septimus, divina favente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus. Ad perpetuam rei memoriam. Quoniam nuper est ad auditum nostrum deductum, quod inter nonnullos fideles et subditos nostre provincie Lombardie aliorumque locorum Ytalie disceptaciones et dubia sepius oriuntur, an infidelis et rebellis imperii quisque reputari debeat, nisi prius per nostre maiestatis sentenciam condempnatus appareat, nos attendentes, quod acta prava malorum pocius quam verba sentenciarum ipsos faciunt pena condignos et eo ipso quod, quis peccat, correccionem meretur, et quanto plus differtur punicio, tanto magis culpa crescit et gentibus in exemplum perniciosius transit: tenore presencium declaramus, decernimus et pronuncciamus, quod illi omnes et singuli sunt rebelles et infideles nostri et imperii, qui quomodocunque publice vel occulte contra nostrum honorem infidelitatis vel rebellionis opera faciunt et in nostram seu imperii prosperitatem aliquid machinantur contra nos sive officiales nostros in hiis, que ad commissum eis officium pertinent, rebellando, aut aliis nostris rebellibus consilium vel favorem, per quod commodius in rebellione persistere valeant, impendendo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre declaracionis decreti et pronuncciacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem nostram et penam mille librarum auri camere nostre solvendaram se noverit incursurum. Datum Pysis IV nonas Aprilis regni nostri anno quinto, imperii vero primo. Expliciunt nove leges serenissimi principis Heinrici VII, Dei gracia Romanorum imperatoris et semper Augusti, ad certitudinem presencium et memoriam futurorum. Hanc epistolam scripsit Philippus, rex Francie, Clementi pape contra Heinricum imperatorem. Sanctissimo patri et domino Clementi, Dei providencia sacrosancte Romane ac
universalis ecclesie summo pontifici. Philippus, Dei gracia Francorum rex,
devota pedum oscula beatorum. Ad nostrum alias quorundam magnatorum relatu et
nunc ex assercione karissimi consangwinei Philippi, principis Achaye, pervenit
auditum, quod magnificus princeps Heinricus, imperator Romanus, Apulye, Sicilie
et alias terras proprias illustris principis Roberti, regis Sicilie, consangwinei
nostri karissimi, debellare proponens, ad ipsius exhereditacionem suos intendit
exercere conatus turbando pacem universalem christianorum, impediendo passagii
terre sancte negocium in universale et specialiter ecclesie Romane, cuius dicte
terre patrimonium proprium esse dicantur, excidium et iacturam. Cum igitur nos,
qui dicti regis Sicilie, qui de sangwine nostro originem traxit et de nostra
domo regia processit, exhereditacionem non de facili sustinere possemus,
beatitudini vestre super hoc alias scripserimus, ut consideratis incomodis, que
ex premissis, si, quod absit, contingerent, sequerentur, ad occurrendum talibus
ac tantis periculis vellet vestra sanctitas in hac parte de competenti remedio
celeriter providere, ne propter huiusmodi incomodum posset sancte terre
negocium retardari vel totaliter impediri. Verum tamen cum imperatorem prefatum
a predictis non intellexerimus suum propositum divertisse, quin immo parat se
diebus singulis ad eadem, vestram iteratis precibus clemenciam deprecamur, quatenus
imminentibus periculis occurrentes, prout ad vestrum spectat officium, in
predictis sic celeriter tale remedium apponatis, quod pacis publice pulchritudo
servetur negociumque passagii terre sancte, quod alias fieri posse non
credimus, impediri non debeat aut turbari et ne cum velletis super hiis alias
occurrere, tunc comode non possetis. Denique regem, regnum et subditos dignetur
vestra sanctitas specialiter recommendatos habere. Datum Parisiis die XII
mensis Maii. Capitulum CXVIII. Constitucio Clementis pape contra imperatorem Heinricum propter preces regis Francie facta. Clemens episcopus, servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Inter cetera, quorum nos cura sollicitat, illa precipue meditacio mentem nostram occupat illaque nos sollicitudo fatigat, ut ecclesie Romane bonis et iuribus in sua stabilitate servatis status eius preservetur a noxiis, salubria semper incrementa suscipiat et nostre ministerio servitutis copiose pacis affluat ubertate. Nuper siquidem a pluribus fidedignis, quorum auditui innotuisse dinoscitur, intellecto, quod nonnulli multarum in diversis locis et partibus preparabant stolium galearum et alios faciebant bellicos apparatus, ac ex coniecturis suspicaretur variis, regnum Sycilie seu terram citra Farum, que de regno ipso fore dinoscitur, queve ad nos et Romanam ecclesiam pertinent pleno iure, et que karissimus in Christo filius noster Robertus, Sycilie rex illustris, noster et ecclesie predicte vasallus, a nobis et ecclesia predicta tenet in feudum, hostiliter invadendum et offendendum stolium et apparatum huiusmodi, quamvis hoc vix possimus credere, preparari: nos ecclesie prefate ac nobis et regno ac terre predictis, que velut recreacionis nostre pomerium delectabiliter intuemur et in apostolici pectoris medio pre multa delectacione portamus, adversus talium molimina providere volentes ac periculis animarum, corporum detrimentis, bonorum dispendiis et gravissimis scandalis et irreparabilibus incommodis terre sancte, que possent ex hiis, si procedi, quod absit, ad illa contingeret, merito formidari, salubriter obviare, presertim cum simus parati omnibus de ipso rege conquerentibus iusticiam exhibere: universis et singulis clericis et laycis, cuiuscunque condicionis, ordinis, status, dignitatis vel preeminencie fuerint, eciam si pontificali vel imperiali sive regali aut quacunque alia prefulgeant dignitate, ac universitatibus, communitatibus et civitatibus quibuscunque auctoritate apostolica districcius inhibemus et expresse precipimus, ne dictum regnum vel terram aut partem vel aliqua loca eorum, vel alterius eorumdem per terram vel mare quocunque colore quesito invadere vel offendere aut propter hoc recipere vel exhibere stipendia sive galeas seu alia vasa maritima dare, locare, comodare aut tytulo quocunque concedere seu remigare in eis, vel easdem galeas seu vasa conducere quovis modo presumant sive prestare super hiis presumptoribus ipsis consilium, auxilium vel favorem directe vel indirecte, publice vel oculte. Nos enim in omnes et singulos, qui contra inhibicionem et mandatum huiusmodi venire presumpserint, eciamsi, ut predicitur, pontificali aut imperiali seu regali vel quavis alia premineant dignitate, de fratrum nostrorum consilio excommunicacionis, quam eo ipso incurrant, sentenciam promulgamus eorumque terras et loca et quaslibet alias communitates, civitates ac universitates contra premissa vel premissorum aliquod attemptantes ecclesiastico subicimus interdicto, contra eos nichilominus ad privacionem omnium privilegiorum, indulgenciarum quoque et graciarum, que ab eadem Romana ecclesia, necnon et feudorum, bonorum, honorum, officiorum et iurium quorumcunque, que ab ipsa et quibusvis aliis tenent ecclesiis, et alias spiritualiter et temporaliter gravius processuri, prout inobediencia eorum exegerit, qualitas facti suaserit et viderimus expedire. Ut autem hic processus noster ad communem omnium noticiam deducatur, cartas seu membranas processum continentes eundem in ecclesie Auinionensis appendi vel affigi hostiis seu superliminaribus faciemus, que processum ipsum suo quasi sonoro preconio et patulo indicio satis publicabunt, ita quod omnes et singuli, quos processus ipse contingit et in posterum contingere poterit, nullam possint postea excusacionem pretendere, quod ad eos talis processus noster non pervenerit vel quod ignoraverint eundum, cum non sit verisimile remanere quoad ipsos incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur. Actum apud Castrum novum Auinionensis diocesis in pallacio ipsius castri II idus Junii pontificatus nostri anno octavo. Explicit littera ad preces regis Francie facta. Capitulum CXIX. Diffinitiva sentencia contra Robertum, regem Apulie, per Heinricum imperatorem lata XXVI Aprilis MCCCXIIIo. In nomine Domini. Amen. Heinricus Septimus, Dei gracia Romanorum imperator, semper Augustus. Ad certitudinem presencium et memoriam futurorum. Deus iudex iustus, fortis et longanimis, omnes secundum sua merita iudicans, superbientem illum, qui dum ante thronum sue clemencie se gloria et honore sublimatum conspiciens sedem suam ab aquilone, ut esset similis Altissimo, ponere cogitavit, de altis celorum fastibus ad infima terre in obprobria sempiterna demergens, ipsum omni gracia et spe misericordie condigne privando eum duxit eternalibus ulcionibus exponendum; sic et ad presens iusticiam respiciat et equitatem videat ipse celestium, terrestrium et infernorum Dominus, qui novit occulta cordium et ante cuius tribunal omnis calumpnia cessat et veritas nullis nequicie tenebris obscuratur, deponat et nunc de sede potentem, qui temptavit et exacerbavit ipsum et concitavit eum in iram; perdat eum, qui mala querit, et det illi, qui obstinato animo viam innocencie refugit et gloriatur in malicia, obprobrium sempiternum; faciat in eum iudicium conscriptum et sit gloria omnibus sanctis eius. Nequicie siquidem et perdicionis alumpnus Robertus, natus clare memorie Karuli secundi, qui se Sicilie regem intitulat, ex imperii Romani adipe inpinguatus, incrassatus et dilatatus, contra illud, cui eciam causa multorum feudorum et honorum ipsius imperii, que hactenus tenuit et que iniuste presencialiter occupat, humiliter obedire deberet, virus iniquitatis evomens, odia, dolos et fraudes pro fidelitate retribuens ex detestande ingratitudinis vicio calcaneum rebellionis presumpsit erigere ac contra stimulum indurate nequicie calcitrare non cessat, nephandaque superbia tumefactus sedem ab aquilone, videlicet ab opposito maiestatis cesaree, quam velud eius dominam et magistram revereri et honorare tenetur, sibi ponere sattagens, ipsam conviciis et contumeliis provocavit hactenus et protervo animo continuo provocare presumit. Ipse namque inter ceteros sue malignitatis conatus, licet antequam pro imperialis dyadematis suscepcione proficisceremur ad Urbem, per suas litteras speciales pluries culmini nostro scripsisset, quod ipse sicut ex causa predicta debebat et nos qui nec verbo nec opere, quod sciremus, gravaveramus, nec gravare sed pocius graciose tractare intendebamus eundem, ex puritate consciencie credebamus ad exhibendam nobis debitam reverenciam et honorem, tam in dicta coronacione quam alias intendebat et ad id pro viribus se parabat, confederaciones tamen et conspiraciones, uniones et ligas in offensam et impedimentum progressus cesarei unacum Florentinis, Lucanis, Senensibus et aliis nostris et Romani imperii subditis de Lombardia et Tuscia, ut eos in rebellionis precipicium et cecitatis foveam secum traheret, sicut et traxisse dinoscitur, per se suosque procuratores, nunccios et ambassiatores in nostre maiestatis iniuriam et offensam et impedimentum progressus cesarei in urbem facere procuravit et fecit, ac eciam tractavit et ordinavit, quod civitates Cremone, Regii et Parme, que sub nostra obediencia consistebant, contra nos et imperium rebellarent, inducendo tam communia ipsarum civitatum quam alios subditos nostros predictos ad rebellionem huiusmodi et eis ad id pollicendo consilium, auxilium et favorem. Et nichilominus gentes dicti Roberti, eius fulti favoribus sueque nequicie conscii et ministri, civitatem Astensem et castra Valencie et Casalis Sancti Evagii et alias nonnullas civitates et castra provincie Lombardie, que mandata nostra iuraverant et nos in eorum dominum recognoverant et officiales nostros receperant et habebant, officialibus ipsis exinde violenter eiectis, nequiter occupaverunt ac occupatos et occupata pro Roberto retinent supradicto. Idem quoque Robertus Johannem fratrem et stipendiarios suos Romam ea videlicet intencione transmisit, ut urbe, si posset, sue dicioni dolose subiecta vel saltem turbine in eius populo nefande sedicionis inmisso, dicte coronacionis sollempnia impediret, prout dicti Johannes et stipendiarii in ingressu nostro in urbem predictam et quamdiu in partibus illis moram traximus, efficaci operum argumento probantes unacum copiosa dictorum subditorum multitudine que per instigacionem dicti Roberti sub promissi eis sui subsidii et defensionis fiducia, cum equis et armis ad se opponendum nobis et exercendum preexcogitatam maliciam simul cum Johanne stipendiariisque predictis convenit ibidem, contra nos et gentes nostras hostiliter posuerunt insidias, fecerunt insultus, spoliaciones, violencias et homicidia perpetrarunt viasque publicas et loca, per que ad reverendam basilicam principis apostolorum de urbe omnibus religionem profitentibus christianam liber aditus patere debebat, bellicosis apparatibus claudere nobisque ac nostris gentibus ad basilicam ipsam, ne ibi dicta coronacio celebrari valeret, accessum totis viribus prohibere ac alias omni modo, quo poterant, maiestatem nostram offendere procurarunt; aliaque prefatus Robertus committebat et erat in actu continue committendi omnia, que ad nostrum et imperii dampnum vel iacturam tenderent, et ad ea omnibus modis, quibus poterat, nitebatur. Hec siquidem ad nos decrescente clamore notorio et in pluribus eciam rerum experiencia edocente, licet ipsa tam publica et notoria essent, quod nulla possent tergiversacione celari et nos, qui legibus subiecti non sumus, contra dictum Robertum propter premissa ipso inrequisito potuissemus procedere, tamen ex Augusti clemencia, que libencius emendat in subditis peccata, quam puniat nec exserit ferrum precisionis in morbos, quos sanare potest mulcebris lenitas medicine, post recessum nostrum de urbe predicta super dicto notorio ex predictis per ipsum Robertum contra nostram maiestatem commissis ad inquisicionem descendimus, quam, ut fidei vel amoris scintilla, si qua forsan remansisset in eo, ipsius viscera tangeret et ipsa interim spacium ad cor redeundi haberet, usque in presens graciosis dilacionibus duximus protrahendum, Robertum predictum citari legittime facientes, ut coram nobis comparere curaret, super hiis, si posset, suam innocenciam ostensurus. Verum idem Robertus in sua protervia perseverans in terminis ad hoc sibi prefixis vel eorum aliquo per se vel alium comparere contumaciter non curavit. Quare nos super premissis in ipsius Roberti contumacia fidedignis et sufficientibus receptis et examinatis testibus et eorum dictis in scripta redactis et per nos sollempniter publicatis et de mandato nostro a peritis nostri pallacii cum diligencia recensitis et facta nobis de ipsis per dictos peritos relacione fideli, per ea, que probata fuerunt, predicta omnia et singula publica et notoria esse (et contra dictum Robertum tamquam publicum imperii hostem procedendum fore) in scriptis interloquendo pronuncciavimus et declaravimus iusticia exigente, ac postmodum eum requiri et citari sufficienter et peremptorie fecimus, ut certo termino iam elapso coram nobis, ubicunque essemus, ad hanc nostram diffinitivam sentenciam audiendam comparere curaret, quod ipse pre suis diffisus meritis et offensis et in sua obstinatus contumacia et fraudibus perniciosius induratus facere pretermisit. Quia igitur de premissis omnibus et singulis, prout seriosius in inquisicione continentur predicta, specialiter per dictos testes plenarie nobis constat, nos predictos et alios predicti Roberti excessus nefarios et opera detestanda maturo et iusto librantes examine ac illud notissimum nullatenus obmittentes, quod ipse Robertus, dum in urbe predicta causa prefate coronacionis essemus, et dilectissimi fideles nostri Pisani, qui inter ceteros subditos nostros fidelitatis et operis sinceritate renitent, galeas et gentes Romam ad nostrum servicium et honorem mitterent, galeas ipsas in nostre maiestatis iniuriam hostiliter invadi, spoliari et gentes predictas capi, carcerari et in carcere detineri fecit, et nichilominus in huiusmodi continuacione criminum perseverando, mala malis addendo et peiora cotidie committendo, dum contra rebelles nostros de Tuscia direxissemus signa cesarea, rebellibus ipsis, sicut publicum et notorium est et facti evidencia docebat et docet, misit pluries armatorum subsidium, ut eos diucius in sue rebellionis erroribus confoveret, et attendentes, quod ipse, dum potuit pacem et quietem habere, dum debuit tranquillitatem expetere ac nostram benivolenciam et dileccionem, quam sibi ex animi sinceritate paraveramus, obtinere valuit, bella quesivit, iniquitates exercuit et pro posse procuravit, sicut eciam adhuc procurare non cessat in imperii populis seminare zizaniam, suscitare odia, inmittere scandala, concitare tumultus, nutrire scismata et fovere discordias et sine intermissione in actu continuandi et committendi omnia, que potest, in contrarium nostrum existit, et non solum in nostrum et imperii contemptum reique publice detrimentum, sed eciam in perturbacionem prosperitatis ecclesiastice, que ab ipsius imperii statu plurimum pendere dinoscitur, et in retardacionem negocii terre sancte, ad quod teste illo, qui omnia novit, totis cordis affectibus anhelamus. Et videntes aperte, quod dictus Robertus irrevocabiliter in devium erroris prolapsus et obstinatus in dolis viam veritatis spernit omnino et tamquam aspis surda suarum aurium obdurans auditum, nec mandata nostra, nec legis penam, in quam suis culpis incidisse ac incidere noscitur, nec eciam imperatorie plenitudinem potestatis veretur, sed cotidie cervicis durioris efficitur, et quanto ipsum ad penitudinem exspectamus, tanto maiorem sumit audaciam malignandi; considerantes eciam, quod idem Robertus de imperii crapulatus pinguedine, debacchatur et ex licencie sibi laxatis habenis furit et nobis pro obediencia rebellionem et pro fidelitatis debito iniurias facit nosque atque quoscunque fideles imperii nobis obedientes pro posse impugnare conatur, eiusque potestas non in edificacionem, sed in destruccionem, non ad fructum et iuvamen, ut deberet, sed ad pestem esse dinoscitur; et volentes periculis et iacturis, ad que ipsius tendunt insolencie, obviare ac ewangelicam doctrinam sequentes, que nos monet, quod omnis arbor, que non facit fructum bonum, abscindatur et mittatur in ignem, licet fideles reges et principes propter ipsorum dignitatis eminenciam libenter condignis honoribus et graciosis favoribus prosequamur: tamen ut culpa supplicium timeat et virtus premium retribucionis exspectet, dictum Robertum, cuius elegimus domare superbiam et presumpcionem elatam conterere ipsumque a statu suo quantumcunque sublimi deponere, cum propter premissa sit lese maiestatis crimine reus, universis et singulis dignitatibus quocunque titulo comprehensis et quibus se intitulat et decorat auctoritatibus, honoribus, libertatibus, immunitatibus, privilegiis, provinciis, contratis, civitatibus, castris, terris, villis, feudis, vasallis, bonis, rebus, iuribus et iurisdiccionibus, tam perpetuis quam temporalibus, quos, quas et que habet, tenet vel possidet vel quasi, seu habuerunt, tenuerunt et possiderunt quomodolibet hactenus ipse vel sui antecessores, privamus eundemque Robertum rebellem, proditorem et hostem imperii dicteque maiestatis crimine reum de toto predicto imperio exbannimus et diffidamus, et ipsum, si quo tempore in nostram et imperii forciam venerit, vita per capitis mutilacionem privandum in hiis scriptis sentencialiter condempnamus. Statuentes et mandantes, quod nulla persona, cuiuscunque nobilitatis, excellencie status vel condicionis existat, nullaque civitas, castrum, villa vel universitas eidem contra nos et imperium prebeat publice vel occulte auxilium, consilium vel favorem sub pena centum librarum auri pro qualibet civitate et quinquaginta librarum auri pro quolibet castro, villa, marchione, duce, comite, barone et quolibet nobili et XX librarum auri pro qualibet alia singulari persona pro vice qualibet, qua contra fecerint, committenda, quodque cuilibet inpune liceat cives, incolas et habitatores civitatum, castrorum, villarum et quaslibet alias singulares personas, cuiuscunque status vel condicionis existant, que contra nostrum honorem ei obedirent vel darent consilium, auxilium vel favorem publice vel occulte, offendere in persona et rebus et iuribus, et ipsos et ea capere, arrestare et detinere; inhibentes eciam et precipientes expresse, ne aliqui debitores eiusdem Roberti de bonis, in quibus sibi tenerentur, in aliquo ei satisfaciant vel presumant quomodolibet respondere, alioquin tantumdem camere nostre persolvant et ad id sine strepitu et figura iudicii compellantur. Universas eciam provincias, civitates, castra, villas et singulas universitates et quaslibet singulures personas, cuiuscunque preeminencie vel excellencie, eciamsi regia dignitate prefulgeant, et cuiuscunque alterius nobilitatis, condicionis vel status existant, que ex aliquo pacto, promissione seu obligacione dicto Roberto aut suis predecessoribus facta, vel pena apposita sub quacunque verborum forma comprehenso vel comprehensa, sive quavis racione, causa vel titulo et specialiter de aliquo servicio faciendo vel hominum armatorum aut aliud subsidium dando per mare vel per terram tenerentur eidem Roberto, ab ipsis pacto, promissione, obligacione et pena apposita, vasallos quoque, feudatorios et omnes et singulos, qui eidem fidelitatis et feudorum vel alia quacunque racione vel causa ad aliqua prestanda servicia personalia vel realia tenerentur, ab omni vinculo fidelitatis, subieccionis et obediencie sibi vel suis heredibus faciende absolvimus penitus et in totum, ita quod nec civitates, castra, ville, universitates et persone predicte pacti vel obligacionis predictorum, nec vasalli et feudatarii prefati, cuiusvis fidelitatis, subieccionis vel obediencie racione, causa vel titulo sibi vel suis heredibus quomodolibet teneantur; provincias enim, contratas, civitates, castra, terras, villas, feuda, vasallos, bona, res, iurisdicciones, iura, servicia et quecunque alia sub nostris comprehensa privacione et absolucione huiusmodi confiscamus. Demum omnibus et singulis militibus, auditoribus, iudicibus, iurisperitis et notariis, qui eiusdem Roberti domestici seu familiares existunt seu alias in eius servicio esse noscuntur, et quibusvis aliis districte precipiendo mandamus, quatenus ab ipsius Roberti familiaritate, consilio et direccione et obsequiis quibuscunque infra duorum mensium spacium ab hodie computandum cum effectu recedant et nunquam ad eius consilium vel servicium accedere publice vel occulte presumant, alioquin ipsos milites honore et dignitate milicie, auditores, iudices et iurisperitos omnes iudicandi et assidendi auctoritate omnibusque ac singulis privilegiis et inmunitatibus ac notarios notariatus officio, eos videlicet de dictis militibus, auditoribus, iudicibus, iurisperitis et notariis, qui huiusmodi mandato nostro non paruerint, ex nunc prout ex tunc privamus omnino et inhabiles et infames reddimus, ita quod elapsis mensibus predictis ad nullos actus legittimos postmodum quocunque tempore admittantur. Huiusmodi autem privacionis, confiscacionis, exbannicionis, diffidacionis, condempnacionis et absolucionis sentencias in hiis scriptis ferimus et alia omnia et singula suprascripta et infrascripta facimus exigente iusticia et bono rei publice requirente ac ex certa sciencia et de plenitudine potestatis, supplentes omnem defectum, si quis forsan in inquisicione predicta vel quibuscunque processibus propterea factis ob aliquam iuris sollempnitatem omissam esset habitus, non obstantibus aliquibus legibus, constitucionibus, graciis et privilegiis sub quacunque verborum forma concessis, eciam si de ipsis oporteret de verbo ad verbum in presentibus fieri mencionem, que contra premissa vel premissorum aliquod possent quomodolibet obici vel opponi, quibus specialiter derogamus. Actum Pisis in presencia nostrorum principum et baronum, populi multitudine copiosa VII kal. Maii, regni nostri anno Vo, imperii vero anno Io. Lata, data et pronunciata fuit dicta sentencia per dictum serenissimum
dominum imperatorem sedentem pro tribunali et lecta et publicata mandato et in
presencia ipsius domini imperatoris per me Paulum quondam Sere Ranuctini de
Monte imperiali, notarium ipsius domini imperatoris, et in presencia Leopardi
Frenecti de Pisis, notarii ipsius domini imperatoris, quibus ipse dominus
imperator mandavit, quod de predictis omnibus et singulis scribant et faciant
publica instrumenta. Et hec omnia et singula acta fuerunt Pisis in platea
publica ante hospicium nobilis viri Ranerii comitis de Donoratico, in quo ipse
dominus imperator, habitat, convocata ibidem et congregata ad parlamentum ad
predicta audienda et intelligenda mandato ipsius domini imperatoris
innumerabili multitudine hominum tam citramontanorum quam ultramontanorum, tam
magnatum, nobilium quam eciam popularium, presentibus nobilibus viris dominis:
Heinrico de Flandria, mariscalco dicti domini imperatoris, Manfredo de
Claromonte comite Moac., Gottifredo comite de Olloco, Tancrede comite de
Morilliana, Bartholameo comite Camarlingo, Ranerio et Gerardo comitibus de
Donoratico, Amone de Albo monte, Thoma de Septem fontibus, Simone Philippi de
Pistorio, Giliberto de Saltana, magistro hospicii domini imperatoris, Alexandro
de Orgio, Dominico de Quigerio, Anselmo de Agundacort et Ugolino de Vichio,
Lapo de Ubertis, Tosolato de Ubertis de Florencia et Andrea de Caprona, Johanne
Cinino, Ugolino de Sismondis, Betto Nicho, Guidone Pellarii de Pisis militibus
et Gaddo Ganbacurta, Lapo iudice de Vico, Andrea Corfagnine, Fecino Lippi,
Simone de Colle, Vanne Ribaldini et Vanne Raciocho Anzianis Pisani populi et
Ranerio Jannis comite de Donoratico de Pisis, Carbone de Cerchiis de Florentia,
Francisco Tani de Ubaldinis, Farinata de Ubertinis et aliis quampluribus
fidedignis testibus ad hoc, Dominice nativitatis anno millesimo CCCXIII,
indiccione XI, die XXVI mensis Aprilis ac regni ipsius domini imperatoris anno
quinto, imperii vero primo. Capitulum CXX. Sequitur epistola, in qua per figuram prosopopeie corona imperialis invitat Heinricum imperatorem ad ipsam suscipiendam. Excellentissimo ac serenissimo principi, capiti et domino suo, domino Heinrico, divina favente clemencia Romanorum regi dignissimo et semper Augusto, corona sublimis et confirmatoria coronarum in alma urbe recondita vite perhennis gloriam et desiderate felicitatis gaudium triumphale in throno et solio maiestatis dive tue sanctissime serenitatis adventum, quem ante secula necessarium orbi terre previdit altissimus, preconceptum. Celum et terra et omnia, que in eis sunt, laudent et benedicant nomen patris, qui ut angelum suum eminentissimum dono nobis sperate gracie tantum mundi contulit possessorem, cuius clemens et graciosa benignitas, strenua et doctissima probitas, ordinatissimi motus et actus superexcellentes, sensus et habitus magnanimi et intytulabilis cordis stabilitas et generosi ex antiquo nobilitas adeo alcius super omnes omnibus creaturas patenter insurgant, quo lacius et uberosius, quam tempora retroacta promiserunt, hominum superexcrescente malicia et vendicante sibi regnum nequitia grandiorem istis oportunam temporibus prenoverat medicinam, nimirum te inclitum celo et celorum curia transmittendum nec tardandum consilium postulante superno reddebant. Te planetarum, stellarum et elementorum concordia inpetrabat; te legum ambigua et indissolubiles questiones et dubia infinita querebant; te viduitas, te virginitas, te pupilli orphani et variarum gencium oppressa qualitas et depressa, te iuventus, amenitas, civitatum tranquillitas carcerumque porte quam plures et destructi parietes implorant, te montes rigidi et meatus obscuri, ombrose planicies, senum canicies, libertas atque fiducia, populorum securitas et invicta fortitudo castrorum et marium ac stagnorum desiderata quies et transitus inconcussi oracionibus assiduis postulabant a patre. Te aves, te pisces et cetera reptilia sensibilia et insensibilia pro sua et universi pulchritudine affectabant. Ego siquidem iam longo tempore viduata et exspectacionis diutine fatigata labore tot te donis gracie predotatum nocturnis vigiliis et diurnis clamoribus continue querere non cessabam, ut tam gloriosissimos crines tuos et tam sinceri capitis attingere possem ornaturam, que tot principum Romanorum hactenus culmina decoravi. Et ecce subito insurrexit aurora teque germen speciosissimum tetendit in patulum, cui montes et colles, nives et pluvie, grandines et fluminum impetus ac fluctus marium remos prebent et faciunt difficillima plana et aspera planiora, cuius et tanta preclaritas, ut in tui aspectu corda lesa mutantur in placitum et munda constancius in desiderium obsequendi, adventui cuius porte patent, claves assurgunt, muri eciam fortissimi et inexpugnabiles inclinantur et tui magnificentissimi nominis solo sono colligaciones et rebellium federa dissolvuntur, ut omnis potens et gloriosa congeries, quod et eius, qui misit illum, supereminenciam representat, et intueantur et credant, quod hec est Dei manifesta voluntas, sub qua curvantur, qui portant orbem, et cui resistere nemo potest, cum apud eum sit sapiencia et fortitudo. Ipse consilium et intelligenciam si destruxerit, nemo est qui edificet, et si incluserit hominem, nemo est qui aperiat, si continuerit aquas, omnia siccabuntur, si emiserit eas, subvertent terram, qui decipientem et qui decipitur novit. Contra te non expedit armate milicie bellum indicere iussiones nec resistentibus quibuscumque ab urbane vie tramite deviare, cum non ignoraverit, qui te mittit, quod in hoc cogitaciones hominum vane erant. Audisti nempe, quod tui predecessores iam diu nati extiterant et veluti abortivi lucem intueri supini materialibus oculis nequiverunt, ad quam intuendam pariter et habendam una dies tibi dedit introitum. Ceterum leteris immense, cum sis, quem Dominus preelegit, tu, quem mundus speravit, tu inter ceteros sicut lilium inter spinas, tu pius et misericors rex et dominancium dominus, tu fons ortorum et puteus aquarum vivencium, quibus irrigata omnis terra uberes et Deo amabiles non desperat producere fructus, tu benivolencie consors et fidei orthodoxe zelator, pacis amator, iusticie cultor, rebellium atque crudelium vindicator et omnis innocencie reverentissimus conservator. Tu pius et rigidus, ut utrumque requirit, tu prudencia dirigenda disponis et indirecta reformas, tu sapiencia graderis et cautela progrederis, tu eciam ewangelice honestatis tytulo insignitus inaudite moralitatis ornatus ornamine. Quid igitur abstines, cum te cuncta bona sectentur, cur me facis affeccione tanta perplexam et desiderio te videndi? Surge aquilo et veni auster et perfla ortum meum et fluent aromata illius per universas mundi partes; cinge caput tuum circulo meo et splendeant in facie tua colligatorum lapidum virtutes et fulgor. Tolle de consuetudine mea vires et gloriam palmamque victorie triumphalis, tolle universalem potenciam, tolle nomen imperii legumque sublimissimam potestatem; veni ut pater, veni ut sponsus et amplexeris candiditatem et celsitudinem meam. Antiqua sum etenim, sed formosa et in lectulo meo per noctes quesivi te diu, quia favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua; osculeris me osculo oris tui et trahe me post te, curremus in odore unguentorum tuorum. Mediteris desideria cordis mei et quam duro pernoctabit affectu donec ex amplexu tuo quasi cedrus exaltata in Libano et quasi plantacio rose in Jericho. Et precepit et dixit michi creator omnium et qui creavit me: Requiescet in tabernaculo tuo et sonitus nominis eius per omnem terram exibunt et in fines orbis terre potencia eius. Regnabit iustus, peribit impius, sedebunt in pace humiles et sternentur cornua superborum nec teneant coronarum blandicie receptarum, quia splendere in meis conspectibus non audent, non Lombardorum munera, non Tuscorum, non camporum contrarietas vel silvarum asperitas, non armatorum quorumcumque rebellio vel protervitas tyrannorum. Nosti enim, quod omnia plano aspera et quod impero, iure nullus resistit et iure carens Dei auxilio non iuvatur; et sicut imperio fuisti ex superno prepositus, sic ex alto in ipsius imperii obtinendis, recuperandis pariter et augendis iuribus et iurisdiccionibus et honoribus tibi est attributa potestas, quam, sicut decet, tuam excellenciam cognoscere munificam et excelsam, ut eciam tue vigilie apponantur, ne aliquo ingenio seu modo possint iura, iuridicciones et honores huiusmodi minui, deprimi aut ledi; sed in eorum latitudinem extendendam, ampliandam modis omnibus et augendam conatus et mentem dirigere, ut de die in diem afferam tibi munera. Reges et principes intuentes, quod neminem ex eisdem reddis exemptum, nemini pacta prebes, nemini ob diffidenciam virtutis Dei et imperialis fortitudinis imperialia iura submittis, et tibi hoc expedit, cum sis, de quo ante tuam originem legebatur: Veniet stella virens ex septentrionali plaga benigna et bone causacionis, sub cuius imperio infima superioribus equabuntur et mundus in gloria erit et inmundus in pena, tunc omnes assurgent manibus adorantes sui nominis et felicitatis coronam et regnabit hec in Europa tota et Affrica maioremque partem Asie subiugabit, sub qua lex tollitur paganorum et omnis impietas et ypocrisis enervatur nec vivitur amplius ex figura, non me velis ulterius exspectare, constantissime principum. Veni ad locum, unde tuum speciale nomen sumpsit originem. Resuscita filiam tuam, hanc urbem antiquissimam, caput omnium, et tu caput ipsius, cum sis, de quo legitur: Mire magnitudinis homo ille, qui depressam resistenciam exaltabis et subiugabis animalia dura, et erit fortitudo tua in rota, et rota dabit partes suas infimas quasi pares. Festina, festina in adiutorium meum, spes mea et consolacio mea, libera, queso, et pone me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me, victricia signa cadant a facie terre; qui querunt tibi mala, fiant sicut nebula, quam in cinerem ventus spargit. Attrahat te, alliciat te speciositas mea et odor vestimentorum meorum reficiat mentem tuam. Oculi velut stelle, coma mea ex aurea puritate crispata, frons mea ex miraldis ordine mirando contexta et flagrancia oris mei sonitum vocis egredientis clarificat; gula mea ex perlis et auro, collum et renes saphiris in serico diversisque floribus renitescunt. Thopazyon fimbrie vestimenti superbiunt, carbunculi radiant, in cacumine humerorum pendent lamine hinc et inde, qualem altera solem vivum, reliqua vero lunam ex illius radiis lucem dantem presentant. Manus mee sicut cristallus ungulas congerentes eburneas, cinctum meum iacinctis et iaspide ac eternis et incorruptibilibus speculis fabricatum; bursa mea plena thesauro et eius pendicula cynamomum; genua mea candida, sed cooperta et interior omnis composicio inconprehensibilis ad nitorem, quod non est datum homini colligere posse, nisi cum veneris et introduxeris me in cubiculum regum, et tunc sint omnia nuda tibi, pedes mei amabiles et delectabiles intuenti: caro eorum sicut nix et calciamenta mea ex diversis et variis margaritis. Flores mei fructus honoris et honestatis. Si tangis me, adhuc esuries, si loqueris mecum, adhuc sicies. Lectus meus ex aromatibus mirre et thuris et sicut novelle olivarum folia ventilatur in gyro; camera mea luminis gloriosi omnis obscuritatis et tenebrarum inimica; veniunt fontes Tygris in illam, irrigat eam ros placidus et rosarum vires exornant. Fenix ibi et avium multitudo, nec canunt in tedio, cum vocantur, assurgunt, aromatizant balsamum circumsistens, una dactilus et poma varietate invitant. Locum tam amenissimum nullus intrat et nemo ausus est aperire, nisi fuerit de tribu altissima et de quo dixit Dominus: Tu es ille. Non dubitet augusta felicissima imperatrix, que margarite gaudet vocabulo tanquam per autonomasyam preposita lapidum speciebus, quia ossa mea sunt invisibilia singulis atque munda. Filiam hanc, que eo nomine nuncupatur, quam suo consorcio sociabo, et erimus omes in sedibus nostris, nec erit invidia in minori neque superbia in maiori. Sollicitet igitur te, sollicitet, inducat et moneat, quia tempus est acceptabile, tempus gratum, ut intueamur maiestatem tuam, quam ipse Deus omnipotens prosperari dignetur et conservare dignetur, qui facit mirabilia magna solus et fecit tui similitudine te potentem per infinita secula seculorum. Explicit littera invitacionis serenissimi principis Heinrici septimi, Dei
gracia Romanorum imperatoris et semper Augusti, ad recipiendam coronam. Capitulum CXXI. De morte Clementis pape et quibusdam aliis. Anno Domini MCCCXIVo, duodecimo kalendas Maii mortuus est dominus Clemens papa quintus nono anno sedis sue. Hic papa prius Burdigalensis episcopus et nacione de Vasconia fuit, qui omni tempore papatus sui ad urbem Romanam non pervenit, sed in locis occidentalibus, ubi et prius fuerat, Philippo, regi Francie, se obtemperans in pluribus usque ad obitum suum mansit. Hic eciam papa anno Domini MCCCXIo Winense concilium celebravit, in quo sub pretextu pietatis et sub opinione passagii generalis decimam imposuit generaliter toti clero, et quia rex Francie Philippus crucem ibidem assumpsit cum duobus suis filiis simulans se et promittens, quod personaliter vellet illi passagio interesse, sibi papa omnem decimam colligendam de clero regni Francie assignavit. Predictus eciam papa illum prepotentem et per totum mundum celebrem ordinem cruciferorum Templarorium ascribens eisdem quosdam errores heresis, abrasit de gremio ecclesie totaliter et delevit, cuius ordinis magister anno Domini MCCCXIVo non contradicente papa per regem Francie miserabiliter mense Aprilis Parisius igne crematus est. Alie vero eiusdem ordinis persone plurime aut tormenta passe, aut relicto regulari habitu seculum intraverunt. Opinio tamen dictabat plurium, quod dictum ordinem non pestis heretica, sed ipsorum possessio latissima et malorum hominum avaricia delevisset. Predicto concilio dominus Johannes, episcopus Pragensis, interfuit, sed dominum Petrum, archiepiscopum Maguntinensem, qui tunc cum Johanne, rege Bohemie, fuit in Bohemia, propter preces domini Heinrici imperatoris papa ab illo concilio habuit supportatum. Factum est autem post mortem pape, quod secundum constitucionem sexti libri decretalium omnes cardinales in Carpentorato positi fuerant in conclavi, et quia inter cardinales inclusos, quorum quidam fuerunt Italici, quidam Francigene et aliqui Vascones, facta est dissensio, ita quod in papa et in eleccione pastoris ecclesie non poterant concordare, sunt ab invicem ideo sine omni fine ad regiones varias sequestrati et similiter eo, ut causa dispersionis ipsorum cognoscatur plenius, presentem literam generali capitulo Cisterciensi cardinales Italici transmiserunt, cuius litere tenor talis est: Venerabilibus in Christo patribus, viris religiosis, de Cistercio, de Firmitate, de Pontiniaco, de Clara Valle, de Morimundo monasteriorum abbatibus, nec non et generali capitulo ordinis Cisterciensis amicis suis carissimis Miseracione divina Nicolaus Hostiensis, Johannes Velletriensis episcopi, Neapolion sancti Adriani, Wilhelmus sancti Nicolai in carcere Callensi, Franciscus sancte Marie Nycomediensis ac Jacobus et Petrus Columpniacensis sancte Romane ecclesie diaconi ac cardinales salutem et sinceram in Domino karitatem. Etsi ab universis et singulis christiane fidei cultoribus detestanda pericula, gravia ac scelerata flagicia presumpta nuper in curia, et crudeliter perpetrata per Vascones in offensam Dei et ecclesie Romane contemptum gravemque concussionem status eius, nisi superna Dei dextera, que Petrum in fluctibus, ne mergeretur, erexit, ac eciam nobis, quos de mortis eripuit faucibus, astitisset, credamus ad aures vestras per vulgaris fame preloquium pervenisse; neque nobis est dubium, audita facinora velut acuta iacula vehementer ob zelum divini nominis et honorem ecclesie vestra pupugisse precordia, quia tamen interdum loci distancia facti variat veritatem, ipsam vobis puram et liquidam, nulla verborum ficcione compositam, vestro conspectui presentamus: Et quidem dum nos et alii eiusdem ecclesie cardinales post obitum Clementis Pape quinti essemus in episcopali pallacio civitatis Carpentensis ad eligendum futurum pontificem summum sub uno conclavi et nos cardinales Italici non querentes, que nostra sunt, sed que Dei, neglectis singularibus affeccionibus reciprocis in nos ipsos, peteremus hominem ad sustentandas columpnas ecclesie, qui dictam ecclesiam reformando dirigeret, essetque in hoc tantum omnis nostra cura, omnis intencio et affectus, Vascones, seu quod libram examinis sub futuro summo pontifice teste consciencia formidarent, seu armatorum violencia crederent hereditario jure Dei sanctuarium possidere, ex deliberato ac concordi proposito cum sub palliato colore, deferendi videlicet corpus eiusdem pape, in copiosa peditum et equitum armatorum multitudine convenerunt, ut scelus, quod mente conceperant, perducerent in actum, die XXIII Julii arma sumpserunt bellica, et sub ordinacione Bertrandi de Bothon et Raimundi Villim, dicti pape nepotum, civitatem Carpatrensem intraverunt, multosque curiales Italicos (cum solum Italici peterentur ad mortem) immaniter trucidarunt, et se ad predam convertentes et spolia crescente rabie ferinoque fervescente furore in diversis civitatis partibus incendia posuerunt; nec hiis contenti plurium cardinalium ex nobis hospicia duris insultibus et iniectis ignibus invadentes ibidem bella acerrima cum clangore tubarum hostiliter intulerunt. Invalescente tandem graviori periculo et gravissima, sicut in captis civitatibus assolet fieri, increbrescente unione, multitudo Vasconum equitum armatorum hostium dicti conclavis obsedit, ac clamando: Moriantur cardinales Italici, moriantur! volumus papam! volumus papam! et ipsis in huiusmodi acclamacione frementibus, alia multitudo Vasconum equitum armatorum plateam dicti conclavis invasit, similiter circumdato pallacio vocibus acclamando. Nos vero prefati cardinales italici circumsepti tantis angustiis et mori tam turpiter quam crudeliter metuentes, cum omnia circa conclave armatorum multitudo terreret, neque publicus pateret egressus, tandem pre timore murum palacii, facto inibi parvo foramine, pro nostra salute rupimus et de Carpentis postmodum discedentes dispersi non sine mortis periculo ad diversa loca secessimus et per misericordiam Dei, qui salvos nos reddidit, ad terras pervenimus amicorum. Consideret vestra providencia, quod ob ipsorum Vasconum feritatem non defuit, quin effusio principalium membrorum ecclesie, que benignius illos lactavit uberibus, ditavit et complevit honoribus, statum eius confusione perpetua et impressione confunderent, et christianum nomen infidelibus darent in derisum, fabulam et opprobrium sempiternum. Ceterum premissis omnibus, que cum tantis iniuriis passi sumus, nequaquam obstantibus nos pacem et unitatem ecclesie petimus, ipsas summo conamine procuramus. Sed si ex aliena culpa procederet negocium, quod avertat Altissimus, ad rupturam, de vestro erga Deum et ecclesiam zelo certos vos reddimus, quod una nobiscum, qui Dei honorem et quod verum est agimus et pro justicia et emunitate certamus, fides vestra concurrat et sic per nos et alios orthodoxe fidei professores ipsi Domino nostro Ihesu Christo et ecclesie sue sancte in sua causa favebitur, sic promptis affeccionibus assistent, quod et honori divino congruet et eidem ecclesie satisfiet. Presentes autem literas per discretum virum magistrum Guntherum de
Bybirstein, canonicum Spirensem, capellanum nostrum, portitorem ipsarum vobis
volumus nomine nostro presentari. Datum Valencie octavo die Septembris. Capitulum CXXII. Sentencia domini Clementis pape, per quam damnatus fuit ordo Cruciferorum Templariorum. Clemens episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ad
providam Christi vicarii presidentis in specula apostolice dignitatis
circumspeccionem pertinet vices pensare temporum emergencium, negociorum causas
discutere ac personarum attendere qualitates, ut ad singula dirigens debitum
necessarie consideracionis intuitum et oportune manum operacionis apponens de agro
Domini sic viciorum tribulos eruat, ut virtutes amplificet, sic prevaricancium
spinas tollat, ut evellendo plus plantet quam destruat et in loca vacua per
eradicacionem nocencium tribulorum devota Deo plantaria transferendo pociorem
prebeat de provisa et utili eorundem locorum unione et translacione leticiam,
quam vera iusticia, que compassionem habet, dolorem intulerit demerencium
personarum locorum huiusmodi per ruinam; sic enim sufferendo, quod officit, et
subrogando, quod proficit, virtutum profectus amplificat et sublata de medio
meliori subrogacione restaurat. Dudum siquidem ordinem domus milicie Templi
Ierosolimitani propter magistrum, fratres ceterasque personas dicti ordinis in
quibuslibet mundi partibus consistentes variis et diversis non tam nephandis
quam inphandis proch dolor! errorum et scelerum obscenitatibus, pravitatibus,
maculis et labe resparsos, que propter tristem et spurcidam eorum memoriam
presentibus subticemus, eiusdemque ordinis statum, habitum atque nomen non sine
cordis amaritudine et dolore sacro approbante concilio non per modum
diffinitive sentencie, cum eam super hoc secudum inquisiciones et processus
super hiis habitos non possemus ferre de iure, sed per viam provisionis seu
apostolice irrefragabili et perpetuo valitum substulimus sanccione ipsum
prohibicioni perpetue subponentes districcius inhibendo, ne quis dictum ordinem
de cetero intrare vel eius habitum suscipere vel portare aut pro Templario
gerere se presumeret, quod si quis contrafaceret, excommunicacionis incurreret
sentenciam ipso facto. Universa eciam bona ordinis prelibati apostolice sedis
ordinacioni et disposicioni auctoritate apostolica duximus reservanda,
inhibentes districcius, ne quis, cuiuscunque condicionis vel status existeret,
se de personis vel bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret vel circa ea in
preiudicium ordinacionis seu disposicionis apostolice per sedem eandem, ut
premittitur, faciende aliquid faceret, innovaret vel eciam attemptaret,
decernentes ex tunc irritum et inane, si secus a quoquam scienter vel
ignoranter contingeret attemptari ac postmodum dicta bona, que dudum ad
subsidium terre sancte et inimicorum inpugnacionem fidei christiane a Christi
cultoribus data, legata, concessa et acquisita fuerunt, debita gubernacione
carencia tamquam vacancia deperirent vel converteruntur in usus alios quam in
illos, ad quos fuerant pia devocione fidelium deputata, vel propter tarditatem
ordinacionis vel disposicionis huiusmodi eorum destruccio vel dilapidacio
sequeretur, cum fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus nec non
patriarchis, archiepiscopis, episcopis et prelatis ac eciam cum nonnullis
excellentibus et illustribus personis cum reliquorum quoque absencium
prelatorum ac eciam capitulorum et conventuum, ecclesiarum et monasteriorum procuratoribus
in dicto concilio constitutis habuimus ardua, morosa et diversa consilia et
tractatus, ut per huiusmodi consiliorum et tractatuum deliberacionem prehabitam
diligentem dictorum bonorum ordinacio et disposicio ad honorem Dei, augmentum
fidei, exaltacionem ecclesie, dicte terre subsidium salutem quoque fidelium et
quietem salubris et utilis proveniret. Post que utique longa, premeditata,
provisa et matura consilia suadentibus plurimis iustis causis nostra et
dictorum fratrum nec non patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum et
aliorum prelatorum ac excellencium et illustrium personarum predictorum in
dicto concilio tunc presencium deliberaciones et consilia in hoc finaliter
residerunt, ut predicta bona ordini sancti Johannis hospitalis Jerosolimitani
et ipsi hospitali ac dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis eiusdem
nomine hospitalis et ordinis eorundem, qui tanquam athlete Domini pro
defensione fidei se periculis mortis iugiter exponentes onerosa nimis et
periculosa dispendia continue perferunt in partibus transmarinis, in perpetuum
unirentur. Nos igitur inter cetera mundi loca, in quibus vigere dinoscitur
observancia regularis, dictum ordinem hospitalis et ipsum hospitale sincere
karitatis plenitudine prosequentes ac attendentes, quod sicut evidencia facti
docet, in eo divinis obsequiis ferventer insistitur, pietatis misericordie
opera vigilantibus studiis exercentur, fratres hospitalis ipsius mundanis
spretis illecebris devotum impendentes Altissimo famulatum ac pro recuperacione
terre predicte tanquam intrepidi Christi pugiles ferventibus studiis et
desideriis intendentes quelibet ducunt humana pericula in contemptum;
considerantes quoque, quod ex hoc tanto eorundem magistri et fratrum dictorum
ordinis et hospitalis crescet strennuitas, augebitur feruor et ipsorum
roborabitur fortitudo ad propulsandas nostri redemptoris iniurias et hostes
eiusdem fidei conterendos, quanto ipsorum potencia in opulencioribus
facultatibus augmentata onera, que prosecucionis tanti negocii necessitas exigit,
levius et facilius poterunt supportare et propterea non indigne vigiles redditi
studiisque sollicitis excitati, ut ad sui status augmentum opem et operam
impendamus, eodem sacro approbante concilio ipsam domum milicie Templi
ceterasque domos, ecclesias, capellas, oratoria, civitates, castra, villas,
terras, grangias et loca, possessiones, iurisdicciones, redditus atque iura
omniaque alia bona immobilia et mobilia vel se movencia cum omnibus membris,
iuribus et pertinenciis suis ultra et citra mare ac in universis et quibuslibet
mundi partibus consistencia, que ipse ordo et dicti magister et fratres ipsius
ordinis milicie Templi tempore, quo ipse magister et nonnulli ex eisdem
fratribus milicie Templi in regno Francie communiter capti fuerunt, videlicet anno
Domini MCCCVIIIo mense Octobris, per se vel quoscunque alios
habebant, tenebant et possidebant, vel ad eosdem domum et ordinem milicie
Templi et dictos magistrum et fratres ipsius ordinis milicie Templi
quomodolibet pertinebant, nec non nomina, acciones et iura, que predicto
tempore capcionis ipsorum eisdem domui, ordini vel personis ipsius ordinis
milicie Templi quocunque modo competebant vel competere poterant contra
quoscunque cuiuscunque dignitatis, status vel condicionis existerent, cum
omnibus privilegiis, indulgenciis, immunitatibus, libertatibus, quibus prefati
magister et fratres dictorum domus et ordinis milicie Templi et ipsa domus et
ordo per sedem apostolicam vel per katholicos imperatores, reges ac principes
et fideles alios vel quocunque alio modo erant legitime communiti, eidem ordini
hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani et ipsi hospitali donamus,
concedimus, unimus, incorporamus, applicamus et annectimus in perpetuum de
apostolice plenitudine potestatis, exceptis bonis quondam dicti ordinis milicie
Templi consistentibus in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum
nostrorum Castelle, Arragonie, Portugalie et Maioricarum regum illustrium extra
regnum Francie, que a donacione, unione, concessione, applicacione
incorporacione et annexione predictis specialiter excipienda duximus ac eciam
excludenda, ea nichilominus disposicioni et ordinacioni sedis apostolice
reservantes. Inhibicionem dudum per alios processus nostros factam, ne quis
videlicet, cuiuscunque condicionis vel status existeret, se de personis vel
bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret vel circa ea in preiudicium
ordinacionis seu disposicionis sedis eiusdem faciende de illis necnon decreti
nostri interposicionem quoad personas et bona in dictis regnis et terris eorundem
proxime expressorum consistencia omnino manere volentes in pleno robore
firmitatis, quousque de personis et rebus predictis in eisdem regnis et terris
consistentibus per disposicionem sedis eiusdem fuerit aliter ordinatum,
occupatores quoque dictorum bonorum aut illicitos detentores, cuiuscunque
status, condicionis, excellencie vel dignitatis extiterint, eciamsi
pontificali, imperiali vel regali prefulgeant dignitate, nisi infra unius
mensis spacium, postquam super hoc per dictos magistrum et fratres ipsius
hospitalis vel ipsorum quemlibet aut procuratorem seu procuratores eorum
fuerint requisiti, dicta bona dimiserint illaque plene et libere restituerint
ordini ipsius hospitalis et eidem hospitali aut magistro seu prioribus vel
preceptoribus aut fratribus hospitalis eiusdem in quibuscunque partibus et
provinciis constitutis eorumque singulis vel procuratori vel procuratoribus
eorundem eiusdem ordinis ipsius hospitalis nomine, eciam si dicti priores,
preceptores et fratres ipsius hospitalis et procuratores ipsorum et eorum
quilibet a dicto magistro hospitalis mandatum super hoc specialiter non
haberent, dummodo procuratores predicti a dictis prioribus et preceptoribus vel
eorum singulis in provinciis et partibus, in quibus huiusmodi priores et
preceptores exstiterint, deputati, mandatum super hoc habuerint vel ostenderint
speciale. Qui omnes et singuli, videlicet priores et preceptores et fratres
dicto magistro, procuratores vero predicti eisdem prioribus et preceptoribus
eorumque singulis, a quibus super hiis fuerint deputati, plenum super omnibus
gestis, actis, receptis et procuratis per eos quomodolibet in hac parte
compunctum et racionem ponere et reddere teneantur nec non omnes, qui scienter
occupatoribus et detentoribus prelibatis in occupacione vel detencione
huiusmodi dederint consilium, auxilium vel favorem publice vel occulte,
excommunicacionis, capitula vero, collegia seu conventus ecclesiarum et
monasteriorum nec non universitates civitatum, castrorum, villarum et aliorum
locorum et ipsas civitates et castra, villas et loca, que in hiis culpabilia
exstiterint, et eciam civitates et castra et loca, in quibus detentores,
occupatores huiusmodi dominium optinuerint temporale, si huiusmodi domini
temporales in dimittendo bona predicta et restituendo illa magistro et
fratribus ordinis hospitalis eiusdem nomine hospitalis ipsius obstaculum
adhibebunt et infra dictum mensem ab huiusmodi premissis non destiterint,
postquam super hoc, ut premittitur, fuerint requisiti, ipso facto interdicti
sentenciis decrevimus subiacere, a quibus absolvi non possint, donec super hiis
plenam et debitam satisfaccionem curaverint exhibere; et nichilominus
occupatores et detentores huiusmodi vel prestantes eisdem, ut premittitur,
consilium, auxilium vel favorem, sive singulares persone, sive capitula,
collegia sive conventus ecclesiarum et monasteriorum aut universitates
civitatum, castrorum, terrarum vel aliorum locorum exstiterint, preter penas
prescriptas omnibus, que a Romana vel aliis ecclesiis quibuscunque tenent in
feodum ipso facto decernimus fore privatos sive privata, ita quod ad ecclesias,
ad quas spectant illa, libere sine contradiccione aliqua revertantur, earumque
ecclesiarum prelati sive rectores de ipsis pro sua voluntate disponant, sicut
utilitati ecclesiarum ipsarum viderint expedire. Nulli ergo hominum liceat hanc
paginam nostrarum donacionis, concessionis, unionis, incorporacionis,
applicacionis, annexionis, reservacionis, inhibicionis, voluntatis et
constitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc
attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et
Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Wienne VI nonas Maii
pontificatus nostri anno septimo. Capitulum CXXIII. Miracula facta circa sepulchrum Margarethe imperatricis, que sepulta est in civitate Janua. Anno Domini MCCCXVo, mense Septembri dominus Waltherus, Pronensis episcopus, ordinis Minorum ad dominum Johannem, regem Bohemie, in Podebrad de partibus Lombardie venit et quinque infrascripta miracula secum sub literis autenticis apportavit: Primum miraculum, quod Deus ostendit propter merita domine Margarethe imperatricis. In Christi nomine Amen. Beneficia miraculorum Dei non sunt tacenda, sed omnibus propalanda, ut ipse Deus glorificetur in ipsis et sancte persone, ob quarum inclita merita Deus ostendit miraculorum beneficia, valeant ab omnibus honorari. Miraculum igitur, quod Deus bonis et sanctis meritis inclite domine Margarethe imperatricis, uxoris quondam serenissimi principis domini Heinrici, Romanorum imperatoris, que in civitate Janua migravit ad Dominum, et cuius corpus in ecclesia fratrum Minorum de Janua iuxta altare maius cum honore maximo est sepultum, debet presenti testificacione testificari et probari et bone fame preconiis non taceri. Ad ipsum namque sciendum et manifestandum miraculum et ad recipiendum dicti miraculi testimonium veritatis, venerabilis pater, frater Porchetus, Dei gracia Januensis archiepiscopus, processit, ut infra dicetur: In presencia ergo prefati domini archiepiscopi, mei notarii et testium infrascriptorum personaliter constitutus frater Rolandus de Cremona de ordine fratrum Minorum sub debito obediencie fuit requisitus a fratre Francisco Bartholomei, vicario ministri provincie Januensis et guardiano conventus Januensis, quomodo de fractura sive crepatura, quam in corpore suo in latere sinistro paciebatur, exstitit liberatus. Qui frater Rolandus volens vicario predicto et guardiano humiliter obedire et veritatem miraculi non tacere, respondit, dixit et testificatus est, quod ipse fuit bene per septem annos continue ita graviter crepatus et fractus in latere suo sinistro et nunquam potuit sine gravamine se movere, portando semper lombare ferreum et quoddam aliud lombare, quin intestina semper inferius descenderent in vesicam sive bursam. A qua fractura sive crepatura dixit et testificatus fuit sub obediencie debito se esse modo infrascripto totaliter liberatum, videlicet quod eo tempore, quo gloriosissima domina, domina Margaretha, imperatrix prefata, Janue decessit, erat ita infirmus de dicta crepatura seu fractura et eciam alia infirmitate, quod non potuit exequiis ipsius domine interesse. Demum audiens de meritis sanctitatis ipsius domine vovit Deo et beate Marie, quod quam cito posset intrare dictam ecclesiam beati Francisci, in qua dicta domina, ut premittitur, est sepulta, et ad tumulum ipsius domine accederet reverenter et quinquies beatam et gloriosam virginem Mariam ob reverenciam quinque vulnerum Jesu Christi et propter merita ipsius sanctissime, de quibus multipliciter confidebat et confidit, diceret genibus flexis salutacionem angelicam, scilicet Ave Maria etc., et cum persisteret in ipso proposito ad ipsius domine tumulum accedendi infra septimum diem obitus domine imperatricis, a dicta crepatura et alia infirmitate, quam paciebatur, fuit alleviatus in tantum, quod ipsam ecclesiam intravit et ad ipsius domine tumulum cum magna devocione ac humilitate accessit et ut proposuerat, quinquies ante sepulchrum eius beatam Mariam semper virginem flexis genibus salutavit, quibus sic devote peractis divina operante clemencia ipsius inclite domine imperatricis sanctis meritis a dicta fractura sive crepatura in continenti fuit miraculose et plenarie liberatus et sanitati pristine restitutus. Item interrogatus per ipsum vicarium et guardianum dictus frater Rolandus, quot annorum est et quot annis permansit in ordine fratrum Minorum, respondit: Ego sum bene septuaginta octo annorum et ultra, in ordine sancti Francisci vixi et permansi continue, postquam fui expresse professus in ipso ordine quadraginta duobus annis vel circa. Actum in domo fratrum Minorum Januensium anno Domini MCCCXIIIo, indiccione duodecima, die decimo Aprilis, presentibus fratre Bonifacio Epynula, fratre Gualderio de Papia, fratre Nicolao Barrochino de Papia, fratre Johannio de Clauaro ordinis fratrum Minorum, Gerardo de Florencia et Johannio Turcho de Clarasco, domicellis prefati domini archiepiscopi et testibus ad hoc vocatis et rogatis. Et ego Franciscus de Lombardino, publicus imperiali auctoritate notarius, hiis omnibus interfui et ea omnia in hanc publicam formam redegi et scripsi, meoque signo consueto signavi rogatus. Secundum miraculum. In Christi nomine amen. Beneficia etc. ad recipiendum ipsius miraculi testimonium veritatis. Reverendus in Christo pater dominus, frater Porchetus, Dei et apostolice sedis gracia Januensis archiepiscopus, requisito per eum ad hoc specialiter venerabili patre, domino fratre Partenvallo, Dei gracia episcopo Nebiensi, prout infra patebit, in presencia ergo predictorum dominorum archiepiscopi et episcopi Nebiensis ac mei notarii et testium infrascriptorum personaliter constituta Johanna de Vintinulio, habitatrix Januensis in contratta sive parochia Magdalene, ad sancta Dei ewangelia, sacris tactis scripturis corporaliter iuravit super infrascriptis meram et liberam respondere et dicere veritatem, super quibus interrogaretur. Imprimis interrogata Johanna predicta, quam infirmitatem paciebatur et in qua parte sui corporis, respondit et dixit, quod paciebatur guttam sive reuma in brachio suo sinistro et passa fuerat a longo tempore dictam infirmitatem ita graviter, quod de dicto brachio non poterat se iuvare. Item interrogata, qualiter a dicta infirmitate curata exstitit, respondit, quod dum die dominico decimo septimo Junii prefatus dominus archiepiscopus in ecclesia sancti Francisci, que est Janue, publice predicaret, ac coram fidelium multitudine miraculum, quod prefate domine Margarethe imperatricis sanctissimis meritis in fratre Rolando de Cremona de ordine fratrum Minorum dignatus fuit operari, sollempniter publicaret, ipsa Johanna in dicta ecclesia personaliter existente ac eciam audiente predicacionem domini archiepiscopi prelibati, devote Deo et beate Marie vovit, quod si meritis domine imperatricis predicte posset de dicto brachio liberari, quod eiusdem domine quondam imperatricis sepulchrum humiliter cotidie visitaret ac coram dicto sepulchro unum brachium cum manu de cera offerret. Itaque omni die post votum emissum visitavit sepulchrum et sic clemencia divina operante ipsius domine imperatricis infra tres vel quatuor dies reperit se a dicta infirmitate totaliter liberatam. Et Margaretha de Romania, que habitabat in eadem domo cum dicta Johanna, interrogata sub pena prestiti iuramenti per ipsam, quod dicat veritatem, quam scit de hiis, que Johanna supradicta predixit, utrum post predictum votum emissum ab ipsa Johanna infra tres vel quatuor dies sine aliquo dolore libere se iuvit et iuvat de dicto brachio, respondit, quod iuvat se et iuvit post predictum tempus ita bene, acsi nunquam in dicto brachio passa fuisset aliquod malum, quod antea non poterat, ut supra dictum est. Interrogata dicta Margaretha, quomodo scit predicta? respondit, quia continue habitavit in una et eadem domo sine aliquo intermedio pariete cum ipsa Johanna et moratur ad presens, ita quod hec vidit et videt continue. Prefatus vero dominus archiepiscopus volens super predictis infirmitate et liberacione certitudinem plenariam habere, fecit iurare in sui presencia Margaretham predictam, habitatricem civitatis Januensis, que, ut supra dicitur, habitare in una domo cum Johanna et a longo tempore dicitur habitasse, respondere et dicere veritatem, que Margaretha suo iuramento dixit, quod dicta Johanna multo tempore fuit infirma in dicto brachio sinistro ita graviter, quod ipsa de dicto brachio nullo modo poterat se iuvare, nec aliquid operari, et eam infirmam vidit de ipso brachio et post diem dominicum decimum septimum Junii dicta Johanna infra quatuor dies ab infirmitate dicti sui brachii sinistri liberata fuit et eam vidit totaliter liberatam, videns eam de dicto brachio plenarie se iuvare et operari, sicut unquam melius fecit. Item interrogata per ipsum dominum archiepiscopum, si ipsa cum dicta Johanna habitat et habitavit longo tempore in una et eadem domo in civitate Januensi? respondit sub iuramento, quod sic. Interrogata, si intellexit a prefata Johanna, si ipsa liberata erat meritis bone memorie domine imperatricis predicte, respondit, quod bene intellexit ab ea, quod prefate domine imperatricis meritis fuerat liberata. Actum Janue in palacio archiepiscopali sancti Silvestri anno Domini MCCCXIIIo, indiccione undecima die vicessima octava Junii presentibus Rostagno, priore ecclesie sancti Antonii Januensis, fratre Gwillo de Thaurino, priore sancti Sixti, Januensibus fratribus Thoma, Gerardo de Abbatibus de Florencia, domicello prefati domini archiepiscopi, testibus vocatis et rogatis. Et ego Franciscus de Lombardino... Tercium miraculum. In nomine Domini amen. In civitate Janua in parrochia sancti Georgii mulier quedam nomine Adilheta annorum quinquaginta quinque per spacium decem mensium et plus, penitus nichil videns, que dirigente ductore tam per viam quam per domos, si quando vicinas suas visitare causa necessitatis vel pietatis intuitu disposuerat, indigebat, absque ductore nesciens, quo tenderet vel quo iret, dum esset in magna angustia nullo medicorum auxilio aut consilio, quod probavit pluries et pluries, non potuit remedium invenire. Cum igitur huius cure impossibilitatem per medicos Johanna, uxor magistri Wilhelmi de Vallecari, eius vicina, perciperet, eidem Adilhete compaciens inquit ei: Cur non vovetis vos domine sancte imperatrici? Eius meritis vestram recuperabitis sanitatem pristinam oculorum. Petrina enim, uxor magistri Agristi, graviter paciebatur in brachio, que emisso voto dicte imperatrici est ipsius meritis liberata, igitur sic faciatis et liberabimini Deo dante. Quid plura? Acquiescens eius monitis Adilheta votum emisit dicens: Ego Adilheta humiliter me devovi dicte sancte imperatrici petens, ut eius meritis michi Altissimus oculorum meorum lumen reddere dignetur. Sicque factum est, ut voto emisso die sequenti, quando surrexit de mane, vidit clare fenestras medias apertas, discernens homines et alias res, sicut prius viderat, antequam fuisset privata lumine oculorum, unde dixit: Per omnia benedictus Deus et sanctissima imperatrix. Adilheta dicta iuravit ad sancta Dei ewangelia, omnia vera esse supradicta, in presencia fratris Porcheti, archiepiscopi Januensis, Johannis Turci de Clarasco, Petri de Andoria, sufficienti eciam testimonio personarum idonearum omnia talia sunt probata. Anno Domini MCCCXVo, die decimo tercio Junii. Hec eciam omnia conscripta fuerunt per Franciscum de Lombardino, publicum notarium imperialis aule. Quartum miraculum. In nomine Domini amen. In presencia venerabilis domini Porcheti, Januensis archiepiscopi, et plurium testium aliorum frater Franciscus de Bartholomeo, vicarius ministri provincie Januensis, guardianus simul fratrum Minorum eiusdem loci, in virtute sancte obediencie et Spiritus sancti precepit fratri Ranaldino de Placencia, quod veritatem perfectam diceret, nichil addendo, vel diminuendo de beneficio sive miraculo, quod circa suam personam meritis sancte memorie imperatricis illustrissime Margarethe Dominus ostendisset. Frater vero Ranaldinus predictus dudum in ordine in omni bonitate probatus respondit quadam vivaci tenaci memoria veritatem, que talis est: Die tredecimo mensis Junii ego Ranaldinus in altari sancti Eligii missam pro anima domine imperatricis, sicut communiter omnes fratres faciunt, celebravi sanus corpore atque mente; circa nonam vero horam eiusdem diei magnis ventris quam tocius corporis doloribus torquebar in tantum, quod quidquid habebam in corpore, pre dolorum angustia vacuato, nichil potens sumere cibi vel potus aut medicinalis rei pre importabilibus torcionibus, circa completorium cum devocione, qua potui, audito prius miraculo facto in fratre Rolando de Cremona, ad supradicte imperatricis suffragia me converti sic existens in doloribus conquassatus et dixi: O dulcissima imperatrix Margaretha, si quid potes apud Dominum, adiuva me, statimque emisso verbo per partem superiorem quidquid remanserat emisso, quod tamen prius nunquam me fecisse recolo, plenam ab omnibus doloribus, torcionibus et affliccionibus promerui, non dubito imperatricis meritis, sanitatem. Actum Janue anno Domini MCCCXIIIo coram testibus pluribus fide dignis, hec eciam conscripta sunt per Leoninum Grullum, publicum imperii notarium. Quintum miraculum. Anno Domini MCCCXIIIo in castro iuxta Papiam sito, quod Nazanum
dicitur, hoc miraculum meritis imperatricis Margarethe contigit. Quedam domina
nobilis nomine Florisia vidua existens, bonam famam habens, fluxu cepit
sangwinis laborare tam graviter multis diebus, quod pre debilitate virium nulla
sperare poterat auxilia medicorum, timens in brevi diem claudere extremum.
Deliberavit igitur ire ad castrum Nazanum, ubi nupta fuerat, ut de rebus suis
mobilibus ac immobilibus conderet testamentum. Cumque, antequam iret, audiret a
fratribus Minoribus sanctitatem imperatricis Margarethe et evidencia miracula
predicari a venientibus de Janua, audiens eciam de ipsa tanta laudum preconia,
se eidem in hac forma devovit: Vocavit namque ad se quandam suam vicinam nomine
Aldinam fame laudabilis, que tunc pro factis suis propriis ire disposuerat
Januam, quam taliter est allocuta: Ego infirmor ad mortem, medicorum et virium
auxilio destituta, propter hoc volo ire ad castrum Nazanum dispositura de rebus
meis, quia me breviter sencio ex hac miseria, quam pacior, transituram. Verum
quia Deo nichil est impossibile, audita virtute sancte imperatricis me sibi
devoveo petens cum omni devocione, spe, et fide certa sum, quod impetrare
potest a Deo mei fluxus cessacionem et corporis sanitatem. Et quia ad eius
tumulum personaliter venire non possum, quando tu fueris Janue, ipsam
visitabis, eique candelam hanc, qua totum corpus meum cinxeram, offeres
reverenter, humiliter petendo, ut me dignetur Altissimus imperatricis
Margarethe meritis liberare. Que omnia tam propter Deum quam propter
compassionem promisit predicta Aldina, quando esset Janue, firmiter adimplere.
Quid plura? Hec infirma portatur ad castrum predictum, Aldina vadit Januam et
die tercia votum implens vadit ad tumulum, votum obtulit, sanitatem pro
Florisina petit et ecce die et hora eadem, ut hec facta sunt, ut postea per
mutuam earum collocucionem patuit, dicta domina Florisina a suo languore
plenissime exstitit liberata. Que omnia sub testimonio sufficienti idonearum
personarum sunt cercius roborata et eciam hoc miraculum per Flocamontem de
Canena, publicum imperiali auctoritate notarium, est conscriptum. Capitulum CXXIV. Qualiter dominus Johannes, rex Bohemie, comes de Lucemburg, contra Matheum comitem de Trencz cum expedicione processerit anno Domini MCCCXVo, mense Junio. Ad compescendam protervam quam acerbam violenciam, quam terre Morauie
spoliis, incendiis, hominumque abduccionibus nequicie fomes comes Matheus de
Trencz multifarie, multisque modis intulerat, copiosam armatorum multitudinem
tam de indigenis quam alienigenis dominus Johannes, rex Bohemie, convocat et
anno Domini MCCCXVo duodecimo kalendas Junii de Praga exiens versus
Vngariam procedebat, statimque cum idem rex ingressus fuisset Morauiam, Vngari
quidam audita fama metu tacti propugnacula, que in confinibus et terra Morauie
violenter occupaverant, in quibus se a facie regis salvari diffidebant, igne
apposito per se ipsos voluntarie cremaverunt et ad comitem de Trencz, suum
dominum, confugerunt. Ad castrum vero, quod Wessel dicitur, regalis exercitus
se applicuit et illud in primo congressionis aditu, more bellico scalis ad
muros appositis viriliter expugnavit, quo facto flumen, quod Moraua dicitur, ab
exercitu Bohemie transitur et ante castrum, quod Alba Ecclesia vocatur, exercitus
collocatur. Istud quippe castrum licet in Vngarie terminis situm sit, ad reges
tamen Bohemie pridem pertinuit, sed Matheus comes de Trencz ipsum cessante
resistencia suo dominio subiugavit. Cum autem regius exercitus in gyro castri
positus in obsidione moram faceret, ecce comes prefatus universos suos aptatos
ad prelium coadunat, obsessos in castro liberare satagens ad exercitum regis
cum sagittis et arcubus, gladiis, hastis et clipeis, facto clamore valido in
idiomate Vngarico, primitus satis viriliter et hostiliter appropinquat.
Tumultuantibus igitur et in altum vociferantibus eisdem Vngaris, iacula quoque
et tela undique velut nivem seu pulverem spargentibus, terror in prima
congressione exercitui regis tantus incutitur, quod magna pars eiusdem terga
hostibus vertere fugeque presidia querere videbatur. Fuit namque Bohemico
exercitui timor et suspicio, quod laterent acriores insidie in occulto;
spiritum vero fortitudinis Heinricus de Lypa vir utique strenuus tunc induit,
qui ut alter Judas Machabeus suis commilitonibus virilis animi constanciam
tribuit, ac eos, qui fugerant, verbis et verberibus viriliter ad prelium
revocavit, sicque cum vexillo regio, quod cum paucis Alemanis immobiliter in
loco campestri perstiterat, Bohemicus pariter et Teutunicus conglobatus
exercitus hostium cuneos velut telam aranee dissipans penetravit, Quosdam mactavit et plures ense necavit Et captivavit quosdam, quo fune ligavit. Corruerunt namque die illo, ut dicebatur passim, hinc inde in locis silvanis quam campestribus centum quinquaginta de Vngarix, unus autem tamtummodo ex Bohemis. Tandem fugiente Vngarico populo palma victorie potitur milicia Bohemie et tropheo. Verum quia in Vngariam longe procedere et inde alimenta ipsis necessaria adducere regis exercitus propter silvarum densarum latebras et viarum discrimina non potuit nec presumpsit, sed expensa, qua exercitus indiguit, non absque labore gravi de Brunna ducta fuit, rex quoque Karolus Vngarie regi Bohemie ex altero latere in adiutorium non venit, ut promiserat, placuit igitur regi Bohemie et satrapis eius cum comite de Trentsch aliqualis composicionis amicabilem, quam idem querebat concordiam admittere et sic ad propria remeare. Unde factum est, quod ex utraque parte, regis videlicet et comitis, electis octo arbitris causam discidii tractaturis rex cum suis de obsidione Albe ecclesie abiit et Brunnam in die beati Jacobi apostoli introivit. Habuerat autem in eadem expedicione rex Bohemie viros mille quingentos more Sueuico aptissime galeatos, sed eorum, qui induti loricis et thoracibus, mitrasque ferreas et cassides gestantes in capitibus, seque hastis, cuspidibus, sagittis, arcubus et iaculis exercitabant, in prelio erant plura millia et fere innumera multitudo. Quantus vero illorum Vngarorum adversariorum numerus fuerit, nullius super hoc me certa relacio informavit. Est michi hoc certum per multos sepe repertum, Usus armorum gens non habet Vngaricorum; Sed quando bellum committit sive duellum, Pellicium strictum portat, tunice vel amictum, Qui nimis est artus, quo stringit fortiter artus. Et se sic aptat ad bellum, postea captat, Ut sibi fiat equus velox et cursibus equus, Plures offendit suus arcus, quem cito tendit, Vulnera non parva facit hinc volitando per arva; Non vult tranquille stando pugnare, sed ille Aut fugit, aut agitat aliquem, sic prelia vitat, Que fiunt dura servando sueuica iura. Sed si scrire velis, fert magna pericula telis, Arcum tendendo velociter et iaciendo, Ex omni parte se tali protegit arte, Nam iacit ante, retro, quod debes credere Petro, Nec parcunt uni telis volitantibus Hunni, Ne fias funus, hostis non sit tuus Hunnus, Et crines cunctos lardo vel carne perunctos, Vngarice gentes portant curtas quoque mentes. Est gens ista levis, iaculis sevissima sevis, Quantum te pressit Morauia, quot mala gessit Vngara turba tibi, nequit dici neque scribi, Iuxta tuos postes vicinos hos habes hostes, A quibus eripiat te Christus, et hoc cito fiat. Item anno Domini MCCCXVo circa festum beati Jacobi facta est tanta post siccitatem nimiam diluviosa aquarum inundacio in quibusdam partibus Bohemie et Morauie, qualem raro aliquis meminit nostris temporibus exstitisse, specialiter tamen flumen Albea proprium excedens alveum per loca circumiacencia spaciebatur campestria, stabula inebriabat, et horrea secum quoque deducens evulsit plurima molendina; porro in tantum se flumina in altum crescencia elevaverunt, quod plures in villis adiacentibus litori ultra sepes et hostia navigio remigabant. Eodem anno in diversis partibus plurimi inventi sunt heretici, qui obmissis
et contemptis clavibus ecclesie in quibusdam conventicularibus latibulis
confessionem suam aliis laycis facere sunt comperti, et de illis in sexu
promiscuo infra mensem unum Prage quatuordecim sunt cremati, plures accepta cruce
agere penitenciam promiserunt. Capitulum CXXV. De eleccione duorum regum in imperio Romano. Qualiter mortuo serenissimo Heinrico imperatore septimo duo reges Alemanie sub discordia sunt electi. Post decessum divi Heinrici imperatoris septimi, anno scilicet MCCCXIIIo mense Septembri, reverendi domini Petrus Maguntinensis, Baldewinus Treuerensis ac Johannes Coloniensis archiepiscopi circa Confluenciam pariter convenerunt, sacro tunc vacanti imperio de competente principe provisuri. Sed ut ego tunc ibidem presencialiter constitutus vidi, de negocio tam arduo arto in tempore concordare non poterant, ex unanimi consilio alium laciorem conveniendi et tractandi terminum prefigebant, sub quo aliorum principum electorum votum et propositum requirere disponebant. Denique proximo sequenti mense Junio iterum in predicto loco iidem tres archiepiscopi presentibus sollempnibus ceterorum principum nuncciis de Romano eligendo principe voluntates inter se sagaciter investigant et velut antea dissencientibus affectibus vice iam altera minime concordabant. Johannes namque Coloniensis archiepiscopus triginta millium marcarum promissione avaro instigante animo depravatus, volebat tantummodo Fridericum, ducem Austrie, Alberti, Romanorum regis filium, in regem eligere, e contrario Treuerensis ac Maguntinensis archiepiscopi conabantur Johannem, regem Bohemie, ad imperii fastigium sublimare, nunccii vero ceterorum principum cepere diversi diversis partibus adherere. Tandem cum tantum scisma inter electores ac tumultus fieret in populo, miles quidam surgens indicto manu sua silencio hec locutus est coram nobis et omni populo inibi congregato. Vobis, inquit, o principes et absencium principum ambaxatores dominus Maguntinus, qui in eleccione tempore vacacionis sacri imperii omnium principum esse dinoscitur decanus, autoritate ipsius imperii mandat, ut qui in eleccione Romani principis ius suum obtinere et exercere desiderat, hoc anno tercio decimo kalendas Novembris in Frankenfurt veniat et ibidem votum suum exprimere non obmittat, qui non venerit, iure suo pro isto tempore se privabit. Hac prolata sentencia omnes abinde discessimus sine mora. Interea Treuerensis et Maguntinensis archiepiscopi perpendentes, quod in Johannem, regem Bohemie, propter defectum etatis legitime, ut puta, qui primo tunc annum decimum septimum ceperat attingere, electores ceteri vota sua nollent transfundere, nec ducem Austrie hii duo vellent admittere, missis nuncciis ad Lodowicum, ducem Bauarie, ipsum hortantes invitant, ut pro vacantis imperii apice nequaquam negligat laborare. Nempe idem dux Lodowicus eodem anno mense Februario precedente contra Fridericum, ducem Austrie, in campestri prelio triumphaverat, nec non circiter trecentos de comitibus ministerialibus ac libere condicionis nobilibus, viros famosos, ceperat, unde ob hoc nomen suum celebre atque preclara gloria ipsius in auribus multorum principum se lacius diffundebat. Hac itaque fortunata quam insperata percepta legacione mox iter arripit, ad Maguntinensem ac Treuerensem archiepiscopos pervenit, ubi ex mutue collocucionis affatibus eius naturalis ac benigna industria horum, quos visitaverat, principum animos ad suum obtinendum propositum favorabiliter inclinavit. Nichilominus Fridericus, dux Austrie, hinc inde legatos suos mittit, munera promittit, et ubi vox impetrare non sufficit, res accedit. Post elapsum itaque prediffiniti temporis, ecce terminus eleccionis appropinquat et ad veniendum in Frankenfurd quilibet inter electores principes, quanto valet, valencius et decencius aptari festinat. Anno igitur Domini MCCCXIVo septimo kalendas Novembris tanta principum, comitum ac milicie mirifice est copiositas in Frankenfurd congregata, quanta et qualis nostris temporibus, ut dicitur, insimul non est visa. Siccine in litore fluvii Mogoni contra plagam aquilonalem Lodowici, ducis Bauarie, et suorum fautorum exercitus iacuit, in alio quoque latere fluminis eiusdem contra meridiem Fridericus, dux Austrie, se cum suis adiutoribus collocavit. Itaque die predicto, que tunc cum festo beati Luce ewangeliste concurrerat, hora quasi nona Petrus Maguntinensis, Baldwinus Treuerensis archiepiscopi, Johannes, rex Bohemie, Woldemarus, Brandenburgensis marchio, ibidem presencialiter constituti Lodowicum, ducem Bauarie, in principem imperii Romani et advocatum ecclesie eligunt canonice et assumunt. Ex parte vero altera in eadem hora Johannes, Coloniensis archiepiscopus, Rudolfus, dux Bauarie, Lodowici tunc electi germanus, et Johannes, dux Saxonie, Fridericum, ducem Austrie, esse regem Alemanie alcius proclamarunt. O quantus strepitus tunc fit, quantusque mugitus, Pars fremit adversa, clamant alii vice versa, Efficitur multus mox in populoque tumultus, Hii Ludowicum laudant, alii Fridericum. Et nisi fluxisset ibi Moganus, inde fuisset Mox ingens bellum generatum, sive duellum, Quod destruxisset hos ac alios necuisset. Porro unus exercitus ad sibi contrarium accedere non potuit, quia per aquam solum transitus patuit. Urbs Frankenfurd per triduum clausa fuit, die vero tercia eleccione iam dissona celebrata, cum civitas esset aperienda, Fridericus, dux Austrie, valde mane ante diluculum recedendo movere incipit sua castra; sustinuerat enim ipsius populus gravem ibi famis penuriam, et quia exercitum tunc habuit duce Bauarie multipliciter pauciorem. Quo discedente Lodowicus rex novus civitatem Frankenuurd cum principibus pluribus et octo millibus armatorum in magnis dextrariis sedencium omnibus occurrentibus et applaudentibus accedit et ingreditur, ac ab inde post pauci moram temporis Aquisgrani proficiscitur, per dominumque Petrum, Maguntinensem archiepiscopum, ibidem in sede regum collocatur, nec non regio diademate una cum Margaretha, sua coniuge, sollempniter insignitur. Ostendit namque idem Maguntinus archiepiscopus papalia quam imperalia privilegia, quod per ipsum de iure sit regum Alemanie coronacio celebranda. Audiens autem Johannes, Coloniensis archiepiscopus, quod Lodowico Maguntinensis diadema imposuerit, ipse suo consuetudinario fungi volens officio Fridericum, ducem Austrie, in Bunna suo oppido in mense Januario similiter coronavit; ex hoc poterit bene dici: Dissimiles leges fiunt, cum sunt duo reges. Cum duo sunt capita, tunc salva nequit fore vita, Solo sub capite poteris tu vivere rite, Unus sit princeps, plures non opto deinceps, Nam bene dicenti cuidam credo sapienti: Encia, inquit, nolunt male disponi, nec est bona pluralitas principum; unus ergo princeps. Ex horum itaque regum duorum discordia ubique surgunt discidia, committuntur passim prelia et in omnibus fere partibus Alemanie suboriuntur pericula infinita. Sueuia, Alsacia, Renique superiores comites paucis duntaxat exceptis ferunt auxilium Friderico; Spira vero et Wormacia, Maguncia, Colonia cum Nuerenberg et Augusta cum pluribus ipsarum civitatum episcopis et inferioris Reni comitibus astant fideliter Lodowico. Coloniensis tamen episcopus, comes de Nassowe, atque Kraft dictus de Hohinloch, licet plurima contraria sustineant, Friderico tamen usque hodie astare non cessant; similiter Lodowicus de Ottingen et de Winesberg comites, licet in Sueuia dominia ipsorum habebant, Fridericum tamen viriliter impugnant. Sic sunt confusa omnia, consurgunt undique bella; stuporem eciam vehementer omnibus audientibus ingerit, quod Rudolfus, dux Bauarie, multociens factam cum Lodowico germano suo concordiam ruperit et in eiusdem fratris sui preiudicium Friderico de Austria voto et viribus usque adhuc assistere non obmittit. Porro iacturam honoris, quam ex fratris contemptu idem Rudolfus pertulit, modo sentit, nam ipse quodam iusto Dei iudicio quam legali dampnatus sentencia a toto suo ducatu eiectus exulat et in Wormacia sex tantum contentus famulis velut profugus peregre stat. Hunc vero deieccionis laqueum uxor sua de Nassowe progenita suggestione nepharia contexuit, quia dum Lodowicum, ne consequeretur imperium, impedire quesivit, se ipsam et maritum cum heredibus in ultimum exterminium perduxit. Semen enim discordie inter fratres hos seminare hec femina idcirco querebat, scilicet ut, dum Rudolfus Lodowicum supprimeret, sua posteritas extincto fratre totum dominium Bauarie possideret. O perfida et detestabilis intencio, qua quis ditari desiderat se et posteros ex patrimonio alieno! O quam ceca est honoris mundani et humane cupiditatis ambicio, que fratrem a fratre segregat et aggerat in inimico. Flebiles non immerito naturalis amoris unitas promere poterit querelas, quod, quos ex eadem radice originalis produxit nativitas, solutis et neglectis amicicie nexibus honoris obtinendi ambitu occultas contra se moliuntur insidias et contradicciones eciam suscitant manifestas. Albertus quippe rex Romanorum, Friderici istius pater, mater quoque Lodowici ex eodem sunt utero procreati. Hec propinqua consanguinitatis nequaquam obstat linea, quin adhuc, utcunque poterunt, isti consobrini facere cogitent invicem sibi mala. A primo namque eleccionis ipsorum tempore ipsi, quam homines eorum nunc circa Spyram, nunc circa Augustam et hinc inde sepius contra se acies bellicas fortissimas direxere, non tamen adhuc generali campestri prelio pariter conflixere, sed qui fragiliores fuerant, forcioribus maluerunt cedere, quam ex dubioso certamine tropheo forte carere. Verum tamen in diversis partibus utriusque fautoribus sepius alternatis vicibus inferuntur pericula et precipue Friderico in provincia, que Sweycz et Vherach dicitur, Leupoldo fratre suo vix evadente fere duo millia pugnancium per populum satis inermem et humilem ferro et fluvio sunt extincta. Iste est annus Domini MCCCXVo eleccionis vero istorum duorum regum secundus et adhuc non est proch dolor finis discordie et consumacio pestis huius, adhuc globus volvitur, sed quando et ubi residere incipiat, penitus ignoratur. Sed Deus hoc faciat cito, quod concordia fiat Hos inter reges, ne luat ampla seges. Capitulum CXXVI. De captivitate Heinrici de Lypa et de pluribus incidenciis. Qualiter propter captivitatem Heinrici de Lypa disturbium in regno Bohemie ortum fuerit et propter hoc dominus Treuerensis archiepiscopus in Pragam cum Maguntino archiepiscopo venerit. A principio ingressionis sue in Bohemiam inclitus Johannes rex iuxta se frequenter plurimos de Alemania comites ac nobiles sapiencia quam potencia insignes habere consueverat, quorum fretus consilio singula fere sui regni negocia disponebat, quibus et vicissim regalia beneficia et officia conferebat. Videntes autem regni Bohemie barones se nonnunquam a secretis regis tractatibus sequestrari, lucrumque et pecunias, quas prius tollere didicerant, extere nacionis manibus attrectari, invidia, que prosperis insidiatur alienis eventibus, in quorundam magnatum cordibus non distulit nerviciter radicari. Namque solent gentes quecunque, quod advenientes Alterius terre nequeunt secum bene ferre, Sic quod ditentur ipsis nimis et dominentur. Sed si miscentur simul aut habitare videntur Gentes ex terris variis, inhiant nisi gwerris, Hoc inquilinus non fert, quod eum peregrinus Opprimat aut ledat, sed quod de rure recedat, Hoc petit ac orat, et toto posse laborat. Unde regni nobiles crebro privata concilia et familiaria colloquia celebrant, vias omnes, quas valent, palliata sollicitudine ad eliminandum de regno Alemanos excogitant, demum regalibus aspectibus talibus cum affatibus se presentant: Domine, inquiunt, rex vestra naturalis industria liquido regni statum et condicionem hominum intelligit, nichilominus tamen et de hoc exponere ipsa fides, qua vobis astringimur, enucleacius nos compellit. Ecce isti hospites, qui in regno sunt, simul avaricie student, fiscum regium eviscerant, solum ad hoc cura frequens ipsos sollicitat, ut pecunias per fasque nefasque congregent et deducant, castra et beneficia regni plura occupant, et tamen pacem in stratis facere non sufficiunt nec laborant. Nobis autem, qui in regno nati et regi famulari parati sumus, si domine rex vos curaretis credere atque beneficia terre committere, optime valeretis hec omnia dispendia precavere, per vos pax fieret, rex et regnum proficeret, et que sic modo deducitur, in regno pecunia remaneret. Tociens huius importune peticionis instancia cum minarum adieccionibus repetitur, quod tandem, quod petitur, exauditur. Dominus itaque Bertoldus comes de Henneberg, Vlricus lantgravius de Lutenberg extra Bohemiam, Dytenus iuvenis de Castello extra Morauiam cum pluribus aliis Teutonie nobilibus exeunt et ad propria redeunt, seque Bohemici magnates de regis et regni negociis totaliter intromittunt. Anno igitur Domini MCCCXVo mense Aprili Johannis regis regni anno quinto Heinrico de Lypa in Bohemia, Jeschoni de Wartenberk in Morauia consencientibus fere universis regni nobilibus per ipsum regem omnia sunt regalia negocia recommissa. Hiis itaque gestis pax, que sperabatur, non venit. Expedicio expedicioni, exaccioni exaccio cottidie succedit, profectus regi, ut putavimus, non succrevit, sed de urbora Kuthnensi et moneta, que tunc septimanis singulis quingentas aut sexcentas marcas regi solvere debuit, marcas sepe tantum sedecim septimanatim pro expensis regalibus rex suscepit, reliqua vero tota pecunia, prout Heinricus de Lypa camerarius existens disposuit, fuerat distributa. Excrevit inter hoc arridente fortuna Heinricus de Lypa super omnes, qui erant in Bohemia, accrevit pariter ipsius fama, gloria, curia ac ingens familia, ita quod multo copiosior ipsius quam regis facta est clientum ac militum subsequens ac previa, cum incederet, comitiva. Omnia subiacent suis nutibus suisque iussionibus; rex sibi obtemperat et populus universus, sed dic michi, quod modo quero: O tu fortuna, que te varias quasi luna, Et nescis stare, si sic cupias habitare Sub stabili sorte, quod et hoc velis, ecce precor te. En ego fortuna, si starem forte sub una, Et non mutarer, nunquam fortuna vocarer, Nam mea raro rota scit stare, sed est quasi tota Cotidie mota, facit hinc bona, nunc mala vota: Hunc premit et sursum post elevat et cito rursum, Qui sedet in throno, par incipit esse colono. Qui stat, conspiciat, ut non cadat, ac ita fiat Ultimus ex primo, quando residebit in immo, Et neque desperet homo, si sibi forsan adheret Sors, que sic dura se mutant talia iura. Cum igitur fortunatorum eventuum Heinricus de Lypa staret in cacumine, amicorum ac famulorum circumfultus valida multitudine, ita quod se putaret falli aut deici non posse, ecce quidam regni magnates, quorum nomina, quia nota sunt, supersedi scribere in hoc volumine, sub cuiusdam fidelitatis velamine regem adeunt, dixeruntque: Fraudis dolose vobis domine rex Heinricus de Lypa latentes inferre insidias molitur, quibus si non maturius occurritur, a vobis vite sanitas ac regalis dignitas auferetur. Quibus suggestionibus occultis ventura non prospiciens regis et regine puritas aures credulas prebuit, et ut opportune Heinricus capiatur, uterque consensum apponit. Igitur Heinricus de Lypa anno Domini MCCCXVo septimo kalendas Novembris in castro Pragensi coram rege per Wilhelmum de Waldek dictum Leporem armata manu capitur, in Angerbach castrum mox deducitur, ubi in turri sub duodecim virorum custodia diligenter mancipatus vinculis custoditur. Quo facto mox in cunctis regni finibus inexplicabilia surgunt disturbia, ubique videntur incendia et spolia et lamentaciones, et cantare ve et ve incipit Bohemia fere tota. Omnis enim Heinrici de Lypa generacio, que de Ronowe dicitur, cum suis fautoribus et assumptis sibi externis predonibus pariter congregatur et in regis preiudicium in oppido Bohemicali Broda cum quingentis galeis collocatur. Volebant enim isti per hoc regi terrorem incutere captumque Heinricum sic eripere aut saltem montem in Kuthnis aut aliquam de circumiacentibus civitatibus hostiliter obtinere. Interea Boleslaus, dux Wratislauiensis, Elizabeth regine sororius, ad regem venit, ipsumque verbis consolatoriis ac pollicitis auxiliis forcius animavit. Sic itaque rex, qui ad partes Reni pro adducenda milicia ire personaliter disposuerat, pro se reginam in festo Nativitatis Domini ad Lodowicum, Romanorum regem, regine avunculum, transmisit, ipse quoque rex interim cum Wilhelmo dicto Lepore, Petro de Rosinberk et cum amicis Thobie de Bechin hostibus viriliter restitit, et tres civitates, videlicet Mutam, Policz, Germer, quas Elizabeth regina dicta de Grecz, noverca scilicet Elizabeth regine, dotis nomine tenuerat, consencientibus urbium illarum incolis expugnavit. Ista namque duorum regum Bohemie relicta Heinricum de Lypa propter fidem et servicium favore precipuo graciosius fuerat prosecuta, unde stare incipit cum parte regi Johanni adversa. Fiunt itaque hinc inde turbis hostiliter congredientibus particulares conflictus et iam hunc, iam illum consumit gladius et alter deducitur captivatus. Eorum autem omnium, qui adversus regem dimicant, Johannes de Wartenberk, Beneschii filius, exstitit capitaneus, vir utique magnanimus, strenuus et miles famosissimus, qui dum quandam municionem ecclesie prope Grecz, que Costel dicitur, impugnaret, anno scilicet Domini MCCCXVIo in vigilia Epiphanie Domini, tactus in facie baliste iaculo, ibidem subito est extinctus. Strenuus hic miles actus committere viles Raro consuevit, eius sed gloria crevit In terris multis. Quis erat, si noscere vultis? Ipse fuit iuvenis fortis, natus quoque venis Nobilibus, largus, animosus, in actibus argus Quidquid spectabat ad honores, illud amabat, Hic digneris ei dare Christe locum requiei, Ne sua mors subita privetur perpete vita. Labes tamen infamie Johannis istius militis gloriam non modicum obfuscavit, quia tria castra Morauie Eichhorns, Bisencz et Grecz, que a rege sub fide in feodo receperat, requisitus et per regem ammonitus minime resignavit. Cum hec fierent, dominus Petrus de Rosinberk considerans, quod Heinrici de Lypa liberacio in longinquum se protraheret, filiam eiusdem virginem, que sibi desponsacionis annulo desponsata fuerat, repudiavit et sic dominam Violam, filiam ducis de Theschin, iuvenis Wenceslai regis relictam, annuente rege Johanne sibi matrimoniali federe copulavit. Per has nupcias Petrus de Rosenberg regi arcius astringitur et a cognacione illius, cuius contempserat filiam, amicicie nodum solvere comprobatur. Tandem licet rex in locis campestribus ante castrum Budinam cum exercitu de Polonia et Mysna congregato iacens cunctis suis hostibus forcior exstiterit, occulte tamen tradicionis molimina tam a suis, quam alienis sibi inferenda metuit, missis nuncciis dominum Baldewinum, Treuerensem archiepiscopum, suum patruum, ut in Bohemiam veniat, multifariis precibus invitavit, qui patris amantis more angustiato succurrere desiderans filio una cum domino Petro, Maguntino archiepiscopo, anno Domini MCCCXVIo mense Aprili venit in Bohemiam cum quadringentis magnis dextrariis, electaque milicia et exercitu glorioso. Septimo kalendas Aprilis eiusdem duobus archiepiscopis in Pragam venientibus tractatus pro Heinrico de Lypa incipitur, et post multa media ad hoc deducitur, quod obligatis novem castris et sex de nobilibus terre regi assignatis obsidibus Heinricus de Lypa, qui sex mensibus captus in Angerbach iacuerat, ut cum rege concordare valeat liberius, quinto decimo kalendas Maii a vinculis liberatur. Tunc nova tractantur et tractatus renovantur, Sed quid succedat, nemo se noscere credat. Per idem tempus cometa quedam satis notabilis versus plagam septemtrionalem mense Novembri apparuit, que in fine mensis Februarii suum cursum et periodum terminavit. Hec cometa duravit a festo beati Andree usque Mathie. Eodem tempore anno scilicet Domini MCCCXVIo in die beatorum Tiburcii et Valeriani igne domestico, qui in platea Judeorum incipiens usque ad portam beati Martini iuxta murum se diffuderat, Pragensis civitas dampnabiliter est cremata; post hoc incendium die duodecimo iterum alia circa ecclesiam beati Valentini maxima adustio est secuta. Quecunque hactenus hic notavi, non ideo scribere curavi, que acsi michi ex hoc delectacio aliqua fuerit, sed ut quilibet, qui ista legerit, intelligat, quam subito mundus et concupiscencia eius transeat. De filio primogenito Johannis, regis Bohemie. Anno Domini MCCCXVIo pridie idus Maii hora prima in civitate
Pragensi natus est Wenceslaus domini Johannis regis et domine Elizabeth regine
Bohemie et Polonie primogenitus, in cuius ortu factum est gaudium et tripudium
omnibus, qui regis et regni prospera diligebant. Hic puer tercio kalendas
Junii, in die videlicet sancto Pentecostes, in ecclesia kathedrali Pragensi in
presencia domini Baldewini, archiepiscopi Treuerensis, domini Johannis
Pragensis, et domini Hermanni Prisirensis episcoporum per dominum Petrum,
Maguntinum archiepiscopum, vociferantibus et acclamantibus pre gaudio universis
sacri fontis baptismate sollempniter est renatus. Iste puer mense Septembri in
Burgelinum ducitur, domino Wilhelmo Lepori presentatur et mense Marcio
in Pragam incolomis est reductus. Capitulum CXXVII. Qualiter dominus Johannes, rex Bohemie et Polonie, cum domino Baldewino, Treuerensi archiepiscopo, circa flumen Neccarum adversus Fridericum, ducem Austrie, pugnavit anno Domini MCCCXVIo. Postquam dominus Heinricus de Lypa intervenientibus pluribus tractatibus et
promissis de suis fuisset captivitatis vinculis liberatus, novissimus error
priore peior efficitur, et pax, que sperabatur, minime sequebatur. Verum tamen
primo quidam nobiles Heinrici de Lypa consanguinei sub verbis pacificis in dolo
regi multa de pace servanda promissa faciunt, sed paulatim ad inimicicias patentes
prorumpunt. Interea dominus Lodowicus, Romanorum rex, audiens, quod Fridericus,
dux Austrie, suus adversarius per Sueuiam in Reno cum valida multitudine
hominum descenderet, domino Johanni, Bohemie et Polonie regi, dominis quoque
Petro Maguntino, Baldewino Treuerensi archiepiscopis suos legatos et epistolas
in Bohemiam dirigit, et eorum sibi auxilium ferri petit. Sic mox, quod petitur,
accipitur, quod queritur, invenitur. Rex itaque Johannes peticioni omnium regni
nobilium annuens, regnoque suo de pace post se servanda providere cupiens
dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum, regni pro se constituit capitaneum,
ipseque cum patruo suo domino Baldewino, Treuerensi archiepiscopo, in octava
beati Laurencii de Praga exiens ad regem proficiscitur Romanorum. Paucos autem
Bohemie nobiles secum rex in exercitu suo duxit, sed domini Treuerensis homines
sibi applicans de Alemanie diversis partibus sibi eciam plurimos sociavit. Hii
itaque rex et archiepiscopus tercio kalendas Septembris cum Lodowico, Romanorum
rege, prope Nuerenberg conveniunt versus Ezcelingam, civitatem Sueuie, ubi dux
Austrie sua tentoria fixerat, pariter procedunt, igitur Lodowicus Fridericum
hostiliter visitat et tantum audacter se ad ipsum applicat, quod utriusque
exercitum flumen, quod Neccarus dicitur, tantummodo dividebat, uterque
applicantur litori et terribilibus oculis et iocis odiosis se mutuo non
desinunt intueri. Iacuit tamen Fridericus cinctus municione in monte, Lodowicus
in valle, potuit igitur Fridericus, cum voluisset, alios invadere, sed non
invadi. Porro cum diebus quinque contra se hii principes hostiliter iacuissent,
et hinc inde passim plurima dampna suscepissent, ecce tercio decimo kalendas
Octobris die dominico hora vespertina clamor validus extollitur, et prelium
imminens nuncciatur, surgunt ad clamorem principes, armantur milites, vexilla
et galearum insignia eriguntur. Hii enim, qui de parte Lodowici fuerunt, primi
prelium inceperunt, flumen licet graviter transire ad adversarios gestiunt, at
illi, quantum poterant, restiterunt. Totum autem pondus prelii in mediis
Neccari vertebatur fluctibus, ita quod ibi prelium fuerat factum maius, quosdam
absorpsit fluvius, alios occidit gladius, quosdam, qui non aufugerant, detinuit
inimicus; durat hoc bellum usque ad solis occasum. Lodowici itaque exercitus
opitulante Deo prevaluit, et ex hiis, qui cum Friderico fuerant, duodecim
comites cum aliis centum et quadraginta militibus et viris militaribus
captivavit. Mille vero et quingenti dextrarii in eodem prelio sunt occisi. In
acie huius certaminis congressione dominus Johannes, rex Bohemie et Polonie,
baltheo militari cinctus est, et alios plurimos cinxit, et eodem die ut novus
miles gloriosissime, ut stupor fuit videntibus, dimicavit. Sequenti vero die
rex Lodowicus pro adducendis expensis versus Helprunnam cum suo incipit
exercitu procedere, ut sic plus munitus Fridericum, suum adversarium, acrius
valeat impugnare. Processit autem et tunc Johannes, rex Bohemie, una cum domino
Baldewino, Treuerensi archiepiscopo, versus Lucenburk suam propriam comiciam,
ubi adhuc manet et nescio, quando redeat in Bohemiam, terram suam. Porro
Fridericus, dux Austrie, regis Lodowici non exspectavit reditum, sed cum suis
incipit ascendere Renum. Interea dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, qui
pro rege Johanne in Bohemia remanserat capitaneus, pro pace laborat pro
viribus, sed proch dolor dulciloquio nobilium deceptus, nullus omnino suum
laborem consequitur pacis fructus. Videns autem idem Maguntinus, quod nichil
per verba blanda in regno proficeret, sed quod ubique malum discordie
succresceret, tandem tedio ductus et eciam per Lodowicum, regem Romanorum,
vocatus anno Domini MCCCXVIo sexto idus Aprilis infra octavas Pasche
de Praga exiens versus Nuerenberg, ubi ipsum Lodowicus rex prestolatus fuerat,
dirigit suos gressus, quo abeunte et domino Johanne, rege Bohemie, similiter
absente tocius regni cura et regimen incumbit inclite domine Elizabeth regine.
Adiuvabit eam Deus vultu suo et dextera Domini, oro, protegat hanc et regnum
amen. Capitulum CXXVIII. De pestilenciis, que evenerunt in diversis mundi partibus anno Domini MCCCXVIo. Iste annus Domini MCCCXVIo tot in se pestilencias et miserias continet, quod eas audire auris refugit, mens stupescit. In hoc anno, ut supra diximus, cometa quedam in parte aquilonari apparuit, que disponente Deo plurima pericula nuncciavit. Estatis namque tempore contra naturam huius temporis facta est ex continuatis imbribus tam copiosa aquarum habundancia, quod more diluvii in locis pluribus subverteret edificia, muros et castra. In partibus Saxonie tantum Albea fluvius excrevit, quod quadringentas et quinquaginta villas aque vicinas cum hominibus et pecoribus pariter delevit. In Austria, Polonia, Vngaria et Mysna de hoc diluvio omnium hominum querimonia nuncciabat infinita pericula esse facta. Hec aquarum inundacio campos et valles cooperuit, fenum et segetes destruxit, secumque plura, que rapuit, deduxit. Subsecuta est lacrimosa mors hominum et tantum mors prevaluit, quod in plerisque villis et civitatibus fovee profunde fierent, que mortuorum insimul plurima corpora velut morticinia operirent. Bladum, fenum deficit, deficiunt et pascua, ut esurire et interire incipiant homines et iumenta. Retulit nobis dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, quod infra dimidii anni tempus in civitate solum Metensi quinquies centum milia hominum mortua sunt; nichilominus equos, sues, oves et boves et universa pecora campi necuit pestilencia huius anni; oves enim plures quam mille exceptis aliis animalibus premortuis, que ad Aulam Regiam pertinuerunt, in grangiis perierunt. Estatem hanc fluminibus non fructibus fertilem hiemps aspera subsequitur, adducens nivis copiam, frigorisque rigorem. In hac hieme a festo beati Andree apostoli usque ad diem Palmarum, qui videlicet quinto kalendas Aprilis fuerat, Multauia fluvius in tantum congelatus permanserat, quod in ipsius glaciali superficie sine omni interpolacione cottidie quasi super aridam populus transiens ambulabat. Ex hac diutina hieme acriori fame premebatur populus et pabula animalibus defecerunt; malum malo additur, quia regnum ubilibet et maxime religiosorum possessio assidue spoliatur. Tantum eciam inter hec illorum de Sampach et de Brandeys et aliorum circumsedencium malicia cottidianis spoliis Landiscronam et circumiacencia bona ad Aulam Regiam pertinencia devastaverat, quod ipsa domino Heymaczoni, filio Potonis de Duba, ut ea defenderet, quasi gratis nos committere oportebat. Eodem anno dominus Petrus, Olomuncensis episcopus, septimo idus Junii Prage moritur et in castro sepelitur. Hic licet prepositus Pragensis et Wyschegradensis simul et regni Bohemie cancellarius diu fuerit et omnibus diviciis plenus in vita exstiterat, in morte sua vix tantum sibi remansit, quod poterat sepeliri. Tunc dixi: Se facit hic stultum, qui thezaurum sibi multum Congregat et nescit, quis eo moriente capescit Divicias istas. Tibi consulo, desine cistas Nummis implere, sed tu nitaris habere Gemmas virtutis, ex hiis tibi porta salutis Late pandetur, cum spiritus egredietur. Huic domino Petro dominus Cunradus successit, qui idus Julii est in episcopum Olomucensem electus. Eodem anno circa festum beati Jacobi apostoli, postquam per mortem domini
Clementis pape quinti sedes Romana usque ad tercium annum vacaverat, dominus
Johannes vicesimus secundus, qui prius Jacobus dictus Auinionensis episcopus
fuerat, in partibus Francie a cardinalibus, qui ibi congregati erant, pariter
in apostolicum est creatus. Capitulum CXXIX. De cessione primi abbatis Aule Regie et quibusdam aliis. Post hoc tempus, anno videlicet Domini MCCCXVIo in crastino beatorum Prothi et Iaccincti martyrum die dominico, quando per totum ordinem Cisterciensem missa de Sancto Spiritu cantabatur, in presencia dominorum Johannis Waldsachsenis, Heydenrici Scedlicensis et Gerwici Ossecensis abbatum domino Cunrado, qui viginti duobus annis cum dimidio abbatizaverat honeste, voluntarie cedente dominus Petrus abbas tercius in abbatem Aule Regie ab universis electoribus canonice et concorditer est electus. Predictus vero dominus Cunradus, qui primus abbas Aule Regie exstitit, bis abbacie regimen resignavit; in prima resignacione dominus Otto sibi successit, qui anno uno cum dimidio abbatizavit et postea resignavit; iterum dominus Conradus eligitur et abbatis nomine insignitur. In hoc igitur officio annis pluribus mansit et secundario resignavit, sibique dominus Petrus successit anno Domini MCCCXVIo, fundacionis vero Aule Regie anno vicesimo quarto. Si igitur personas attendimus, dominus Petrus est abbas Aule Regie tercius, si autem mutacionem officii inspicimus, abbas computabitur quartus. O Jesu Christe fac, abbas quod novus iste Semper proficiat, quod et acceptus tibi fiat. Cum autem abbas iste creatus ex novo fuisset, propter commune disturbium regni et sterilitatem anni domus Aule Regie pluribus defectibus et debitis subiacebat. Anno Domini eodem dominus Heinricus, filius domini Bolconis, ducis Silesie
de Sweidenitz, duxit legitime sub matrimoniali federe Agnetem virginem, domini
Wenceslai regis, fundatoris Aule Regie, filiam, quam ex domina Elizabath
regina, sua secunda coniuge, generavit. Hanc puellam teneram etatis sue anno
duodecimo absque consensu et consilio sororis sue, domine videlicet Elizabeth,
Bohemie et Polonie regine, mater sua predicto principi desponsavit, sibique cum
filia civitatem Grecz, quam tunc habuit, pariter resignavit. Predictum autem
matrimonium per Heinricum de Lypa ac per alios terre nobiles, eiusdem Heinrici
complices, in preiudicium domini Johannis, regis Bohemie et Polonie, ut dicitur
ab omnibus, est contractum. De hoc fides accipitur, quia nunc de Grecz regnum
Bohemie spoliatur. Capitulum CXXX. De testamento scriptoris huius libri. Omnia mundana pereunt quasi sompnia vana, Cercius ipse super regalia solia nuper Leges condentes vidi reges residentes, Horam transivi, tunc hos reperire nequivi. Quo meat Heinricus cesar pietatis amicus, Iustus et Augustus diademate laudis onustus? Quo venit Adolfus, pater Albertique Rudolfus? Quo venit Ottakarus, Wenceslaus michi carus? Quo Romanorum, quo reges Assyriorum, Quoque Bohemorum, Francorum sive Danorum, Aut Hispanorum cum Gotis, Vngaricorum, Quo die Anglorum, Grecorum sive Medorum Reges venerunt, qui sceptra manu tenuerunt? Certe dico tibi cupiens hoc carmine scribi, Omnes hii reges pariles servant sibi leges, Iverunt semitam mortis, papis bene scitam, Papa stupor mundi, quidquid modo statque, rotundi Orbis rectores, qui tollunt res et honores, Presul vel primas cathedras querens modo primas Abbas, prepositus, prior et quivis parasitus, Accidiosus, deliciosus, diviciosus Corpus cum rebus sub paucis forte diebus Perdent, transibunt, sic ibimus, ibitis, ibunt, Mundus pertransit cito, nescio, quid sit et an sit? Hinc levius sperno, mox quod marcescere cerno, Gloria, laus et honor, quid in orbe sit, hoc modo conor Dicere, si nossem, vel si perquirere possem, Quod preciumve datur huic, cui mundo famulatur? Pannus fit merces vilis, quo membra coerces, Scito, quod in fossa caro computrescit et ossa. Illa tremens anima nescit, si summa vel imma Debeat intrare, sic incipit hic dubitare, Ad quod iter rapiat Deus hanc et quid sibi fiat, Infelix nescit, quia premia nacta capescit. Ex quo tam subita presens rapitur michi vita Nescio queis horis; et si sim dignus amoris Iudicis aut ire, mea mens nequit antea scire. Hinc michi testari bene convenit et meditari. Qualiter expediam me mecum, ne cito fiam Incaute raptus et nescius a nece captus. En testamentum facio, quod sit documentum Cunctis, qui legere non spernunt hoc vel habere; Pectore contritis multum valet hoc cenobitis, Dicam sic igitur, prout inferius reperitur. Disposui testamentum electis meis valens quidem corpore, vigensque propria racione. Timor et tremor venerunt super me, ne forte subito preoccupatus die mortis repente viribus destituar, et anima mea in angustiis ingemiscens salutem suam negligat, spiritus quoque meus attenuatus pre doloribus non redeat ad dominum, qui dedit illum. Testamentum igitur meum anticipo et sanus illud statuo, ne me in ullo impediat incautum et nescium mors et dolor. De rebus quidem exterioribus meis laboribus acquisitis vel ex permissione ordinis meis usibus applicatis, quibus quandoque humane condicionis necessitas seu supervacua curiositas me sepe delectabiliter occupavit, nunc curam habeo, ne has perdam, in hora vero illa, quando anima mea de corpusculo est egressura, quibus ille res distribuantur, dummodo monasterii personis committantur, nunc non curo et minime tunc curabo. Absit quod mens mea se tunc aliquibus proprietatibus et vanitatibus continuo relinquendis occupet, quibus abrenuncciavit voluntarie, cum eis uti libere potuisset. Nullam ego monachus de rebus temporalibus ordinacionem facio, sed hec omnia dispensatoribus domus Dei et ordinis derelinquo; grandis restat via, necesse est, ut sit sarcina parva. Habeo autem thesaurum istis preciosiorem in vase fictili michi a summo abbate et opifice consignatum; habeo talentum, talentum michi creditum a summo patre familias, in quo debui operari. De huiuscemodi commissione et racione michi cura dura est, qualiter super hiis respondeam et facere valeam de istis conueniens testamentum. Animam meam thesaurum preciosum voco, intellectum, voluntatem, memoriam et ingenium depositum meum vel pocius donum divinum appello, sensus meos divicias et talentum nomino, in quibus laudabiliter operari debui et cum lucro. Istis datis optimis desursum concessis usus sum et sepius heu abusus. Voluntatem meam, in qua me aliorum iussionibus mancipaveram, michi pro libitu furtim multociens usurpavi. De istis me cura pervigil sollicitat statuere racionabile testamentum, et quidem de carne mea et corpore faciam. Certe, Domine, qui in principio terram fundasti, cinis et pulvis sum; tibi recommendo, quod tuum est. Corpusculum, quod portavi mortale, facias cum ad iudicandum veneris, inmortale. Corpus meum tuum est, tua creatura est. Caro mea infirma infirmata est, sepe lapsa est. Tu, qui languores nostros portasti in corpore tuo, corpusculum meum tibi habeas recommissum, tibi illud do tuum sicut proprium, quod fecisti. Eligo quidem, ut pro omnibus, quas commisi, iniquitatibus in carne caro mea rodatur a vermibus, computrescat et tabescat, donec reassumenda ab anima coram te comparere debeat, et rogo, ut tunc glorie dotibus cum electorum corporibus hilarescat. Nunc quidem, Domine, qui ubique dominaris, tibi reassigno corpusculum, quod dedisti, quod pro tempore concessisti, ubi vis, ibi reponi illud iubeas. Terram palmo concludis, ubicunque igitur positum in terra vel in aquis fuerit, in manu tua erit, nec est, qui de manu tua possit eruere corpus meum, quod tue custodie tam diligenti conamine studui commendare. Caro mea tantummodo requiescat in spe et in te, quia spero, quod in novissimo die exultabunt mea ossa humiliata et incinerata eo reformatore quo creatore; qui enim voluisti illud creare, delectaris illud creatum multo decencius recreare. Corpus meum, caput meum et omnia corporis mei organa tibi lego, creator meus. Quidquid feditatis istis addidi, terge et tergere me doce lamento penitencie, quamdiu hic vixero. Lava me ab iniquitate mea per sanguinem, qui propter me de tuo corpore profluxit habunde. Scio, te Christe caput esse ecclesie, spero me esse membrum, uni membrorum capiti me tibi, dilecte mi, dilecte votorum meorum, qui audis, quod votum meum coram te facio et testamentum statuo sempiternum. Quod sepe erravi, scio, quod errabo, timeo; nunc quidem in sensu non erro, sed cum lucido intervallo absque omni coaccione tota devocione hoc testamentum facio, quod propria manu scribo et signo. Animam meam a Deo michi infusam, omnia beneficia in ea divinitus michi collata seu quocumque modo vel studio conquisita, omnia dona spiritualia lego et assigno creatori et datori eorum volens, ut donum redeat ad datorem. Memoriam meam do Deo patri, ut in ea suum posse reponat; intellectum meum Dei filio, ut in eo thesaurum sapiencie recondat; voluntatem Spiritui sancto, ut mecum misericordiam suam faciat; animam meam totam beate Trinitati dispono, ut imago redeat ad speculum speculabile et facturum, habitum omnem virtutis et cognicionis modum, quem hic vivens anima pro suo modulo acquisivit. Ab anima non separo nec alteri assigno quam ei, a quo hec omnia profluxerunt: totum esse meum, totum nosse meum, totum posse meum, vivere, intelligere, loqui et operari meum, id ipsum quod sum, quod fui, quod ero, sanitatem, infirmitatem, leticiam, tristiciam, prosperitates, adversitates assigno ei, in quo vivimus, movemur et sumus. Non penitet me nec penitebit, quod hoc disposui testamentum electis meis. Hec disposicio est quedam solucio, sed non plena. Nichil habeo nec habui, quod non accepi, plura accepi, que quasi perdidi, quando ipsis abusus fui. Pacienciam habe in me, Domine, quia ita parum reddo tibi. Suscipe quadrantem, quem iacto in gazophilacium tuum. Multi divites, multi magni sancti miserunt multa et magna. Iste misit perfectam karitatem, iste castitatem, iste pacienciam, iste predicacionem et alter doctrinam; istis siquidem reddis magna pro magnis quasi ex iusticia, quia iustus es Domine; michi, obsecro, da pro parvis aliquid. Scio, quia magnus es, benignus es, misericors es; vnde scis et vis nisi dare magna. In illis appareat iusticia in me, misericordia tua, quia miser et pauper ego sum. Perdidi gratuita, vulneravi naturalia; vnde quicquid michi dederis, ex hoc magnificaberis et dicetur ab omnibus: "Miseraciones Domini multe", eo quod iste peccator non est consumptus nec suo scelere est absorptus, sed qui dampnari debuerat ex iusticia, ex misericordia Domini est salvatus. Inde tibi laus, tibi gloria, tibi graciarum accio ab omnibus referetur. Disposui itaque testamentum electis meis. Habeo electum, electam et electos. Dilectus meus candidus et rubricundus; ipse est electus meus ex milibus, quia totus desiderabilis. Electam habeo, que progreditur ut aurora pulchra ut luna, electa ut sol, quam elegit Deus in hereditatem sibi et ego reus in adiutricem michi. Habeo et electos, qui electi sunt in Christo ante mundi constitucionem, ut essent sancti et inmaculati in conspectu Dei, dantes preconium creatori et michi patrocinium peccatori. Hiis electis disposui testamentum. Dilecto electo ex milibus, ante cuius oculos sunt mille anni sicut dies hesterna, que preteriit, dispono et lego eternitatem anime mee, que eterna est, ultra non desinens esse. In manus illius commendo spiritum meum, spiritum inquam sive corpus vegetantem sive a corpore recedentem. Ex nunc omni proprietati, quam in anima habere deberem, abrenunccio et illam electo meo approprio et assigno, ipsi eam desponso, qui in cruce pendens pro me spiritum patri, matrem discipulo, corpus tumulo recommisit. Tibi summo protofigulo animam cum fragili vase et fictili recommendo. Et quid tibi, domina mea, que electa es ut sol, legare valeo? Certe congratulacionem. Nimirum tu sola dicere potes: Congratulamini michi, quia dragmam perditam adinveni. Congratulor tibi, quod virginitatis privilegio servato mater Dei facta es, quod angeli tibi serviunt, quod angelorum hominumque facta es admirabilis consolatrix, quod ad te oculi respiciunt universi. Anima mea ex natura habet congratulari bonis, quippe quia a bono Deo creata est. Hanc totam congratulacionis virtutem, quam in quocunque delectabili habere deberet, tibi approprio, tibi dono. Revertere, revertere Sunamitis, ostende michi faciem tuam, ut anima mea te cognoscens nimis intimius congratuletur tibi. Eo plus congratulabitur, quanto magis te contemplabitur; tota enim pulchra, tota formosa es et macula non est in te. Ne avertas faciem tuam a me, fac me te semper intueri, ut anima mea tuis delectacionibus contenta nisi in tuis congratulacionibus delectetur. Scio, si in virtuosis operibus congratulando, dum hic vivit, anima delectata fuerit, a tua per hoc congratulacione non recedit. In te est enim omnis gracia vite et virtutis; omnem itaque congratulacionis actum tibi attribuo et quociens in hoc oberravi tibi non dans, quod tuum est, tociens me furti arguo et penitet me errasse. Tene, quod tuum est, quod offerro virgo tibi, fac me tibi iugiter congratulari et quoad vixero famulari. Et quid dabo electis meis, vel verius ut ita dixero, electis Dei, quorum coniungi consorcio omni desiderio concupisco et tota mente aspiro? Si dixero oraciones, ieiunia, reverenciam, timeo me facere mendacem, quia in talibus me non invenio efficacem. Istis itaque electis Dei lego et ordino desiderium veniendi ad eos et intensum aspirium cum ipsis in illa, qua fruuntur, gloria permanendi. Trahite me, adiuvate me vestris meritis et precibus, o electi mei, ut meum desiderium compleatur; scio enim desiderare et vos, ut meum desiderium compleatur et sacietur et ut vester numerus augeatur. Igitur intendite desiderium meum, quod nunc vobis in testamentaria ordinacione dispono, ne illud umquam ad alia quam illa, que vos possidetis, gaudia rapiatur. Procurate, queso, me vestrum apud pium patrem familias fieri conmansorem, in cuius domo mansiones multe sunt, vltimam michi date. Elegi enim abiectus esse in domo Dei mei et infimus ibidem locari altissimum triclinium magnumque tripudium reputabo. Abrenunccio exnunc contubernio aliorum et si aliquando ad aliud inclinatus fuero, quod absit, passioni vel fragilitati mee ascribite aut certe devio racionis. Error huiusmodi michi aput vos obsecro non noceat, sed pocius ex vestra ordinata karitate ad debitum ordinem errorem, de quo devio, misericorditer revocate. Licet monachus sim regulam sancti Benedicti professus et abrenuncciaverim omni proprietati, heu michi, minime hoc servavi; donum Dei, quod Deus michi contulit, proprium meum non est, quippe illud dare et auferre poterit cum voluerit, quemadmodum sibi placet. Meum non est proprium, quod ad usum meum michi necessarium datum est ab ordine et concessum; meum vero proprium est et proprie proprium dici potest, quod facio et quod in potestate mea est, quod abicere possum, si displicet, et servare, si libet. Peccatum meum tale est, quod voluntarie perpetravi, hereditas mea et proprietas est peccatum. Peccavi super numerum arene maris; tot igitur habeo proprietates, quot iniquitates, neque iniquitas mea, neque peccatum meum Deo, qui peccatum non fecit, nec alicui alteri attribui potest quam mee fragilitati et proprie voluntati. Si vero dyabolo suggerenti peccatum ascribere voluero, non excusabor nec inmaculatus ero, nec per hoc emundabor a delicto maximo; eius quippe, qui mendax est ab inicio, proprium est opus suggerere mendacium, et peccatum meum fuit, si volui consentire et cor apponere et consensum; nisi enim apposuissem animum, demonis suggestio michi fuisset meritum, non peccatum. Meum itaque et proprium est peccatum, huiuscemodi iniquitatis proprietas me fecit proprietarium in ordine contra votum. Si igitur quisque legare debet, quod suum est, peccatum meum est. Cui itaque legabo et dabo illud? Porro Deo electo meo legare non audeo, quippe cum sibi abhominabile sit peccatum; electe mee non valeo, quia, cum de peccatis agitur, de ipsa mencio fieri prohibetur. Numquid electis meis, qui sine macula sunt ante thronum Dei, dabo illud? Absit! Nequaquam enim recipiunt alienum, qui proprium suum contempserunt aut nunquam committere voluerunt. Quid igitur? Debeone esse semper proprietarius? Ve michi! Si in districto scrutinio illius, qui scrutatur Jerusalem in lucernis, inventa fuerit iniquitas in manibus meis et si proprietas tam nephanda scelerum in mea reperta fuerit potestate, non michi tunc quidem blandietur, sed arguet me malicia mea et aversiones mee increpabunt me ante faciem perscrutantis. Nisi proiecero id ipsum, quod meum est, proiectus ero a facie oculorum tuorum, equissime renum et cordium perscrutator! Tibi soli peccavi et malum coram te feci. Nescio quo proicere fenum et stipulam, que congessi peccando, nisi ei, de quo dicitur: Deus noster ignis consumens est. Nescio cui legare miseriam meam et peccatum, nisi misericordie tue, quia misericordie tue multe, sicut fiat misericordia tua, Domine, super me. Miseria me deiecit, misericordia te respicit. Respice in me et miserere mei, quia tibi proprium est misereri semper et parcere. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam! Veniat super me, queso, misericordia tua et ego miserie proprietarius ero misericorditer tuus proprius. Cum sum proprietarius, me ipsum non habeo, sed servus sum venundatus sub peccato. Cum tuus proprius sum, liber sum et opulentus ambulo in spiritu libertatis. Tolle peccatum meum et tuus sum ego proprius, tolle indulgendo, miserendo et parcendo. Peccatum divisit et dissimulavit me a te, ignosce et redibo et assimulabor tibi. Peccatum itaque meum cognitum tibi feci et in iusticiam meam non abscondi, sed lego et tibi offero hoc et illam. Sic lego non quidem ut mala mea in finem reserves, sed statim ut nubem deleas et in nichilum redigas crimina, que peregi. Peto itaque, respice in me et miserere mei. Petrum negantem respexisti et deletam negacionis maculam affirmasti, a peccatrice femina unguentum suscepisti, peccatum dimisisti ac ipsius peccatorum vulnera oleo misericordie perunxisti. Ille flebat amare, ista pedes tuos cepit rigare. Horum exemplo me, pie magister et Domine, instruis optime, qualiter testamentum, quod tibi nunc de meo proprio, id est de peccato facio, soleas acceptare. Video, quod penitencia oblacionem peccati tibi reddit acceptam et quod diluit pena culpam. Penitet me peccasse, doleo te Deum meis iniquitatibus irritasse, pene oro tue sint oblacio et satisfaccio culpe mee. Peto, ut tradicio, capcio, flagellacio tua, crux, lancea, passio et mors tua dura diluant omnia mala mea; resurreccio tua expurgato fermento malicie faciat me hostiam tibi vivam. Satisfaciant tibi, pie Deus, pro iniquitatibus meis diluendis penalitates vite mee, tribulacio et angustia, turbacio, adversitas, quas passus sum ab infancia ex condicione humane nature aut ex condicione novercantis fortune. Infirmitas corporalis seu mentalis, qua sepius affligor, michi pro parte penitencie per te detur. Mors mea, quam passurus sum, nescio ubi, quando, qualiter, et amaritudo, amarissima mortis mee, membrorum distraccio, oculorum fraccio, anime a corpore separacio sit, peto, satisfaccio culpe mee. Et nunc quidem in finali testamento meo statuo, rogo et ordino, ut pena Christi mei, pena corporis mei testamentum, quod de meo proprio peccato videlicet facio, reddat acceptabile Deo meo. Voluntarie modo accepto illam penam, per quam hic misericorditer delere valeam meam culpam! Tu pie Domine, si mea fragilitas inter ista flagella penarum mearum, quas sustinebo in mortis articulo sive prius, quandoque murmuraverit seu contradixerit, conforta me in illis rex sanctorum, tu expertus es, quia spiritus promptus est, caro autem infirma; tu michi tribue pacienciam, qui passus es pro me. Respice in testamentum tuum Domine, quod apud te deposui, serva illud. Ecce me ipsum, corpus meum, sensus meos, membra mea et omnia, que intra me sunt, nomini tuo sancto lego et approprio et resigno; animam meam, quam redemisti, virtutes, gracias et omnia dona, que in ipsa anima mea ad decorem posuisti, de quibus tibi sacrificare et famulari debui, hereditarie et voluntarie sacrifico modo tibi, vitam meam tibi do, tuum sit totum, quod habeo, me tibi mancipo, tue dicionis ulterius esse volo, legibus tuis et libertatibus, quas tuis tribuis, me astringo, te dominum meum profiteor et me servum tuum. Istud est decretum meum manu mea conscriptum, testes invoco celum et terram super presenti, quod coram Deo ordino testamento. Angeli audite, omnes sancti Dei attendite et videte, quod hodie a me omne, quod habere videor, in illum transfero, qui hoc dedit. Fedus, obsecro, perpetuum sit inter Deum et me. Ille dominus et Deus meus, ego servus suus. Delectat me, hoc pactum cum eo irrevocabiliter statuisse, si quod absit aliquando aliqua in me penitudinis aut reluctacionis indicia apparebunt. Profiteor coram te, Domine, et coram omnibus sanctis tuis, quod hec varietas ex temptacione vel iniqua subrepcione in me proveniet et consurget, ne hoc michi, peto, imputabis ad culpam, sed omnia fac michi provenire ad graciam promerendam et gloriam possidendam, quia tu solus bona ex malis elicere bene nosti. Quod scripsi, scripsi, nec aliud testamentum scribam post hoc; scribat me in libro vite predestinacio et conservacio tua piissime Ihesu Christe. Caros meos, consanguineos, familiares, benefactores et notos meos tibi quoque lego in meo testamento sub illius testamenti condicione, quo tu bone Ihesu in cruce pendens matrem discipulo commisisti et discipulum matri tue. Me et omnia mea tibi omnipotens offero petens, ut unum te solum tantummodo michi reddas. Datum et actum anno Domini MCCCXVIo infra octavas Assumpcionis Marie virginis gloriose coram Deo, ad quem per spiritum filii tui clamamus cottidie abba pater. Quinque vulnera Christi, signaculum virginitatis Marie huic testamentarie ordinacionis pagine sint apposita pro sigillo. Amen. Explicit prima pars cronice Aule Regie. Notandum, quod hec prima pars cronice continet fere sexaginta annos a rege Ottakaro incipiendo usque ad Johannem regem Bohemie. Isti sunt reges et principes Bohemie, quorum gesta hic principaliter describuntur: Primus Ottakarus, rex Bohemie. Secundus Wenceslaus, rex Bohemie et Polonie. Tercius Wenceslaus, rex Bohemie, Ungarie, Polonie. Quartus Rudolfus, rex Bohemie, dux Austrie. Quintus Heinricus, rex Bohemie, dux Chorinthie. Sextus Johannes, rex Bohemie, comes Lucemburgensis. De istis papis fit mencio in hac prima parte cronice: 1. De Celestino. 2. De Bonifacio. 3. De Benedicto. 4. De Clemente. 5. De Joanne. Isti sunt reges Alemanie, de quibus fit mencio in hac parte: 1. Rudolfus. 2. Adolfus. 3. Albertus. 4. Heinricus cesar. 5. Ludeuicus simul. 6. Fridericus LIBER SECUNDUS. Incipit prologus in secundam partem chronice Aule Regie. Putabam, quod in uno modico volumine chronographiam possem constringere, quam promisi. Primo enim, cum eventus varios et variabiles notare inciperem, occurrit menti mee beati Job sentencia, que sic dicit: Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum michi superest sepulchrum. Igitur quia breves dies hominis sunt, brevem cogitavi me posse descripcionem facere breviter moriturus; verum tamen, quia dies meos Dei benignitas ultra, quam scire potui, aut presumere debui, propter penitenciam faciendam misericorditer prorogavit, labores nostros eciam propter impetrandam divinam graciam, utcunque potero, prolongabo. Licet autem labor iste non sit plurimum fructuosus, eo quod studiosus lector possit leccionibus multo devocioribus occupari, si voluerit, tamen michi, ut spero, prodest ad penitenciam liber iste. Laborabo quippe, quoad vixero, finaliter propter eum, qui solus laborem et dolorem considerat, intencionemque ponderat, quam propono. Porro pia mens, que novit sugere mel de petra, invenire poterit in hiis, que hic legit, aliqua, de quibus ad mundi istius variabilis despeccionem et ad Dei stabilis dileccionem aliqualiter poterit incitari. Ut autem de dicendis cognicio facilior habeatur, hic ordo dicendorum et capitulorum titulus prenotatur. Explicit prologus, incipiunt capitula secunde partis cronice. I. De statu regni Bohemie, de reditu regis et de morte magistri Egidii. II. Qualiter plures nobiles averterint se a rege anno Domini MCCCXVIIIo. III. De concordia inter Johannem regem et suos nobiles Bohemie facta et de fame maxima et pestilencia inaudita. IV. Qualiter Johannes, Pragensis episcopus, ad Romanam curiam est citatus et qualiter beghardi et begine per Johannem papam sunt deleti. V. Qualiter Karolus, rex Vngarie, duxit in matrimonio Beatricem, domini Heinrici imperatoris filiam, et de ducatu Oppauiensi. VI. De discordia inter regem et reginam. VII. De tabula rotunda sive foresta regis et de impugnacione Pragensis civitatis. VIII. De congregacione et congressione duorum regum Romanorum; de morte Wilhelmi Leporis. IX. De morte Wolmari marchionis et de expedicione regis contra Saxoniam; de recessu regis Bohemie; de morte domini Petri, archiepiscopi Moguntini; de coronacione regis Polonie et pluribus aliis. X. De processu Johannis, regis Bohemie; de exterminio leprosorum et de aliis quibusdam. XI. De nativitate, de morte, de desponsacione plurium; de conflictu duorum regum Romanorum et de aliis incidentibus notabilibus. XII. De liberacione Heinrici, ducis Austrie, et de exilio regine et de pluribus incidenciis notabilibus. XIII. De discordiis principum diversorum et morte plurimorum; de processu pape contra Lodowicum et plurimis incidenciis. XIV. De adventu regis et regine in Bohemiam et de recuperacione hereditatis ablate monasterio Aule Regie. XV. Qualiter Lodowicus, Romanorum rex, Burgow obsederit et Fridericum Australem de captivitate absolverit. XVI. De capitaneis regni Bohemie et de statu ecclesie universalis. XVII. De decima regali; de incursu populi paganici; de translacione regis Wenceslai et pluribus aliis. XVIII. De quibusdam miraculis Aule Regie. XIX. De processu Johannis, regis Bohemie; de Lodowico et quibusdam aliis. XX. De Lodowico Babaro; de papa scismatico et de bellis Johannis, regis Bohemie. XXI. De morte filii regis Vngarie et primi abbatis Aule Regie et pluribus aliis, et de processu Johannis pape contra Lodowicum. XXII. De terre motu et de impressionibus aeris; de reditu episcopi Pragensis et de morte Heinrici de Lipa et pluribus aliis. XXIII. De novitatibus morum. XXIV. De morte Friderici de Austria et abbatis Czedlicensis; de reditu Lodowici Babari de Ytalia. XXV. De morte Elisabeth, regine Bohemie, et absencia regis Bohemie. XXVI. De reconciliacione antipape et pluribus aliis. XXVII. De hiis, que egit Johannes, rex Bohemie, in partibus Lombardie. XXVIII. Epistola de processibus et successibus Johannis, regis Bohemie. XXIX. De itinere regis Johannis in Franciam et de eventibus temporis. XXX. De bellis inter Bohemos et Australes et de discordia ducum Wabarie. XXXI. De adventu regis in Pragam. XXXII. Qualiter Johannes rex papam visitaverit et de victoria Karuli, juvenis regis Bohemie. XXXIII. De morte Locotkonis, regis Polonie, et aliis. XXXIV. De gestis Johannis, regis Bohemie, in Lombardia cum aliis. Expliciunt capitula secunde partis cronice. Annus Domini MCCCXVII. Incipit secunda pars cronice Aule
Regie. Capitulum I. De statu regni Boemie; de reditu regis. Annus Domini MCCCXVII. Tempore, quo disertus et expertus venerabilis pater dominus Petrus, sancte Moguntine ecclesie archiepiscopus, in regno Boemie manebat, et Johannem regem reginamque Elizabeth regebat, florebat pax in Boemia, iusticiaque vigebat. Tractabat enim sollerter cum quibusdam aliis de Reno viris illustribus negocia regni et regis non tantum armis, sed animis, innixus consilio sapienti. Plures autem de Boemia oderunt archiepiscopum pretendentes, quod de regno nimium portaret thesaurum; igitur ad archiepiscopatum revertitur Moguntinum. Post recessum itaque eiusdem domini Petri, Moguntini archiepiscopi, de Boemia domine Elizabeth regine tocius regni gubernacio incumbebat et cura. Rex quippe Johannes nondum de Reno reversus fuerat, sed adhuc in Lucelburg, sua comicia, manebat. Quidam vero, qui tunc erant regine consiliarii, gaudebant de recessu domini Moguntini putantes, quod ex illius absencia status regni deberet in melius commutari, sed res venit in contrarium. Incepit namque in regno ubique succrescere maius malum. Previo consilio non sano vocantur de vicinis terris stipendiarii, qui tunc nobilibus regine obsequentibus sociati igne et gladio perturbant terminos, quos regine possident inimici. Hii vero in consilio regine principales fuere: dominus Conradus, Olomucensis episcopus, magister Henricus cancellarius, Wilhelmus de Waldek dictus Lepus, regni Boemie camerarius, et Winandus de Buhzes de Reni partibus oriundus. Adversarii autem regine, qui procaciter resistunt, hii sunt: Henricus de Lypa cum Henrico et Stenkone, filiis suis, Benisius de Wartinberch iuvenis, Benisius de Mychahelberch, baro fortis, Albertus de Seberch senilis, Wilhelmus de Landestein, filius Witigonis, Berka et Heynaczo germani, filii Heymanni de Duba, Henricus de Luchtenburch, filius Vlmanni, Stisslaus de Sternberch cum aliis quam multis. Hii omnes Henricum de Lypa habent pro capite, opponentes strenue se regine. Verumptamen Petrus de Rosinberch, Babarus de Stroconicz, Swynko et Thobias fratres cum Thobie magni tota genealogia, Marchardus et Hermannus de Gablona, Johannes de Dobruscha cum quibusdam nobilibus de Morauia quam de Boemia permanent cum regina. Est itaque parti uni altera pars adversa, ex quo spolia incessanter surgunt et bella. Cum vero discordia tam hostiliter inchoata magis ac magis cottidie succresceret et pars utraque ad bellandum acrius se disponeret, regina, ne tanta mala oculatim cerneret, assumptis sibi tribus suis pueris Margareta, Guta, Wencezlao primogenito, conducente eam Wilhelmo Lepore, duodecimo kalendas Julii ad castrum Cubitum perrexit ibique tribus mensibus permansit. Interea in festo beati Johannis Baptiste congregantur nobiles ex utraque parte apud sanctum Clementem in Pragensi civitate, ut tractent pariter de concordia et de pace. In hoc concilio duo eliguntur arbitri, duo superarbitri, ut dissensionis causas discrete discuciant et que discussa pronuncciaverint, a partibus inviolabiliter debeat observari. Hiis omnibus interfui et hec vidi. Expediuntur idonei nuncii ad viam, ut huiuscemodi ordinacionem cunctis placitam ad regem deferant et reginam. Frater Leo ordinis Cruciferorum de domo Deutonica provincialis cum Friderico de Gallis, cive Pragensi, primo ad reginam in Cubitum, dehinc ad regem dictam ordinacionem defert, nichil boni refert, quia contempta legacione fructum itineris perdidit cum labore. Henricus eciam de Lypa interim verbis pacificis et humilibus graciam regine querit, de suis excessibus emendam condignam promittit, sed non invenit, quod querit. Ipse namque Henricus nimis contra se exacerbaverat mentem Elizabeth regine faciendo, que sibi sciverat non licere. Domicellam Agnetem, regine sororem, nolente regina duci Henrico Polono coniugio tradidit, domine Elizabeth, que vocatur regina de Gretz, in preiudicium regis plus, quam decuit, adhesit, atque Johannem regem, cum ipsum regeret, non legaliter educavit, atque sibi amicicior propria plus quam regalia negocia procuravit, sic et sibi et suis municiones, que ad regem pertinent, usurpavit. Ex hiis et similibus animus regine adeo provocatur, quod ad faciendam vindictam pocius quam ad dandam graciam inclinatur. Hec utique iusta duricia aut verius dura iusticia in mente feminea taliter indurata effecit in Boemia multa mala. Generose enim huius regine nobilis animus, que et qualis sit, que patitur et a quo et a quali paciatur iniuriam, considerans, ut puta regina a vasallo, domina a famulo, princeps a milite, inmerito se debere talia sustinere diiudicat, vindictam condignam expostulat, malens pro tempore quassari totum suum dominium, quam contempni tam indebite se et regium suum statum. Videns itaque regina, quod adversariorum contemptus contumaciter cresceret, et quod ipsis sine virili consorcio resistere non valeret, nunciis ac epistolis regem redire in Boemiam postulat et invitat. Et ego unus fui. De capitulo generali rediens in crastino beati Mathei apostoli ad regem in Treuerim veni, sibique, ut suum maturaret reditum, supplicavi. Qui tunc respondit michi verbum, quod lete audivi: Ite, regine dicite, non iam tardabo venire; si non moriar, in festo beati Martini in Boemiam proficiscar. Dixit et fecit, quia in crastino beati Martini rex ad reginam in Cubitum pervenit. Auditur ubique in urbibus et celebri sermone divulgatur regem venisse; populus in civitatibus letatur, rusticus consolatur, monachus iocundatur, omnis plebs, ut audit, dedit laudem Deo sperans, quod cessante disturbio debeat fieri pax in regno. Barones plurimi cum domino Johanne, Pragensi episcopo, et Wilhelmo Lepore regi usque in Cubitum occurrunt, melius quod sciunt, consulunt, sed de negociis regalibus diversi diversa ibidem consilia protulerunt. Quidam enim consulunt, ut rex armatos, quos secum de Reno circiter ducentos adduxerat, remittat, et solus cum paucis in Boemiam veniens suis baronibus se committat; aliorum verbum fuit: Si rex solus venerit, solus continuo interibit; plus, inquiunt, regi expedit venire cum potencia, ut exterminari valeat subito pars adversa. Horum suggestionibus rex acquiescens, quos adduxit, secum duxit et una cum regina XIV kalendas Decembris Pragam venit, ubi quidam barones regi fideles venientes cum decenti familia se exhibent ad servicia regi fideliter facienda. Sed quia de Boemis non confidebant, qui cum rege venerant, unde ipsos redire ad propria eorum contempto servicio permittebant; inter quos erant Heinaczo miles iuvenis de Duba Pothonis filius, et de Gablona Hermannus et Marcquardus. Secum tunc in consiliis precipuos rex habuit Conradum, Olomucensem episcopum, Fridericum de Schonenburch, regni subcamerarium, Henricum cancellarium. Horum auxiliis et suorum Renensium putabat se quemlibet posse vincere inimicum. Isti die sexto postquam in Pragam cum rege venerant, regem trecentis galeatis cinctum de civitate educunt, et licet hiemis esset tempore, contra hostes in campestribus locis tentoria sua figunt. Primum quidem exercitus regalis pontem, quem iuxta Brandeis ultra Albeam adversa pars fecerat, evellere proponebat, sed quia firmus erat, abinde declinans Tatyhtz prepositure Wissegradensis castellum, occupatum ab hostibus, rex expugnat. Deinde contra Stislaum de Sternberch rex movit exercitum, qui venienti occurrit, graciam regis querit et invenit ac astipulacione publica servicium et fidem promittit et hec per mensem integrum non servavit. De morte Egidii. Eodem anno dominus Egidius nacione Romanus, magister theologie maximus,
ordinis fratrum Heremitarum sancti Augustini primo professus, post hec per
papam Bonifacium Bituricensis archiepiscopus et primas factus, qui tam in sacra
theologia, quam in philosophia plurima conscripsit famosa volumina, moriens
transiit ex hac vita. Hic cum semel ut dicitur, Parisius in kathedra questionem
determinasset, quod videlicet Bonifacius octavus adhuc papa Celestino,
antecessore suo, vivente esse verus papa non posset, per eundem Bonifacium
papam vocatur, archiepiscopatus ei exhibetur, quem tamquam a vero et legittimo
apostolico amplectitur et acceptat. Igitur sic sequitur conclusio non
sillogismo, sed cum episcopio: Bonifacium esse papam. Inter alias virtutes,
quas idem Egidius habuit, maxime in ipso iconomia nituit, quia multum legaliter
et decenter domum et familiam suam rexit. Librum enim, quem intitulavit De
regimine principum, compilavit, in quo quemlibet patrem familias, quomodo
familiam regere debeat, informavit. Capitulum II. Qualiter Petrus de Rosinberch, Wilhelmus Lepus cum aliis pluribus baronibus averterint se a rege. Hic est annus Domini MCCCXVIII. Anno Domini MCCCXVIIIo statim in eiusdem anni principio contra Wilhelmum de Landestein, qui regalia bona occupans regem sprevit, acies regalis procedit, super quem rex audacter irruit, ipsius provinciam satis opulentam pertransiens exterminat et ledit; flamma vindex plurima villarum incinerat edificia, tolluntur ibi spolia et propter procacem dominum conterebat subditos regis ira. Porro Petrus de Rosinberch, eiusdem Wilhelmi patruus, quia in suis bonis propter vicinitatem aliqua dampna sustinuit, ad regem pro patruo, ut graciam inveniat, intercedit. Rex vero cum sua regalia, que ille indebite dudum occupaverat, repeteret, ac ea, que expediebant, proponeret, Petrus de Rosinberch a rege avertitur et Wilhelmo iungitur et adheret. Cumque adversariorum suorum duabus ebdomadis rex lesisset graviter provinciam, de Budowoys versus Morauiam incipit disponere viam suam, qui in Epiphania Domini venit Brunnam. Regina quoque nunciis et literis vocata in festo Agnetis virginis regem de Praga in Morauiam est secuta, que continuo mansit Brunne rege hinc inde girante et pericula suis hostibus ingerente; quorundam rebellium obtinuit rex municiones, intulit et aliis lesiones. Nec inter hec quievit adversariorum insania, sed et ipsi cottidie ubique inferunt hominibus et bonis regalibus rapina, incendio, homicidio mala multa. Bella proh dolor augmentantur et infiniti pauperes et inopes generantur, alii denudantur, alii captivantur et diversorum tormentorum generibus amici pariter et inimici miserabiliter cruciantur. Flebile est dicere, miserabile est audire, lamentabilius est experimento scire, quanti fiunt iam miseri propter tale disturbium generale. Sterilitas gravissima presentis temporis ex parte una populum cruciat, ex parte altera discordia, vite noverca, homines ledit acrius et tormentat. Porro rege existente in Morauia fama fallax volare incipit in tota Boemia: quia omnes Boemos intendat excludere rex de terra. Nobiles ecce, inquiunt, regem pro gracia obtinenda secuntur, sed repelluntur. Huiuscemodi sermonem quidam nugigeruli iniqui viri et dolosi confixerunt, qui regem exosum facere toti populo voluerunt. Facile credit vulgus, quod audit. Hinc inter barones fit conspiracio et auditur adversus regem maledicio a populo universo. In castro quippe Klingenberch in Purificacione beate Virginis barones precipui de regno conveniunt, regique unanimiter contradicunt et dixerunt: Melius est, ut occidamur, quam a nativitatis solo viliter depellamur. Igitur inimicicie, quas inter se quidam nobilium habuere, sedantur, ut conglobati regi forcius adversentur, vetus quoque discordia et altercacio, que diu inter Albertum de Seberch et Wilhelmum Leporem perduraverat, per puerorum suorum matrimonialem copulam cessabat, eo quod uterque regi contradicere cogitabat. Henricus itaque de Lypa cum Petro de Rosinberch et Wilhelmo et cum pluribus aliis nobilibus in Klingenberch compromissione facta in Morauiam, ubi rex est, revertitur et, quoniam sibi novum favorem baronum contraxerat, forcius animatur. Ore graciam regis postulat, aliud corde tractat, Vngaros, Australes interim congregat et civitati Brunne, ubi rex est, inopinate cum suo exercitu appropinquat, acceptis treugis sub pretextu concordie intrat civitatem dicens, se non aliud querere, nisi graciam et pacem. Porro rex, quia gentis Boemice et regni tocius commodum desiderat, iniurias sibi factas relaxat, omnibus, qui crimine lese maiestatis fuerunt obnoxii, favorem regium offert et dat. Sed statim dolus fit publicus, qui fuerat occultatus; qui enim pacem postulant, pacem recusant. Domine, inquiunt, rex, scire vos cupimus, quod nullam vobiscum concordiam inire volumus, nec valemus, nisi pari modo Fridericum, ducem Austrie, quem legittimum Romanorum regem asserimus, huic concordie inseramus; taliter cum illo constringimur, quod ipsum non deserimus nec ab eo ullatenus deseremur. Hiis sermonibus auditis rex graviter provocatur, et tractatus, qui pacem pretenderat, ad acriorem seviciam commutatur. Primitus namque Johannes rex cum Lodowico, Romanorum rege, adversus Fridericum de Austria adeo compromiserat, quod illo incluso cum suis baronibus concordiam facere non valebat. Videns itaque rex quod Henricus de Lypa non sincere secum ageret, et quod cum suis complicibus exercitum forciorem haberet, periculum evitare cupiens per Mutham rediens Pragam cum regina tercio kalendas Marcii reversus est. Cumque rex Pragam rediisset, sibi dictum est, quod et prius in via intellexerat, quia videlicet Wilhelmus Lepus Mericam oppidum devastasset. Hoc periculum a Wilhelmo Lepore et Vlrico lantgravio de Lutenberch ideo pertulit hoc oppidum, quia in Pilsinensi districtu Buscho de Merica tunc habuit provinciale iudicium, quod ab Vlrico lantgravio ipso invito paulo ante fuerat regi resignatum. Lepus namque et lantgravius se maxime diligebant et in omnibus mutuo se iuvabant. Interea rex per Lodowicum, Romanorum regem, in Egram vocatur et ad concilium invitatur. Exiit itaque rex, XIII kalendas Aprilis de Praga, quem regina die tercia versus Cubitum ad suos pueros progrediens est secuta. Cumque circa civitatem Sacz homines regis pro pabulacionibus equorum exivissent, Wilhelmus Lepus super eos irruit, quosdam vulneravit et CXLIV captivavit, inter quos fuerunt precipui Henricus de Haginow, vir nobilis de Reni partibus, Otto de Donin et Conradus dictus de Busches marschalcus regis, qui et ipse exstitit Renensis. Porro rex abinde turbatus recedit et sub confusione maxima regnum post se et disturbio dereliquit. Unde omnes acephali facti sumus, gemimus et clamamus. Stat eciam Aula Regia paupercula omnibus suis hereditatibus viduata, quia ipsis anno iam tercio non est usa, cogitur panem pro ducentis et quinquaginta marcis emere, ne contingat conventum pauperum mori fame. Adiuva nos Deus salutaris noster, et luctum nostrum converte in gaudium Ihesu bone, sedemus enim cottidie in tantis angustiis constituti, ac si funibus ligatis in gutture simus continuo suspendio attrahendi. A primaria regni Boemie plantacione, ut asseritur ab omnibus, usque ad presens tempus, ad annum scilicet Domini MCCCXVIII diem Annunciacionis dominice, qua hoc scribo, non fuit peior status in hoc regno; quilibet namque nostrum iam non plangit quasi aliquid amissurus, sed quasi iam sit vita et omnibus, que unquam habuit, penitus destitutus. Istius desolacionis et miserie causa est precipua, quia plures barones plura possident castra regalia et regi repetenti talia reddere denegant, que sunt sua. Rex instat, ut regalia rehabeat, at illorum avaricia cogitat, qualiter occupata augeat, non amittat. Grave est Wilhelmo Lepori Weronam, Tust civitates regi reddere, gravius Burgilinum et Frimberch castra regalia resignare. Numquid est facile Petro de Rosinberch Klingenberch, castrum inexpugnabile, sine pugna reddere? Quando Henricus Sytauiam, quando Berca Glacz civitatem cum castro optimo resignabit, tunc Wilhelmus de Landestein Vroburch, Reymundus Fren castrum et Potho de Duba Besdes benivola mente eorum quilibet ad manus regias assignabit. Veritatis predicte seriem rudi stilo simpliciter exaravi, mens enim ignara et ad hoc eciam conturbata nescit lugubri materie leporem sermonis iocundo scemate applicare. Si mens turbatur, nunquam bene philosophatur, Si mens turbatur, paucissima tunc meditatur, Si mens turbatur, nisi tristia carmina fatur, Si mens sit leta, scit cudere scripta faceta, Si mens sit leta, sunt dicta colore repleta, Si mens sit leta, tibi crederis esse propheta. Et quis de bellis letetur sive duellis? Quidquid conspicimus, plenum bellum reperimus. Rex vero Johannes una cum domina Elizabeth regina, coniuge sua, ad
Lodowicum, Romanorum regem, X kalendas Aprilis in Egram pervenit et ibidem
presentibus quibusdam utriusque regni nobilibus sua negocia pertractavit. Hii
duo reges in Egra diebus quinque pariter commorantur et die septimo iterum in
castro Cubito congregantur. Illuc Wilhelmus Lepus vocatus venit et pro
se et suis obtinuit pacis treugas, per tres hebdomadas duraturas; qui acceptis
et datis pro pace servanda promissis, dominum Petrum de Rosinberch, qui in die
Annuncciacionis beate Virginis civitatem Budowoys potenter obsedit et adhuc in
obsidione eiusdem civitatis permanet, accedit, ipsumque, ut factas pacis
treugas observet, hortando inducit. Qui hortanti assentit et ab obsidione
civitatis, quam vallaverat, sub quibusdam condicionibus recedit. Capitulum III. De concordia inter Johannem, regem Bohemie, et suos nobiles facta et de fame maxima et pestilencia inaudita. Sepe nimis tractos arcus vidi fore fractos, Et nimis artatum nodum vidi religatum; Stare diu nescit res, cum nimis ipsa rigescit, Sed stat, que medio res heret et hinc ego fio Testis et ostensor, quia sum nimii reprehensor; Quod nimis est, fugere doceo, mediumque tenere. Nec spe privabor, causa quacunque gravabor. Spe te non prives, quanto tu tempore vives. Ecce enim cum nimis mala in toto regno Boemie crebrescendo invalescerent, et
iam omnes populi miseriis tabefacti totaliter de omni solacio desperarent et
desperando deficerent, omnes quoque modi concordie penitus refutati fuissent,
accidit obstetricante dextera Excelsi, quod inopinate satis insperata
desperatis hominibus pacis federa se offerrent. Rex namque Romanorum Lodovicus,
amicus pacis, Johannem regem cum Elyzabeth regina nec non maiores Boemie, qui
auctores discordie fuerant, in Thust civitatem convocavit, ibique in die sancto
Pasche, qui tunc in diem beati Georgii evenerat, inter partes contrarias
reconciliacionis concordiam sub temporis brevis compendio ordinavit. Ibi
Henricus de Lypa, qui pro gracia regis et regine plurimum, ut videbatur,
laboraverat, prius denegatam graciam, nunc velud ultro oblatam faciliter
obtinebat. Ibi Wilhelmus de Landestein, qui regno dampna fecerat et dampna
susceperat, pari facilitate regis graciam obtinebat. Ibi universi barones, qui
se fere communiter regi, suo domino, opposuerant, reformati gracie regali se
novo iuramento ad fidem regi servandam perpetuam obligabant. Ibi Henricum de
Lypa pridie suum adversarium ex communi consilio nobilium rex regni fecit
subcamerarium eidem subiciens totaliter se et regnum. Ibi rex Johannes iuravit
et statuit, quod omnes Renenses et hospites pugnantes, qui sibi auxilium in
bellis prestiterant, a se et a regno debeat excludere, nec alicui externo et
advene beneficia recommittere, sed cum Boemorum consilio universa regni velit
negocia pertractare. Ibi concordia ordinatur, pax proclamatur, populus quasi ex
morte resurgens letatur. Perierant quippe infinita hominum milia eo, quod hec
concordia tantum protracta fuerat et dilata; nam tali durante discordia nimia
famis prevaluit miseria, ita quod infra unius anni spacium, ut experimento
didici, in porta Scedelicensi triginta milia hominum sunt sepulta. Consimilis
quoque pestilencia in omnibus civitatibus, oppidis et villis exstitit et in
universa terra. In omnibus locis fovee fodiebantur, que mortuorum cadaveribus
replebantur. In tantum namque prevaluerat fames, tam ex sterilitate quam ex
discordancium austeritate, quod iam deficientibus alimentis et malis
invalescentibus quidam rustici cum uxoribus suis domicilia sua deserunt, silvas
petunt, homines, quos inveniunt, occidunt, comedunt, sic se pascunt. Porro
inter Mutham et Grethz civitatem viginti quatuor tales bestiis ferociores
homines adhuc more lupino circueunt querentes, quem devorent et mactent. Ex
quibus duo nuperrime capti fuerant, quorum unus emendacione promissa liber
dimittitur, alter penitere, nec a tali inaudita crudelitate cessare nolens,
igne crematus est. Predicta igitur sedata discordia sedari incipiunt eciam
plura mala; statim annona, que nimis preciosa fuerat, levius venditur et se
mutuo populus consolatur. Romanorum itaque rex Lodowicus facta unione inter
regem et barones Boemie in Bawariam, terram suam, revertitur, sed rex Johannes
cum Petro de Rosinberch in ipsius dominium proficiscitur, ibique tribus
hebdomadis vacat deduccionibus et venatur. Porro Henricus de Lypa, novus
camerarius, Wilhelmus de Waldek Lepus, novus mar[s]chalcus, quinta die
post habitam concordiam Pragam veniunt, ibique Henricum, regis cancellarium,
virum legalem in consiliis et negociis regalibus precipuum, capiunt, et in
castrum Burgilinum vinculis mancipatum transmittunt, qui postea Vlrico de
Lutenberch lantgravio presentatur et datis trecentis marcis elapsis tribus
mensibus de captivitatis vinculis liberatur. Capitulum IV. Annus Domini MCCCXVIII. Qualiter dominus Johannes, XXVII Pragensis episcopus, ad Romanam curiam est citatus. Eodem anno dominus Johannes, XXVII Pragensis episcopus, per Johannem papam ab omni tam spirituali, quam temporali administracione in die Annuciacionis beate Virginis est suspensus. Iste enim episcopus, quia personaliter ad curiam citatus prius fuerat, premissis nunciis nichil agere poterat, ut dicitur, ducentis marcis auri pro viatico assumptis VI idus Maii de Praga egrediens versus Auinionam, ubi nunc papa habet curiam, procedebat. Erat namque quidam Henricus de Schonenburch nomine, canonicus Wyssegradensis ecclesie, sed natus illegittime, qui dictum episcopum in audiencia curie cepit de pluribus articulis graviter accusare. Accusabat enim episcopum ibidem de inobediencia exhibita sedi apostolice, de hereticorum defensione, nec non de symoniaca pravitate. De pluribus eciam criminibus ipsum inculpabat, que verbis et litteris se ostensurum publice promittebat, et ad talionem, si in probacionibus deficeret, se ultroneus offerebat. Datus est autem istis dominus abbas de Sancto Saturnino pro iudice, sed adhuc talis altercacio stat in lite. Qualiter begardi et begine per papam sunt deleti. Hiis temporibus beghardos gyrovagos et beginas, quorum secta omnes fere
civitates et villas in numerosa multitudine repleverat, dominus Johannes papa
sub anathemate reprobat et condempnat, de pluribus enim eorum erroneis
opinionibus et supersticiosis hereseos adinvencionibus, que erant contra articulos
catholice fidei, palam tales accusati fuerant et convicti. Sacramenta
ecclesiastica respuunt, arcana sancte Trinitatis, ultra quam licet homini
loqui, frivola perscrutacione indagari gestiunt et nichilominus se ultra se
levare volentes in pessimas carnalitatis spurcicias, iumentis insipientibus
facti similes turpiter se demergunt. Fuerunt autem istorum secte plures,
quemadmodum clare continent constituciones papales. Igitur per universas
fidelium ecclesias istorum et istarum habitus ovinus, quo suum tactinum
palliabant errorem, interdicitur et ne insimul de cetero conventicula faciant,
districcius prohibetur. Horum plures corde et corpore seculo omnino se
applicant, aliqui vero, quorum sancta fuit conversacio, de huiusmodi ignari
contagio colorem in vestibus propter statutum commutant et in sancte devocionis
proposito servientes Altissimo perseverant. Erat enim papale studium, eradicare
quod noxium, rigare quod sanctum. Capitulum V. Qualiter Karulus, rex Vngarie, duxit Beatricem, domini Henrici imperatoris filiam, legittime et de quibusdam aliis. Eodem anno Karulus, filius Karuli, regis Sicilie, factus rex Vngarie, prima sua absque liberis viduatus uxore Thomam ac Symonem comites Vngarie cum Stephano interprete et cum decencia familie misit ad Johannem, regem Boemie, petens, ut unam de suis sororibus velit pro coniuge sibi dare. Hac legacione amicabiliter suscepta Johannes, rex Boemie, certis nunciis suas sorores de Lucelburgensi evocat comicia, quarum maior vocabatur Maria, iunior vero Beatrix proprio nomine est vocata. Neutra harum puellarum attigit quartum decimum etatis sue annum. Ad fratris itaque sui vocacionem iste ambe virgines venerunt et XIIo kalendas Julii Pragam cum sua familia ingresse sunt. Quarto autem die post istarum adventum puellarum cum rege et regina Boemie ad monasterium Aule Regie hee pariter venerunt. Debuit enim tunc sollempniter peragi dies anniversarius fundatoris illius loci. Veniunt quoque illuc legati regis Vngarie, et ut eorum exaudiatur peticio, incipiunt cum instancia postulare. Quorum peticioni rex Johannes annuit et ut unam de suis sororibus eligant, liberam opcionem eis dedit. Stabant itaque Vngari in suis desideriis exauditi, me presente et vidente, coram ambabus puellis intendentes in illas mente tacita oculis apertis. Facies delicatas istarum virginum diligenter inspiciunt, condiciones corporum discuciunt, gressus describunt et que sit eligibilior, sagaciter inquirunt. Tandem Beatricem iuniorem puellam sibi assignari postulant dominam Vngarie et reginam. Rex Johannes consentit et congratulatur, puella ad ecclesiam deducitur, et mox coram summo altari beate virginis in Aula Regia Karulo, regi Vngarie, sed absenti ad manus comitum presencium legittime desponsatur. Campana duplex pulsatur et per conventum monachorum, qui omnes ibi aderant, Te Deum laudamus altisonis vocibus decantatur. Nec longe post per nuncios sollempnes regis Karuli hec tenella puella in metis Morauie et Vngarie reverenter suscipitur, et in Vngariam deducta infra octavas beati Martini episcopi coronatur, statimque cum eadem rite nupciarum festiva sollempnitas per regem Vngarie celebratur. Da Deus, ut crescant, feliciter ambo senescant, Quos coniunxisti, conserves ab omine tristi. Eodem anno Johannes, rex Boemie, ducatum Oppauie contulit Nycolao eleganti iuveni circiter triginta annos etatis habenti, filio videlicet senioris ducis Nycolai. Iste dux senior Nycolaus frater regis Wencezlai, fundatoris Aule Regie, illegitime tamen per regem Ottakarum genitus, exstitit et ducatum Oppauie annis pluribus tenuit, sed advenientibus contrariis eventibus eodem ducatu usque ad mortem suam privatus fuit. Ipse hoc anno satis pauper rebus, sed dives virtutibus in Brunna moritur et in ecclesia fratrum Minorum ibidem circa festum beati Jacobi sepelitur. Nycolaus itaque iunior ducatum suscipit Oppauie, ducitque filiam ducis de Ratibor legittima pro uxore. Ipse quoque factus est camerarius regni Boemie ista vice. Eodem anno in die beate Cecilie Virginis secundus filius Johanni, regi
Boemie, Prage nascitur, cui in vigilia beati Nycolai in kathedrali ecclesia
Pragensi in baptismo Primysl Ottakarus nomen datur. Magna tamen tempore
baptismi inter patrinos pueri oritur contencio de nomine puero imponendo. Porro
nobiles quidam viri de Reno, quorum plures aderant, puerum volebant nominare
nomine avi sui imperatoris Henricum, alii vero de Boemia geniti, quorum tunc
clamor prevaluit, nomen optinent Ottakarum, quod regibus convenit Boemorum.
Sunt itaque Johanni regi et Elyzabeth regine Boemie nunc nati et vivi quatuor
liberi: Margaretha, Guta, Wencezlaus et Ottakarus ultimo generatus. Capitulum VI. De discordia inter regem et reginam Boemie. Annus Domini MCCCXIX. In hoc anno Domini MCCCXIX satis miserabiliter Lusit in humanis divina potencia rebus. Consurrexerunt hoc anno quidam homines iniqui, pacis et concordie emuli, filii scelerati, qui lingua dolosa et sermonibus odii inter Johannem, Boemie regem, et Elizabeth, suam coniugem, seminare discordiam sunt conati, dixerunt enim: Domine rex, vos scitis, quod honor regis exigit et requirit decor regni, ut rex quilibet regere debeat et non regi. Videmus vero e contrario, quod mulier vos regit, vos circumdedit, vos adeo fascinavit, quod aliud non facitis, quam quod dicit. Fallimini in hoc facto, illa malum nostrum cogitat et vos separare a regno sagaciter laborat. Seniorem, inquiunt, filium vestrum Wencezlaum hec tradere vult quibusdam baronibus, ut ipsum pro rege habeant, vos excludant; et adiungunt: Quamdiu eiusdem uxoris vestre consiliis adhesistis, nunquam honorem in regno et pacem hactenus habuistis. Nunc quidem, si commodum et profectum vestrum diligitis, nostris consiliis intendatis: hanc reginam, vestram uxorem, non attendite, iubete, ut opus nendo aut consuendo exerceat muliebre, adhereatis totaliter domine rex nobis, et nos stabimus et pugnabimus pro vobis. Hec hii consuluerunt, quia reginam in magno odio habuerunt. Credidit itaque rex illorum verbis et commisit se cum iuramento totaliter illis. In consiliis et tractatibus istis Henricus de Lypa exstitit principalis. Porro cum idem Henricus dominari in regno et aliis preferri quereret, seque per reginam in hoc impediri cognosceret, excogitabat omnes modos, quos poterat, ut hanc turbaret, presertim quia idem Henricus dominam Elizabeth, novercam huius regine, cum scandalo multorum valde dilexit, ut illi placere posset amplius, istam despexit. Habebant enim inter se iste due regine longo tempore odium singulare. Erat autem tunc Elizabeth, Boemie regina, cum tribus pueris suis in castro Cubitensi, quod sue subditum illa vice fuerat potestati. Rex itaque Johannes iam perversus animo de Praga exiens cum armatis pluribus ad castrum Cubitense venit et se velle visitare reginam pacifice simulavit. Cumque rex cum armatis suis castrum ingressus fuisset, statim turres castri sibi dari peciit et turrium custodes tanta novitate et importunitate perterritos et aliquantulum reluctantes missis iaculis acriter impugnavit. Regina de hoc impetu miratur, et videns regis vesaniam spiritu conturbatur. Altera die regina pro illis, qui in turribus erant, regi loquitur, et intervenientibus quibusdam tractatibus castrum ad manus regis totaliter resignatur. Demum regina tribus suis heredibus ibidem in castro derelictis turbata cum familia pauca recedit et in Mellico, suo oppido, se recepit. Statim post hoc rex, quemadmodum prius informatus fuerat, quasdam personas plus familiares regine, que diucius eidem servierant, persequi gravissime incipit et eas ab obsequio regine disiungit. Johannes notarius erat unus, Nycolaus secundus, et domicella, que vocatur Gerdrudis; hee tres persone regi fuerunt accusate, quod non sana consilia suggessissent auribus regine, sed mentita est iniquitas sibi. Considerans quoque dominus Conradus, quondam abbas Aule Regie, quod res non ageretur recte et quod animus regis non esset erga eum sicut heri et nudius tercius, a curia et a cura exteriori se absentabat et in monasterio suo remanens Domino serviebat. Quid igitur? Quid modo agitur, quid itaque faciet rex in ista tam mirabili et inopinabili mutacione? Uxorem suam vivam, nullo crimine obnoxiam quasi repudiavit, ipsam suis liberis privavit et in pluribus gravaminibus conturbavit. Ecce quos Deus coniunxit, consilium iniquum disiunxit. Porro rex quasi rupto iam freno racionis et cassato vinculo matrimonialis dileccionis totus effrenis efficitur, voluptate vincitur, voluntate perversa regitur ac in ipso perfecte tyrannidis operacio reperitur. Ludit in alea, nec solvit officia, irascitur et ludendo patitur mala verba. Nocturno contentus quandoque solo famulo discurrit tempore per vicos et plateas in Pragensi civitate; plus ridiculosis quam religiosis intendit moribus et dictis. Si aliquando missarum non ex devocione sed compulsione humane verecundie interest officio, non instat oracionibus sed confabulacionibus et cachinno. Verba huius pro folio arboris reputantur, et privilegia, quantum cera in sigillo ponderat, sic curantur; cives suos aggravat; Praga in exemplum prodeat, que hoc anno tredecim milia marcarum exaccionata compulsaque persolvit. De [multis aliis scribere erub]esco. Regi meo nequaquam nunc detraho, sed merens veritatem conscribo; vellem libenter mendacia scripta hec fieri, si mores eiusdem conspicerem in melius commutari. Preteritis annis fuerat bona [vita Johannis], Nunc est perversa, quia stat sub labe respersa; Qualis adhuc crescens fiat posthec adolescens, Nemo potest scire, solet illud sepe venire: Quod puer angelicus post in senio sit iniquus. Hoc est deflendum, tali sit compaciendum, Cui sic decrescit sua virtus, quando senescit. Plus commendatur, qui sub puero reprobatur, Et post laudatur, cum vir bonus efficiatur. Hanc scribens satiram sumo vice muneris iram. Forsitan (inveneris), qui nolunt credere veris, Sed testis veri vivens volo semper haberi. Nullus miretur super hoc, si nunc varietur Scribendi forma, non est velut antea norma Regis vivendi, foret hinc michi causa tacendi, Et nil dicendi, possum forsan reprehendi, Hunc quod laudavi prius et modo vituperavi. Hoc per me non stat, quoniam cunctis bene constat, Quod rex mutavit se moribus et variavit. Sic ego muto stilum, si nunc aliter traho filum, Quam quod erat tractum, quia stat mutabile factum. Capitulum VII. De tabula rotunda sive foresta regis et de impugnacione et obsidione Pragensis civitatis. Eodem anno accesserunt ad regem quidam iuvenes, baronum filii, plus levitate quam strenuitate moti dicentes: Domine rex, per tornamenta et hastiludia nec non per alia militaria exercicia vestra diffundetur gloria et admirabile erit nomen vestrum in universa terra. Edicite itaque tabulam rotundam, regis scilicet Arthusii curiam, et gloriam ex hac reportabitis perpetuis temporibus memorandam. Igitur iuvenilibus rex rectus consiliis prinpicibus, comitibus ac nobilibus scribit per Alemaniam universis, et multa spondens in litteris et publicis instrumentis, sigillis plurimorum nobilium consignatis. Accipit igitur rex a civibus et claustralibus magnam pecuniam propter huiuscemodi festivitatem celebrandam. Fit itaque in horto ferarum iuxta Pragam quedam structura lignea, que pro spectaculo publico foret apta. Siccine festum beati Johannis Baptiste, quod pro termino tante festivitatis assignatum fuerat, accessit. Sed de exteris nobilibus penitus nullus venit. Quid igitur fit in hoc negocio satis improvide nunciato? Certe Parturiunt montes, est natus ridiculus mus, Scaturiunt fontes, se mergit mox in eis sus. Edictum festum finem non sumit honestum. Non incepisse melius fuit et tacuisse, Quam sic confundi sine re per climata mundi. Eodem tempore diversis monasteriis regni magnam violenciam rex iste fecit, multas possessiones indebite abstulit, illasque inter satellites iniquos divisit; testatur hoc monasterium Aule Regie, cui fere omnia bona sua sunt ablata violenter hiis temporibus ab hoc rege. Quis modo tutus erit, ex quo rex non sua querit? Clericus et civis, monachus caveat sibi quivis. Qualiter rex Johannes Pragam impugnavit et cives plurimum molestavit. Et factum est in tempore illo, [quod] cum cives Pragenses et seniores populi conspicerent, quod per regem iniquis suggerentibus consiliariis pene omnibus regni incolis violencie et gravamina fierent, convenerunt in unum, unanimiterque dixerunt: Videmus et experimento didicimus, quod rex noster pernicioso consilio regitur et seducitur, regnum destruitur, omnibus vis infertur. Quid igitur faciemus? Quamdiu talia sustinere debemus? Igitur cognaciones singule, que Prage alicuius dissensionis inter se materiam habuerunt, amicabiliter ratis compromissionibus concordarunt, ut sic pariter confederati ad promovendam rempublicam et bonum gentis sue forciores armis et animis esse possent. Elegerunt itaque de tota civitate sex viros honestos, sagacitate ac consanguinitate precipuos, pollicentes se ad istorum mandatum omnes velle intentos esse fideliter et paratos. Non erat intencio istorum civium, quod domino suo regi vellent in aliquo rebellare, sed ipsum super communi statu regni fideliter et sagaciter informare et ad ea, que forent utilia, totis viribus adiuvare. Venerunt interea ad regem, qui tunc Brunne erat, mendaces nuncii dicentes: Ecce domine rex, Cives Pragenses acuunt iam fortiter enses, Conducunt gentes contra vos stare volentes. Iam non tardate, Pragam subito properate, Et compescatis tales et eos capiatis, Ipsos sic terite, quod sint ultra sine lite, Res horum rapite, properate, venite, venite! Huiuscemodi verbis rex statim credidit, exercitum congregavit et VIIIo idus Julii castrum Pragense civitatem invasurus cum armatis ascendit. Precedenti vero die regina per cives vocata de Mellico Pragam venerat, et quia regem malo consilio corruptum timuit, in civitate Pragensi maiori cum civibus remanebat. Wilhelmus quoque Lepus, Petrus de Rosinberch, Wilhelmus de Landestein barones potentes in civitate eadem erant et regine quam civibus adherebant. Porro Nycolaus, dux Oppauie, Henricus de Lypa et fere omnes regni nobiles in castro erant cum rege, qui omnes uno consuluerunt ore, quatenus rex se deberet de illis rebellibus civibus atrociter vindicare. Quidam vero eorum, quia reginam oderant, contra ipsam animum regis procaciter concitabant; cives quoque Maioris civitatis turres in utraque parte pontis occupaverant, pontemque in sua potestate habebant, civitas autem Minor sub castro sita cum rege stabat coacta. Ecce novum bellum surgit rarumque duellum: Ex una parte rex stat, pugnareque Marte Contra reginam gestit, querendo ruinam Urbis Pragensis, en sevit regius ensis. Uxor contra virum, servus dominum, modo mirum Bellum suscepit; hinc lucrum nemo recepit. Si capud et reliquum corpus discordat, iniquum est, Estque repleta malis multis discordia talis. Igitur per regem et eos, qui cum ipso in arce erant, dampna cottidie bonis civium inferuntur, et hinc inde passim plura bella particularia committuntur. Plures autem de cognacione Jacobi de civitate ad regem clandestine venerunt et regi derelictis civibus adheserunt. Tandem in die beatorum Septem fratrum, me vidente rex cum septem panneriis erectis et trecentis galeis de castro egrediens ante Maiorem civitatem versus monasterium Sderas venit et ibidem plura edificia concremans civitatem hostiliter impugnavit; cives vero terrore percussi debiliter restiterunt regi. Erat autem tunc occulta facta contradiccio in civitate; vulgares enim quidam dixerunt: Contra nostrum regem non pugnabimus, sed ipsum intrare ad nos utique permittemus. Et quid plura? Illo die rex veraciter civitatem obtinuisset, si Wilhelmus Lepus cum paucis suis tam viriliter in porta civitatis non restitisset; nondum enim Petrus de Rosinberch cum suis bellatoribus venerat et in civitate plebs, que sciret ad prelium, pauca erat. Venit autem idem de Rosinberch die altera cum fortibus pugnatoribus quadringentis in subsidium civitatis. Revertitur itaque rex cum suis super castrum, postquam intulerat civibus dampnum non paucum. Demum elapsis octodiebus obsidionis civitatis inter regem et cives concordia facta est. Post dies vero quatuordecim rex sex illos, qui capitanei in civitate electi fuerant, volebat a regno totaliter excludere et a reliquis incepit pecunias extorquere; et hec usque hodie pecunia per modum coaccionis et nove adinvencionis a civibus exigitur et in pluribus populus cruciatur. Tu consolatrix mestorum et vivificatrix Mortificatorum, tu spes secura reorum, Iusti servatrix, hominumque Dei mediatrix, Fac quod mesticia cedat, tu leta Maria. Amen Capitulum VIII. De congregacione et congressione duorum regum Romanorum et de morte Wilhelmi Leporis. Eodem anno (MCCCXIX?) mense Septembri Lodovicus de Babaria, Fridericus de Austria, qui se adhuc ambo Romanorum reges asserunt et scribunt, cum copiosis exercitibus hostiliter contra se venerunt et iuxta fluvium Enum prope civitatem Mulendorf castra sua metati sunt. Primo itaque congressionis impetu Lodowicus, quia copiosiorem pugnancium turbam habuit, Fridericum invadere voluit, sed Enus fluvius interfluens non permisit. Demum Lodowicus tradicionem et perfidiam quorundam, quos in exercitu suo secum habuit, intelligens lucide, ad superiores partes Bawarie cassato prelio disposuit se transferre. Sequebatur autem eum Fridericus, inimicus ipsius, et quia illum insequi fugientem non valuit, circa Danubium Bawariam et ea, que reperit prope Ratisponam gravibus incendiis et spoliis conturbavit. Post hec Fridericus in Austriam revertitur, sed discordia non finitur. Venerant autem tunc de Boemia in auxilium Lodowici aliqui barones cum armatis hominibus, inter quos erat precipuus Wilhelmus de Waldek dictus Lepus. Iste ab infancia sua exstitit bellicosus et propter plurima, que strenue fecerat opera, valde factus fuit inclytus et famosus. Qui quidem in quadam contencione inter familiares exorta telo vulneratur, die octavo moritur et translatus in Boemiam in monasterio fratrum Augustinensium, quod Insula dicitur, quod suus avus fundaverat, sepelitur. Epitaphium ipsius tale est: Hic baro famosus iacet et multum generosus, Miles et invictus, Lepus est cognomine dictus; Cognomen leporis habuit virtute leporis, Corde leonino pugnavit, non leporino, Wilhelmus nomen proprium fuit eius et omen Felix in factis habuit semper retroactis. En mors prostravit, quem nemo prius superavit, Corruit a telo, quem iunge, Jesu bone, celo. Anno milleno nono decimoque triceno Per fatum triste moritur vir nobilis iste. Non erat equalis huic in regno, neque talis, Qui sic famosus existeret, aut animosus. Luceat eterna sibi lux in sede superna, Sit sibi solamen, homo dicat quilibet Amen. De morte Wolmari, marchionis Brandenburgensis et de expedicione regis Johannis versus Saxoniam. Anno et mense predicto pius et pacificus princeps Wolmarus, marchio Brandenburgensis, qui potencia et diviciis super omnes suos antecessores marchiones excreverat, sine heredibus et liberis est defunctus. Post huius obitum tota luget Saxonia et crescit discordia per loca multa; iam enim totus Brandenburgensis marchionatus veris et naturalibus masculinis principibus est orbatus. Igitur circumsedentes principes, tanti principis liberis orbati obitum audientes mox inceperunt viciniores sibi occupare civitates. Henricus, dux Slesie, Bolconis ducis filius, Gorlicz optinuit et Lubanum, licet antiquis temporibus ad regnum spectaverint Boemorum; Johanni vero, regi Boemie, barones et cives de districtu Budisinensi homagium prestitere. Porro Johannes, rex Boemie, cupiens plura de illis, que prefatus marchio possederat, optinere, cum trecentis galeatis hominibus incepit mense Septembri partes Lusacie et fines Saxonie visitare, oppidum, quod Sumerwelt dicitur, tunc optinuit, sed infra duos menses id ipsum, quod acquisierat, cum dampno amisit. Gubin civitatem rex fortiter impugnavit, sed abinde modicum utilitatis aut commodi reportavit. Hoc anno quedam mulier de villa quadam prope Slaps duobus demoniis, qui in ipsam sub specie duorum serpentum intraverant, obsessa et miserabiliter fatigata ad monasterium nostrum in Aulam Regiam est adducta, que, cum pro ipsa missas legeremus et oraciones plurimas funderemus, eius horribilibus compacientes vexacionibus, tandem ad capitulum nostrum cum magna ipsius reluctacione introducta, cum passio secundum Matheum per fratrem Theodoricum priorem super ipsam legeretur, per modum sternutacionis auxiliante divina gracia liberata est, statimque, que prius capite et toto corpore quassabatur, obstetricante dextra Excelsi velut in ictu oculi disciplinata et quietissima videbatur. Interrogata vero hec eadem mulier, qualiter haberet, respondit: Valde bene. Ego, inquit, vestris precibus corpore quidem sum sanata et mens mea est quodam spirituali lumine mirabiliter illustrata. Altera autem die confessione facta, communione sancta percepta sana mente et corpore ad propria est reversa. Hoc quoque anno circa festum beati Martini obitus domine Beatricis, regine Vngarie, Johanni, regi Boemie, suo fratri certis est nunciis intimatus. Iste annus ex clemencia salvatoris nostri uberrimus in vino et blado fuit,
in pluribus locis mensura siliginis, que strich vulgariter dicitur, pro uno
grosso Pragensi denario vendebatur. Capitulum IX. Annus Domini MCCCXXus. De recessu regis Boemie, de morte Moguntini archiepiscopi et coronacione regis Polonie et pluribus aliis. Anno Domini MCCCXXo in die sanctorum Innocentum ad vesperam crepusculo crebrescente sub silencio nemine consciente Johannes, rex Boemie, de Praga cum paucis egrediens versus Lucelburg iter arripuit, ubi per huius anni circulum permanens cum Remensi ac Leodiensi episcopis, atque cum aliis principibus, comitibus et vicinis interea prelia multa peregit. Henricus vero de Lypa, per Johannem regem regni tocius capitaneus et tutor constitutus, pacem in regno competenter ordinat divino aminiculo adiutus. Annus iste ut preteritus benedictus est a Domino, quia humane nature necessaria de levi habentur precio, et bona comparabilia sunt de foro. Revixit gens misera et exultat, que ante annos tres in via hinc inde passim emortua pre fame iacebat, unde dicitur: Laus tibi sit Christe, quod tale iugum male triste Nunc amovisti, quia munera larga dedisti, Et benedixisti fructus, quos ante dedisti Tu nimium parce, nobis de cetero parce. Eodem anno XIIo kalendas Maii Ottakarus secundogenitus Johannis, regis Boemie filius, moritur et in Aula Regia ad pedes fundatoris cum Johanne et Guta, eiusdem fundatoris pueris, de capella beati Jacobi translatis in uno tumulo sepelitur. Eodem anno nonis Junii reverendus pater, dominus Petrus nacione Treuerensis, Moguntinus archiepiscopus, expertus et excellens medicus, sapiens principum consiliarius, vir in omnibus eventibus mundane conversacionis fortunatissimus presenti seculo valefaciens, etate senili confectus de carnis ergastulo spiritum exalavit extremum. Iste presul affabilis ad fundacionem monasterii Aule Regie propter fundatorem affectum habuit favorabilem, unde in ea duo altaria cum choro et ecclesia devotissime Domino dedicavit. Quantus et qualis iste venerabilis antistes fuerit, non dico in persona, quia pusillus, sed magis sapiencia, sciencia et potencia, quia magnificus, precedens aliqualiter patefacit narracio, quia de ipso scripta sunt plurima in hoc libro. Prepositus Treuerensis erat, post Wyssegradensis, Pastor Winnensis et presul Basiliensis, Moguntinensis erat hic, cum Junius ensis Rictibus extensis rapit hunc, hic utique mensis Est gravis offensis et fletibus hac nece prensis! Prosper in inpensis fuit ipse. Moguncia flens sis, Hac, necdum sensisti, quantum morte dolens sis, Fructibus inmensis aderat sibi causa forensis, Dotibus ostensis pius huic rex omnipotens sis. Eodem anno in festo translacionis beati Benedicti abbatis devotus et venerabilis pius pater dominus Heydenricus, abbas Scedelicensis, postquam XL annis honestissime abbatizaverat, in capitulo Aule Regie coram domino Johanne, Waltsassensi abbate, regimen abbacie cunctis fere flentibus, qui aderant, resignavit. Huic honorabilis dominus Fridericus de Saxonia oriundus in abbacie officio est substitutus. Non diu vero postea, videlicet Xo kalendas Novembris, plenus dierum et bonis operibus predictus dominus Heydenricus spiritum Deo tradidit et in Domino feliciter obdormivit. Eiusdem abbatis temporibus monasterium Scedelicense in spiritualibus et temporalibus diviciis et edificiis laudabiliter profecit, quia benediccionem suam in lucro montanorum largiter Deus dedit. Abbas iste magnus in dileccione principum habebatur et in opinione populi, haud dubium, nisi maior sit in conspectu Dei. Plures adhuc vivunt et testes mecum sunt, qui in ipsius vita et moribus exemplaribus plurimum in virtutibus profecerunt. Opera patris istius magnalia, que per eum Dominus voluerit fieri, in precedentibus tractatibus poterunt reperiri. Epitaphium ipsius tale est: Hic Heydenricus, pius Altitonantis amicus, Iam braviis prensis iacet, abbas Scedelicensis, Cunctis dilectus, per quem locus hic bene rectus Quadraginta fere fuit annis, hinc michi flere, Sed sibi ridere fit, spero me quod habere Nunc habet hic letus, quia de celis ope fretus In terris vitam duxit virtute politam. Pervigil orabat, ieiunia continuabat, Affatu mitis fuerat, quasi florida vitis. Ex humili more multos implevit odore, Eius erat nota bona mens, vicinia tota Hunc fatur mundum, similem nec habere secundum. Vidimus obmissas per eum raro fore missas, Has cum complevit, ob cordis gaudia flevit, Quando requisivit locus aut tempus, bene scivit Esse suis letus et cum gravitate facetus. Quod quis querebat in eo bonus, inveniebat, Dona Dei nactus est, omnibus omnia factus: Principibus gratus, populis cunctis adamatus, Ipse labore gravis sibimet reliquisque suavis. Viribus exhaustum corpus faciens holocaustum Acceptum Christo, qui patre latebat in isto, Perfecit plura bona facta satis sibi dura, Que non fecisset, ope si Christi caruisset. Hoc opus ecclesie noviter sub honore Marie Primus construxit, hec ei sit dux, ubi lux sit, Anno milleno terceno currente viceno Ipse die decimo mensisque Novembris ab ymo Conscendit sursum, victurus denique rursum. Salves tunc et nunc semper, celi pie rex, hunc, Et nos propter eum tempus duc ad iubileum Sic ut letemur et secum congratulemur. Hoc anno Lokotko, dux Sandomerie, a sede apostolica obtinuit coronam regalem Polonie, et in preiudicium regis Boemie insigniri regio diademate super regnum Polonie ab Gnisnensi archiepiscopo in Cracouia se permisit. Incepitque statim denarium sancti Petri de uno quoque capite humano sedi apostolice decimaliter solvere, qui antea longo tempore denegatus fuerat, ut dicitur, de facto, non de iure. Verumptamen quia duces Slesie hunc dare decimalem denarium denegant apostolico, ipsorum dominia usque hodie stant sub ecclesiastico interdicto. De pastoribus et regibus Romanorum. Surrexit hiis temporibus quidam plebeius populus de Gallie diversis partibus congregatus circiter quadraginta milia virorum, qui se pastores nominabat, transfretareque mare gestiens et passagium facere concepcione devota, tamen erronea proponebat. Qui cum in Auinionam ante Johannis pape pallacium cum turmis suis venisset et thesauros ecclesie pro generali passagio reservatos cum impetu requisisset, papa mox tanti erroris principio resistens hunc errabundum dispergi exercitum mandavit et ipsum sub anathemate reprobavit. Hic populus sic dispernitur, quod quo venerit, ignoratur. Hoc anno iterum exercitus validus duorum regum Romanorum, Friderici videlicet de Austria, et Lodowici de Bawaria prope civitatem Argentinam in Alsacia convenerunt, et non conflictum, sed multitudinem pauperum in suo transitu fecerunt. Et sic plena malis durat contencio talis, Hoc Christus faciat, pax inter eos cito fiat. Capitulum X. Annus Domini MCCCXXIus. De processu Johannis regis et quibusdam aliis. Anno Domini MCCCXXIo Johannes, rex Boemie, de comicia sua Lucelburgensi reversus Pragam in octava Purificacionis beate Virginis est ingressus, qui elapsis diebus quindecim torneamentum, ad quod plurimos nobiles vocaverat, in foro Pragensi habuit, in quo de dextrario graviter cecidit, in lutoque maximo diucius volutatus, equorumque pedibus immaniter conculcatus, tandemque quasi semivivus scenolentis armis et vestibus totaliter deformatus de multitudine fuerat vix extractus. Ad hoc miserabile spectaculum aliqui fecerunt planctum, aliqui vero plausum. Per hanc sinistram sortem suscepit rex dolorem in corpore, sed non mortem. Eodem anno XV kalendas Aprilis obiit Matheus comes de Trencz. Quis, qualis et quantus exstiterit, precedens narracio in multis locis ostendit. Quo defuncto Karulus, rex Ungarie, municiones eius pugnando optinuit, eo quod hostis eius exstiterit cuncto tempore, quoad vixit. Hoc anno iterum Johannes, rex Boemie, ad comiciam suam in vigilia beati Johannis baptiste cum paucis clandestine revertitur, et Bouslaus, dux Slesie de Lignicz, capitaneus regni efficitur, variisque debitis et negociis inbrigatur. Interrogatus vero rex, quare in regno non maneret, respondit: Quod solum natalis patrie dulcissimum sibi foret. Hoc anno in die beatorum Johannis et Pauli martirum feria VI eclipsis solis exstitit, que ab hora prima usque ad horam terciam perduravit. Qua facta statim postea omnium in terra nascencium grana et semina, que ante optime fuerunt disposita, sunt quasi visibiliter diminuta. Subsecuntur maxime inundaciones fluminum, que fecerunt in campis, civitatibus, muris et villis magnum dampnum. Hoc anno ego ipse plurimas Reni et Gallie partes pertransivi et omnia leprosoria seu leprosorum habitacula igne concremata conspexi. Ipsi enim leprosi, qui in eisdem partibus poterant inveniri, pariter sunt cremati. Insonuerat namque fama publica, quod ipsi leprosi per Judeos et Sarracenos pecunia corrupti Christianis darent et occulte ministrarent in aquis, in puteis et fontibus toxicum et venena. Ob hanc causam vidi plures puteos et fontes in Gallicanis partibus humo tunc repletos et clausuris superius cautissime coopertos. Epistolam vero papalem, ut creditur, causam et materiam huius negocii continentem in Morimundensi monasterio a quodam, qui eam se habuisse fatebatur a Romana curia, propria manu scripsi et hic de verbo ad verbum hanc in cetera annotavi. Utrum autem eadem epistola ex certa sciencia domini pape processerit, pro certo nescio, sed hoc discutere legencium iudicio derelinquo. Epistola de leprosis. Johannes episcopus, servus servorum Dei, universis in Christo fidelibus, presertim neophitis et cathecumenis ac omnibus christianitati adherentibus, ad quos presentes litere bulla sedis apostolice premunite pervenerint, salutem et apostolicam benediccionem. Filii, quos genuit sibi Christus non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per suum proprium sanguinem, cum a dampnacionis crimine mortalium versa vice in sua cruce, unda sacrosancti sui sanguinis nos redemit, noveritis absque hesitacione aliqua infideli, quod nos a sapientissimo et christianissimo barone, dilecto filio nostro Philippo comite Daniou, filio secundum carnem victoriosissimi viri, domini Karuli de Valois, habuimus et recepimus et coram nobis et confratribus nostris cardinalibus in pleno consistorio de verbo ad verbum legere fecimus quasdam literas legittimas et integras, in quibus continentur, que secuntur in hunc modum: Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri ac domino, domino Johanni, s. Romane ecclesie summo pontifici, omnibusque Christi alumpnis Philippus comes Daniou. Sanctissimo, inquam, patri nostro predicto cum inclinato sanctorum pedum osculo supplicem per omnia famulatum et dictis alumpnis Christi eidem subiectis non fictam, sed remissivam in Domino caritatem. Innotescant omnes in Christo fideles apud Deum, quod anno Domini MCCCXXIo die Veneris post Nativitatem b. Johannis baptiste facta fuit horribilis eclipsis solis in comitatu Daniou et Detarainne, ita quod fere per quatuor horarum spacium illius diei sol esset inflammatus et rubeus tanquam sanguis, et in nocte illius diei luna foret deturpata et obscurata velud saccus, ita quod crederent habitatores terre esse in novissimo fine mundi. Nec non et in ipso die audita fuerunt incogitabilia tonitrua et ineffabiles coruscaciones vise, sic quod plurimi viderunt quam plurimos ignium globos de celo super terram et super domos cadentes, ita quod tecta palea cooperta in quibusdam locis sunt conbusta. Et fuit visus quidam draco terribilis in aere, cuius flatu et anhelitu fetido gentes non modice sunt extincte. Insuper et terre motus fuit in quibusdam locis et alias, quod tota terra tremeret, ita quod tremore ipsius quam plurima hospicia super mare Anglie situata corruerunt. Interea in crastino illius diei in comitatu memorato nostre gentes ceperunt Judeos propter impocionaciones, quas contra christianitatem perpetrarunt, invadere, et inde scrutantes diligenter domos ipsorum Judeorum, in domo cuiusdam Judei, cuius nomen Bananias, in secreciori domus sue loco, in quodam forti scrinio, quo thesaurum et secreta sua reponebat, inventa fuit quedam pellis mutonina intus et foris hebrayce conscripta, cuius patentis litere sigillum tale erat: laqueus huius sigilli erat de serico puro coccineo, sigillum annexum de auro probatissimo in pondere XIX Florencie florenorum. In ipso sigillo summatim et brevius procedendo imago Christi crucifixi elevata subtili opere erat sculpta et quidam Judeus sive Sarracenus horribilis incurvatus per summitatem cuiusdam scale brachio crucis appodiate cum duabus manibus femoralibus retractis super genua secreciora suarum nacium, quod sordidum est dicere, ante dulcis Christi faciem collocando; cuius littere tenorem gentes nostre minime curassent, nisi repente et ex casu illud sigillum longum et latum percepissent. Scripturam vero huius litere nobis exposuerunt duo Judei baptisati, presertim et idem Judeus Bananias cum sex aliis Judeis in literatura Judaica satis peritis; non tamen voluntarie sed vi et metu. Quum tamen fuerunt graviter segregati positi in questionibus et tormentis et pro constanti dicti Judei in huius litere exposicione satis sufficienter unum et idem dicebant vel quasi similia loquebantur, que omnia transtulerunt tres periti Christiani clerici in theologica veritate de lingua hebrayca in latinam, prout diligencius potuerunt, que verba fuerunt talia et tot et tanta. Gloriosissimo ac prepotentissimo circuli huius mundi domino, domino Amicedich, regi triginta et unius regnorum, videlicet de Ihericho, de Yerinocho, de Irlerein, de Lobna, de Lachie, de Gazer, de Ebron, de terra Yessen, de Basan, de tota terra montana, de Cadesbarne, de universa Etheorum, Ammoreorum, Gebuseorum, Hereseorum et Eueorum usque ad radices Arnon in terra Maffe et ceteris regnis ad nostram edificacionem modicam recitandis, tam soldanis et admirandis, precipue Zabyn soldano de Azer et Yodab, admirando de Abdon et Senneren, exercituum milicie vestre principi, omnibusque auriculariis, coadiutoribus, accessoribus et subregibus vestris Bananias Hebreus cum toto populo Israelitico inclinatissimam subieccionem perhennem cum promptissima obediencia debitaque devocione. Prepotentissime mi rex cum prenominatis vestris magnatibus, satrapis et baronibus. Cum iam dudum a plasmacione mundi anno sex millenario ducent. nonagenario quaternario et deinceps pluries vestra excellentissima regia maiestas per mediatorem vestrum, subregem de Granata, et ipsius sapientes michi et populo Hebrayco supradicto benigniter dignata est cum nobis facto federe perpetuo intimare, quod sancti patres nostri, videlicet Enoch, qui translatus fuit, et Helias, qui vidente et testante discipulo suo Heliseo in paradisum in curru igneo fuit subvectus, publice apparuerunt vestris gentibus in monte Thabor ipsis doctrinam legis nostre allegando et docendo, nec non in quodam concavo convallium montis Sinay inventa est archa nostra testamenti, quam archam cum ingenti devocionis tripudio et iubilacione cum inestimabili equitum et peditum gentis vestre in quadam vestra principali civitate, que vocatur Ay, fecistis honorifice deportari, et in ipsa dicta archa ipsam reverenter aperiendo invenistis manna, quod nobis Deus in deserto dedit, sanum, mirabiliter odoriferans ac eciam incorruptum, cum virgis Moysi et Aaron et tabulas legis nostre lapideas digito Dei sculptas, que omnia supradicta et miraculosiora et mirabiliora in dicta terra vestra ob devocionem gencium perpetrarunt, asserentes firma fide, quod non est alius Deus preter magnum Deum nostrum, quia locutus est nobis in monte Sinay ore ad os, sicut solet amicus amicabiliter loqui ad amicum et affectuosissime desideratis circumcidi et ad legem nostram, quam ipse Deus non alius dedit nobis redire bono animo et converti, et quod redderetis nobis terram supradictam fluentem mel ac lac, quam Deus repromisit, si videlicet aliquo cauteloso ingenio gentem christianam, que credit filio cuiusdam mulieris simplicis et pauperis de lege nostra, que vestram hereditatem et patrum vestrorum usurpando minus iuste, si inquam eandem sub iugo eterne servitutis vestre domaremus, et presertim ponetis nos in possessione libera et pacifica de civitate magna Ierusalem et de Iericho et de Ay, in qua requiescit sanctissima archa, si possemus vos intronizare super thronum regni et preclare civitatis christicolarum Parisius, et quod ad omnia ista percipienda in omnibus iuvaretis nos. Interea, sicut valetis agnoscere per predictum nobilem vestrum subregem de Granata, super hoc adhibuimus unam callidam et subtilem cautelam, quia posuimus venena in pocinaciones ex corruptis et pulveres de malis et amaris herbis et de sanguinibus reptilium venenosorum in suis aquis, puteis et cisternis, fontibus et quibuslibet fluviis, ut ipsi christiani suo tempore, unusquisque secundum complexionis sue qualitatem vapore corrupto predictorum venenatorum morte innaturali extinquatur, et maxime propter copiosam pecuniam nostram per quosdam pauperes legis ipsorum, qui vocantur leprosi, fecimus fieri istud idem. Sed predicti pauperes miserrimi leprosi in hiis se simplices habuerunt: quia aut nobis detraxerunt et accusaverunt aut ab aliis christianis decepti totum factum confessi sunt, ita tamen quod in quo nobis est exaltacio ipsi christiani suos confratres christianos leprosos depopulaverunt et penitus destruxerunt et eidem leprosi christiani suos confratres christianos innumerabiles inpocionaverunt quod est bonum signum, cum omne regnum in se divisum debeat desolari et eciam propter accusacionem predictorum leprosorum fuimus turpiter capti et crudeliter incarcerati, quod martirium pacienter pro Deo sustinuimus et ab ipsis christianis cottidie sustinemus, ut nobis in centuplum Deus retribuat in futurum, et procul dubio, credimus, depopulati fuisse, nisi grandis noster thesaurus corda eorum in avaricia obdurasset. Unde aurum et argentum nostrum et vestrum nos redemit, prout valetis scire ista omnia per predictum subregem vestrum de Granata. Transmittatis nobis argentum et aurum, quia speramus facere maiora, dum aliquod spacium pertransierit, si impocionaciones iste non benefecerint cursum suum; si autem fecerint, quod optamus, tunc vobis bene notum faciemus, ita quod Deo adiuvante poteritis transfretare mare ad portum Granate et super residuum christianorum extendere magnificum vestrum brachium in manu potenti vestra dextera et brachio elevato. Et postea sedebitis apud Parisius super thronum et nos similiter possidebimus terram patrum nostrorum nobis a Deo repromissam et inde erimus sub lege una et sub Deo uno viventes, et non erit amplius in seculo ullus dolor nec ulla oppressio in eternum. Unde dicit noster sapiens Salomon: Qui adheret uni Deo, una voluntas est cum eo, et b. Dauid: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Sed de ipsis christianis prophetavit noster s. propheta Osee dicens: Divisum est cor eorum et ideo interibunt. Excellentissime regie maiestati vestre transmittimus hoc patens cyrographum per Sadoch, summum sacerdotem Hebreorum, et magnum Leonem, satis peritum in sciencia legis nostre, qui vobis exponent melius universa. Nos igitur Johannes predictus, servus servorum Dei, quoniam quidem intelleximus, quod dilectissimus et christianissimus dilectus filius noster memoratus Philippus de Daniou se preparat ad arripiendum iter suum contra illam gentem crudelem Sarracenam propter christianitatis exaltacionem et ad vindicandam Christi mortem, eundem vero, in quacunque die iter suum arripuerit, cum sua comitiva ac ipsum post sequentes auctoritate Dei omnipotentis et Virginis, eius matris, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli ex nunc a pena absolvimus et a culpa etc. Hoc anno generosa Deo devota domina quondam regis Ottakari filia, abbatissa
ad sanctum Georgium in castro Pragensi, dicta Chunigundis Vo kal.
Decembris moritur et in suo monasterio, ubi multis annis utiliter
abbatizaverat, sepelitur. Capitulum XI. De nativitate, de morte, de disponsacione plurimorum; de conflictu duorum regum Romanorum Lodowici de Bawaria et Friderici de Austria, cum incidenciis pluribus. Annus Domini MCCCXXIIus. Anno Domini MCCCXXIIo pridie idus Februarii Johanni, regi Boemie, ex regina Elizabeth in Melnico filius tercius nascitur, qui Pragam deducitur et in ecclesia beati Viti tribus elapsis mensibus baptizatur. Iste puer efficitur binomius, nomen ei in baptismate imponitur Johannes Henricus. Hoc itaque nomen compositum huic imponitur infanti, ut in eo remaneat memoria sui patris et avi. Fac Deus, ut nomen duplex sibi duplicet omen. Quidquid virtutis fuit illis, quidve salutis, Huic puero detur et ei sors duplificetur. Rex celi secum sit, id omnes poscite mecum, Hic quod sic crescat, quod cum virtute senescat. Eodem anno VIo idus Aprilis gloriosa ac virtuosa domina Margareta, Wencezlai, regis sexti Boemie filia, Boleslai ducis Slesie de Lignicz uxor legitima, in Grecz puerperio moritur, et in Aula Regia, fundacione paterna, una cum Nycolao, filio suo infantulo, inter monachorum sedes in medio ecclesie sepelitur. Virtutum merum iubar et speculum mulierum, Laudari digna, pia, mitis, tota benigna, Et merito grata, regum ramis generata, Hec Margareta quasi margarita repleta Laudis fulgore, iuvenili mortua flore Non habuit plenos annos sex atque vicenos. Eius cum prole iacet hic hac condita mole. Slesia submissa, laus est tibi, quando ducissa Hec tua sic moritur. Digne claustro sepelitur, Quod pater extruxit, sibi perpes cum patre lux sit. Anno milleno tria C duo iunge viceno, Idibus Aprilis sextis hec migrat herilis Parturiens natum. Deus eius terge reatum. Da sibi solamen, nos dicamus simul Amen. Eodem anno IIIIo idus Aprilis elegantissima puella Maria, Henrici imperatoris filia, Johannis Boemie regis germana, de regno Boemie, in quo tribus fere annis cum Elizabeth regina decenter permanserat, in Lucelburg decencia, qua oportuit, est reducta. Demum in festo beati Bartholomei eadem puella Karulo, regi Francie, in coniugio legittime copulatur et anno sequenti in die Pentecostes Parisius in reginam Francie sollempniter coronatur. Verumptamen regine priori, ducis Burgundie filie, per eundem regem antea repudiate, apostolice sedis conceditur dispensacio, ut et ipsa nubere valeat alteri viro. Eodem anno mense Julio Johannes rex ad regnum Boemie de Lucelburg iterum est reversus, ardua negocia tractaturus. Ipse enim rex vicinos principes affinitate sibi attrahere conatus pridie idus Augusti Margaretam, maiorem suam filiam novem annos non plene habentem, Henrico, duci Bawarie, ducis Stephani filio seniori, matrimonialiter copulavit; Gutam vero, filiam suam alteram minorem septennem, Friderico, marchioni Mysnensi, legittime desponsavit. Hec puella cum pauca familia in parentum absencia versus Mysnam deducitur et in castro Wartberch sub antique marchionisse manibus educatur. Regina namque Elizabeth cum Margareta, sua filia, quam tenerrime diligit, in Bawariam procedit et in Landeshut cum genero et filia adhuc hodie moram facit. Moratur autem adhuc ibidem regina non solummodo propter filie dileccionem, sed et propter aliam racionem. Porro ad suggestionem quorundam regni Boemie nobilium ipsam reginam odiencium Johannes rex hereditates ad eam spectentes plurimas abstulit, ipsas quoque nobilibus suis contulit aut obligacionibus imbrigavit. Adhuc proh dolor apparent signa evidencia, quod rex dissidet a regina. Altera vero Elizabeth, quondam regina, de Grecz dicta, multum est ante regis oculos non sine multorum scandalo graciosa. Eodem anno XIIo kalendas Augusti quoddam inopinabile accidit factum, quod omnibus huius mundi amatoribus merito proficit in exemplum. Nam honorabilis vir Johannes, Wencezlai regis sexti filius licet illegittimus, regine ex patre germanus, regni Boemie cancellarius, ecclesie Wyssegradensis prepositus, Pragensis ac Olomucensis canonicus, aliisque prebendis ac municionibus preditus, honoribus secundum seculum sublimatus, familia multa stipatus, repente ac inopinate a rege Johanne Prage capitur, omnibusque per eum dignitatibus degradatur et quasi latro, ut mortem unam detestabilem eligat, minis compellitur et terribiliter coartatur. Imponit rex ei, quem familiarissimum habuerat, fraudem et dolum, et quod iniquum sibi prebuerit consilium, per quod periclitari potuerit rex et regnum. Ille verecundia et terrore vehementer concutitur, quasi exanimis efficitur, et quid respondere ad tam inopinabilia problemata debeat, ab ipso penitus dubitatur. Ipsum, qui circumstant nobiles, instigant, ut accusacionem regis fateatur fore veram, ut sic saltem mortem evadat severam. His assentit, se reum dicit et super hiis graciam regis querit, post multas contumelias et terrores, quos passus est a rege et a quibusdam regis consiliariis, capitur et Prage in domo Cruciferorum de domo Deutonica custodie mancipatur; sequenti die decurso ad vesperum noctis tempore de custodia egreditur clandestine et fugit, fuitque in Bawaria quinto die. Rex ab eo, licet fugerit, omnes prebendas et dignitates eciam a domino Johanne papa ex certa sciencia roboratas abstulit, quas mox aliis de facto contulit et donavit. Quod sequitur, specta, quod et imminet, ipse respecta. Spectans exspecta, modo sunt tibi plurima tecta Que cito tu clare cernes, nescit quia stare Istius cursus mundi, sepissime rursus Hic redit ad prima, fuerat qui tractus ad yma. Hec tibi sint nota, stat in hoc sentencia tota, Quod rota fortune variatur in ordine lune; Nullus scivisset, nec credere mens potuisset, Quod tam sublimis vir tam cito staret in ymis. Omnipotens Dominus faciat, quod et ille supinus Surgat prelatus ex invidia puto stratus. Hoc dimittamus, modo res alias adeamus, Que prope nos facte nuper sunt atque peracte. De prelio. Eodem anno duorum regum Romanorum, Lodowici videlicet de Bawaria et Friderici de Austria, dampnosa contencio, que annis octo totam Alemaniam graviter oppressit, interveniente conflictu durissimo conquiescit. Nam hii duo principes fortibus coadunatis exercitibus iuxta oppidum Muldorf, in Salczburgensi dyocesi situm, prope castrum Dornberch et iuxta fluvium Ysen pariter convenerunt et in die beati Wencezlai martiris acerrimum prelium commiserunt. Porro Lodowicus Johannem, regem Boemie, Henricum, ducem Bawarie, huius regis generum, ac Bernhardum, ducem Slesie, in sua parte secum habuit; comitum vero et nobilium numerus de diversis partibus magnus fuit. Computabantur in parte Lodowici mille octingenti dextrarii, quibus insidebant viri nobiles galeati, peditum vero et sagittariorum turba ad quatuor milia, ut dicitur, fuerat computata; ex parte vero altera Fridericus Henricum, fratrem suum, Austrie ducem, habuit secum, et exercitum pugnancium copiosum, mille quadringentos viros secum habuit galeatos, circiter quinque milia Vngaros et paganos, pedites quoque secum plurimi fuerunt, qui ipsum viriliter adiuverunt. Exercitus istius Friderici in colle tutissime se locaverat, et Leupoldi ducis, eiusdem Friderici fratris, adventum cottidie de Sueuia exspectabat. Idem enim dux Leupoldus secum de Sueuia mille ducentos viros galeatos cum copiosa multitudine adduxerat, sed ad fratrem suum, Fridericum regem, ipsum venire aqua interfluens prohibebat. Expense Bawaris deficere incipiunt, sed Australibus superflue fuerunt. Cum itaque exercitus iste duplex contra se ex adverso iaceret, nullusque de ipso utroque exercitu ad pugnandum efficaciter se moveret, irruit spiritus fortitudinis in Johannem, regem Boemie, veluti in Sampsonem, qui coram omnibus suis, qui aderant, nobilibus huiuscemodi protulit sermonem: Ecce adest ille Fridericus, dux Austrie, qui me in eleccione mea, quam in personam domini Lodowici, regis Romanorum, iam presentis legittime transfudi, conatus est hactenus impedire in preiudicium regni mei; imperium per tirannidem hucusque laboravit sibi subdere; de hac violencia aut de mea vita oportet nunc utique finem esse. Ipsum Lodowicum regem rex iste incitat ad prelium, universumque exercitum iubet in crastino esse paratum. Mane facto rex Boemie missa audita, munitusque prius sacrosancte eucharistie sacramento, bellum cum suis viriliter inchoat, feliciterque consumat, triumphum reportat. Haut dubium quin sanctus Wencezlaus, Boemorum patronus, cum suo presidio tunc affuerit, in cuius festo princeps sue patrie pro pace, pro vita et pro patria dimicavit. In hoc bello durissimo, quod fere die duravit integro, Fridericus rex cum suo fratre capitur Henrico, magnaque pugnencium occiditur multitudo. Sic itaque Lodowicus rex divino fretus iuvamine ex opitulacione Johannis, regis Boemie, hac die palmam victorie de hostibus optinet gloriose. De parte utriusque exercitus MC, ut dicitur, occisi viri in loco prelii mortui sunt inventi, inter quos inventus est Plihta Bohemus, baro strenuus et famosus; equorum tria M sunt occisa. De exercitu Friderici Australis preter interfectos in prelio mille quadringenti viri nobiles capti sunt, reliqui fugerunt. Sed et ipse Fridericus Australis per Fridericum, purcgravium de Nurenberch, captus et per eum Lodowico regi presentatus, a rege ipso ad castrum, quod Truisnicht dicitur, per Wigilmum vicedominum deducitur et ibidem vinculis mancipatur. Et quodam forte presagio hoc castrum tali nomine Truisnicht, quod interpretatur inopinabile, vocatum est, eo quod Australes et alii quam plures de ipsorum victoria quasi certi fuerant et terras adversariorum veluti iam captorum inter se quodam distribucionis funiculo ante inicium prelii diviserunt, nescientes scriptum: Quod varii sunt eventus bellorum, et quod de celo victoria est. Henricus vero dux Austrie, cui presignatum fuit, quia rex fieret Boemie, in Burgilnio castro regio sedet captus. Hoc est inicium malorum ducatuum Austrie et Stirie, que sexaginta annis pre multis terris diviciis, potestate floruerunt et pace. Adhuc liberos hee terre habent duces tres uterinos fratres: Leupoldum, Ottonem, Albertum; hii diligenter laborant, ut duos captos suos germanos de vinculis educant. Rex Johannes vicesimo die post triumphum Pragam ingreditur, letanter suscipitur, clerus cantat, sonus campanarum intonat, populus letatur, tota civitas iocundatur. Est igitur leta Praga, leticiaque repleta, In terra tota fit hec victoria nota, In quovisque vico fit laus et honor Lodowico Atque Bohemorum regi; cum laude sonorum Dat populus plausum, quia pugnandi dedit ausum. Australes tantum lugubrem faciunt sibi cantum, Hunc amiserunt, cum quo quasi rege steterunt, Sic dux Henricus et rex pariter Fridericus Ducuntur capti, modo sunt bellis minus apti. In castris resident et propter vincula strident. Nunc scio, quod belli sors est incerta, repelli Crebro conspicimus retro, quibus exstat opimus Et bonus incursus primus, sepissime rursus Letos in fine vidi, quos ante ruine Tradi credebam desperatosque videbam. Scit, quod de celis victoria, quisque fidelis. Quos vult, hos punit, cum vult, hostes Deus unit. Omnina sunt gentis sub nutibus omnipotentis, Cui benedicamus et ei laudes referamus: O rex invicte, Deus alme, Deus benedicte, Te collaudare fac nos et semper amare, Ut sancte turbe celi iungamur in urbe. Eodem anno inundacio maxima fuit aquarum, ita quod aqua Mysa septies exivit alveum suum et per campos lacius se diffundens, agros destruens maximum in segetibus fecit dampnum. Est eciam hoc anno in quibusdam Reni partibus maxima panis caristia, ita quod in Colonia Agrippina mensura siliginis, que Prage strich dicitur, pro una grossorum pragensium venditur sexagena. Eodem anno Johannes, rex Boemie, de civitate et provincia Egrensi pro
viginti milibus marcarum per Lodowicum, regem Romanorum, sibi obligatis et de
aliis tribus civitatibus imperialibus eidem similiter obligatis pro debitis
aliis, videlicet Aldenburg, Zwikwow et Citz, se nomine imperii intromittit et
abinde iterum in die beati Martini versus Lucelburg procedit et Henrico iuveni
de Lypa regni gubernacula recommittit. Capitulum XII. De liberacione ducis Austrie et exilio regine Boemie. Annus Domini MCCCXXIIIus. Anno Domini MCCCXXIIIo in die Nativitatis Christi Henricus, dux Austrie, anno preterito captus in prelio, qui vinculatus ferreis compedibus per ebdomadas octo in castro iacuerat Burgilino, intervenientibus pactis et tractatibus Pragam venit, altera die abinde processit, fratresque suos duos duces in Austria visitavit, qui cum condicionibus et pactis ab ipso duce capto factis nollent acquiescere, Henricus dux stare volens, quam promiserat, fide, pristine se captivitati in die beati Mathie apostoli cepit ultroneus mancipare. In festo autem beati Bartholomei subsequente Vngarie et Boemie reges, Karolus scilicet et Johannes, in regnorum terminis iuxta Albam ecclesiam pariter convenere. Ibi inter alios tractatus amicabiles, quos insimul habuere, tractatum est, quod idem Henricus, dux Austrie, liberatus de sua extitit captivitate. Promisit vero idem Henricus, dux Austrie, Johanni, regi Bohemie, novem milia marcarum argenti dare et quedam ardua privilegia resignare. Habebant enim apud se duces Austrie privilegia quedam fortissima, in quibus ipsis maiores barones Boemie temporibus Alberti, Romanorum regis, ducum Austrie genitoris, plura incaute iuramenta fecerant et promissa. Hec omnia simul cum privilegiis Henrici, ducis Karinthie, que super regnum habuit Boemie, resignare duces Austrie promiserunt; itaque pro horum certitudine promissorum civitas La cum oppido Witra et aliis municionibus regi Bohemie obligatur, et civitas Snoma cum castro, que antea a regno abstracta fuerat, regi redditur et regno iterum adunatur. Eodem anno in die Pasche, que tunc sexto kalendas Aprilis evenerat, Elizabeth, regina Boemie, duas gemellas filias Annam et Elizabeth in Cambia Bawarie pariter est enixa. Vovit autem me audiente eadem regina votum Domino, quod Elizabeth nata secundo sub professione ordinis Cisterciensis debeat fieri sanctimonialis. Eodem anno in die beati Ambrosii episcopi Wencezlaus, Johannis regis primogenitus, heres regni Boemie, de Boemia patre iubente ad regnum Francie deducitur, ubi Parisius per Mariam, reginam Francie, suam materteram, suscipitur et legaliter educatur. Eidem octenni puero ibidem puella nomine Blanca, soror Philippi, regis Francie, de stirpe regia desponsatur. Predicta Maria, femina simplex, simplicitate columbina in die Pentecostes in reginam Francie sollempniter coronatur. Circa idem tempus in die Pentecostes, que idus Maii evenerat, Elizabeth dicta regina de Grecz monasterium sanctimonialium ordinis Cisterciensis prope Brunnam fundavit, quod Aulam Marie nominavit. Circa idem tempus Lodowicus, Romanorum rex, filiam suam Friderico, marchioni iuveni Misnensi, matrimonialiter copulavit. Gutha vero puella decennis, Johannis filia regis, que in domo Mysnensis marchionis tanquam futura sponsa fere per unum annum permanserat, in Bohemiam est remissa, non sine magna multorum admiracione et displicencia. Circa idem tempus idem Romanorum rex Lodowicus filio suo primogenito octenni Brandenburgensem marchionatum, naturalibus principibus orbatum, contulit et eidem filiam Christofori, regis Dacie, in coniugio copulavit. Eodem anno Johannes, rex Boemie, in die beati Jacobi apostoli Pragam venit de Lucelburg reversus, decimam pecunie tulit ab universis sui regni civitatibus, bernamque recepit ab omnibus et sic cum eiulatu pauperum pecuniam maximam congregavit. Cum autem rex aliqua debita persolvisset et municiones aliquas a baronibus redemisset, iterum in die beati Galli rex ad suam Lucelburgensem revertitur comiciam. Hoc anno toto Boemia facta est velud achephala et pupilla; caruit enim episcopo, rege et regina. Episcopus namque in Romana quasi captivus adhuc tenetur curia, rex in Lucelburgensi conversatur comicia, regina vero cum tribus suis filiabus in Bawarie partibus est morata. Eadem vero regina Elizabeth, vera heres Boemie, licet de radice regum Boemie sit progenita, heredibusque pulcherrimis decorata, tamen ex aliquorum baronum invidia persecuciones gravissimas est perpessa. Ipsa quidem regi Johanni instat, ut dispersum regnum recolligat, caste, iuste et pie vivat: hoc regni occupatoribus fomitem odii amministrat. Unde ipsa, ut devitet periculum mortis, in terris exulat alienis. Manet itaque in Bawaria veluti peregrina, nulla penitus a toto regno habens iuvamina pro expensa. Fuit enim tale regis mandatum, ut regina nullum censum sive fructum recipiat, quousque ipsa revertatur ad regnum. Lodowicus vero, Romanorum rex, avunculus, nec non Henricus, dux Bawarie, gener ipsius regine, multe legalitatis ac humanitatis officia huic desolate regine liberaliter studebant impendere et ut ego ipse vidi, plura solacia cum magna reverencia exhibere. Eodem anno VIo kalendas Decembris obiit Fridericus, marchio Mysnensis, lantgravius Thuringie, nepos Friderici imperatoris, Alberti lantgravii filius, in castro, quod dicitur Wartperch. Iste Fridericus, Mysnensis marchio, iuventutis sue tempore multum famosus extitit, ita quod vulgare vaticinium de ipso latissime se diffudit. Audivi sepe, cum essem puerulus, quod idem marchio Fridericus imperator potens esset futurus et in clero mirabilia facturus; et dicebatur a vulgo, quod inter scapulas crucem auream haberet apparentem in dorso. Nichil tamen horum verum extitit vel evenit, ymmo mirabile quam miserabile fatum huic accidit marchioni. Porro Adolfus, Romanorum rex, eundem Fridericum marchionem ad tantam deduxerat egestatem, quod nec unam municionem in toto Mysnensi marchionatu habuit, neque equum proprium, in quo sederet, sed quasi vagus et profugus in terra propria circa suos familiares victui necessaria ipse diebus pluribus mendicavit. Cum autem ad extremam inopiam pervenisset, de se ipso ludibrium facere cepit. Ad quendam pastorem, qui gregem in arvis pavit, solus accessit, cui sic ait: Obsecro te, extende manus tuas et capias me. Pastori vero peticioni loquentis, quem minime cognovit, satisfacienti ipsumque per laciniam vestimenti captivi more tenenti marchio sic ait: Nunc cunctis hunc referas sermonem, quod tu Mysnensem captivum habueris marchionem. Ad hec verba pastor obstupuit et rem gestam omnibus enarravit. Tandem Adolfo, Romanorum rege, mortuo iste marchio Fridericus omnem suam terram recuperat, potenterque resurgit et non solum marchionatum Mysnensem, verum eciam Thuringiam suo dominio usque ad suum obitum subiugavit. Hoc anno in vigilia beati Vrbani in nocte tantum gelu fuit, quod segetes,
vites vineasque destruxit. Capitulum XIII. De discordiis principum diversorum et morte quorundam et pluribus incidenciis. Annus Domini MCCCXXIV. Anno Domini MCCCXXIVo propter hyemis et estatis in calore et humore temperanciam bladum et vinum, fructusque arborum optime provenerunt, nisi quod grando et fulmina in diversis mundi partibus tam in occisione hominum, quam lesione fructuum passim maxima dampna fecerunt. Tercio kalendas Maii grando percussit uno die circa monasterium Aule Regie aliquas segetes et tres vineas meliores. Et quod raro factum est, in vigilia beati Galli tot fuerunt choruscaciones et ictus horribiles fulgurantis tonitrui in monasterio Scedilicensi, quod fere ibidem omnes monachi quasi in stuporem et exstasim sunt conversi. Hoc anno circa festum Annunciacionis Maria, Francie regina, Johannis, regis Bohemie, germana, cum partu moritur et apud sanctum Dionysium honorifice sepelitur. Post cuius sepulturam Johannes, rex Boemie, Parisius venit et cum Karulo, rege Francie, suo sororio, exequias dignas fecit. Huius regine iuvencule obitum hic ideo annotavi, quia cum ipsa plurimum conversatus, eam esse feminam virtutis consideravi. Et vehementer expavi, cum hunc florem iuventutis, morem senectutis habentem, tam subito precisum audivi. Hec Henrici imperatoris filia, Francie regina, XVIII etatis sue anno mortua est. Hec pia cum vixit, secreta michi sua dixit Plurima; speravi, quod longo stare suavi Tempore deberet, cum regnum tale teneret. Spes fit frustata, sors altera, mors operata: Mors operatur, sors variatur, spes vacuatur. Hoc opus et mortis, quod mordet et omnia sortis Tollit, spem reicit, patet hoc: cum mors mala vicit Vitam tam tenere domine. Queat ipsa tenere Ut regnum celi, prece posco Maria fideli, Cum sis fons venie, succurre Maria Marie. O mens mundana videas, quod et omnia vana Sunt, que tu cernis, tu iure labencia spernis, Cerne, quod hec domina cadit a vehemente ruina, Ex nece sic discas, quod de viciis resipiscas. Hoc anno in crastino beati Georgii solem orientem et ad nostrum emisperium ascendentem eclipsari conspexi, sed hec eclipsis vix ad unius hore spacium perduravit. Hoc anno circa festum Pentecostes Lodowicus, Romanorum rex, filiam comitis Hanougie et Hollandie, puellam tenellam, duxit legitimam in uxorem. Eodem tempore Ottoni, inferioris duci Bawarie, comitis Juliacensis filia fit matrimonialiter in coniugio copulata. Hoc anno inter Johannem papam vicesimum alterum et inter Lodowicum, regem Romanorum, discordia, que latuerat, omnibus innotescit et ex hac in sancta matre ecclesia cum scandalo maximum schisma crescit. Hii contra se alterutrum processus faciunt, quos ubique publicant, et in ipsis processibus, ut patet legentibus, leges et iura allegant. Papa in processu suo Lodowicum non regem sed occupatorem imperii nominat, ac vice versa Lodowicus papam heresiarcham in quadam, quam formavit, appellacione appellat. Ex hoc periculoso litigio scandalum surgit in populo, turbacio fit in clero; sic itaque papa contra regem reges et principes suscitat et contra papam per inobedienciam rex repugnat. Uterque eorum episcopatus vacantes in Alemania confert, et ut heu hodie apparet, in multis kathedralibus ecclesiis error manet; et non tantum in Alemania, verum eciam plus in Lombardia. Plurimi illustres viri nec non alique civitates pape se opponunt, clavesque ecclesie sub excommunicacionis astricti vinculo vilipendunt; contra horum aliquos, ut puta, contra Canem, capitaneum Veronensem, et civitatem Medyolanensem tanquam contra rebelles papa exercitum bellatorum transmisit pluries, ut saltem gladio domaret materiali, quos sibi subiugare stola non poterat spirituali. Audimus, quod papalis exercitus iam aliquociens, proh dolor, ab adversariis sit prostratus, unde pariter petamus et sic dicamus: Ecclesiam rege Christe, piam rege naviculamque Petri, ne mersa pereat, sed abinde respersa Scismata fac cedant, hanc ne de cetero ledant. De processu pape contra regem Romanorum Lodowicum. Ut autem omnibus causa discordie, que inter papam Johannem et Lodowicum, Romanorum regem, possit patere, hic papalem processum contra Lodowicum factum de verbo ad verbum volui annotare: Johannes episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo ecclesie Pragensis salutem et apostolicam benediccionem. Nuper contra dilectum filium, magnificum virum Lodowicum, ducem Bawarie, super eo, quod eleccione sua in regem Romanum promovendum in imperatorem per quosdam, qui vocem in eleccione huiusmodi habere dicuntur, in discordia celebrata per sedem apostolicam, ad quam eleccionis huiusmodi et persone electe examinacio, approbacio, admissio ac eciam reprobacio et repulsio noscitur pertinere, non admissa nec eciam reprobata administracioni regiminis Romani regni seu imperii se irreventer ac indebite per se et alios ingerebat, de fratrum nostrorum consilio et apostolice plenitudine potestatis presente multitudine copiosa fidelium, videlicet VIII idus Octobris processum fecimus continencie infrascripte: Johannes episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Attendentes, quod dum errori non resistit is, ad quem resistere pertinet, illi utcumque presumitur consentire, quodque plerumque iusticie opprimitur veritas, si defensionis opportune illi beneficium subtrahatur, profecto nec errori dampnabili consentire per resistencie negligenciam volumus, neque pati ob defectum opportune defensionis presidii iusticiam opprimi sponse Christi. Dudum siquidem per obitum clare memorie Henrici, Romanorum imperatoris, imperio Romano vacante principes ecclesiastici et seculares, ad quos translato ab olim per sedem apostolicam predicto imperio de Grecis in personam magnifici Karoli in Germanos futuri Romani regis in imperatorem postmodo promovendi eleccio pertinebat, votis eorum in diversa divisis duos, sicut dicitur, in discordia elegerunt, quibusdam eorum in dilectum filium, magnificum virum Lodowicum Bawarie, quibusdam vero in dilectum filium Fridericum Austrie duces, nominando et eligendo ipsos in Romanorum reges, dirigentibus discorditer vota sua. Verum prefatus Lodowicus a nobis, ad quem sue eleccionis huiusmodi, sicut premittitur, in discordia celebrate ac persone ipsius examinacio, approbacio et admissio, repulsio quoque et reprobacio noscitur pertinere, eleccione predicta nequaquam admissa nec eius approbata persona, sicut notoria fama notoriat et publica facti evidencia manifestat, non querens, ut deberet, per ostium ad huiusmodi regni seu imperii conscendere dignitatis fastigium, sed pocius aliunde nescimus quo ductus vel verius seductus consilio prefati Romani regni nomen sibi et titulum regium usurpavit, quamvis priusquam alterutrius eorum per sedem apostolicam fuisset approbata vel reprobata persona, neutri electorum ipsorum assumere licuerit nomen et titulum prelibatum; cum nec interim Romani reges existant, sed in reges electi, nec sint habendi pro regibus nec reges eciam nominandi. Idem eciam Lodowicus eodem presumpto titulo non contentus administracioni iurium regni et imperii predictorum in gravem Dei offensam et contemptum ac manifestam iniuriam Romane ecclesie, matris sue, ad quam eiusdem vacantis imperii regimen, sicut et in presenciarum vacat, pertinere dinoscitur, nec non et in plurimorum scandalum et rei turbacionem et lesionem publice ac anime sue detrimentum prosilire seque illi inmiscere irreverenter ac indebite hactenus presumpsit et presumit exigendo et recipiendo suo prefato titulo regio fidelitatis in Alemania et nonnullis Italie partibus tam a personis ecclesiasticis quam secularibus, vasallis imperii, per se et alios iuramenta ac de dignitatibus, honoribus et officiis ad eiusdem Romani regni seu imperii disposicionem spectantibus pro suo libitu disponendo, sicut proximis hiis diebus preteritis de marchionatu Brandeburgensi, quem primogenito suo de facto publice contulit, ordinavit, nec non alia plura exercendo, que ad eiusdem Romani regni et imperii regimen, non est dubium, pertinere. Eiusdem insuper ecclesie Romane, sicut Galeacio de Vicecomitibus et eius fratribus, quamvis sint de crimine heresis a suis competentibus iudicibus exigente iusticia per difinitivam sentenciam condempnati, et nonnullis aliis ecclesie prefate rebellibus se exhibere fautorem et defensorem contra dictam ecclesiam prosequentem adversus eosdem rebelles iura imperii et negocium fidei in grauem diuine maiestatis iniuriam, contemptum eiusdem ecclesie et anime sue perniciem non est veritus nec veretur. Nos itaque tam temerariis ausibus, ne mos tam perniciosus invalescat, imposterum obviare ac prout ad apostolatus nostri spectat officium, iusticiam sponse Christi in hac parte defendere dictumque Lodowicum a tam periculoso erroris devio ad veritatis callem reducere cupientes ac considerantes, quod ad eius presenciam ad proponendum coram eo presencialiter, per que posset et deberet retrahi a predictis, nequaquam tutus patet accessus, quodque in premissis formidatur, quod mora periculum et dissimulacio dampnum forent procul dubio allature, ad providendum super premissis excessibus et obviandum eisdem subscriptum modum de fratrum nostrorum consilio ac ex certa sciencia et de apostolice potestatis plenitudine eligentes prefatum Lodowicum presente fidelium multitudine copiosa presencium tenore monemus eidem sub virtute sancte obediencie ac excommunicacionis pena, quam ipsum, nisi cum effectu huiusmodi monicioni nostre paruerit, incurrere volumus ipso facto, auctoritate apostolica nichilominus iniungentes, ut intra trium mensium spacium a datis presencium computandis, quod ei de eorundem fratrum consilio pro peremptorio termino assignamus, ab administracione, fautoria et defensione predictis prorsus abstineat ac desistat, administracionem ipsam per se, alium seu alios non resumpturus ulterius nisi tunc demum, cum eleccionem suam huiusmodi, que de ipso dicitur celebrata, ac personam eiusdem per sedem apostolicam approbari contigerit et admitti, quodque gesta per eum post presumptum ab eo titulum memoratum circa premissa, quatenus processerunt de facto, cum de iure non teneant velut ab ipso, cui ius faciendi non competebat nec competit, attemptata curet intra predictum terminum, quantum pacietur possibilitas, realiter revocare, aperte per presentem seriem intimantes eidem, quod si in premissis per eum infra prefatum terminum exequendis negligens fuerit vel remissus, nos contra ipsum ad publicacionem penarum, in quas propter premissos excessus notorios incidisse noscitur vel incidet in futurum et alias, quantum suadebit iusticia, eius non obstante absencia procedemus. Universis igitur patriarchis, archiepiscopis, episcopis et aliis personis ecclesiasticis quibuscunque sub pena suspensionis ab officio et beneficio, quam eos incurrere volumus ipso facto, nisi infra predictum terminum infrascripte inhibicioni nostre efficaciter studuerint obedire et tam ipsis quam omnibus et singulis civitatibus, communitatibus universitatibus nec non personis secularibus quibuscunque, cuiuscunque condicionis aut status existant, eciamsi regali aut alia quacunque dignitate prefulgeant, in virtute sancte obediencie ac sub pena excommunicacionis in personas et interdicti in terras eorum nec non privacionis privilegiorum quorumcumque, apostolicorum et imperialium, ac feudorum, que ab ecclesia vel imperio obtinent, districcius inhibemus, ne predicto Lodowico in premissis vel aliis regni seu imperii tangentibus regimen tamquam regi seu in regem Romanorum electo, nisi et quousque dictam eleccionem ac personam ipsius per sedem apostolicam approbari contigerit et admitti, in aliquo pareant vel intendant, neve eidem in quibuscunque ad regnum prelibatum spectantibus prebeant auxilium, consilium vel favorem, non obstantibus, si ipsi vel eorum aliqui ad hoc se dicto Lodowico ut regi seu in regem Romanorum electo adstrixerint per fidelitatis vel alterius cuiuslibet generis iuramenta, que quidem cum prestita fuerint, ei, cui minime prestari debuerant, nec servari sine eterne salutis valeant detrimento, prestantes eadem non adstringunt, que nichilominus ad cautelam auctoritate apostolica relaxamus, illaque cassa et irrita nuncciantes, decernimus penitus non tenere nec fore aliquatenus observanda; seu si prefato Lodowico vel quibuscunque aliis, coniunctim vel divisim, per literas sedis apostolice foret sub quacunque verborum forma vel expressione concessum vel concedetur in posterum, quod excommunicari vel suspendi vel eorum terre seu loca interdici non possint, quas contra presentem processum nostrum in nullo eis volumus suffragari, sed ipsas quoad hec viribus volumus omnino carere. Ex premissis autem nos nequaquam intendimus nec volumus obligari, quin ad publicacionem dictarum penarum et alias contra dictum Lodowicum possimus pendente huiusmodi dilacione procedere, prout iustum fuerit et nobis visum fuerit expedire. Ut autem huiusmodi processus noster ad ipsius Lodowici et aliorum quorum interest communem noticiam deducatur, cartas sive membranas processum continentes eundem in ecclesia Auinionensi appendi vel affigi ostiis seu superliminaribus eiusdem ecclesie faciemus, que processum ipsum suo quasi preconio et patulo iudicio publicabunt, ut idem Lodowicus et alii, quos processus ipse contingit, nullam possint excusacionem pretendere, quod ad eos non pervenerit vel ignoraverint eundem, cum non sit verisimile, quoad ipsos remanere incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur. Volumus autem et apostolica auctoritate decernimus, quod huiusmodi processus eundem Lodowicum seu alios predictos tangat, apprehendat et arctet, acsi eisdem personaliter publicatus et insinuatus sollempniter extitisset, constitucione quacunque per predecessores nostros Romanos pontifices in contrarium edita non obstante. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre monicionis, mandati, inhibicionis, relaxacionis et constitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Auinione in palacio episcopali VIII idus Octobris pontificatus nostri anno VIIIo. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta virtute obediencie districte precipiendo mandamus, quatenus premissa in predicto processu contenta, quantum ad vos pertinet, per vos et clerum civitatis et diocesis Pragensis et alios subditos episcopatus Pragensis firmiter observetis et faciatis inviolabiliter observari ac nichilominus predictum processum in dictis civitate et diocesi ad id clero et populo loci cuiuslibet, ubi huiusmodi publicacio fiet, convocatis specialiter et eciam congregatis faciatis sollempniter publicari, de publicacione huiusmodi facientes fieri publica instrumenta illa nobis, quantocius fieri commode poterit, transmissuri et significaturi nobis diem recepcionis presencium et que super hiis duxeritis facienda. Datum Auinione VII idus Octobris pontificatus nostri anno VIIIo. Declaracio Johannis pape de audienda confessione. Johannes episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus patriarchis, archiepiscopis, episcopis ac dilectis filiis clericis, ad quos presentes pervenerint, salutem et apostolicam benediccionem. Vas eleccionis, doctor eximius et egregius predicator, cuius predicacio mundum docuit universum, presumptuosam illorum audaciam refrenare sollicitus, qui prudencie proprie innitentes in errores varios prolabuntur, non plus sapere quam oportet, sed ad sobrietatem sapere salubri doctrina suggessit, ut iuxta sapientis eloquium quisque sue prudencie ponat modum. Sane dudum cum dilectum filium magistrum Johannem de Polliaco, sacre theologie doctorem, certis ex causis de fratrum nostrorum consilio ad nostram presenciam vocassemus, fide digna relacio ad nostrum perduxit auditum, quod ipse in quibusdam articulis tangentibus penitencie sacramentum non sobrie sed perperam sapiebat, infrascriptos articulos periculosos continentes errores, docens publice in suis predicacionibus et in scholis. Primo siquidem astruens, quod confessi fratribus habentibus licenciam generalem audiendi confessiones tenentur eadem peccata, que confessi fuerant, iterum confiteri proprio sacerdoti. Secundo, quod stante statuto: Omnes utriusque sexus, edito in concilio generali Romanus pontifex non potest facere, quod parrochiani non teneantur confiteri omnia peccata sua semel in anno proprio sacerdoti, quem dicit esse parochialem curatum, imo nec Deus posset hoc facere, quia, ut dicebat, inplicat contradiccionem. Tercio, quod papa non potest dare potestatem generalem audiendi confessiones, immo nec Deus, quin confessus habenti generalem licenciam teneatur eadem iterum confiteri suo proprio sacerdoti, quem dicit esse, ut premittitur, parochialem curatum. Nos igitur scire volentes, si suggesta nobis veritatem haberent, articulorum premissorum copiam eidem magistro Johanni fecimus assignari et ad defensionem sui audienciam plenam prebuimus tam in nostra et dictorum fratrum nostrorum presencia in consistorio quam alias coram aliquibus ex ipsis fratribus per nos ad hoc deputatis. Verum licet prefatus magister dictos articulos et contenta in ipsis defendere niteretur, asserebat tamen se paratum credere et tenere in premissis et aliis ea, que credenda et tenenda esse sedes apostolica diffiniret. Nos igitur attendentes, quod predictorum articulorum assercio, predicacio et doctrina redundare poterunt in multarum perniciem animarum, ipsos per plures magistros in theologia examinari fecimus diligenter; nos eciam cum dictis fratribus nostris collacionem sollertem habuimus super ipsis, per quas quidem collacionem et examinacionem super hoc prehabitas comperimus predictos articulos doctrinam non sanam sed periculosam multum ac veritati contrarium continere. Quos eciam articulos omnes et singulos idem magister Johannes veris sibi racionibus opinioni sue dudum habite contrariis demonstratis in consistorio revocavit, asserens se credere eos non veros sed ipsorum contrarium verum esse, cum diceret se nescire racionibus sibi factis in contrarium respondere. Ideoque ne per assercionem, predicacionem et doctrinam huiusmodi in errorem, quod absit, anime simplicium prolabantur, omnes predictos articulos et quemlibet eorundem tanquam falsos et erroneos et a doctrina sana devios auctoritate apostolica dampnamus et reprobamus de fratrum consilio predictorum, doctrinam ipsis contrariam veram esse et catholicam asserentes, cum illi, qui predictis fratribus confitentur, non magis teneantur eadem peccata iterum confiteri, quam si alias illa confessi fuissent eorum proprio sacerdoti iuxta dictum concilium generale. Optantes autem veritatis vias notas esse fidelibus et cunctis erroribus precludere aditum, ne subintrent, felicis recordacionis Alexandri IV et Clementis IV, Romanorum pontificum, predecessorum nostrorum vestigia imitando, universis et singulis districcius inhibemus, ne quisquam dictos articulos per nos, ut premittitur, dampnatos et eciam reprobatos vel contenta in eis vel aliquo ipsorum utpote a catholicis mentibus respuenda, tenere audeat seu defensare quomodolibet vel docere. Quocirca universitati vestre per apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus universi et singuli vestrum in civitatibus et diocesibus vestris convocato clero communiter premissa omnia et singula per vos seu per alios sollempniter publicetis. Nos eciam eidem magistro Johanni mandavimus, quod ipse in scholis et in sermone Parisius predictos articulos et contenta in eis tanquam veritati contraria proprie vocis oraculo et asseveracione constanti publice debeat revocare, quod se facturum dictus magister Johannes eficaciter repromisit. Datum Auinione VIII kal. Augusti, pontificatus nostri anno Vo. De canonizacione fratris Thome de Aquino. Hoc anno dominus Johannes papa XXII fratrem Thomam de Aquino ordinis fratrum Predicatorum, sacre theologie magistrum, anno mortis sue quinquagesimo sollempniter Auinione canonizavit ac ipsum sanctorum katalogo annotavit. Hic frater sanctus Thomas semel cum in quadam capella Parisius ante imaginem beate Marie virginis devotus oraret, vocem expresse audivit, que de imagine ita dixit: Thoma, quid petis? At illo statim respondente: Vitam peto eternam, responsum ulterius aliquod non recepit. Igitur ex eadem questione, que quia caruit determinacione, ad arctiorem vitam se convertit, plusque quam prius devocioni vacavit. Iste sanctus tam in theologicis quam philosophicis scienciis tanta docuit et scripsit, quod nomen doctoris pre omnibus aliis sibi authonomastice usurpavit. Porro ipse Thomas per dominum Gregorium Xum papam vocatus ad Lugdunense generale concilium in itinere constitutus iuxta abbaciam Cisterciensis ordinis, que Nova fossa dicitur, infirmatus est gravitur et extinctus. Hora eadem, qua et idem beatus Thomas moritur, abbas vicini monasterii in choro stans sub nocturnis vigiliis cum conventu sompni torpore premitur, eidemque in visione Dei una stella prelucida ardens quasi facula ostenditur, que quasi de nubibus celi cadens ante altare maius in sanctuario se abscondit. Et ecce non plene de hac visione abbas evigilans, quidquid hoc esset, quod viderat, admirans, statim recepit nunccium fratrem Thomam esse mortuum et extinctum. Qui corpus ipsius cum devocione in eodem loco sanctuarii sepelivit, ubi cecidisse illam stellam prelucidam prius in spiritu Dei vidit. Grate Deo Thoma quasi thus flagrans et aroma Nomen odoriferum retines, clarescere verum Doctrine lumen fecisti, tu quasi flumen Hanc diffudisti, quia totum scibile scisti. Sidus in ecclesia fueras, nunc vera sophia Ad se te traxit, ibi quod perpes tibi fax sit. Iam legis absque sono librum vite, quia throno Doctorum celo resides, et ibi sine velo Cernis divinam faciem. Michi fer medicinam Culpis languenti, propria virtute carenti. Dic verbum dulce, dominumque reo michi mulce. Scis quia doctor, vis quia fautor, quis quia ductor. Me duc, meque doce, rege me, peto pectore, voce. Et michi solamen anime pie fer pater. Amen. De obsidione Metensis civitatis per regem Boemie. Hoc anno integro Johannes, rex Boemie, extra suum regnum permansit et in diversis Reni partibus prelia multa commisit, archiepiscopum Coloniensem graviter rex impugnavit et cum Bunnam, archiepiscopi oppidum, obsideret, intervenientibus amicabilibus tractatibus rex cum eodem archiepiscopo concordavit. Impugnavitque post hoc rex Bohemie episcopum Monasteriensem, ipsum quoque vi sua compulit a rege querere concordiam et pacem. Tandem in vigilia beati Mathei ewangeliste rex iste adunatis sibi diversis principibus Metym illam famosam obsedit cum potencia civitatem, quam diebus XIV continue in gyro vallavit, ipsam variis molestiis in circuitu conturbavit. Isti vero principes famosiores sunt, qui hanc urbem per orbem nominatam cum rege Bohemie obsederunt: Baldwinus, archiepiscopus Treuerensis, dux Lotharingie, comes Barrensis. Plures veraces viri, qui eidem interfuerunt obsidioni, testantur et dicunt, quod tunc in exercitu Johannis, regis Boemie, fuerunt VII milia virorum in equis pugnancium in plenis et sub galeis, et LXII milia peditum, qui erant parati ad bellum. In Metensi vero civitate taliter obsessa fuerunt octingenti advene viri pugnatores nobiles stipendiarii cum galeis cum innumerabili populo civitatis. Nunquam aliquis in hiis quatuordecim diebus obsidionis de civitate egressus est, qui exercitui obsidenti et ante portas et prope murum civitatis iacenti vim faceret aut dampnum notabile inferret. Elapso XIV dierum spacio Johannes, rex Boemie, cum exercitu suo ab obsidione recessit, tamen in municionibus suis civitati vicinis impugnatores validos ordinavit, qui adhuc valide civitatem hanc non desinunt impugnare. Hoc anno mense Augusto Elizabeth, Johannis regis filia, que gemella nata
fuit, in Bawaria in Cambia oppido moritur, abinde in Aulam Regiam deducitur et
ibidem ante gradum maioris altaris cum aliis tribus liberis regalibus
sepelitur. Capitulum XIV. Annus Domini MCCCXXV. De adventu regis et regine in Boemiam et de recuperacione hereditatis ablate. Anno Domini MCCCXXVo domina Elizabeth regina Boemie de partibus Bawarie ad regnum proprium est reversa. Igitur in adventu ipsius tripudiat populus universus, pariter Pragenses cum ymnis et reliquiis ei procedunt obviam, et in crastino Circumcisionis Domini suscipiunt cum leticia hanc reginam. Ipsa namque duobus annis cum dimidio in Bawaria fuerat cum Margareta, sua filia, commorata, ubi per Lodowicum, regem Romanorum, ipsius avunculum, atque per Henricum ducem, suum generum, fuit satis legaliter pertractata. Quare autem ibidem tam diu extra regnum fuerit, racio ista fuit. Dicebatur enim ei cottidie a suis familiaribus, quod ipsa in Boemia maneret cum periculo vite sue. Plures utique regni barones odio hanc habebant et contra ipsam regis animum graviter concitabant. Hiis vero temporibus, quibus defuit, plus quam ad duo milia marcarum in debitis in partibus Bawarie contraxit; preceperat enim rex, quod regine absenti nichil de regno deberet penitus ministrari. Igitur ut ego ipsemet vidi, multos hec regina defectus sustinuit, cum in alienis partibus quasi peregrina fuit; licet autem sit ad regnum reversa, tamen adhuc a creditoribus propter debita grandis imminet sibi cura. Sic ego nunc duras bene perpendo fore curas Cunctis, qui presunt; video, quod non modo desunt Principibus cure; sub duro stat modo iure Curia magnatum. Quanto plus cerno levatum Quemvis prelatum, tanto plus cerno gravatum Ipsum sub cura. Nunc tu perpendere cura, Si vis, quas leges habeant hoc tempore reges, Aut quas regine, quot sint, rogo, cerne ruine, Sive pericula sint, que semper regibus assint, Quis valet hoc scire, nullum poteris reperire, Qui multis presit, quod cura gravis sibi desit. Curia vitetur, et cura tibi minuetur. Curia, iurgia, curaque maxima se comitantur. Ista sequentes, pace carentes raro beantur. Post adventum Elizabeth regine Johannes, rex Boemie, iterum de Reno revertitur et Pragam ingreditur in die beati Gregorii pape. Venit autem non solum ob hoc rex, ut reginam cerneret, sed ut pecuniam ab omnibus extorqueret. Igitur per duos menses, quibus tunc in regno rex mansit, per diversos exaccionum modos nonaginta quinque milia marcarum argenti in denariis, ut dicebatur michi a regis officialibus, congregavit; partem vero huius pecunie secum ad Renum detulit, partem creditoribus deputavit. Instituit quoque tunc rex Prage per quosdam Lombardos monetam auream, de qua denarii quatuor valere debeant plus quam marcam. Rex redit ad Renum secum saccum modo plenum Portans argenti, fuit hoc turbacio genti Magna Boemorum, dicunt: Cur denariorum Munera tanta damus et cur nos dissimulamus Hec deportari? Nos cogunt en famulari Omnes huic hodie Lucemburgis comicie. Nolumus ista pati, non stabimus ultra parati Ad dandum nummos. Quis nescit nos fore summos, Esseque maiores, ac illos esse minores? Non est equa via, quod debeat hec comicia Regno preferri, volumus sub acumine ferri Karius ecce mori, quam quod cedamus honori. Sic omnes fantur et forcia verba minantur, Sed cum rex verbum blandum dicit vel acerbum, Omnes mutantur, quasi fulmine percuciantur, Et dant, quidquid rex mandaverit. Hec stat adhuc lex. Hoc anno in die beati Tyburcii abbas Aule Regie dominus Petrus ad regem, qui in crastino de regno fuerat recessurus, humiliter Prage accessit et regi, ut monasterio graciam faceret supplicavit. Tunc rex mente satis prompta monasterio reddidit castrum Landesperh et adiacencia sua bona. Hoc castrum cum suis hereditatibus rex sex annis violenter tenuerat, ex hoc conventus Aule Regie magnis penuriis subiacebat. Ad castrum itaque in die beati Desiderii desideranter ego cum duobus monachis redii, totamque hereditatem fere desolatam inveni. Tunc ego gaudebam partim, partimque dolebam. Tristabar gwerram cernens, vastam quoque terram. Ast ego gaudebam, deperdita quod rehabebam, Quamvis destructa, quamvis foret undique lucta, Quod quis habet proprium, considero, quod sibi dyum Creditur atque bonum Solum plus laudo colonum, Qui michi deservit, etsi quandoque protervit, Quam si sint mille nil prestantes michi ville. Capitulum XV. Qualiter Lodowicus, Romanorum rex, Burgow obsederit et Fridericum regem, ducem de Austria, de captivitate absolverit. Eodem anno hiemis tamen tempore Lodowicus, Romanorum rex, oppidum et castrum Borgow dictum, quod ad Fridericum Australem adhuc captum respectum habuit, per menses quatuor cum CCCC galeatis viris obsedit et fortiter impugnavit. Congregatis autem mille octingentis magnis dextrariis et quatuor milibus peditum pugnatorum Leupoldus, dux Sueuie, frater Friderici Australis venit in subsidium obsessorum, Lodowicum de obsidione castri potenter repulit ipsumque ad civitatem suam Loubingam super Danubio positam fugavit et obsessos in municione valide liberavit. Vox ewangelica veri non est inimica, Hec nam sic fatur: Atrium si qui dominatur Fortis custodit, hunc et si forcior odit, Et venit ad fortem, minus hic fortis cito sortem Perdet discedens. Probat hoc tempus modo presens. Lodowicus, Romanorum rex, Bawarie dux, cernens, quod contra se frequenter gravarentur papales processus et sentencie, paciensque defectum pecunie, sustinens quoque instancias cottidiane pugne cepit intra se cum paucis de liberacione Friderici sui captivi et adversarii cogitare. Igitur in festo beati Georgii idem Lodowicus ad Fridericum in castro captivitatis, quod Truysnicht, id est inopinabile, dicitur, inopinabiliter venit, et nescio quibus modis, quibus formis, seu quibus tractatibus intervenientibus, cunctis admirantibus ipse Fridericus, qui usque ad tercium annum captus fuerat, est a vinculis absolutus. Non fuerunt alique municiones in signum federis et amicicie Lodowico date, nec super hac concordia sunt litere publicate. Simul usque hodie hii duo principes, qui se nominant reges, comedunt, bibunt et simul dormiunt et in verbis pacificis unum sunt; matrimonium satis inconsuetum hii inter suos pueros statuerunt; duxit enim filius Lodowici filiam Friderici, licet hii pueri sint in tercia consanguinitatis linea constituti. Est autem hoc admirabile in auribus omnium populorum, quod uterque usque hodie regem se scribit et nominat Romanorum. Nescio, quid fari, quid scribere, quid meditari Debet in hoc facto mea mens occulcius acto? Nemo potest scire, quo rex queat ista venire. Hunc reor eventum nec mens novit sapientum, Aut quis finis erit, quia cerno, quod sua querit Quilibet ipsorum, si sic est pax animorum, Sicut sermonis, divis hoc annoto donis. Hii, qui durabunt, hec clare facta notabunt, Fiam forte cinis, quando valet hiis fore finis. Hoc quoque anno, ut Lodowicus Friderico Australi amiciciam ostenderet ampliorem, procuravit, quod Otto, dux Austrie, Friderici eiusdem germanus, Elizabeth, Henrici et Ottonis ducum inferiorum sororem, duxit legittimam in uxorem. Hoc eciam anno illustris domina Elizabeth, Boemie regina, fundatoris filia, monasterio et conventui in Aula Regia ecclesiam in Ruchwan pleno iure contulit, quam collacionem rex litteris confirmavit et dominus Johannes papa graciose eandem donacionem roboravit. Hec regina maximo favore monasterium Aule Regie prosequitur et in hoc paterna vestigia imitatur: Ut quasi scintillam solam domus hec habet illam, Multa libens faceret bona, que si posse teneret. Multum turbatur, quando domus illa gravatur. Circiter hanc matris cor gestat, moresque patris, Ne videat triste, tuearis eam pie Christe, Hac a regina procul absit queque ruina. Capitulum XVI. De capitaneis regni Boemie et de statu universali ecclesie. Admirabilis iam pluribus annis regni Boemie fuit status. Cernimus quidem ipsum cottidie in mirabilibus commutari, eo quod rex Johannes extra regnum consuevit frequencius commorari. Regnum enim uni capitaneo vel duobus a rege committitur et ad annos pro determinata summa pecunie exponitur, et populus, qui in regno est, tributarius reputatur. Ista enim generosa Elizabeth regina sedet Prage quasi vidua, non est, qui consoletur eam ex omnibus caris eius; liberos suos, regni heredes, secum tenet, quibus non liberaliter sed tenuiter providetur; hereditates reginales huic regine sunt ablate, vix tantum a regno suscipit, quod necessitatibus, non dico dignitatibus suis valeat providere. Igitur iam vulgari dicitur eloquio: Rex, regimen, regula iuris pariter exulant iam a regno. Quilibet propria voluntate utitur iam pro lege, officia regalia iam a consuetudine multum cessaverunt et ab aula. Non solum autem in temporalibus, verum eciam in spiritualibus est ordo debitus commutatus. Sedes enim Pragensis proprio episcopo in Romana curia occupato per administratores regitur et ipsius Christi patrimonium a pluribus per violenciam occupatur, quapropter Regnum divisum, confusum, sicque rescisum Omnes heu cernunt, iam ius regaleque spernunt De regno plures, consurgunt undique fures, Res aliis rapiunt, passim mala plurima fiunt. Absentem regem non curant, hinc sibi legem Formant pro libito, mala tot sunt, quod modo vito Omnia proferre. Finem des huic cito gwerre, Rex regum Christe, depellas omneque triste, Ut nos letemur, sub pace tibi famulemur, Per mala, que patimur, plus nos prompti reperimur, Ut domino gratum persolvamus famulatum. Ex istis vanis, mundanis, cottidianis Actibus et factis nobis nunc et prius actis Digne debemus nos emendare, videmus Singula transire, non possumus hic reperire Quidquam, quod stabile maneat, transit quasi vile, Quod reputabamus magnum. Nos hinc adeamus Ad regem celi rogitantes mente fideli, Ut trahat ad se nos, paret eius pneumate plenos, Ut non mutemur in peius, nec variemur, Sed stemus fixi super invariabile nixi. Hoc est ens primum, quod summum plasmat et imum. Et istis temporibus in Ytalie et Lombardie partibus homines ecclesie et homines imperii, videlicet Gwelfi et Gibellini, odium antiquum plus solito innovant et contra se acerrime cottidie pugnant. Tantus sangwis inter eos modo frequenter effunditur, quod pia mens hec audiens merito conturbatur. Quidam de Verona civis, qui dicitur Canis, audaciam et capud Dat Gibilinis, hoc dicitur a peregrinis, Hoc ipsum referunt, qui pro lucro fora querunt. Perdit papalis, pars prevalet imperialis. Cum preliisque malis durat contencio talis. Tantum duravit, quod plurima milia stravit Sedis in armatis hic ab imperii galeatis. Ut gladii gemini pugnant Gwelfi, Gibilini Contra se turbe campo pugnant et in urbe. Ut gladius duplex bene concordet, peto supplex Te nunc, Christe bone, finem liti cito pone. Roma sub hiis morbis infirmatur caput orbis. Intus bella gerit nec eam velut antea querit Tantum plebs Christi, quia presul defuit isti Tempora per multa, servet licet ipsa sepulta Corpora sanctorum, facit hoc, puto, culpa reorum. Urbs papam nec habet, eciam sine cesare tabet, Papalis sedes nunc occiduas tenet edes, Pro miro pone, quod papa stat Avinione, Nec vidit Romam; simul hoc mirabile promam, Quod sic imperium male stat sine cesare dium. Ecclesie toti sunt heu iam iam bene noti Casus adversi, sunt per loca cuncta respersi Infortunati successus et male grati. Ecclesiam sponsam, proprio quasi vellere tonsam Tu Deus evellas, et ab hac adversa repellas, Ut non mergatur, licet a ventis moveatur. Istius es navis rector tu Christe suavis. Insurgunt bella, surgit nunc ecce procella, Non mittas mergi navim, nec ad impia vergi, Quam dilexisti, quam solvisti nece tristi. Hec nunc quassatur, hec undique dilaniatur; Hanc pie conserva rex et sparsam coacerva. Sic, ut letetur et leta tibi famuletur. Non sis absconsus sponse, pius es, quia sponsus Hanc consoleris, pie sponse nec ultro moreris. Hoc anno dominus Burchardus, Maideburgensis archiepiscopus, Lappo cognomine
dictus, vir bellicosus, a suis propriis civibus larvata effigie indutis in ipsa
metropoli Maideburg anno sui presulatus XVIo captus mirabiliter et
miserabiliter est extinctus. Cum autem Mersiburgensis episcopus, dicti
archiepiscopi frater uterinus, ad Romanam curiam ad exponendam fratri factam
iniuriam procederet, a lantgravio Hassie in via capitur et ab eo captus in
custodia detinetur. Capitulum XVII. De decima regali, de incursu Tartarici populi, de translacione corporis regis Wenceslai et de pluribus aliis. Annus Domini MCCCXXVIus. Anno Domini MCCCXXVIo hiemps fuit dura et aspera, per cuius hiemis asperitatem quam plurime fructuose et delicate arbores cum vinearum vitibus quasi radicitus in Alemanie partibus perierunt; estas sicca sine pluvia, inde semina estivalia defecerunt, hiemalibus tamen segetibus provenientibus competenter. Hoc anno per totum regnum Boemie et per dominium Lucemburgensis comicie propter mandatum domini Johannis pape Johanni regi totius clerus cogitur decimam ecclesiasticorum proventuum per triennium solvere, quod inconsuetum fuerat cuncto tempore retroacto. Nam consueverunt, qui reges ante fuerunt, Clero plura dare, de reque sua decimare, Templaque fundare, dotare, locare, sacrare. En contrarius ordo nefarius est modo visus, Regibus additur, abditur legibus, ecce recisus Est pulcherrimus, ordoque pessimus exit in orbem. Qui dare debuit et sua prebuit, hanc sibi sordem Sumit, ut auferat, et scelus aggerat, es repetendo A clero, cui sincero rex compaciendo Pectore deberet pocius dare, quidquid haberet; Hoc fecit David, cum Melchisedech decimavit. Causa autem, propter quam talis decima Johanni regi a clero solvitur, in rescripto papali exprimitur, quod de verbo ad verbum hic interseritur et est tale: Johannes episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri.. episcopo Olomucensi et dilectis filiis,.. Breunowensis et.. sancte Marie Lucemburgensis, Pragensis et Treuerensis diocesis monasteriorum abbatibus salutem et apostolicam benediccionem. Nuper charissimus in Christo filius noster Johannes, rex Bohemie illustris, per speciales nuncios suos ad nostram presenciam destinatos in nostra et fratrum nostrorum presencia fecit exponi, quod ipse zelo fidei christiane succensus ad impendenda oportuna presidia sancte matris ecclesie, quam Dominus noster Ihesus Christus proprio sanguine consecravit, seque exponendum obsequiis eiusdem ecclesie et apostolice sedis toto aspirat affectu, per predictos nuncios humili supplicacione deposcens, ut ipsum in tam pio et laudabili proposito confoventes in subsidium negociorum huiusmodi, proptereaque personam et bona sua quilibet est paratus exponere, decimam ecclesiasticorum proventuum et reddituum regni Boemie et comitatus sui Lucenburgensis sibi ad certum tempus pro premissorum supportandis oneribus concedere dignaremur. Nos ergo attendentes eximie devocionis affectum, quem idem rex ad eiusdem redemptoris nostri et sancte sedis obsequia ardenti promptitudine devocionis ostendit, desideriis gratis inducimur, ut eum tamquam inclitum sedis apostolice filium charitatis interne brachiis amplectentes, eius in hac parte votis, quantum cum Deo possumus, annuamus. Volentes itaque dicto regi super premisso suo laudabilique proposito favoribus assistere oportunis, de dictorum fratrum consilio decimam, omnium ecclesiasticorum reddituum et proventuum, locorum quorumlibet ecclesiasticorum, exemptorum et non exemptorum, regni et comitatus predictorum ab omnibus archiepiscopis, episcopis ceterisque personis ecclesiasticis quibuscunque, quantacunque prefulgeant dignitate seu cuiuscunque sint preeminencie, condicionis seu status et religionis vel ordinis, quibus et eorum alicui nulla privilegia vel indulgencias sub quacumque verborum forma vel expressione concessa volumus suffragari, preterquam a dilectis filiis.. magistro et fratribus hospitalis s. Johannis Hierosolimitani, qui contra hostes fidei christiane exponunt iugiter se et sua, quos propter hoc ab eiusdem prestacione decime exemptos et liberos fore decrevimus et immunes, eidem regi concessimus in suum subsidium usque ad triennium exigendam et eidem regi assignandam. Cum itaque vos, de quorum maturitate, fidelitate et circumspeccionis industria fiduciam gerimus in Domino specialem, ad exaccionem huiusmodi decime pro dicto triennio faciendam iuxta infrascriptum modum per ipsius sedis providenciam ordinatum duxerimus eligendos, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus onus huiusmodi vobis impositum suscipientes et exequentes humiliter ac devote vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, quos ad hoc duxeritis deputandos, de omnibus fructibus, redditibus et proventibus ecclesiasticis dictarum personarum ecclesiasticarum, secularium et regularium, exemptarum et non exemptarum in dictis regno et comitatu consistencium, videlicet ecclesiarum, monasteriorum et beneficiorum, que habent et obtinent in regno et comitatu predictis secundum modum et morem ac conswetudinem in exaccione et colleccione huiusmodi hactenus observatos quolibet anno dicti triennii in subscriptis terminis levetis et eciam exigatis decimam supradictam. Siquidem solucionis medietatis decime semianni terminum primum fore statuimus festum Nativitatis Dominicae proximo venturum, secundum vero terminum festum pentecostes dictum festum Nativitatis Dominice proxime sequuturum; in aliis duobus annis sequentibus circa solucionem huiusmodi decime predictis terminis observandis. Ad solucionem vero eiusdem decime quoscumque, exemptos et non exemptos, ipsius decime debitores in dictis regno et comitatu consistentes per censuram ecclesiasticam ac eciam per sequestracionem fructuum, redituum et proventuum ecclesiasticorum suorum consistencium in eisdem regno et comitatu, ut premittitur, si expedire videritis, appellacione postposita compellendo, ita quod ad fructus, redditus et proventus alios eorundem extra regnum comitatumque predicta consistentes huiusmodi compulsionis officium nullatenus extendatis, nec ad exaccionem huiusmodi faciendam in aliquo casu per vos, vel alium seu alios invocetis auxilium brachii secularis, nisi predictorum non solvencium contumacia exigente aliud circa hoc per sedem eandem fuerit ordinatum. Et ne de moneta, in qua predicte decime solucio fiet et fieri debet, valeat hesitari, et ut vitentur gravamina, que propter hoc viris ecclesiasticis interdum consueverunt inferri, volumus, quod per vos et singulos vestrum et alios subcollectores vestros ipsa decima ad monetam currentem communiter levetur ac eciam exigatur iuxta constitucionem super hoc editam in concilio Wiennensi, ita quod pretextu alicuius cambii debitores et solutores dicte decime non graventur. Illam tamen eandemque monetam, quam recipietis vel recipi facietis dicto regi seu certo nunccio teneamini assignare. Huiusmodi vero decimam exigetis et exigi facietis secundum taxacionem hactenus factam in civitatibus, diocesibus atque locis regni et comitatus predictorum, vel ubi nulla huiusmodi certa taxacio fuerit, secundum consuetudinem in exaccione et solucione huiusmodi hactenus observatam, attencius provisuri, ut ipsi et eorum singuli per se et alios exaccionem et colleccionem dicte decime faciatis absque aliquo onere expensarum eorum, a quibus huiusmodi decimas exigetis, nisi forte eis deficientibus in solucione dicte decime in terminis suprascriptis ob huiusmodi eorum defectum expensas fieri oporteret, ad quarum restitucionem eos teneri nolumus et astringi, quodque circa hec constitucionem eiusdem Viennensis concilii observantes calices, libros et alia ornamenta ecclesiarum divinis officiis deputata ex causa pignoris vel distraccionis capere, recipere, distrahere seu quomodolibet occupare per se vel alios non presumatis, nostris non obstantibus quibuscunque privilegiis, indulgenciis vel graciis eisdem personis ecclesiasticis vel earum alicui aut dignitatibus seu ordinibus earundem et specialiter Cisterciensi, Premonstratensi, Cluniacensi, Cartusiensi, Grandimontensi vel eorum universitatibus aut personis singularibus, sub quacumque verborum forma vel expressione ab eadem sede concessis, eciamsi contineantur in eis, quod de ipsorum totis tenoribus seriatim ac de verbo ad verbum plenam et expressam seu explicitam, quantumcumque in nostris litteris fieri oporteat mencionem et qualibet alia ipsius sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris, forme vel expressionis existat, per quam de verbo ad verbum presentibus non insertam ac nominatam et singulariter non expressam effectus eorum non impediri valeat quomodolibet vel differri. Volumus insuper, quod vos et quilibet vestrum omnium reddituum et proventuum ecclesiasticorum vestrorum decimam a vobismet ipsis fideliter et integre exigatis, ita quod nullus vestrum circa hoc sibi indulgeat, sed secum in hoc parte procedat, acsi tali officio in extraneo fungeretur, sic quod unusquisque vestrum in scriptis redigi faciat, quicquid pro dicta decima de proventibus suis ecclesiasticis exegerit a se ipso; exaccionem huiusmodi iuxta taxacionem decime, sicut eam consuevistis hactenus solvere de dictis vestris proventibus, facietis, alioquin in exaccione huiusmodi servabitis consuetudinem hactenus in similibus solitam observari ac nichilominus in personas illorum ex vobis vel vicariorum vestrorum et aliorum quorumcumque, qui de mandato vestro ad colleccionem exaccionemque huiusmodi fuerint deputati; quique defecerint in solucione dicte decime in terminis supradictis vel in colleccione et exaccione huiusmodi fraudem forsitan vel maliciam adhibuerint, excommunicacionis sentenciam auctoritate presencium promulgamus, a qua post satisfaccionem debitam per aliquem ex vicinioribus episcopis excommunicacionis sentenciam non ligatum, graciam et communionem apostolice sedis habentem, facta sibi fide de satisfaccione huiusmodi, possint absolucionis beneficium obtinere. Dat. Auinione kal. Junii pontificatus nostri anno nono. Hoc anno Johannes XXII papa multos armatorum virorum exercitus iterum in diversis Ytalie partibus contra Gibilinos pro stipendio pugnaturos transmittit, quos frequencius, ut dicitur, Bononie quam alias pars adversa victrix superat, vulnerat, detinet atque mactat. Nam ut famat fama publica, de papalibus armigeris iam diversis locis et temporibus corruerunt plus quam sexaginta milia pugnatorum. Flebile est hoc dicere vel audire, et quis valet causam huius interitus scire, nisi qui cognovisset sensum domini aut consiliarius eius fuisset. Simile in libro iudicum legitur, ubi populus Israheliticus iustam causam habens contra fratres suos legis prevaricatores movet prelium, sed succumbit, hoc unum scio, quod iudicia Domini abbyssus multa. Hoc anno ex permissione Johannis pape inter Cruciferos domus Deutonice in Prusia et saracenos dictos Lythoanos sunt amicabiles per triennium facte treuge, ita sane, quod infra istud triennium se mutuo inpedire non debeant aliqualiter vel turbare, quod heu in magnum detrimentum christianorum devenit et ecclesie. Nam inveteratus dierum Lokotko, rex Polonie, volens sedi apostolice et pape complacere, ut asseruit, contra marchionem Brandinburgensem iuvenculum, Lodowici de Bawaria regis Romanorum, filium innumerabiles Lythowanorum turbas pugnaturus sibi assumit, marchionatumque Brandenburgensem invadit ac iuxta civitatem Frankinfurd et in universo ipsius confinio plagam in christianos exercuit et tyrannidem nimis magnam. Per paganos enim Lythowanos christianum sanguinem effundere sicientes et oportunitatem habentes ville et oppida comburuntur, monasteria quoque plurima monachorum, quam sanctimonialium confringuntur, Christi famuli et famule trucidantur et violantur, et vulgares homines velut pecudes innumerabiles ad paganorum patriam deducuntur. Tanta mala ibi per paganos tunc perpetrata sunt, quod sine gemitu cordis narrari non possunt. Eodem anno in festo Pentecostes domina Beatrix regina, uxor et propinqua cognata Karuli, regis Francie, est Parisius diademate regio coronata, cui coronacionis festo Johannes, rex Boemie, cum decenti frequencia familie sollempniter interfuit, in actibusque militaribus se ibidem exercuit et expendit maximam pecuniam ab incolis regni Boemie persolvendam. Non solum autem ibi, sed et alibi in partibus Gallie et Reni per Johannem regem loca aliena frequencius visitantem, pluraque prelia committentem extra suum regnum inestimabilia debita contrahuntur, ad quorum solucionem tam religiosi, quam seculares Boemie homines cum reluctacione gravi et murmure compelluntur. Hoc anno iterum Johannes, rex Boemie, cum aliquorum principum et comitum iuvamine Metensem impugnat hostiliter civitatem. Rupta sunt federa, que anno preterito inter regem et Metenses sunt facta. Intestinum quoddam bellum magnum hoc anno Metensibus fecit dampnum. Surrexit enim inibi vulgaris populus contra divites et extra civitatem eiecit plures. Isti taliter et turpiter eiecti ad Johannem, regem Boemie, confugerunt et ipsum ad pugnandum contra concives suos reliquos donis et vocis pluribus induxerunt. Urbs hec insignis, quam nullus et hostis et ignis Vincere sufficeret, plebs concors quando maneret, Sat male destruitur, quia gens ibi dissona scitur, Hanc intestina lis destruit, ecce ruina Iugiter assequitur, ubi lis intus reperitur. Lis parit horrorem, concordia nutrit honorem, Discors se proicit, concors contraria vicit, Urbs te Metensis proprius plus vulnerat ensis, Quem geris in latere, studeas illum removere, Et pacem quere, sic quit tibi nemo nocere. Hoc anno in die beati Sixti Guta domicella, Johannis, regis Boemie, filia, secundogenita versus Lucelburg ducitur de Boemia comitis de Bar filio sed puerulo desponsanda. Hoc anno Leopoldus, dux Sweuie, Alberti Romanorum regis filius, Friderici vero de Austria, Romanorum regis, germanus, vir per omnia bellicosus moritur, ex qua morte Friderico, suo germano, magnum consilium et opitulamen subtrahitur. Eodem anno VIo idus Augusti dominus Conradus, Olomuncenis episcopus, est mortuus et in kathedrali ecclesia cum congrua reverencia est sepultus. Iste fuit nacione Bawarus humilibus parentibus progenitus, industria tamen naturali et gracia preditus ad presulatus officium est provectus; ipse licet pusillus esset corpore, magnanimus fuit corde. Incepit vitam suam in paupertate, sed in magna terminat dignitate, auxit bona ecclesie in maxima quantitate, plurima oppida muro cinxit et castra. Expedit in primis uti non rebus opimis, Est miser ille nimis, ex alto qui cadit imis. Hoc anno serenissimus princeps Wenceslaus tercius, Boemie vero VII et ultimus, nec non Vngarie et Polonie regnorum rex et dominus, in Olomuncz anno Domini MCCCVIo, etatis vero sue anno XVIIIo perfide interemptus et tunc ibidem in kathedrali ecclesia sepultus, nunc ad fundacionem sui patris Aulam Regiam Deo disponente, prout ipsemet rex adhuc vivens et bene valens coram pluribus regnorum suorum nobilibus sepe prius elegerat ac affectaverat, per inclitam dominam Elizabeth, ipsius germanam, Boemie reginam, Johannis regis conthoralem, cum devocione honorifice de Morauia huc transfertur et quinto nonas Octobris in monasterio Aule Regie iuxta patris sui tumulum a latere sepelitur. Est homines equum cunctos modo plangere mecum, Per morsum mortis regum generacio fortis Est heu devicta, stirps mascula nulla relicta. Feminei sexus mansit tantummodo nexus. Hinc mestum thema dic gens orbata Boema. Corpore constrictus tuus est rex a nece victus. Heu naturalis nunquam fit rex tibi talis. Regnum iure gemis, quia regibus ecce Boemis Septem privaris, et ut orphana sic viduaris. Est factum triste, rex septimus ultimus iste, In quo natura florens, regno placitura Est cito deleta, gens fletibus estque repleta, Regnum rege caret, de quo nunc nobilis aret Terra Boemorum, paciens augmenta malorum, Unica persona tria gessit sceptra, Polona Atque Boemalis gens hoc scit et Vngarialis. Hunc, qui regna tria rexit, rege dia Maria, Cum sis regina pia, regi sis medicina, Hunc a peccatis sana, sociaque beatis, Huic Deus eternam requiem det opemque supernam. Hoc anno Elizabeth, regina Boemie, a diversis personis et ecclesiis sollempnes sanctorum reliquias obtinuit, ipsasque, que nude erant, cum gemmis preciosis in tabulis et monstranciis aureis et argenteis decentissime decoravit. Ad devotam peticionem eciam eiusdem regine Karulus, rex Francie, sibi unam spinam, sive particulam ad unius digiti longam, sed gracilem de sacrosancta corona spinea Domini destinavit, que cum devocione populi et processione cleri tocius Pragensis Vo kalendas Novembris reverentissime est suscepta et cum aliis regine reliquiis collocata. Hoc anno sicut et annis prioribus propter regis Johannis absenciam iusticieque carenciam fere in omnibus regni Boemie partibus pauperum fit oppressio, villarum, oppidorum desolacio et de habitacione hominum vasta in locis pluribus efficitur solitudo. Et ne longe exempla petamus, huiuscemodi devastacionem in hereditatibus Aule Regie declaramus. Territorium enim nostrum iuxta castrum Landesperch situm hiis in annis est adeo devastatum, quod abinde nullum possumus habere fructum, quinimmo nos de bursa nostri monasterii hoc anno centum marcas graves ad illam hereditatem pro expensa nostre familie transmisimus, de qua antea pacatis temporibus quadringentas aut quingentas marcas in censum recipere ad monasterium Aule Regie annis singulis solebamus. Ex hoc dicamus simul omnes atque petamus, Da nobis pacem pie Christe, repelle rapacem Gentem, que rapere satagit vivit quoque de re, Quam male lucratur, cum pauper homo spoliatur, Tu Deus et Domine pie tales trade ruine, Ne cumulent penas, cum res rapiunt alienas, Sed magis opto tamen, quod divinum sibi flamen A domino detur, quo gens talis revocetur Ad cor contritum fletu, gemituque peritum. Da tamen alme Deus, quod si non vult Phariseus Talis cessare, sed vult spoliis inhyare, Quod compescatur, ne plus reus efficiatur, Vel capud ut frangat, vel eum mala passio tangat, Sed sors iustorum concrescat ad alta polorum, Qui sunt pacifici, qui sunt spoliis inimici, Qui nullum ledunt, qui non de iure recedunt, Qui sunt contenti propriis, nullis violenti, Qui pacem servant, hii sunt, sibi qui coacerbant Mercedem latam, celis vitamque beatam. Hoc anno terre motus factus est magnus in estate in pluribus Boemie, Mysne,
Thuringie et aliorum locorum partibus. Huius rei sunt testes in castro Risinburg
vigiles, qui de turribus, in quibus erant, motis et quassatis terrore nimio
concussi descenderunt et instare diem novissimum putaverunt. Capitulum XVIII. De quibusdam miraculis Aule Regie. Quoniam sacramentum regis abscondere bonum, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est, nam ipsa divina sapiencia ita dicit: Qui elucidant me, vitam eternam habebunt, ideo arbitror esse dignum, ut qui scribere vel legere de regum actibus regnorumque statibus delectantur, multo magis in hiis, que divinis attribuenda sunt operibus, debeant delectari. Etenim in humanis actibus plerumque perpenditur omnis vanitas vanitatum, in divinis vero operibus interne iocunditatis invenit homo statum; ista transitoria sapientis animum a se fugant, perpetua ad se trahunt. Siquidem opera Domini universa bona valde, nichil autem in humanis actibus reor esse perfectum, nec forsitan valde bonum, quia nemo bonus, nisi solus Deus. Huius itaque boni immo optimi Dei nostri opera, que ego licet malus in meo sancto ordine sum expertus, non audeo salva consciencia sub taciturnitatis silencio pertransire, sciens ea multo amplius legentibus utilia, quam illa, que de preliis terrenorum principum sunt conscripta. Quamvis autem ad memoriam futurorum hominum mea cum timore ruditas attemptaverit depingere stilo simplici res humanas, veretur magis tamen aggredi describere res divinas, eo quod dissertum et expertum exigunt descriptorem. Inter describenda itaque miraculosa Dei opera id ipsum estimo esse opus Dei et gracia, quod ego infirmus forcia, vilis sublimia, terrenus celestia attempto et gestio divina videlicet misteria explanare. Fateor inhabilis sum, occupacio mei officii frequencius impedit me, quin immo, si ego nullo implicarer seculari negocio, adhuc tamen sensus meus hebes descripcionis modum debitum non haberet. Inspicite igitur obsecro, quicunque lecturi estis hanc descripcionem meam, piam intencionem et bone propositum voluntatis. Vellem quidem omnes homines salvos fieri, vellem omnes Deum diligere, mundum contempnere et proficere in virtute; hoc est, quod omnibus opto corde, tamen non sufficio, hoc idem diserto exprimere sermone nec cum exemplis bone vite ostendere. Ideoquo impolita descripcione et simplici narracione bonum mentis mee affectum, utcunque potero, cupio declarare et spero, quod pro ipsa erubescencia, quam pro mea suffero insufficiencia, michi a Deo reddi merces debeat cumulata. Inceperam primitus in cronica quedam conscribere miracula, sed iudico esse melius, ut speciale volumen habeant, que legentes plus edificant et inflammant. A principio fundacionis monasterii beate virginis in Aula Regia Deus ibidem multa ostendere dignatus est miracula, quorum quedam in prima parte chronice per me superius sunt signata. Plura tamen sunt nobiscum miracula perpetrata, que devocio monachorum obticet et supprimit, eo quod in humilitatis latibulis gradum figit. Ego ipse quibusdam meis familiaribus occulte michi aliqua sua miracula referentibus sepe dixi, ut relata michi eciam aliis in publico ad Dei gloriam revelarent. Qui responderunt: quod gloria Dei et gloriacio eorum esset testimonium consciencie sue et timerent, quod in revelacione talium secretorum illud, quod Dei deberet esse gloria, eis forsitan fieret ignominia et ruina. Depredari, inquiunt, desiderat, qui thesaurum publice in via portat. Quantum autem ipsi mei fratres in laude delectentur hominum, patuit michi ex quorundam relacionibus seniorum. Quadam vice de via et labore veneram, et in quodam loco quasi solitarius residebam. Accesserunt tunc ad me duo ex senioribus humiliter et petita loquendi licencia sic dixerunt: Bone pater, dicitur in conventu, quod vos filios nos vestros multum habeatis in audiencia aliorum hominum de virtutibus commendatos, et ipsis eam, quam abscondimus, graciam publicetis. Timemus, ne forte nostra apud Deum propter hoc merces meritoria minuatur, quando favor populi ex fama crescit et temporalis promocio plus accedit. Caute igitur in hoc, petimus, agite bone pater, sic agite, ut nostra devocio homines lateat et pateat soli Deo. Hoc audito ego corde congratulando subrisi, ad horam subticui, delectatus fui cognoscendo devocionis evidens argumentum et consideravi lucide, quod cor humile verbum bonum et pium eloquium eructaret. Nec audebam huiuscemodi devocionis spiritum extingwere, sed incepi illud dictum ewangelicum allegare: Luceat, inquam, lux vestra coram hominibus, ut glorificent patrem nostrum, qui in celis est, et adjeci: Permittite me karissimi mei fratres de vobis sicut et de aliis religiosis personis loqui ad profectum secularium vera et edificatoria in publico, vestra tamen semper intencio maneat in occulto. Nec ex hoc vestra merces apud Deum minuitur, si per vestra exempla in aliis hominibus devocio augmentatur, nec idcirco vos laudo tantum, ut detraccionis vicium non incurram, sed ut faciam, sicut estis, Deo et hominibus vos dilectos, dilectos quippe a Deo et hominibus, cuius memoria in benediccione est. Eisdem quoque fratribus tunc dixi et adhuc dico cum beato Jeronimo: Eciam adiuratus Christi preconia non tacebo; prestant eciam in hoc nostri fratres sue devocionis et humilitatis testimonium, quod in iniunctis sibi non libenter stant officiis, et exterioribus invitissime negociis inplicantur, ita quod apud plures ipsorum officium quasi martyrium reputatur. Habent tamen pacienciam propter obedienciam et conscienciam in labore; et licet quidam graviter portent officium, nichil tamen ducunt in opere negligendum. Prolixum esset narrare singula, que ab inicio fundacionis monasterii in Aula Regia Deus ibidem fecerit miracula et opera graciosa, plura sunt scripta, plurima sunt obmissa et a memoria hominum sunt elapsa. Quedam tamen per me visa et efficaciter per alios approbata, que pretermittere salva consciencia non audeo, hic notabo. Ego enim omnes novi et vidi huius monasterii a principio fundacionis personas et cum eis sum fere a iuventutis mee tempore conversatus, unam dumtaxat personam non vidi, fratrem videlicet Theodericum, custodem primum, utique ut creditur ab omnibus, virum sanctum, qui subito post fundacionem Aule Regie primus inter primos monachos cursum vite in pace feliciter consumavit et memoriam sui in benediccione posteris suis usque hodie dereliquit. Ipse namque, ut asseritur, licet senex decrepitus esset et in ordine XL annos haberet, tamen una tantum tunica estatis quam hyemis tempore usus fuit. Nemo unquam ipsum impacientem vidit in adversitatibus vel iratum, sed mitissimus ad omnes exstitit compaciens et benignus. Post hunc quidam senior reverendus nomine Rudolphus de Walderbach assumptus in ordine, vir approbatus felici fine obiit, qui de quodam novicio ad primam intrante chorum astantibus signavit et colloquii tempore signata in choro coram omnibus replicans ita dixit: Scio, scio et certus sum, quia iste novicius hodie noviciorum cellam ingressus istius monasterii abbas erit. Cuius dicti veritatem postmodum rei exitus comprobavit. Ille enim Aule Regie abbas fit, quem predixit. Accidit ante annos aliquot, cum multi essent monachi et conversi in infirmitorio Aule Regie decumbentes, quod frater Mychahel, nunc prior Aule Regie, cum aliis egrotaret. Qui velut in sublimibus sub firmamento nubibus quandam quasi angelicam vidit speciem, que quandam auream virgulam sicut catenulam dispositam deorsum contra langwidos aliquos extendebat; illi autem omnes, super quos extendi illa virgula videbatur, in illo, quo tunc laborabant, mortui sunt langwore. Istam visionem quasi suis carnalibus pateret oculis, omnibus exponebat et ipsam iam quilibet langwidus metuebat, eo quod non fiebat aliter, quam ipsa ut virgula ostendebat. Eodem tempore frater Laurencius, hodie grangiarius, infirmatus ad mortem omnibus est sacramentis ecclesiasticis procuratus; omnes enim, qui eum viderunt, de ipsius vita penitus desperarunt. Qui cum nimio laboraret doloris cruciamine gloriosam genitricem Dei Mariam incepit suspiriis et lacrimis invocare: O gloriosa, inquit, domina virgo Maria, tibi mee castitatis et iuventutis florem optuli, optans tibi diucius in hoc monachali habitu militare; sed ecce iuvenis morior spe privatus. Adiuva me mater gracie, mater misericordie, quod meam valeam vitam ad tuam gloriam prorogare. Cui tunc per quandam vocem clarissimam taliter est responsum: Laurenti, non morieris modo, sed valebis, frater autem Otto isto tempore morietur. Erat autem frater Otto diaconus et succentor, omnibus conventualibus iuvenis valde gratus. Iste frater Laurencius licet debilis obstupuit, rem auditam fratri Theoderico infirmario retulit et uterque, quod auditum fuerat, pro fantasmate reputavit. Nec fit mora, sed ecce hora diei tercia Otto succentor, qui in prima sanus in choro intonuerat, ad infirmitorium infirmus deducitur, die VI moritur et cum luctu conventus more solito sepelitur; huius sanatus competenter frater Laurencius interfuit sepulture. Predictus frater Otto diaconus, toti cohorti dilectus, humilis et devotus, ante exitum anime sue nobis pluribus presentibus et audientibus cepit nomen et auxilium virginis gloriose Marie altisonis vocibus et magnis clamoribus fortissime et devotissime invocare. Nos autem suis clamoribus compaciendo diximus: Bone frater Otto parce capiti tuo, nimis clamas et te ledis. Ipse quasi subridendo nobis respondit: O fratres, iam video mortem ante me, imminet iam exitus anime mee, de illa gloriosa indigeo adiutrice, quid michi de hoc capite? capud meum Christus sit et Maria. Sic itaque inter clamorem et nominacionem continuam Christi et Marie virginis nobis astantibus et orantibus in Domino feliciter et leniter obdormivit, qui post mortem suam pluribus nostre congregacionis fratribus in forma apparuit gloriosa et salvacionis sue prebuit evidencia argumenta. Circa idem tempus frater Theodericus dictus Vngarus sacerdos et monachus,
qui mecum in cella fuerat novicius, elanguit, et cum iam morti vicinus fuit,
viribus corporis totaliter destitutus, loquela privatus, manum dexteram
emortuam elevavit et cum indice super fratrem Hermannum, tunc infirmarium,
stantem ibi inter alios directissime demonstravit. Considerans hoc frater
Hermannus miratur et timet, locum hinc inde mutat, cupiens se abscondere retro
dorsa monachorum astancium. Digitus vero morituri non cessat indicare
constantissime super eum. Videns hoc frater Hermannus de camera, in qua
infirmus ille iacuit, festine prosiliit, ad vicinam stubam, ubi plures
affuimus, confugit, nobisque morituri illius demonstracionem tremens retulit et
sic dixit: Forsitan frater iste Theodricus vult hoc ostendere, quod eum sequi
debeam in morte; avertat hoc Deus et custodiat me Deus. Sed ecce statim frater
Theodricus moritur et sequenti die frater Hermannus ad doloris lectulum
deportatur, qui eciam die VI moritur et suum sequitur ostensorem. Cum autem
idem frater Hermannus, sacerdos humilis, utilis et devotus monachus, iam in
extremo laboraret agone, accidit, quod dominus Conradus, tunc abbas, de Praga
veniret ad monasterium et ego secum. Cum autem suum presentem videret abbatem,
quasi de gravi sompno suscitatus, sic frater Hermannus ait ad ipsum: Bene
veniatis pater mi, o pater, inquid, licenciam detis michi, filio vestro. Quo?
inquid abbas; at ille: ut vadam in viam salutis. Ad quem abbas: Vade in pace et
Deus pacis tecum sit. Amen ille infirmus respondit et exhilaratus in spiritu et
decorus vultu, de abbatis licencia confortatus, mox sub vera obediencia nobis
presentibus in Domino feliciter obdormivit. Illius, ut spero, consecutus est
sortem, qui factus est pro nobis obediens patri usque ad mortem. Capitulum XIX. Annus Domini MCCCXXVIIus. De reditu Johannis, regis Boemie, de Reni partibus versus Pragam, de Lodowico et pluribus aliis. Anno Domini MCCCXXVII in octava beati Johannis ewangeliste Johannes, rex Boemie, iterum de Reni partibus reversus Pragensem civitatem ingreditur, ad cuius ingressum totus cum clero populus timore concutitur, terrore nimioque turbatur; didicerat enim iam per diutinam omnis populus experienciam, quod huius regis ingressus non est pacificus, sed molestus. Advenit itaque rex iste nunc ut pridem, ut pecunias ab omnibus regni Boemie incolis per tyrannidem extorqueat, ipsas secum deferat et in terris exteris inaniter has expendat. Quippe gravissima exaccio nunc facta est; cunctis namque claustralibus nec non universis habitatoribus regni cuiuscunque condicionis grave iugum extorsionis rex iste inposuit, et pecuniam, quam per triennium tollere debuit, una ista vice pariter in sua marsupia congregavit. Partem vero huius pecunie creditoribus suis, qui de Reno post ipsum venerant, solvendo contradidit, partem deportandam alteram reservavit. Habet rex iste nunc intentum studium, ut aggreget cumulum thezaurorum; collecta berne imponitur omnibus et invenitur in emunccione pauperum novus modus. Advocavit rex quosdam de Florencia Lambardos in sciencia lucrandi pecunias valde gnaros. Ad horum consilium parvos denarios rex permisit in moneta publica monetari; cepit ex hoc clamor in vulgo non modicus elevari, quoniam cuprea materia et corrupta eorum forma impediunt omnium venalium rerum fora. Nam quivis sutor hiis nummis inquid abutor, Et dixit sartor ex hiis nummis nimis artor, Conqueritur pistor, meus omnis questus in hiis tor- Pet nummis, tristis eciam fit faber in istis Denariis parvis, luit hoc villanus in arvis, Artificum turbe super hoc clamant et in urbe Optant deleta cito, quod sit iniqua moneta. Nemo stat exceptus, qui non dampnum sit adeptus Per talem fraudem; si cessat, tunc cane laudem. Tempore isto, quo rex Johannes moratus est in regno Boemie, venit ad ipsum Henricus VI, dux Slesie, dominus civitatis Wratizlauie, habuitque cum rege tractatum de ducatus sui resignacione. Huic rex provinciam Glacensem ad tempora vite ducis possidendam pro ducatu assignat, sibique deputat mille marcas argenti annis singulis a fisco regio, quoad vixerit percipiendas. Igitur in die beati Ambrosii episcopi rex cum duce Wratizlauiam pervenit et se de civitate et omni ducis dominio accedente plurium consilio iure perpetuo intromisit, ita sane, quod dux ducatum suum regis nomine ad vitam suam debeat possidere. Herede quidem masculino tunc dux caruit, filias tantum habuit, plus quoque regi de ducatu quam Bolezlao proprio fratri suo favit. Querebat enim idem Bolezlaus dux de Brega omni tempore, qualiter Henricum dictum fratrem suum eiceret de suo dominio vi vel fraude. Iste namque Bolezlaus, dictus fixuralis cultellus eciam fit Wladizlao iuniori fratri suo contrarius, quem vinculis mancipat et eum civitate Ligenicz et omni dominio suo privat. Iste Wladizlaus de vinculis subtiliter ereptus usque hodie Prage manet a fratre profugus hereditate sua privatus. Consimilem dux Henricus homo pius metuens a fratre exterminacionem voluit causa presidii convertere se ad regem. Eodem tempore multi duces Polonie ad Johannem, regem Boemie, visitantem eorum terminos venerunt eique fidem et dexteram sub forma homagii ultronei prebuerunt. Erat enim tunc rex sub tali intencione, quod Cracouiam cum regno Polonie sibi ablatam cuperet in manu valida recuperare. Incipiebant namque iam premissi exercitus ipsam Cracouiam civitatem hostiliter impugnare; rex vero Lokotko, qui in civitate erat, adventum regis Boemie significat Karulo, regi Vngarie, suo genero, eum pro consilio ac auxilio implorando. Karulus itaque, rex Vngarie, Johannem, regem Boemie, de federe concordie inter ipsos prius habite ammonuit, ut et suum non offendat socerum, postulavit. Nunciis quoque et litteris regi Boemie taliter demandavit: Si aliquam meo socero molestiam intuleritis, simile opus committetis, acsi meum filium sub meis oculis mactaretis. Cessavit sic rex Boemie regem Polonie suum adversarium impugnare. Hiis itaque perpetratis, cunctisque regni Boemie incolis intolerabilibus exaccionibus aggravatis, plenis marsupiis Johannes rex de Praga in die beati Barnabe egressus ad partes Reni iterum est reversus. Quo recedente clamor plebis extollitur et post ipsius tergum malediccionis iacula iaciuntur. Cum autem ad comiciam Lucelburgensem reversus fuisset, cum Metensibus in festo beati Jacobi apostoli sedata discordia concordavit. Audiuntur apud nos de rege isto frequenter mirabilia testimonia, qualiter se in omni exerceret milicia, frequentet torneamenta, agat hastiludia, ita quod tota Francia et Gallia vix enarrare sufficit regis magnifica huius facta; donat larga munera, instaurat convivia largissima cum expensa. Volat fama, quod in hastiludio militem in Burgundia transfixerit hasta sua. Nec manet in loco uno stabilis, sed totus variabilis graditur huc atque illuc, et quando a nunciis queritur, difficillime invenitur. Ipso absente regnum Boemie maiori pace fruitur quam presente. Timetur a pluribus et plurimos ipse timet; ideo ad evitandum periculum in regno Boemie raro manet, gubernaculum vero regni ei committit, qui plura sibi dare poterit aut promittit. Ista vice nobilis vir et prudens Hynco dictus Berca de Duba procurat et expedit ut capitaneus regni facta. Et Elizabeth regina sedet sola quasi vidua maritali solacio privata, divino officio vacat cottidie et in Melnico manens incipit edificare foris civitatem pauperibus hospitale. Adhuc heu, ut dicitur a sapientibus, regni Boemie status non est legaliter et regulariter ordinatus; hec video et cordis internis singultibus ingemisco, Orans ad Christum, qui mundum condidit istum, Et peto sincere, quod et hic dignetur habere De regno curam, pestem tollens nocituram. Omnipotens faciat cito, quod rex isteque fiat Talis, quod gratus sit cunctis atque beatus. Nec pretereundum puto sub silencio, quod Elizabeth iam dicta regina multorum sanctorum congregat diligenter reliquias, cum decencia ornat eas. Misit hoc anno ipsa Johanni apostolico tabulam auream cum sanctorum reliquiis et cum gemmis preciosissimis decoratam. Gracias papa pro gracia reddidit et peticiones ipsius, quas direxerat, plurimas exaudivit. Inter quas confirmacio ecclesie in Ruchwan eciam per apostolicum monasterio Aule Regie facta est. Hoc anno mense Marcio Lodowicus per sedem apostolicam reprobatus, a vulgo vero imperator et rex Romanorum nuncupatus ad partes Ytalie proficiscitur, ad quas per quendam virum potentem, qui Canis de Verona dicitur precipue invitatur. Paucorum principum Alemanie usus est Lodowicus consilio in hoc facto. Scivit tamen et consuluit hoc negocium Fridericus, dux Austrie, qui gaudet pari regis titulo et nomine, sperans ex hoc Alemanie regnum et regimen optinere. Irruit itaque, ut dicitur, ex adventu Lodowici timor super omnes adherere in Ytalia sedi apostolice cupientes; bella inter Guelfos et Gibilinos frequencius audiuntur, e quibus plurimi occiduntur, et quod non fit gladio, fit veneno. Interierunt enim multi de Lodowici exercitu de vino toxicato. Ideoque ipsi Romani in hoc periculo constituti hic insertam epistolam domino apostolico conscripserunt in hec verba: Sanctissimo in Christo patri et domino carissimo, domino Johanni, divina providencia sacrosancte Romane ac universalis ecclesie summo pontifici, quinquaginta duo electi viri per Romanum populum super pacifico statu urbis, omnes consules arcis totusque Romanus populus devota pedum oscula beatorum. Nexum inmensi debiti, quo parentibus filii alligantur insufficientes totaliter ad solvendum, in hoc saltem retribuunt, quod gaudent in illorum honoribus et opprobria detestantur. Hac certe meditacione continua nos veri filii ecclesie sancte Dei modernis temporibus audientes iniquos flare ventos pro Petri navicula tempestatibus conquassanda turbamur in intimis et lethaliter vulneramur, presertim cum ecclesia, sancta matre nostra, cum qua et vivere et mori unanimiter sumus dispositi, ab ea tam longevo spacio separati presencialiter et continue non manemus. Eapropter vestre beatitudini flexis poplitibus supplicamus, quatenus sedem vestram primevam et verum ecclesie fundamentum, quam oblivioni videmini tradidisse, abjectis moralis et excepcionibus consuetis, presencialiter visitetis, in qua omnium adversancium repulso turbine pater et filii conflati in unum poterunt Deo propicio in pacis pulchritudine nupcialiter delectari. Alioquin ex nunc apud Deum totamque celestem curiam et ecclesiam ipsam ac omnes mundi christicolas excusemur, si quid sinistrum accidat vel contingat, et filii patris presencia destituti tanquam acephali declinent ad dexteram vel sinistram. Et ecce, quod pro his seriosius enarrandis oraculo vive vocis nobiles et sapientes viros, dominos Petrum Vajani et Petrum de Magistris Luce judices et Gocium Gentilis, dilectos cives et ambaxatores nostros ad vestram presenciam destinamus eisdem districcius iniungentes, quod quia facto opus est, non verbis, ultra tres dies apud Romanam immo Avinionicam curiam non morentur, sed cum festinancia retrocedant, ut eorum audita relacione saltem nostre indemnitatis caucius consulere valeamus. Data Rome apud ecclesiam s. Marie in Ara celi die VI mensis Junii, X indiccione. Et ut dicitur et cerniter, propter huiuscemodi Romanorum vocacionem, seu quamcunque aliam occasionem adhuc papa ad urbem venire dissimulat et ut verius creditur nec intendit. Auinione vero stabilis remanens contra Lodowicum Bawarum velud contra suum et ecclesie inimicum sentencias fulminat, exercitus bellatorum destinat, ipsum cum adherentibus sibi dampnat. Ut autem eum ac hostes ecclesie conterat, papa spiritualem et temporalem gladium evaginat, oraciones cum genuflexionibus pro ecclesia universaliter instituit et in subsidium pro sede apostolica dimicancium a nostro Cisterciensi ordine et a toto clero exigit decimam et requirit. Ingens est error, et maximus undique terror Surgit in ecclesia, quem tu delere Maria Scis, si vis, quia tis nati donata tibi vis, Hinc velis, ipse pater est noster, tu quoque mater. Tu fac materne, faciet pater ipse paterne, Vos in corde facem detis cum tempore pacem. Item hoc anno in die beati Galli Johannes quinquennis infantulus Johannis, regis Boemie, filius secundogenitus de Praga versus Chorintiam deducitur, ut sibi filia Henrici, ducis ipsius Chorinthie, quondam regis Boemie, matrimonialiter copuletur. Erant enim horum puerorum genitores antea ad invicem inimici, sed nunc intervenientibus pacis tractatibus, datisque liberorum pignoribus facti pariter sunt amici. Que vero exstiterit predicte discordie causa, sufficienter declarat huius cronice pars prima. Iste itaque Henricus, dux Chorinthie, quia masculino herede tunc caruit, hunc Johannis regis filium constituit heredem universorum, ipsum filium sibi faciens adoptatum. Displicet autem hec copula Austrie et quibusdam aliis principibus, quia ex consanguinitate habere in Chorinthia se asserunt pingwius ius et maius. Sic homo cogitat et Deus ordinat, ut sibi dictat Velle suum, donat cui vult, quem vultque coronat, Et quos vult reicit; ideo nullus modo dicit, Sed post dicetur, quis Chorinthis dominetur. Item hoc anno vir nobilis Henricus, Hinconis magni de Duba filius, ad instanciam Johannis, regis Bohemie, per papam Johannem Olomucensis ecclesie factus est episcopus, in sabbato quatuor temporum. Veni et ostende in sacerdotem ordinatus et sequenti Epiphanie festo in episcopum consecratus. Hoc tribuas Christe, quod crescat episcopus iste Omni virtute, quod possit vivere tute Munitus per te, de quo, que sunt mala, verte. Eius sis custos, qui cunctos vis fore iustos. Hoc anno mense Junio ingens aquarum inundacio monasterio nostro Aule Regie
florencia sata destruxit et prata. Hoc anno nostrum est refectorium per Dei
adiutorium consumatum. Capitulum XX. De Lodowico Bawaro, de papa scismatico et de bellis Johannis, regis Bohemie. Annus Domini MCCCXXVIIIus. Anno Domini MCCCXXVIIIo in die Epiphanie Domini Lodowicus Bawarus per Johannem papam et ab ecclesia totaliter reprobatus Romano consenciente populo ipsam urbem Romam ingressus in beati Petri basilica per castellanum et alios quosdam episcopos imperiali diademate in preiudicium Johannis pape et tocius ecclesie katolice de facto est presumptibiliter insignitus. In die illo clamor vulgi in urbe extollitur: Vivat, vivat noster in perpetuum imperator. Miratur et turbatur ex eo Auiniona et curia pape tota; acriores contra Lodowicum processus papales innovantur et excommunicacionum fulgura cumulantur; e contra blasphemico Lodowicus inflatus spiritu ausu temerario non cessat contra Johannem papam detractorio garrire latratu, sese iustificat, papam dampnat. Maximus hinc error consurgit et undique terror. Ipse enim Lodowicus velud ecclesie inimicus autoritate papali excommunicatur Prage in ecclesiis publice et pro scismatico reputatur. Habet tamen idem Lodowicus sue tyrannidis, quam exercet contra ecclesiam, nonnullos tam inter principes, quam vulgares cooperatores et erroris ipsius validos defensores. Omnes plane conterit, quos adherere sedi apostolice scit vel audit; legati duo a latere pape in Ytaliam missi eidem resistere satagunt, quantum possunt; istorum namque et Lodowici quandoque congrediuntur bellantes exercitus, sed bellorum varius est eventus. Eodem anno II idus Februarii domina Margareta, Johannis regis Boemie filia primogenita, decenti apparatu adaptata per matrem suam Elizabeth reginam de Praga sollempniter educta in Thust suscipitur per Henricum, ducem Bawarie, suum maritum, et ipsius abhinc cum gloria ducitur ad ducatum. Eodem anno in plenilunio mensis Marcii luna eclipsatur, ventus validissimus per hebdomadas quatuor continuatus hanc eclipsim subsequitur; multitudo hominum mense Aprili moritur, et in pluribus mundi partibus pestilencia pecorum oritur valde gravis. Porro Elizabeth, Bohemie regina, metu tante plage perterrita processiones cum reliquiis sanctorum universo clero Pragensi indicit et populo; quibus factis notabiliter cessavit quassacio et placatus factus est Dominus populo suo. Hac nece cessante gaudet populus velut ante. De papa scismatico. Eodem anno, quod lugubriter refero, Noe archam Petri naviculam mergere, tunicamque inconsutilem findere, sacrosanctam videlicet ecclesiam scindere, quidam perfidi contumaciter presumpsere. Non suffecit enim Lodowico Bawaro, quod avaro ambicionis animo absque approbacione sedis apostolice sibi asciverat nomen, titulum apicemque imperialis et regie dignitatis, sed in profundum demersus presumpcionis baratrum, iniquitatem iniquitati apposuit, ita quod in universali ecclesia scandalum et detestabile scisma fecit; ipse itaque urbem et orbem in periculum posuit et errorem. Quin in festo Ascensionis Domini ordine prepostero gestiens ascendere descendit et cecidit ab alto intentus operi monstruoso, viso rarius vel audito. Ecce enim Johanne papa XXIIo in apostolatus sui officio annum XIIum iam agente, sancto quoque cardinalium sibi collegio assistente iste prefatus Lodowicus laicus cum consensu erroneo cuiusdam Romani populi quendam Petrum de Corbaria de ordine fratrum Minorum, de cognacione, ut dicitur, Columpnensium, Rome papam constituit, qui se Nicolaum Vum mutato proprio nomine appellavit. Indignum se successorem Petri veraciter demonstravit, se qui Petri nomine spoliavit. Idem fictus et quasi pictus antipapa statim fecit XII cardinales, sic ut arbitror dictos non a cardine, sed cardone vel forsitan a carbone. Episcopus Venetorum Hostiensis tunc factus, qui ipsum antipapam in die Pentecostes supervacue consecravit, fuit cardinalis unus; episcopus Sutrinus de ordine fratrum Predicatorum fuit unus, quidam de ordine fratrum Minorum de Anglia fuit unus, quidam frater de ordine Augustinensium fuit unus, alii quoque cardinales prefati scismatici de canonicis ecclesie sancte Marie rotunde pro parte maxima sunt assumpti. Eodem tempore Lodowicus Bawarus extra basilicam beati Petri Rome in platea publica processum multa continentem convicia contra Johannem papam fecit, quem propter evitacionem scandali hic annotare me ipsius facti displicencia non permisit. Fratrum Minorum ordo non caret suspicione et odio in hoc facto; frater Michael, eiusdem ordinis minister generalis, fautor esse asseritur istius erroris; se ipsum suspectum reddidit eo, quod Auinione nocte latenter a facie pape fugit. Fama nunc sonat publica, quod scismaticus prefatus fictus apostolicus una cum suo conditore Lodowico ab urbe confusibiliter fugerit Romana et apud Biterbium mentis ambigue maneat spe non certa. Est melior rapa, quam talis apostata papa. Huius enim cappa pungit cunctos quasi lappa, Ac eius corda pervertit plurima corda. Nudipes antistes non curat, clerus ubi stes, Nec poteris stare presumens scisma parare Istud in ecclesia, te non regit ulla sophia, Nam confunderis, in derisumque fereris. Eodem anno Karulus Philippi, rex Francie, post duos suos fratres Philippum et Lodowicum mortuos et ipse sine herede masculino moritur, in quo per directam successionis lineam Francorum regum stirps mascula terminatur. Successit eidem in regno Philippus, Karuli filius, de stirpe regia procreatus, qui et hoc anno in festo sancte Trinitatis regio fuit diademate coronatus. Huic coronacioni Johannes, rex Boemie, interfuit et quod tanta requirebat festivitas nec non mutua affinitas, totum fecit. Huius etenim Philippi sororem Wenceslaus, eiusdem Johannis regis primogenitus, duxerat antea legitimam in uxorem. Idem Wenceslaus, heres Boemie, in Francie partibus manet usque hodie sub tutore. Eodem anno mense Julio inter aliquos Morauie et Austrie barones modica primo de re parva oritur discordia, que velud [flamma] silvam devorans postea fuit nimium usque ad reges et principes dilatata. Quippe Henricus de Lypa cum quodam Australi viro nobili dicto de Ruenstein contendere incipit, cui Fridericus, dux Austrie, qui se Romanorum regem asserit, contra Henricum auxilium armatorum transmittit. Auxiliantur Bohemi Morauis et de die in diem dissensio fit plus gravis. Eodem tempore Otto, dux Austrie iunior, videns a Friderico et Alberto, suis fratribus, se contempni cupiensque eis equaliter in Austria dominari, allegans, quod Fridericus nomine regis Romani debeat contentari, adversus eos incepit quorundam nobilium habito consilio preliari. Huic Ottoni Karulus, rex Ungarie, consilio et auxilio astitit et in Austriam LXXX milia Vngarorum in eius adiutorium introduxit. Hoc bellum intestinum fecit Australibus magnum dampnum. Tali itaque audita discordia Johannes, rex Boemie, qui tunc in sua Lucenburgensi exstitit comicia, incipit letari, ut nacta occasione aliqua contra Fridericum, ducem predictum Austrie, valeat preliari. Erant enim maximi ad invicem inimici. Nec mora, sed cum festinacione magna Johannes, rex Boemie, ad regnum suum cum paucis revertitur et Pragam ingreditur XVIo kalendas Augusti; sexto vero die reversionis sue rex procedit in Morauiam contra Australes facturus pugnam. Igitur in brevi temporis intervallo Johannes rex tam de suo regno quam de vicinis Polonie ducatibus duo milia cum trecentis virorum galeatorum pugnancium congregavit, cum quibus Austriam citra Danubium maxime devastavit. Ex alia enim parte Danubii rex Vngarie cum suo iacuit exercitu et lesit Austriam cum tumultu. In brevi quidem tempore et absque consueto impugnancium labore Johannes, rex Boemie, circiter quadraginta municiones in Austria obtinuit, inter quas Veldisperch, Drusindorf, Eginburg murata oppida eciam expugnavit. Non modicam vero ignominiam Fridericus rex et dux sustinuit, quia contra hostes suos aliquid virilitatis facere in campestribus minime visus fuit. Quesivit itaque compulsus necessitate primo cum rege Vngarie et cum Ottone, suo fratre, deinde cum rege Boemie facere concordiam et optinuit illam. De hac concordia Fridericus non fuit potitus gloria vel profectu, sed pocius a tali ludo abiit cum periculo et defectu. Idem etenim Fridericus in bellicis actibus adhuc non exstitit fortunatus. Nec pretereundum sub silencio esse utile iudico de Pragensi exercitu hilariter regi misso. Ante prefatam concordiam edictum regis Johannis pro ferendo sibi auxilio venit Pragam. Pragenses cives huiuscemodi mandatum regis leti suscipiunt et infra triduum circiter decem milia virorum pugnancium tam in curribus, quam equis regi suo in adiutorium transmittunt. Erat autem curruum eorum numerus septingenti quadraginta, qui alimenta ducebant et arma. Isti cum prope Znomam venissent, concordiam quoque principum audivissent, iubente rege Pragam pariter sunt reversi, qui in campis apparuerant gloriosi. Et ipse rex victoria potitus XVo kalendas Decembris Pragam est reversus. Eodem anno in die beati Dominici in Brunna existens ibidem hora prima diei magnum terre motum sensi et hoc fuit tempore pluviali. Antecesserat enim hanc pluviam et motum caliditas et siccitas excessiva omnibus viventibus nascentibusque nociva. Eodem anno Johannes, rex Boemie, reversus de partibus Austrie congregata magna parte pecunie per colleccionem generalis berne et diversa exaccionis specie VIo die mensis Decembris de Praga exiens versus Prusziam procedit cum exercitu contra Lytuanos paganos pro Christi nomine pugnaturus. Hunc peto cerne virum, qui perpetrat undique mirum. Hic nisi bellare solet et pugnis inhiare, Qui quasi torpescit, a bellis cum requiescit. Est raro terra, que sit per eum sine guerra, Hoc Germania, Francia, Flandria monstrat aperte. Nam certe isto anno Philippus, novus rex Francie, nequaquam Flandrenses bellando vicisset, si secum eiusdem Johannis, regis Boemie, quingentos galeatos viros bellicos et Deutonicos in suum adiutorium non habuisset. De nobis triste depellas o pie Christe, Nobis veracem tu digneris dare pacem, Perque tuum crisma sacrum tollas cito scisma, Nunc quod in ecclesia veluti zizania crevit. Ab omnibus sapientibus iudicatur, quod Johanni, regi Boemie, plus fortuna quam racio in suis actibus suffragatur. Eodem anno mense Augusto Baldwinus, Treuerensis archiepiscopus, per quandam comitissam viduam de Salm nominatam propter quasdam eius dominio illatas iniurias in aqua Mosella navigans sub castro Starckenberg est detentus. Pro cuius liberacione Johannes, rex Boemie, suus patruus, sese studiose interposuit et dictum archiepiscopum a captivitate femine cum difficultate maxima liberavit. Idem Baldwinus, Treuerensis archiepiscopus, hoc anno mense Septembri Mathia, Moguntino archiepiscopo, mortuo, est a Johanne apostolico per Moguntinense capitulum concorditer postulatus. Erat enim iste Moguntinus archiepiscopatus sedi apostolice specialiter reservatus. Sed et hec postulacio facta est modo secundario. Priori siquidem vice cum Petrus, Moguntinus archiepiscopus, fuisset mortuus, idem ibidem ab eodem similiter fuerat postulatus, et quia has postulaciones, que tamen nullum ius postulato attribuunt, apostolicus non admisit, Treuerensis prefatus archiepiscopus, reservacionem sedis parvipendens se de Moguntina sede cum suis omnibus pertinenciis, pluribus eidem de clericis et laicis consencientibus intromisit et sic has kathedras iam de facto regit ambas, et dicitur, quod sic dicat: Utinam si Coloniensis vacaret ecclesia, intromitterem eciam me de illa. Exitum huius facti nescio, sed quod dicturus sum, verissima esse scio. Mors cunctos mordet, eciam cito gloria sordet, Quam parat mundus, tamen hoc animus furibundus Noster non curat, bene scit, quod per breve durat Totum, quod cernit, nec ob hoc labencia spernit. Crescit avaricia, quanto plus copia crescit, Pestis avaricie iuvenescit, quando senescit; Hoc iurant clerus, rex, dux, et servus et herus Per proprium morem, quia querunt res et honorem Presentis vite, nec curant vivere rite, Sed querunt primas kathedras hii res et opimas. Hiis aderit fortis iudex in tempore mortis, Cuius mercedem quivis portabit ad edem Pro propriis meritis; hoc vos omnes bene scitis. Attamen hoc scribo, quia vos fortasse preibo Ex isto mundo; quare vobis modo fundo Vota precum multa rogitans, quod quando sepulta Hec caro, quam porto, fuerit, quod Christus in orto Hanc celi plantet, ubi perpete carmine cantet Carmen leticie Christo, matrique Marie. Cunctis sit notum, quidquid scribo, volo totum Ad laudem Christi fieri, nos ut minus isti Vite presenti studeamus iamque cadenti. Et quia narratur a cunctis, hocque probatur: Ocia dant vicia, fugit hinc hec queque sophia, Hec ego vitare cupiens, a meque fugare, Istam scripturam cepi quamvis michi duram, Scribens terrena falsa dulcedine plena. Hec ut spernamus et celica quod siciamus, Scripsi preterita, dubius sum, si michi vita Anno venturo dabitur, si non, ego puro Deprecor ex corde, quod vos Christo per amor de Pro me fundatis pia vota sibique canatis, Et sic dicatis: Fons Christe fluens bonitatis Tu pius es vere, Petro misero miserere, Sitque tue caule, qui Regis prefuit Aule. Hoc anno circa festum beati Martini Elizabet, Boemie regina, spiritu devocionis inflata propter plurima virtutum opera et miracula, que Dominus circa corpus et sepulchrum venerabilis virginis Agnetis ad sanctum Franciscum, in sua propria scilicet fundacione Prage sepulte, diversis dignatus est temporibus ostendere, totum clerum Pragensem et maiores populi convocavit, ibique devocionem et intencionem suam de canonizacione iam dicte virginis exposuit; literas quoque intercessorias ad dominum Johannem papam pro eodem negocio tam prelatorum quam civium obtinuit, quas cum suis propriis epistolis domino apostolico destinavit. Tenor litterarum civium iste erat: Sanctissimo in Christo patri ac domino, domino Johanni, sacrosancte Romane
ac universalis ecclesie summo pontifici, Nycolaus Pragensis, Hermannus
Chutnensis, Henslinus Czaslauiensis et Gotzlinus Coloniensis civitatum iudices
ac universitates et communia civitatum earundem cum debita subieccionis
reverencia pedum oscula beatorum. Magnum salutis gaudium, magnum divine
pietatis misterium in regno Boemie, de cuius incolatu nos sumus, Deus deorum
dominus hactenus declaravit. Nam hanc nonnullis regibus et regnis ac quibusdam
aliis regni eiusdem filiis incolis et alumpnis devocionem et graciam
inspiravit, quod ad perfeccionis summa virtutum gradibus ascendentes ad tantam
sanctitatis excellenciam sunt provecti, quod ipsis eorum exigentibus meritis ad
eminenciam celestis exercitus elevatis, scriptis eorum in celis nominibus
sanctorum catalogo sunt ascripti, quorum dignis et Deo gratis suffragiis regni
eiusdem incole senserunt et senciunt pium et efficax opitulacionis presidium et
in tribulacionibus et necessitatibus remedium opportunum. Verum quia divine
largitatis immensitas munificencie sue mensuram non ponit, nec collata semel
liberalitas fastidium ei prestat, illis quos eidem regno patres contulit et
patronos, dedit adhuc et virginem innocencie agnam et nominis appellacione
Agnetem, que felicis memorie domini Przemisl sive Othakari, Boemie quondam
regis, filia ex utroque parente stirpe regali progenita, sic iuventutis sue
florem virtutum decore vestivit, quod ab ineuntis etatis sue primordiis ad
patriam visa fuit festinare celestem. In ordine tandem sancte Clare
conversacione degendo sanctissima vite sue terminum sic explevit, quod hoc,
quod feliciter inchoaverat, felicius consumavit. Cui pro perfeccione vite
laudabilis tantam Dominus contulit graciam et virtutem, quod in vita et in
morte et post mortem tanta miraculorum claritate refulsit, quod evidenter
patuerunt et patent cottidie sue indicia sanctitatis. Que quidem lucerna pro
dominorum varietate, qui in regno Bohemie post felicis memorie domini
Wencezlai, Boemie et Polonie regis, obitum in ipso regno Boemie successerunt,
sic occultata fuit sub modio, quod virginis ipsius vita et sanctitas ad
apostolice sedis et vestram noticiam non pervenit. Sed nunc in regno ipso
stabilitate dominii divina miseracione concessa illustris domine, domine nostre
Elizabeth, Boemie et Polonie regine, pater misericordiarum Dominus spiritum
suscitavit, eiusque cor in amorem et honorem ipsius virginis, que quidem virgo
ipsius domine regine fuit avia, sic accendit, ut ad sanctitatis vestre pedes
memorate virginis sanctitate deducta supplicaret et peteret, ut illum
venerabilem, sanctum et Deo gratum thesaurum iam diu lucentem in celis super
publice ac universalis agnicionis candelabrum vestre sanctitatis benignitas
ponere dignaretur, in terris virginem ipsam sanctorum cathalogo ascribendo.
Quod et nos sanctitatis vestre advoluti genibus humilitatis nostre instancia
supplicamus. Capitulum XXI. Annus Domini MCCCXXIXus. De morte filii regis Vngarie, primi abbatis et pluribus aliis. Anno Domini MCCCXXIXo Karulus, rex Vngarie transmisit domine Elizabeth, regine Boemie et Polonie, epistolam lugubrem in hec verba: Serenissime principisse, domine Elizabeth, Dei gracia regine Boemie illustri, sorori sue carissime, Karolus, eadem gracia rex Vngarie salutem et continua prosperorum successuum incrementa. Si Dei misericordia per votivos successus de sua ineffabili providencia nos letificasset, sicut hac, ita et casum miserabilem et decessum lugubrem preclarissimi filii nostri, ducis Ladizlai, vobis proh dolor, cogimur nuncciare. Et licet proximitatis identitas et consangwinitatis indissolubilis unio dudum inter nos divinitus ordinata, qua ab uno stipite tamquam germani gradu proximo derivamur, fuisset sufficiens, tamen propter deprimendum superbam elacionem regum et principum circumadiacencium regnorum vobis et magnifico principi, domino Johanni, regi Bohemie et comiti Lucelburgensi, carissimo contorali vestro nostroque fratri et amico predilecto, mala machinancium mediante dispensacione supreme sedis, sine qua esse non poterat, inter dictum filium nostrum vestramque filiam fedus matrimonii non absque provida deliberacione duxeramus ordinandum. Verum cum predicto domino regi, precordiali nostro, quamdiu presentis vite possibilitas in nobis subsistere poterit in hoc mundo, in prosperis et adversis diligenti favore adesse volumus, nos semper ad sua beneplacita offerendo, quod et per ipsum nobis fieri presumimus firma fide, loco et tempore oportunis, Excellenciam vestram regalem affectu fraternali sub certa confidencia requirimus per presentes, quatenus taliter et tam diligenti solicitudine dicto domino Johanni regi suadere velitis, quod singularis amicicie fervor, que inter nos hactenus viguit, in futuro vigeat, sinistra loquencium suggestione frivola non obstante, ut in incepto amicabilis unionis proposito seu perseverancia, Deo volente votiva dierum longitudine mutuo invicem nos et ipse valeamus gratulari et in virtute valida et brachio extento nobis rebellancium colla contere superborum. Ceterum petimus vos, quod nova presertim ex parte dicti domini regis Boemie, si que vobis constant, et eciam alia, que scitis de diversis mundi partibus, nobis utique per latorem presencium mediantibus vestris litteris velitis intimare. Datum in Alto Lapide in die Cinerum. Sic iterum ruptum est vice altera affinitatis vinculum, quod propter regnorum pacis commodum fuerat bona discussione previa colligatum. Eodem tempore Elizabeth, regina Boemie, presencialiter ibi constituta destrui iussit incendio IV molendina, que in preiudicium monasterii Aule Regie super aquam Muldawam in Komorsan locata fuerant et constructa. Hec regina pati non vult, quod qui bene nati Sunt proceres, aliquid claustro faciant male, si quid Fit, dolet ulciscens, toto conamine gliscens, Hec ut proficiat domus et quod pax ibi fiat. O regina poli, nostram derelinquere noli Istam reginam, largire sibi medicinam, Corporis ac cordis tersa cuncta fece sordis. Ex eius etenim pia providencia, quam fecit in Ruchwan de ecclesia tibi, mater Christi virgo virginum gloriosa, templum glorie tue, quod est in Aula Regia ad plagam meridionalem, cum novem capellis et altaribus ampliari et in eo laborari, quod XXII annis sine evidenti labore quasi incultum iacuerat, procuravit. Nam hoc anno in die beati Stanizlai martyris et pontificis ego fretus auctoritate et licencia ordinarii superioris concinente et presente congregacione fratrum meorum in eisdem locis more solito, sollempnitate congrua primarium posui regine ipsius nomine fundamentum. Tanta enim hactenus pressi fueramus egestate, quod ipsa necessitas compulit ab omni sumptuoso opere nos cessare. De reditu regis et de eius recessu. Eodem anno in die beati Vrbani Johannes, rex Boemie et Polonie, de partibus Prussie et Litouie feliciter reversus in Pragensi suscipitur civitate; strenua valde et magnifica contra Litowanos et paganos in bellicis actibus exercuit opera, ut communis omnium hominum preconizat fama. Ipse namque, ut dicitur, ad remociores paganorum transivit terminos, quam aliquis ante ipsum principum fecerit, cuius memoria apud modernos sit. Sunt per ipsum inibi multa milia trucidata et circiter tria milia gentilium baptizata; ad hec omnia fratres Cruciferi de domo Teuthonica sua auxilia prebuerunt fideliter et consilia, procurando vehiculorum levium quadraginta quinque milia portancium pro exercitu necessaria et pro rege. Unus procerum gentilis tunc occiditur, qui habuisse XII pedes in longitudine perhibetur. Mansit autem post suum reditum idem rex in regno tantumdem quindecim diebus et Henrico iuniore de Lypa pro capitaneo regni instituto Baldwinum, Treuerensem archiepiscopum, suum patruum, a quo propter Maguntinense negocium vocatus fuerat, visitat, apud quem et alias extra suum regnum usque hodie perseverat. Porro prefatus Treuerensis archiepiscopus pretextu postulacionis parvipendens provisionem a sede apostolica Bunnensi preposito factam, omnes municiones ecclesie Moguntine excepta sola ipsa civitate violenter occupat tutoris nomine, omniaque gubernat. At Moguntinenses cives obsidionem civitatis per Treuerensem archiepiscopum fieri metuentes monasterium sancti Albani prope situm diruunt et deiciunt altas turres. Transivi et ego hoc anno Mogunciam et hec vidi et compaciens in animo ita dixi: Heus, Albane bone, liti finem cito pone, Que tibi deiecit turres, monachosque reiecit Extra domus septa. Fac, hec quod prelia cepta Sic concludantur, Christo laudes quod agantur. Esse puto solam sedem, gravidam quasi molam, Quam tenet antistes; poterunt digne fore tristes, Qui retinent binas, si curant scire ruinas, Illis annexas. Tanto te clerice vexas, Quanto tuis humeris inicis, cito tu morieris, Cuncta soluturus, que dat iudex tibi durus. De obitu primi abbatis Aule Regie. Eodem anno VIIo idus Junii ex morbo calculi obiit venerabilis dominus Conradus primus, quondam abbas Aule Regie, etatis sue anno LXXXIIo. Iste de Erfordia natus in Scedelicz professus adeo legalis in conversacione sua exstitit, quod propter famam ipsius celebrem primo in Grunhain postulatus, sed non datus pro abbate fuit; demum in Ossek abbas efficitur, biennio elapso cedit, in Scedelicz iterum reversus prioratui ut prius preficitur, quod quidem officium tam diu per ipsum regitur, donec advenit tempus acceptabile, quod datus fuit in fundacione monasterii Aule Regie primario pro abbate. Ab eodem vero abbacie regimine anno quinto fundacionis cedit voluntarie domino Ottone Thuringo sibi in officio succedente, abbatizante uno anno cum dimidio et cedente. Iterum prefatus dominus Conradus ad primum officium suum redit, sed anno Domini MCCCXVIo in crastino Prothi et Iacincti abbacie regimen resignavit et nobiscum in Aula Regia usque ad suum obitum annis XIII exemplariter in suo speciali comodo habitavit. Successit autem in onere huic domino Conrado frater Petrus, abbas tercius, de Sythauia dictus, qui usque hodie huius officii gravissimum portat pondus. Fuerunt autem anni regiminis predicti domini Conradi abbatis primi XXII cum dimidio, sed non tempore continuo, ut pretactum est. Istius abbatis animam, tu fons pietatis, Abba pater, munda preciosi sanguinis unda, Quem fudit morte gnatus tuus, hocque precor te, Hanc ut de penis solvas, iungens et amenis Cetibus angelicis. Accedat ad hoc genitricis Christi vox cara, simul assint agmina clara Horum sanctorum, qui lete regna polorum Iam possederunt ac ipsa pie meruerunt. Queso, simul stetis, hunc Conradumque iuvetis, Ut fuit hic primus, ita sit locus eius opimus. Capitulum XXII. De terre motu et impressionibus aëris, de reditu episcopi Pragensis et morte Henrici de Lypa et pluribus aliis. Eodem anno XIo kalendas Junii terre motus factus est magnus in Boemia et Bawaria sensibiliterque notatus. Ego quidem tunc temporis sedebam quietus Prage in domo nostri monasterii circa horam completorii appodiatus lapideo parieti, qui tantum ex illo motu contremuit, quod me et qui mecum erant, ad timorem et horrorem maximum incitavit. Quedam epistola de astronomica sciencia conscripta plura mirabilia hoc anno ventura dudum ante annos aliquot predixerat, quam quia multorum simplicium animos turbaverat, de verbo ad verbum duxi presentibus inserendam, cuius tenor per omnia talis erat: Magister Johannes Dauidis Toletanus et omnes magistri eiusdem loci universis, ad quos presens epistola pervenerit, salutem ac sancti Spiritus graciam et solamen. Noveritis, quod anno Domini MCCCXXIXo mense Septembri sole existente in libra convenient omnes planete insimul, et sol erit in cauda draconis, et fiet signacio rerum admirabilium et horrendarum, et fiet diluvium ventorum per Saturnum et Martem, et crescet mare ultra solitum, et erit ventorum tanta confliccio, quod flabunt omnes venti et obscurabunt et denigrescent totum aërem et dabunt sonos horribiles, et corpora hominum dissipabunt subvertentes edificia et arbores, et plures valles adequabunt montibus; et e converso et civitates precipitabunt maxime Babyloniam, Baldach, Sacan et Tripolym et precipue civitates sitas in locis arenosis et sabulosis. Et ante omnia erit defectus sive eclipsis solis; et erit sol a tercia usque ad meridiem ignei rubicundique coloris, quod signat maximam effusionem sanguinis. Et postea sequitur eclipsis lune in coloribus permixtis, quod signat confusionem gencium; et post emergent prelia magna et occisiones in oriente et occidente; et terre motus erit universalis per totum orbem subvertens plurima loca. Et erit caristia magna et fames vere per totum et mortalitas et tradicio regnorum ad invicem. Et quidam imperator magnus et potens morietur, ita quod post illorum ventorum diluvium pauci remanebunt viventes, sed quicunque remanebunt, diviciis affluent. Orietur dubietas inter Saracenos et relinquent idola sua et fient unum cum christianis. Ideoque nos cum magistratibus et sodalibus peritis et astrologis Toletanis vobis duximus revelandum, iniungentes in remissionem peccatorum et redempcionem animarum vestrarum, ut predictam reveletis ignoranciam, provideatis quoque vobis, ubi habitabitis, dum venti flabunt. Flabunt enim venti in mense Septembri et tunc vix in terra invenietur mansio secura. Preparabitis ergo vobis cameras in planicie circumdatas montibus non arenosis nec sabulosis; sintque operte turres et terram solidam ponite desuper, ne sint ibi arbores vel alie res, que orificium camere possint operire, et ponatis intus cibaria ad XXX dies. Et sciatis, quod nobiscum convenerunt omnes philosophi, astronomi Hyspanie, Grecie et Arabie et Hebrei. Audivimus eciam, quod Meathinus turrim construxit superexcellentis edificii, eritque turris ad instar unius magni montis, et audivimus a rege Cycilie, que nobis periculosa videntur. Datum in Tolleto anno Domini MCCCXXII. Docuit me ipsa rerum et eventuum experiencia, quia fere omnia, que eadem epistola spiritu pseudigrapho predixerat, sunt mentita. Immo iste annus quietus fuit et temperatus et in blado plurimum fructuosus; ideoque talia pericula futura ex suo astralabio prophetantem compescit et redarguit poeta, cum dicit: Lingue archana Dei celumque inquirere, quid sit? Cum sis mortalis, que sunt mortalia cura. Ast ego cognosco, vos id quoque noscere posco, Quod vir se stultum facit hinc, quod tollere vultum Vult ad ventura, cui deberet fore cura De re presenti; quia nescit, si vehementi Morsu cras rapiat mors hunc, aut quid sibi fiat. Ars quevis certa, sed mens quia nostra referta Est vicio multo, de quo sepissime stulto Subiacet errori, proprie quoque carnis amori, Autumo, quod plures sese faciunt quasi fures, Dum plus clarere querunt, quam vera tenere. De summis fantur, sed in immis infatuantur. Multi multa sciunt, fatui tamen hii sibi fiunt, Discuciunt alia, licet hiis sit nulla sophia. Esto tibi primo sapiens, alias sed in imo Per nasum trahe te, tunc ius tibi sume prophete; Cuncta locata secus oculus videt, est sibi cecus. De processu Johannis pape contra Lodowicum. Johannes episcopus, servus servorum Dei. Venerabili fratri episcopo Pragensi salutem et apostolicam benediccionem. Ad obviandum damnandis Lodowici, olim Bavarie ducis, excommunicati heretici et scismatici, ausibus et fidelium parcium Alemanie periculis imminentibus occurrendum pridem certum processum de fratrum nostrorum consilio presente multitudine copiosa fidelium habuimus, cuius tenor sequitur in hec verba: Johannes episcopus, servus servorum Dei. Ad certitudinem presencium et memoriam futurorum. Dudum perversis et damnandis Lodowici, olim Bawarie ducis et discorditer in regem Romanorum, sicut dicebatur, electi, conatibus, quem adeo ambicio ceca succenderat, quod eius eleccione per sanctam Romanam ecclesiam, ad quam cuiuscunque in regem Romanum electi et eleccionis de ipso facte approbacio et admissio vel reprobacio vel repulsio pertinere dinoscitur, non admissa, nec eius approbata persona nomen et titulum regium usurpare presumpsit temere, seque immiscere administracioni regni et imperii ac hereticis et rebellibus favorem, auxilium et consilium contra sanctam ecclesiam impertiri, volentes remediis salubribus obviare, eundem Lodowicum per nostrum edictum publicum, cum ad ipsum tutus nequaquam pateret accessus, sub virtute obediencie ac excommunicacionis pena de fratrum nostrorum consilio monuimus, ut a premissis intra certum sibi tunc prefixum terminum omnino desisteret, administracionem eandem, quousque per ecclesiam ipsam approbatus et admissus existeret, nullatenus resumpturus, sed revocaturus penitus, prout esset sibi possibile, cum effectu, quecunque de facto fuerant per ipsum in contrarium attemptata: universis prelatis et aliis quibuscunque personis ecclesiasticis et secularibus necnon communitatibus et universitatibus sub magnis penis spiritualibus et temporalibus districcius nichilominus iniungendo, ut eidem Lodowico nullatenus circa premissa parerent vel intenderent quoquo modo, nec eidem prestare auxilium, consilium super hiis vel favorem, non obstantibus fidelitatibus aut aliis quibusvis iuramentis eidem prestitis aut obligacionibus, colligacionibus, confederacionibus, societatibus et paccionibus sub quacunque forma vel expressione verborum cum ipso initis, eciamsi essent iuramentis vel adieccione penarum vallate, que omnia nulla, cassa et irrita esse de fratrum eorundem consilio declaravimus, quatenus de facto processerant, nulla, cassa et irrita duximus declaranda. Et quia predictus Lodowicus huiusmodi et aliis diversis monicionibus, mandatis et preceptis nostris parere contempsit dampnabiliter deteriora tanquam datus in sensum reproborum iugiter committendo, primo excommunicacionis sentencia innodatus exstitit ac subsequenter culpis ipsius excrescentibus et contumaciis eius adauctis iure privatus, si quod sibi ex eleccione predicta fuerat ad regnum vel imperium quomodolibet acquisitum. Deinde vero eo excessus excessibus cumulante ducatu Bawarie ac omnibus privilegiis tam apostolicis quam imperialibus ac bonis et feudis omnibus, que ab eadem Romana vel quibusvis aliis ecclesiis aut imperio obtinebat, per diversos processus nostros diversis temporibus habitos, de fratrum eorundem consilio iusto iudicio nudatus extitit et privatus. Et dumum, quia pharaonis imitatus duriciam et contempnens omnem sancte matris ecclesie disciplinam nulla correccionis ostendit indicia, sed pocius hereticis et hereticalibus intendens dogmatibus ac hereticos, quos in suum admisit consorcium eorumque hereses et errores defendendo se ostendit hereticum manifeste, debitis servatis solennitatibus primo fautor hereticorum declaratus et subsequenter de crimine heresis fuit sentencialiter et publice per nos de ipsorum fratrum consilio condempnatus. Postmodum vero idem Lodowicus premissis excessibus et criminibus detestabilibus non contentus, sed tanquam obstinatus in malum et velud demersus in desperacionis laqueum, continue conatus suos dirigens ad peiora imperialis solium dignitatis de facto non sine magna insania et temeritate dampnabili usurpare presumpsit, se ad illud per illos, quibus non competebat, faciens, ac si ius sibi competeret, coronari et ad offendendum ecclesiam sanctam Dei eiusque fideles et devotos in Ytalie partibus, in quibus ausu nefando contra prohibicionem remansit ecclesie, nichilominus se attingens nonnullas civitates et loca parcium predictarum, que sibi non adheserant, devastavit horribiliter et immaniter ac nonnulla ex ipsis ad tantam inopie ac paupertatis egestatem deduxit, quod eciam per tractum longissimi temporis adiicere non potuerant, ut resurgant. Jura insuper et bona imperii dilacerando continue devotos et fideles ecclesie persequendo crudeliter et quantum in eo fuit de illis partibus effugando, et demum nequicie sue virus conceptum evomens ad subvertendum prorsus fidem catholicam et scindendum dominicam inconsutilem tunicam in divine maiestatis opprobrium tociusque cetus fidelium scandalum, periculum et contemptum execrandis faccionibus velud membrum sathane se disponens associatis sibi quibusdam suis nequam complicibus Petrum de Coruaria, virum utique scandalosum et perfidum qui olim dimissa uxore sua legittima, cui pluribus annis tam in lecto quam in mensa cohabitaverat, fratrum Minorum assumens preter uxoris eiusdem consensum habitum et pro fratre Minore se gerens, quique ministro suo provinciali Romano inobediens per ipsum fuit pronunciatus in excommunicacionis incidisse sentenciam, mancipandus carceri in antipapam assumpsit procurans, quod idem Petrus sic delusorie et dampnabiliter in antipapam assumptus pseudocardinales et notarios ac officiales alios iuxta morem, quem servat Romana curia, constitueret aliasque nonnulla presumeret cunctis catholicis detestanda, synagogam autem huiusmodi diebus congregatam aliquibus virtutum Dominus misericorditer subito dissipavit. Nos, qui omnia per eosdem Lodowicum et Petrum attemptata circa premissa vel premissorum occasione vel eorundem aliqua de fratrum eorundem consilio nulla, cassa et irrita merito duximus declaranda, prefatum Lodowicum tam ex predictis quam aliis diversis capitulis multis respersum heresibus tanquam hereticum et scismaticum manifestum de horesi et scismate de fratrum ipsorum consilio nichilominus condempnantes, adversus eum penas infligendo varias et eciam declarando ipsum incurrisse inflictas et comminata, sicut in diversis processibus nostris supradictis de predictorum fratrum consilio sollempniter habitis plenius continetur. Sane quod fide digna multorum relacio ad nostrum noviter deduxit auditum, quod idem Lodowicus nondum in eo igne avaricie et ambicionis extincto, sed pocius flatu diabolico inflammatus ad civitatem [se] contulit Tridentinam, ubi suis complicibus convocatis satagit ordinare, quod sicut in partibus Ytalie supradictis iura usurpavit imperii, fideles turbavit eorumque devoravit substancias et consumpsit, sic et in Alemanie partibus dampnandum suum in hac parte desiderium valeat adimplere, ac varios officiales vel ministros ad easdem partes Alemanie disposuit propter hoc destinare: nos tantis malis et periculis iustis obviare remediis cupientes prefatum Lodowicum per hoc edictum nostrum publicum, cum ad eum pro faciendis sibi monicionibus et inhibicionibus huiusmodi non sit tutus accessus, moraque pericula varia comminetur, presente hac multitudine copiosa fidelium monemus et eidem sub excommunicacionis pena necnon sub penis aliis tam spiritualibus quam temporalibus in eundem inflictis hactenus, quas pro repetitis haberi volumus, quibusque ipsum subiacere decrevimus, si contrarium fecerit, ipso facto, inhibemus et mandamus expresse, ne ulterius de administracione regni Romanorum vel imperii se quomodolibet intromittat nec se regem vel imperatorem nominet, nec ab aliis faciat, quantum in eo fuerit, nominari, nec sub nomine huiusmodi vel alio quocunque pro dictorum regni et imperii negociis ad Alemanie vel alias aliquas partes aliquem vel alios destinare presumat, nec vicariatus vel alia quecunque officia, quibusvis nominibus nuncupentur, concedat seu committat alicui vel aliquibus, nec eciam in illis partibus vel aliis iura vel bona regni vel imperii quomodolibet occupet vel pertractet fidelesque non turbet ecclesie et imperii aut molestet. Universis nichilominus et singulis prelatis et personis ecclesiasticis, secularibus et regularibus, cuiuscunque preeminencie, dignitatis, ordinis, status vel condicionis existant, eciamsi patriarchali, pontificali aut maiori seu inferiori prefulgeant dignitate, necnon regibus, ducibus, principibus, marchionibus, comitibus, baronibus, nobilibus, potestatibus, capitaneis, rectoribus et aliis dominis temporalibus aliisque personis singularibus quibuscunque ac communitatibus, universitatibus, civitatibus, castris, oppidis, villis et locis sub excommunicacionis in personas singulares et interdicti in terras, civitates, castra, oppida et loca ipsorum ac universitates, communitates et collegia, necnon privacionis dignitatum, personatuum, officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum dictorum prelatorum et personarum ecclesiasticarum ac tam illorum quam aliorum quorumcunque privilegiorum apostolicorum et imperialium, feudorum, bonorum, honorum, officiorum, que a Romana vel ecclesiis aliis seu imperio obtinet, ac libertatum et immunitatum quarumlibet penis inhibemus districcius et mandamus, ne vicariatus vel quodcunque aliud officium vel administracionem huiusmodi, quocunque nomine nuncupetur, recipiant ab eodem vel alio seu aliis eius auctoritate, nomine vel mandato; et si forsam officium vel administracionem huiusmodi receperunt, statim illud vel illam, postquam presens processus ad eorum noticiam pervenerit, vel per eos steterit, quominus pervenire potuerit, dimittere non postponant, illud vel illam nullatenus ulterius resumpturi, neve prefato Lodowico aut complicibus, fautoribus, vicariis, ministris vel officialibus eiusdem, quomodocunque nuncupentur, pareant in aliquo vel intendant, nec eos vel aliquem ipsorum recipiant vel admittant, aut de iuribus et proventibus quibuscunque ad regnum Romanum vel imperium spectantibus respondere vel alias eis impendere auxilium, consilium vel favorem directe vel indirecte, publice vel occulte presumant, alioquin personas singulares quascunque, ecclesiasticas et seculares, cuiuscunque sint preeminencie, condicionis et status ecclesiastici vel mundani excommunicacionis, terras vero, civitates, castra, oppida et loca necnon universitates, communitates et collegia, que contra inhibicionem et mandatum nostrum huiusmodi aliquid facere vel attemptare temere presumpserint, interdicti sentencias, quas ex nunc proferimus, necnon personas ecclesiasticas, preter patriarchas, archiepiscopos et episcopos, privacionis omnium dignitatum, personatuum et aliorum beneficiorum suorum ecclesiasticorum cum cura vel sine cura et inhabilitacionis penam ad ea et similia in posterum obtinenda incurrere volumus ipso facto; ad privacionem dignitatum et prelaturarum dictorum patriarcharum, archiepiscoporum et episcoporum ac inhibicionem ad ea et similia obtinenda necnon nec privilegiorum quorumcunque apostolicorum et imperialium ac feudorum, bonorum, honorum, libertatum, que ipsi et quicunque alii clerici vel laici a Romana vel quibusvis aliis ecclesiis seu imperio quomodolibet obtinent, ac libertatum et immunitatum tam contra ipsas quam alias quascunque personas ecclesiasticas et seculares, cuiuscunque status vel condicionis existant, et alias spirituales et temporales penas et sentencias, de quibus nobis videbitur infligendas seu inflictas declarandas, iuxta delictum, contumaciam et excessum cuiuslibet, si quando et quociens oportunum cognoverimus, communiter vel divisim, absque monicione et citacione alia nos processuros apercius predicentes, non obstantibus fidelitatis et quibusvis aliis iuramentis, per que ipsi vel eorum aliqui dicto Lodowico sese quomodolibet astrinxissent, ac confederacionibus, societatibus et ligis cum eodem seu alio vel aliis nomine suo vel mandato per quascunque personas singulares ecclesiasticas vel seculares, aut communitates seu universitates, collegia contractis seu initis sub quacunque forma seu expressione verborum, eciam si penarum adieccionibus aut iuramentorum prestacionibus vel quacunque alia firmitate vallate fuissent, utpote in Dei contumeliam, contra bonum pacis ac in derogacionem honoris et status s. matris ecclesie, et in preiudicium rei publice animarumque periculum cum heretico excommunicato presumptas temere, que omnia per processus nostros alias nulla, cassa et irrita declaravimus, et adhuc eciam declaramus, et quatenus de facto processerant, cassavimus, annullavimus et irritavimus et nunc ex superabundanti cassamus, annullamus et irritamus, eciamsi post dictos processus aliqua talia fuerint attemptata, iuramenta dissolventes huiusmodi et penas omnes et singulas super predictis vel ea tangentibus adiectas quomodolibet relaxantes de plenitudine potestatis. Volumus autem et authoritate apostolica nichilominus decernentes, quod processus noster huiusmodi prefatum Lodowicum et alios, quos tangere dinoscitur, apprehendat et artet, ac si eisdem personaliter et singulariter publicatus et intimatus sollempniter extitisset constitucione quacunque contraria per predecessores nostros, Romanos pontifices, edita non abstante. Ut autem processus noster huiusmodi et omnia in eodem contenta ad eiusdem Lodowici et aliorum, quorum interest, communem noticiam deducantur, cartas sive membranas processum continentes eundem in eodem Auinione appendi vel affigi ostiis seu superliminaribus faciemus, que processum ipsum suo quasi sonoro preconio et patulo indicio publicabunt, ut idem Lodowicus et alii, quos processus ipse contingit, nullam possint excusacionem pretendere, quod ad eos non pervenerit, vel quod ignorarint eundem, cum non sit verisimile remanere quoad ipsos incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur. Datum Auinione V kal. Februarii pontificatus nostri anno XIV. Volentes itaque dictum processum et contenta in eo, ut plenius innotescant parcium earundem fidelibus ac ipsi, ne per eundem Lodowicum suosque sequaces, complices et ministros inficiantur, decipiantur aut opprimantur seu penis et sentenciis per processum ipsum inflictis et comminatis involvantur, sibi providere valeant caucius, et ne pretendere super hiis valeant ignoranciam, in eisdem partibus sollempniter publicari, fraternitati tue per apostolica scripta in virtute obediencie districcius iniungendo mandamus, quatenus per te vel alium seu alios religiosos et seculares, de quibus tibi videbitur, processum eundem et omnia et singula, que continentur in eo, in locis et ecclesiis tuarum civitatis et diocesis, de quibus expedire videris, eis expositis in vulgari nichilominus, ut clarius intelligantur, publicare sollempniter ipsumque Lodowicum, excommunicatum hereticum et scismaticum, singulis diebus festivis et dominicis publice studeas nunciare, nos de publicacione huiusmodi per instrumenta publica, principium et finem presencium continencia, redditurus, quanto cicius poteris, nichilominus cerciores. Datum Auinione III kal. Februarii pontificatus nostri anno XIV. Eodem anno mense Mayo Boleslaus, dux Slesie, dominus Brigensis civitatem Lignicz cum suis pertinenciis, quam a fratre suo Wladizlao clerico vi abstulit et sue dicioni subdidit, a Johanne, rege Boemie et Polonie, iure feodali quasi coactus suscipit et ad eius obsequia perpetuo cum suis heredibus se astringit. Duces quoque Polonie et Slesie, quorum numerum nunc nescio pre multitudine, fere omnes eodem tempore eiusdem regis rerviciis se mancipant, fidem prestant. Insuper Gorlicz civitas, que ab antiquo tempore abstracta fuerat racione dotis propter nupcias a regno Boemie, ad regem hunc revertitur et suo vero capiti reunitur. Huius vero reunionis exstitit iste modus. Cives siquidem prefate civitatis grave iugum, quod eis Henricus, dux Slesie dictus de Javir, eorum tunc dominus, iniuste sepius imposuit, ferre noluerunt, ad Wencezlaum, Johannis, regis Boemie, primogenitum, tunc in Francia constitutum legatos miserunt, qui dixerunt: Nos o Domine, qui heres legitimus regni estis Boemie, ad vos noveritis hereditarie pertinere. Quamvis enim veluti sub quadam obligacione dotis nomine diu sub marchionum Brandenburgensium fuerimus dicione, tamen, quia hii omnes extincti sunt divina permissione, obsecramus, ut nos et filios nostros radici, de qua processimus, dignemini denuo inserere et regno Boemie, quod vobis natura et iura appropriant, reunire. Istorum itaque nunciorum votum et homagium heres iste iuvenis senum usus consiliis suscipit, urbemque Gorlicz cum civibus tutamini Johannis regis, patris sui, ut primicias regni sui fideliter recommittit. Facit pater, quod petit filius, nam ad hoc eius erat animus non modicum inclinatus. Fama namque tunc volabat publice, quod predictus Henricus, dux Slesie, Johannem regem conatus fuerit latenter occidere, quod quidam miles huius rei testis dictus Wilricus de Uzk volebat in duello contra ducem more et modo militibus congruo comprobare. Igitur urbem, quam dux perdidit, rex possedit. De reditu episcopi Pragensis. Eodem anno in die beatorum Processi et Martiniani martyrum Johannes, episcopus Pragensis vicesimus septimus, ab urbe Auinionensi, scilicet a curia Johannis pape, in qua annis XIII ab omni administracione tam spiritualium, quam temporalium suspensus gravi cum tedio steterat, ad episcopatum suum omni dignitati priori restitutus revertitur et cum sollempnitate congrua a clero et ab universo populo honoratur. Sed quia proverbium est poëticum: Curia Romana non pascit ovem sine lana, iste idem episcopus omni suarum pecuniarum excoriatus vellere iterum reversus incipit aliam lanam querere, ne eum contingat in solis nudis et puris intellectibus remanere. Hoc scio, quando dare quis habet, quod curia stare Hunc secum patitur, sed cum dare non reperitur, Tunc datur egressus homini, patrieque regressus. Carta reportatur huc, illic gaza moratur; Gracia de verbis, si vis lenibus vel acerbis Magna tibi fit ibi, quidquid poterit cute scribi. Hoc recipis plene, si turgent ere crumene, Hoc reputo dignum, ponens super hoc tibi signum, Exstat ius tale, quod qui dat spirituale, Pro sale, proque vale tollat numisma reale. De obitu Henrici de Lypa senioris. Eodem anno in die Rufi martiris obiit Brunne vir nobilis et strenuus Henricus senior de Lypa dictus, de quo crebro fit mencio in precedentibus, eo quod fuit opulencia, potencia et gloria seculari plurimum pre ceteris baronibus sublimatus. Propter mortem istius regina Elizabeth dicta de Grecz tantum flevit et doluit, quod cunctis videntibus eius gemitum stupor fuit. Et quoniam sicut in vita sic et morte ab ipso noluit separari, statuit corpus eius in sue fundacionis nove monasterio honorifice tumulari. De isto famoso barone si pauca nunc scriberem, cognicionem multorum gestorum suorum per compendium breviloquii obfuscarem. Hic tamen Henricus mundi licet esset amicus, Et cum mundo res plures querens et honores, Non tamen hunc mundus hic iuvit, quin furibundus Morsus eum mortis raperet; quo federe sortis Nescio, sed Christe pie te rogo, fac hoc, ut iste A nece prostratus fiat sanctis sociatus. Dic lacrimis amen, sibi nunc et da recreamen. Capitulum XXIII. De novitatibus morum. Hiis temporibus et in annis incepit notabiliter et mirabiliter fere in cunctis hominibus et precipue in Boemie et circumiacencium terrarum partibus quedam nova curiositas et curiosa novitas tam in vestibus, quam consuetudinibus et moribus suboriri; nec desunt de sapientum numero, qui huiuscemodi cum admiracione considerant et eas in suis dictaminibus et carminibus redarguunt et subsannant. Unus ex istis reprehensoribus nuper in montibus Kuthne est occisus. Sunt quidam istorum mirabilium inventorum, qui more barbarorum barbas longas nutriunt, nec has radunt. Sunt et alii, qui dignitatem deformando virilem morem secuntur in crinibus per omnia muliebrem; alii crines suos in latum more lanificum percuciunt in rotundum auretenusque diffundunt; alii calamistro crines tornant, ut comis crispantibus et circumvolantibus humeros suos ornent. Mitrarum usus, qui fuit primitus, nunc penitus est abrasus. Cantus fractis vocibus per semitonium et diapente modulatus, olim tantumdem perfectis musicis usitatus iam in coreis ubique resonat et plateis a laicis et phariseis. Variis quoque lingwagiis in constratis nostri plurimi iam locuntur. In vestibus tanta est diversa deformitas, quanta deformium mencium diversitas intus dictat. Se quisque reputat feliciorem, qui excogitat novum morem. Curta et arta cum quadam menda circa cubitum dependente in tunica, que quasi auris circumvolat asinina, iam iam videntur plurium vestimenta. Pilea longa superiusque acuta, diversimode colorata portantur in urbibus, plus in via. Nullum iam cernimus tam contemptum in agris arantem rusticum, qui non deferat latum capucium et oblongum. De caligis et sotularibus crura et pedes artissime stringentibus senibus et prudentibus sepe admiracio fit et risus. Nunc clerici parvas crinibus suis tectas deferunt in capitibus coronas, magnos vero in lateribus gladios et cultellos; e contra raro videmus laicum, qui in cingulo zonam non habeat ad orandum. Tanta ac talis surrexit abusio ac novitatum detestabilium invencio, quod eas non solus, sed cum pluribus reprehendo et describere ipsas nolo. Non enim cernentem aut legentem ista novitas edificat, sed maximam mutacionem regni Boemie significat et declarat. Nam post naturalium regum interitum passa est Boemia diversum multiplexque dominium, de quo accepit morum consuetudines diversorum. Exiit nunc proverbium generale: Ad modum simie Boemia habet se, facit enim, quidquid alios viderit exercere. O si Nithardus, qui non fuit ad nova tardus, Hec nova vidisset, bona plurima composuisset Carmina satyrica, quoniam sua mens inimica Exstitit hiis factis a rusticoribus actis. Rusticus et civis, clerus cum milite quivis Causam preberet, modo quod Nithardus haberet Decantare satis referendo modus novitatis. Iam sunt in villis, qui delectantur in illis, Et plures turbe nunc castris sunt et in urbe. Capitulum XXIV. De morte Friderici, ducis Austrie, et de morte abbatis Scedelicensis, et de reditu Lodowici Bawari de Ytalia. Annus Domini MCCCXXXus. Anno Domini MCCCXXXo infra octavas Epiphanie domini Fridericus dictus rex Romanorum, dux Austrie, qui propter imperium occasio et materia exstitit maxime discordie in omnibus partibus Alemanie, vexatus diversarum infirmitatum onere et precipue pediculorum horrenda multitudine, in castro suo, quod Gutenstein dicitur, in Austria moritur et in Morberch monasterio Carthusiensis ordinis, quod ipse fundaverat, sepelitur. Hic Fridericus fuit in Frankenfurd electus in regem Romanorum sub discordia, coronatus in Bunna, multa constituit prelia carens quasi frequenter victoria, faciensque periculosa in imperio scismata, de quibus omnibus plurima in precedentibus sunt conscripta. Rarus in populo cernitur, qui de huius obitu contristetur; / nimirum quia nec fratres sui uterini Albertus et Otto multum super mortuo dolent isto. Tres fratres suos Rudolfum, Leupoldum et Henricum breviter antea defunctos iste mortis solvens debitum est secutus. Reliquit post se suam coniugem, regis Arrogonie filiam, excecatam et nullum masculinum heredem. Fac hunc Christe ducem celestem prendere lucem, Indulge scelera sua, da tua gaudia vera, Vota tibi replico pie parce Ihesu Friderico. Quamvis dux et rex fuit ante, modo tamen est fex, Et caro, que grata fuerat, iacet incinerata. Spiritus eius ibi sit, ubi scis nomina scribi Horum sanctorum, quos ditant regna polorum. Eodem tempore Lodowicus Bawarus a multis imperator Romanorum appellatus de Ytalie et Lombardie partibus cum uxore sua filia comitis Savoye revertitur et in Bawarie civitate, que Monacum dicitur, pro tempore commoratur Hic Lodowicus, quod mortuus est Fridericus, Non modicum gaudet, tamen hoc non omnibus audet Plenius exprimere, quia vult modo solus habere Imperii culmen, erat ille sibi quasi fulmen Et trabs in visu, quoniam toto sibi nisu Ille resistebat, aptum cum tempus habebat. Inter eos scisma fecit regaleque crisma, Sed mortis morsus fert pacis federa prorsus. Mors abbatis. Eodem anno in die beati Mauri abbatis dominus Fridericus nacione Saxo, abbas in Scedelicz, Aule Regie visitator secundus, vir expertus febris quartane molestia gravatus mortis aculeo est extinctus. Ad huius sanctam unccionem extremam, cum frater Conradus, prior domus illius, primam tantummodo dixisset collectam, nemine meum suspicante adventum et presenciam et ego ipse nesciens ipsius tantam demenciam, inopinate noctis tempore superveni, sancteque unccionis implens officium in diluculo sequentis diei mortuum, die altera cunctis, qui aderant, dolentibus multisque, flentibus in capitulo anno sui regiminis decimo sepelivi. Huic Friderico pacis diti vel amico, Tu qui pax verax et evax exstas, sis ei fax. Fac pie rex, pia lex, sic quem terret sceleris fex, Quam tulit ut vixit, ibi non sit stix, ubi pix sit, Aut ubi nox atrox, sed mox ubi leta sonat vox. Non ubi trux, sed lux, quam tu das Christe potens dux. Isti domino Friderico successit in abbatis officium reverendus vir magister Vlricus, doctor decretorum nobilis de Babyanitz dictus, quondam multarum ecclesiarum canonicus, tunc monachus anno ingressionis sue ad ordinem Cisterciensem quarto presentibus sex abbatibus electus canonice in crastino Purificacionis beate Marie virginis in abbatem, qui invenit domum illam plus quam in tribus millibus marcis in debitis obligatam. De fundacione monialium domine regine. Eodem anno VIIo idus Junii in die magno venerabilis corporis Christi Elizabeth, Boemie et Polonie regina, cum devocione et sollempnitate congrua sex sanctimoniales ordinis fratrum Predicatorum de Olomucz adductas ad domum Johannis, Wissegradensis prepositi, in Vgest ante civitatem Minorem Prage sitam, in qua prius eiusdem ordinis sorores, que nunc sunt apud sanctum Laurencium, plus quam decem annis habitaverant, introduxit, ibique cenobium iterum fieri instituit, cui capellam sancti Michaelis prope Wissegradum suis cum proventibus applicavit. Porro eadem domina Elizabeth regina post trium tantundem mensium tempora tacta dolore intrinsecus et penitencia ducta de fundacione iam predicta, propositum et decretum sue voluntatis mutans, locum fundacionis eiusdem sanctimonialibus Cisterciensis ordinis in Aulam Regiam filiacionis gracia pertinendis liberaliter tradidit, ut inferius plenius apparebit. Eodem anno idibus Julii octava hora diei sol in tantum eclipsatur, ita quod de corpore eius tantum una parva extremitas ad modum lune trium noctium videbatur. Eodem anno siligo ubique periit, et de vino modicum cunctis crevit. Quomodo rex Vngarie vulneratur. Eodem anno Karulus, rex Vngarie, cum regina sua coniuge filia regis Cracouie
securus in suo sedens palacio inopinate a quodam superveniente Vngaro, eiusdem
regis latenter inimico, gravissime vulneratur, et regine volenti regem
protegere per illum tyrannum manus totaliter amputatur; siccarius ille mox
capitur et mactatur. Capitulum XXV. De morte Elizabeth regine et de absencia regis Boemie. Eodem anno quarto kalendas Octobris hoc est in die beati Wencezlai ducis et martyris circa horam completorii in Wyssegrado in domo prepositi serenissima ac inclita domina, domina Elizabeth, Boemie et Polonie regina ac Lucemburgensis comitissa, febribus ac morbo ptysico diucius fatigata etatis sue anno XXXIXo, regnorum vero anno XXo ecclesiasticis sacramentis devotissime premunita, atque digna penitencia prehabita ostensaque auctoritate papali cum bulla, quod a suo confessore absolvi deberet in fine a pena et a culpa, emigravit feliciter sibi, sed flebiliter aliis ex hac vita. O quantus luctus hominum tam presencium quam absencium! O quanta lamenta precipue de Aula Regia monachorum! Cor meum conturbatum est in me, sensus ebet hec recolligens, manus trepidat ista scribens, miratur oculus, quod non rubricatur calamus, eo quod virtus mea deficit et a centro cordis effluit sanguis meus. Cunctis communiter communis digne compassionis affertur materia, sed specialis specialiter opprimit Aulam Regiam pungentis aculei vis doloris. Aufertur pupille et orphane, domui Aule Regie patris proteccio, amor matris; cecidit, cecidit corona capitis tui, cecidit, inquam, consolacio tua, defensio tua, o Aula Regia miserabiliter derelicta! Sed quo cecidit? Ecce que stetit pro te omni tempore ante reges et presides, que quidem astitit ut Hester regina, dirigens provehensque tua negocia, cecidit tibi et cecidit ad te. Cecidit tibi, ita ut non adiciat, quod resurgat alia similis sibi. Cecidit ad te, ad tuum scilicet gremium mortis persequentis duris iaculis sauciata. Recipe, fove, protege o fida congregacio Aule Regie fidelissimam ad te cum fiducia fugientem, recipe cum gratitudine confidentem, fove indigentem, protege diligentem. Audi filia et vide, o tu tenera Aula Regia! aure percipe, corde geme, quia heu corruit mater tua. Occurre devocionibus, suscipe affeccionibus, subleva oracionibus eam, que in suis anxietatibus ad te fugit. Corpore quo nil carius aut vicinius in mundo habuit, te dotavit, confidens et sperans de te, ut eam, que in corpore habitavit, animam ut hospitam et peregrinam tu prosequi cum omni benivolencia tenearis cum grata vicissitudine et condigna. Auditu auris audivi te, quicunque es, qui excitas me non quidem dormientem, sed pocius gementem et flentem et dilectam, que abiit, ferventi spiritu prosequentem, diligentissimeque querentem; et si dixerit quis: nescio, quo dilecte dilecta anima abiit? Ignoro, si errore priori decepta forsitan devia quesivit. Igitur surgam et circumibo civitatem celestis et terrestris Iherusalem querens, quam diligit anima mea. Surgam, curram cum lumine fidei et amoris. Queram, ut inventam reconciliem sponso sponsam, regi reginam, factori facturam. Ut quid me plenam amaritudine ad profundiora suspiria quis audeat excitare? Adhereat lingwa mea faucibus meis, si non meminero tui mater mea et karissima soror mea. Unus quidem pater te et me genuit, te natura, me artificio et factura, uno certe tempore, uno anno. Mater mea, quia educasti me, exaltasti me; nec dereliquisti me in tempore tribulacionis mee sine adiutorio, quomodo tui unquam oblivisci potero in toto corde meo? Celum et terra transibunt, dileccio mea non transibit; flores filiorum meorum, qui fructus sunt honoris et honestatis, quos genui et obstetricante manu tua officiosissime enutrivi; odorem effundere non desinent super te oracionis continue et suavissime balsamum caritatis. Omnis plantacio, quam plantavit sedulitas huius mulieris fortissime in orto voluptatis huius Aule Regie, sue plantatrici sataget uberem fructum ferre, nec tantum tibi o regina, sed et sibi, cuius es filia, et fructui tuo fructum salutis proferet messis ista. Ubi corpus, ibi congregantur et aquile, sic ubi pater, ibi filii et filie. Vere pater, rex Wencezlae, sic placitum erat ante te. Filii tui sicut novelle olivarum in circuitu tumbe tue; hoc tu senex, iuvenis moribus et annis, Wencezlae pater pacis et patrie, rex inclite, fundator Aule Regie, adhuc dum in carne degeres, lucide previdisti, eo quod locum hunc habitacionis tue vehementis amoris incendio dilexisti. Tu basis huius ecclesie, in qua fundamentum stabile tuo tuorumque precioso corpore ponere adaptasti. Hec mutacio dextere excelsi; angor enim mesticie et doloris transiit in materiam leticie et honoris. Nimirum quoniam timentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Mortis enim rictus, quos vivos absorbuit, dat defunctos, et si dileximus vivos, diligimus et mortuos; mortui siquidem sunt carne, sed non nostro corde, mori poterant aliis, sed non nobis. Nobis utique vivunt, sub quorum umbra respiramus et adiutorio post se nobis relicto vivimus, subsistimus et altissimo militamus. Vivant et ipsi reges et regine cum sua hic sepulta progenie in aula celestis patrie per secula sine fine. Plangendus [sic] est nobis eciam metrice mors regine: Hic rogo, qui statis, hec tristia metra legatis: Annis millenis trecenis atque trecentis Lete, spero, redit huic, qui dedit, hincque recedit Spiritus Elizabet regine, sed caro tabet Nobilis hac fossa, sua sunt inibi simul ossa. Sceptrum regnorum tulit hec regina duorum, Ac marchonissa Lucelburg et comitissa. Tempus adest flendi, lugendi, triste loquendi Nobis hiis horis, dat mors prothema doloris, En iacet extincta coram nobis nece vincta, De qua femineum genus omne tenere tropheum Et titulum laudis potuit mota fece fraudis. Iubar preclarum, flos, forma, decus dominarum Hec fuit extrema regni regina Boema, Ultima scintilla gentis periisset in illa, Si sic transisset, quod fructum non peperisset De sexu duplici, per quem meruit benedici. Nec Deus hanc liquit, quia post se quinque reliquit Pignora natorum, qui captant culmen honorum Et duo defuncti, qui sunt hic de prope iuncti. Ut tu plus ores, sci quatuor esse sorores Cum gemino fratre positas hic regeque patre. Cor gemit, osque tremit, quando mors impia demit Istam matronam cuncto populoque patronam, Multam virtutem Deus huic dedit atque salutem. Non fuit elata, licet alto germine nata. Personas humiles, devotas et quasi viles, Despectas mundo dilexit corde iocundo. Hiis cum se iunxit, Deus ipsam rore perunxit. Cuncta sue vite consumpsit tempora rite: Aut legit aut orat, propriis manibusve laborat, Ornatum multum parat ad Domini quoque cultum. Hoc demonstrare valet hec domus atque probare, Hanc hec dilexit, protexit, ad altaque vexit, Altera fundatrix, plus matre datrix et amatrix. Ipsa loco patris hic prefuit et vice matris. Quis nunc hoc faciet, aut quis tutor modo fiet Isti pupille domui? confido, quod ille Hoc bene disponat, qui nonnisi que bona donat, Officium Marthe peragens pietatis in arte, Contemplando pie tulit ocia sepe Marie, Femineos mores et que spectant ad honores Legalis vite, consuevit habere perite. Ut verum tester: fuit hec par Judith et Hester, Pluribus in factis per eandem fortiter actis. Hec humilem mentem, stabilem, fidam, sapientem In se portavit, hoc in re sepe probavit, Quando claustrales fratres monachi, moniales Presentes fuerant, sibi gaudia plura ferebant Quam procerum turbe, qui congerebantur in urbe. Mens fuit huic talis, fore quod vellet monialis, Hoc perfecisset vivens, sibi si licuisset. Verbis, in victu, quantum potuit, vel amictu Se conformavit monachabus, quas adamavit. Et patrizabat in eo, clerum quod amabat. Huic do regine digne laudem, quia fine Laus canitur, cunctis patuit nobis ibi iunctis, Quod bene contrita, confessa cadit sua vita, Sub spe secura vitam celis habitura Articulos fidei tenuit pre luce diei Firmiter in morte. Celi pateant sibi porte, Omne, quod est triste, tollas ab ea pie Christe, Te precor egregia venie regina Maria, Isti regine prestes oleum medicine. Micius hanc unge, quam purgatam tibi iunge Wencezlae bone, martir pie duxque corone, Stirpe tua natam fac celis hanc sociatam. Mors rapit hanc mesta, cum plebs celebrat tua festa; Hoc precibus presta, cedant sua queque molesta, Sic quod letetur et tecum consocietur. Omnes vos clari sancti domino rogo cari, Detis solamen huic regine simul amen. Hec cum perlegeris, recolas, quod tu morieris. Regressus ad propositum. Descripcionem cronograficam exarare cupiens ad digressionem a proposito pertrahor animi per affectum. Dulce quidem est, et breve videtur amantibus, dicere aut scribere aliquid de dilectis. Hec itaque prefata regina omni laude digna, cuius in benediccione sit memoria, erga nos habitatores Aule Regie sua fide, karitate, gracia meruit et virtute, quod pro eius felicitate regem regum, dominum perpetue intercessionis precibus tenebimur exorare. Opera eius magnifica viriliter per eam acta, mentisque constancia, humilitas et sapiencia non paciuntur sub compendio enarrari. Qui vero eius conversacionis et vite insignia scire desiderat, in prima parte et secunda cronice querat, inveniet ibi, legat. De sepultura regine Boemie. Igitur prefata et Deo grata Elizabet, Boemie et Polonie regina, adhuc clara vigens racione testamentum suum racionabiliter statuit, cuius execucionem abbatibus Cisterciensis ordinis recommisit. Rege Johanne absente et in Chorintia tunc existente hec regina in Wissegrado moritur, que triduo per barones Prage ad ecclesias deportata, die quarta mortis sue in Aula Regia cum debita reverencia sepelitur. Septem hec regina cum rege Johanne marito suo liberos habuit, duobus scilicet Ottakaro et Elizabeth ante mortem matris Aule Regie sepultis, quinque alii scilicet Wencezlaus, Johannes, Margareta, Gutha et Anna adhuc vivunt, de quibus omnibus et de eo, quod notabile fuerit, flet descripcio locis suis. De absencia Johannis, regis Boemie. Anno isto toto Johannes, rex Boemie, de regno suo defuit et Franciam et Renum et fere tocius Alemanie partes pertransiens inter Lodowicum Bawarum ac alios principes, comites et nobiles multa brigosa negocia sagaciter et efficaciter expedivit. Iam enim volat proverbium: Sine rege Boemie nemo valet expedire finaliter suum factum. Quem vult, exaltat, quem non vult, ipse recalcat. Sic solet loca varia circuire, quod nullus nunciorum ipsum potest faciliter
invenire. Nuper, hoc est mense Septembris, idem rex peragratis superioribus
partibus Sueuie et Bawarie intravit Chorintiam, ubi Johanni, suo filio secundo
genito, Henrici, ducis Chorintie, filiam copulari matrimonialiter et prestari
sibi homagium a Chorintianis omnibus procuravit. Moratur ibidem civitate
Tridentina usque hodie Johannes rex Boemie et ad eum multi potentes confluunt
de partibus et civitatibus Lombardie. Quod Mediolanum, Brixia et Arecium se
regi huic subdiderint, refert fama. In tantum rex iste prosperatur, quod
vulgaris populus admiratur. Et quamdiu? Nescio; Deus scit. Ibidem in Tridentino
rex cognovit per nuncium et epistolam reginam suam coniugem esse mortuam et
sepultam. Quo audito, ut dicitur, rex turbatur et eius turbacio factis et
lugubribus vestibus demonstratur; viginti siquidem annis ipsi matrimonio ligati
fuerunt et tamen simul corporaliter paucissimo tempore commanserunt; ista in
Boemia, ille in sua, ut frequenter exstitit, comicia aut alias, ubi negocia
habuit pertractanda. Capitulum XXVI. De reconciliacione antipape et de aliis. Eodem anno perniciosum scisma, quod ortum fuit de duobus papis in ecclesia, ex divina providencia misericorditer conquievit; nam ille fictus antipapa, de quo superius mencio est facta, se videns per Lodowicum Bawarum, qui eum creaverat, fore penitus derelictum et a Romano populo reprobatum, domini Johannis pape humiliter quesivit graciam et invenit, prout generale capitulum universis abbatibus Cisterciensis ordinis plenius declaravit. Scribit enim sic: Ille callidus supplantator et calumpniator iniquus, qui non querit, quod flumen absorbeat, nisi Jordanis influat in os eius, escas concupiscens electas usque ad speciosissima ecclesie discerpenda calliditate nepharia, concussione terribili, manus extendere temerarias est molitus; errores et scismatas ac heresim, procellosa discrimina in ecclesia seminando, totisque ac continuis elaborans conatibus, ut inconsutilem Domini tunicam dividat et pacis testamentum, quod rex ipse pacificus condidit, subdola malignitate confringat. Sed eius fraudulentis conatibus divine respectus gracie sic obviare studuit hiis diebus, quod capitis et auctoris huiusmodi execrabilis nequicie animum nube erroris subductum, videlicet Petri de Corbario, qui suadente maligno sacrosancte Romane ecclesie presumpsit usurpare dampnabiliter principatum, sic suo lumine serenavit, quod errorem suum congrua detestans penitudine ad pedes sanctissimi patris nostri domini Johannis, summi pontificis, venire voluit et in plebis presencia errorem suum tam execrabilem corde contrito et humiliato lacrimabiliter condempnare curavit, de tam nefandis excessibus veniam humiliter postulando. Unde super eo, quod suam sanctam ecclesiam divina benignitas sic respexit, gloria in altissimis Deo, et spiritualis exultacionis gaudium inesse debet cunctis Christi fidelibus super terram. Eapropter generale capitulum cum alacritate spiritus gracias agens patri luminum super tam inenarrabili dono eius statuit et diffinivit, quod quam cicius ad monasteria ordinis huiusmodi noticia devenerit, Te Deum laudamus per ambitum altissime decantetur et missa de sancto Spiritu in singulis domibus ordinis sollempniter celebretur. Patet igitur, quod isto anno tam de ecclesia, quam de imperio Deus amputavit misericorditer duo capita monstruosa, que tamquam duo hircina cornua plurimos ventilabant et plurima corda fidelium conturbabant, hoc est Petrum et Fridericum, hunc ecclesie, illum imperii inimicum. Eodem anno monasterium Aule Regie subintravit possessiones hereditatum in
Chomarsan, in Wodochod et se de hospitali in Melnico, prout domina Elizabeth
regina adhuc vivens disposuerat, plenarie intromisit. Capitulum XXVII. Annus Domini MCCCXXXIus. De hiis, que egit Johannes, rex Boemie, in partibus Lombardie. Anno Domini MCCCXXXIo in nocte illa, que diem Nativitatis Christi sequitur, eclipsis lune post mediam noctem videtur, quam eclipsim multi venti et validi per tres menses precesserant et diebus pluribus sunt secuti. Eodem anno et tempore Johannes, rex Boemie, qui per nuncios premissos promiserat se velle festum Nativitatis Christi in Praga peragere, mutato proposito partes ingreditur Lombardie. Ingressus iste inopinabilis et res mirabilis stuporem et admiracionem inducit tam principibus quam gentibus universis. Hec res precipue Lodowico Bawaro displicet; factum enim hoc in suum preiudicium esse refert. Igitur Johannes rex exercitum fortem de Alemania congregavit, cum quo cooperante fama et fortuna Lombardie partem maximam sibi brevi sub tempore subiugavit. Hec sunt nomina principalium civitatum, que cum castellis et oppidis suis regi prestant homagium et faciunt iuramentum: Brixia, Pergamus, Cremona, Placencia, Cume, Parma, Regium, Modena, Lucka cum omnibus earum districtibus et castellis; item Mediolanum, Nauarria, Papia. Harum civitatum quedam pro tempore, alie perpetuo istius regis se dominio subdidere. Lucka et Brixia huic regi prestant subieccionis perpetue iuramentum. Cernens autem rex iste, quod arridente fortuna sors eum adiuvat, episcopos et clericos per Lodowicum Bawarum depulsos ad sedes revocat, legatum sedis apostolice prope Bononiam visitat, divinumque cultum in ecclesiis sub interdicto iacentibus fieri ordinat et procurat. In urbibus quoque singulis sibi subditis intendit civium concordiis revocans omnes, quantum valet, a discordiis veteratis. Omnibus enim precipit et inhibet, ne quis se Gwelfum aut Gibilinum nominet aut appellet. Hortatur quidem omnes rex iste, ut cives pari lege pariter Boemie sint sub rege. Efficitur rex Lombardis amabilis et gratus, et a pluribus predicatur iustus, diciturque beatus. Septem autem elapsis mensibus, quibus in Lombardie rex fuerat partibus, negociis tam Alemanie quam Francie ipsum multis urgentibus civitates Lombardicas filio suo primogenito Wencezlao, quem de Lucenburg pridem ad se vocaverat, recommittit et venire in Ratisponam previis nunciis se disponit. Ubi tam a me quam ab aliis negocia habentibus diucius cum tedio exspectatus duodecimo kalendas Augusti Ratisponam, ubi Lodowicum Bawarum reperit, est ingressus. Hii duo Lodowicus Bawarus et Johannes rex se in insula in medio Danubio sita ad secreta frequenter recipiunt colloquia, pertractantes mutuo cum secretissimis suis consiliariis XXII diebus secretissime sua facta. Ibi, quod inopinabile prius erat omnibus, in omnibus concordant, et inter heredes suos matrimonium debere fieri ordinant et comportant. Ibique eodem tempore per ipsos inter inferioris duces Bawarie, Henricum, Ottonem fratres et Henricum ipsorum patruum est divisio facta terre: Henricus senior Landshutam et Strubinnam optinuit, Otto Burghusam habuit, Heinricus iunior Cambiamque possedit. Igitur variis in Bawaria negociis expeditis rex in vigilia Assumpcionis Marie in Thust venit, ad suam, quam fecerat, vocacionem pluribus ibidem tam principibus quam baronibus congregatis. Ibi, ut vidi, negocia nova laborem et tedia parant regi. Cum vero rex ibidem, quantum licuit, facta regni Boemie ac principum ac octo ducum, qui aderant, disposuisset, et in Nurenberch ire ad Lodowici colloquium, ac abinde statim in Franciam procedere cogitasset et super hoc certos nuncios premisisset, ecce nuncios de Morauia venientes rex habuit et dicentes: Karulus, rex Vngarie, cum Ottone, duce Austrie, totam Morauiam incipit rapinis et incendiis occupare. Ex hiis suum rex mutat propositum et versus Pragam celerem sexto kalendas Septembris dirigit suum gressum. Inveniens autem rex cum Prage esset, fore mendacium, quod dictum fuerat de rege Vngarorum, missis nunciis sollempnibus ab eo petit mutuum parlamentum. Interea vero rex exercitum congregat, et ad bella, si necesse fuerit, se coaptat. Generalem steuram, que berna dicitur, rex ab omnibus recipit et super hoc exacciones claustralibus et civitatibus gravissimas imponit. Eodem anno VIo idus Aprilis Anna, octennis regis Johannis filia, de Praga versus Lucenburg deducitur et ibidem aliis regni heredibus sociatur. Qua recedente regnum stat confusibiliter sine domino, sine omni semine regio, sine regimine, sine rege; pax aliqualis, que est in regno, ascribitur soli Deo. Eodem anno in die Invencionis sancte crucis ex gelu et frigore omnes fere vinee periere. Adhuc Lodowicus Bawarus, licet per Johannem papam sit excommunicatus et ab omni honoris et dignitatis titulo degradatus et multis contra ipsum factis processibus innodatus, tamen se pro imperatore gerit, et ad se tam ecclesiasticos quam seculares principes et civitates imperii in Alemania minis et blandiciis plures trahit. Ex hoc errore ordo reipublice confunditur et magnum animarum periculum in pluribus generatur. Cunctis liquet, quod quivis quid facere desiderans circa id, quod diligit,
delectabilius operatur, si vero id, quod diligitur, subtrahitur, delectacio in
opere minoratur. Porro magnifica gesta dilectorum, quos virtus ipsorum michi et
aliis fecit amabiles, principaliter describere michi erat delectabile et in
scribendo facile laborare, quoniam tam michi quam aliis ea, que de ipsis
scripsi, eciam moribus quam virtutibus proficiendi exemplaria ministrabant. Ipsis
vero proch dolor ab oculis nostris ablatis morsu mortis langwescere incipit
stilus meus. Horum qui nunc sunt et quasi primo vivere et dominari incipiunt,
facta moresque, quia nescio, non describo; illorum vero illustrium principum et
piarum personarum, qui ex hoc seculo transierunt, preclara opera, que visu et
auditu veraciter cognoveram, ad edificacionem omnium scribebam. Nonne principum
piissimus Wencezlaus, rex Boemie, fundator Aule Regie, propter quem precipue
hec descripcio primo facta est, et latam virtutum et pietatis administravit
omnibus loquentibus et scribentibus materiam? Nonne et Henricus, Romanorum
imperator magnificus, gestabat pre omnibus honorem et gloriam? Horum duorum
nobilis propago et prosapia generosa, huius inquam Johannes rex filius, illius
Elizabeth regina filia nonne optinuerunt sibi nomen grande iuxta nomen
magnorum, qui sunt in terra? Horum gesta, que tempore meo sunt facta, plus ideo
michi cognita, curavi depingere non quidem aureis aut minii coloribus, sed
quasi cum carbonibus in albis pellibus atramenti nigro tractu. Si quid de
ceteris tam ecclesiasticis quam secularibus principibus seu prelatis scriptum
hic legitur, totum occasione illorum quatuor habetur. In istorum enim manibus
dependit hactenus monasterii Aule Regie promocio, pax et salus. Adhuc viventem
regem rege Deus et miserere mortuis illis tribus; miserere eciam nostri Domine,
miserere nostri, ut misericordiam tuam inveniamus in tempore opportuno. Capitulum XXVIII. Epistola de processibus et successibus regis Johannis. Venerabili in Christo patri domino Petro, abbati Aule Regie, Henricus incliti domini Johannis, regis Boemie, notarius paratum animum ad servicia et se totum. Paternitas vestra, cui libenter cum reverencia pareo, michi Prage ante domini regis exitum recommisit, quod vobis de processu et successu domini mei regis aliquid certitudinaliter de hiis, que viderem, deberem rescribere ac certo nuncio remandare. Cupiens itaque vestris iussionibus obedire et affeccionibus satisfacere, vobis scribo, quod dominus meus rex ab illo tempore, quo de Praga exiit, die decimo Wratislauiam pervenit, in qua civitate paucis sub diebus plus quam duodecim milia marcarum diversis extorsionum modis tam a christianis obtinuit quam iudeis. Hanc quidem pecuniam quasi totam stipendiariis deputavit. Congregata vero ibidem et alias magna bellatorum multitudine quatuor in Wratislauia acceptis machinis abinde versus Glogouiam direximus viam nostram. Hanc civitatem dominus rex obtinuit hereditarie et accepit homagium subieccionis perpetue ab eadem. Dux enim Bribko Glogoviensis, qui hoc anno mortuus est sine heredibus, dum viveret, subiecerat se domino regi accipiens ab eo civitatem eandem et terram suam in feodo. Ideo interveniente mortis articulo hec ad dominum regem iure pertinent devoluta. Ab hac civitate versus Pomeraniam cum septingentis viris galeatis dominus rex processit et civitatem Posnaniam vallavit cum suo exercitu et obsedit. Huius obsidionis die sexta intervenientibus nunciis inter dominum meum regem Boemie et Lotkutkonem, regem Cracouie, sunt per unius mensis spacium facte treuge, quibus factis mox dimissis omnibus tam machinis quam tentoriis ab obsidione eiusdem civitatis recessimus et dominus rex ad habendum mutuum colloquium cum Karulo, rege Vngarie, partes Morauie in terminis Vngarie visitavit. Idem enim rex Vngarie intendit socero suo Lotkutkoni, regi Cracouie, contra dominum meum regem auxilium modo ferre. Sed quia nescio, quid crastina pariat dies, vobis nolo scribere de futuris. Sed que videro, nullatenus vos celabo. Valete, pater dilecte, et orate pro me, ut revertar in Boemiam cum salute. Datum Brune in vigilia Symonis et Jude. Item epistola regis de eodem. Johannes, Dei gracia Boemie et Polonie rex ac Lucenburgensis comes, venerabili Johanni, episcopo Pragensi, principi suo dilecto, salutem cum plenitudine omnis boni. Illustri principi Ottoni, duci Austrie, qui iam Danubio transito cum suo exercitu prope Nuenburgam ad invadendum nostri regni terminos se hostiliter collocavit, nos de proteccione Dei altissimi et nostre iusticie meritis confisi pro defensione nostri regni eidem armata manu occurrere cupientes, te seriose requirimus et monemus, preces nostras denuo repetentes, quatenus omnibus tuis amicis, servitoribus et aliis hominibus armatis, equitibus, non habita consideracione ad equorum valorem, dummodo ipsi homines armati sint, quoscunque movere et habere poteris, congregatis, nobis venias in subsidium, ita quod sis apud nos iuxta La die sabbati nunc instante ad standum in campis, ad quos ibidem ipso die nos recipiemus, presencialiter constitutus, in hoc nobis tuam fidem, ut confidimus, ostensurus. Datum Costel in vigilia Omnium sanctorum hora matutina. Epistole consimiles a domino Johanne, rege Boemie, pluribus nobilibus, qui post recessum regis in suis domiciliis remanserant, insuper et civibus Pragensibus ac aliis multis civitatibus sunt transmisse, qui pariter litteris parendo regalibus ad expedicionem illam cum armorum decencia iam procedunt et plurimi processerunt. Maxima enim formido et opinio est de bello inter predictos principes affuturo. Refertur namque a pluribus, quod reges Vngarie et Cracouie confederati sint cum duce Austrie, et quod eum velint adversus regem Boemie cum suis hominibus adiuvare. Bonum finem aut concordiam de tam periculoso negocio cottidie turbatis et suspensis animis exspectamus; Deus auctor pacis et amator tribuat nobis pacem. Item epistola de eodem. Reverendo in Christo patri, domino Petro, abbati Aule Regie, Henricus,
incliti domini Johannis, regis Boemie, notarius, ad servicium sese totum. Magna
magnus dominus contra opinionem multorum hominum dignatus est ostendere
miracula et opera magnifica circa dominum meum regem ab illa hora, qua a me
vobis mea fuit ultimo epistola destinata. Quoniam quod diu conceptum iniquitas
parturivit consilium, evidentibus indiciis prodigit nunc ad lucem. Vestra novit
paternitas et vobis ad memoriam revoco, quod hoc anno, cum essemus in Bawaria,
simul audivimus ambo et vidimus manifeste, quod iste Lodwicus Bawarus, qui sibi
imperii usurpat titulum, coram pluribus, quos convocaverat, principibus
proposuit querulose, quod Johannes, rex Boemie, in preiudicium suum et imperii
intraverit terminos Lambordie, ibique sibi attrahat plurima loca et iura, que
non ad se dinoscuntur, sed ad imperium pertinere, et super hoc principum et
aliorum nobilium consilium requisivit. De illo plurimi taliter consulebant: Ex
quo, inquiunt, regem Boemie delectat sibi usurpare, que vestra sunt, indebite
ultra montes, hic citra, que sua sunt, vobis subicere modo consimili poteritis
pleno iure. Propter ista idem Lodwicus cum Ottone, duce Austrie, qui eciam
predicto concilio in Nurinberch interfuit, taliter ordinavit, quod ipse
Karulum, regem Vngarie, et Lotkotkonem, regem Cracouie, ad hoc deberet
inducere, ut ipsi una secum deberent Johannem, regem Boemie, potenter et
hostiliter infestare. Et ut hec omnia Otto, dux Austrie, ardencius procuraret,
ipsum vicarium imperii Lodowicus fieri ordinavit, licet hoc postea negocium per
regem Boemie fuerit impeditum. Prefatus itaque Otto, dux Austrie, concitavit
reges Vngarie scilicet et Cracouie adversus regem Boemie ita, quod cum maxima
multitudine tam ex Australibus quam Vngaris, quam aliis nacionibus congregata
contra regnum Boemie facere querit mala. Fama omnium istud famat, quod de
Vngaris sint quinquaginta milia pugnatorum, de quibus tria milia cum quingentis
habent capita galeis cooperta. Australium vero mille cum octingentis galeas
habent in capitibus; viginti vero milia instrumentis bellicis diversimode ad
prelium sunt parata. Hunc magnum adunavit exercitum tempus longum. Dominus vero
noster, rex Boemie, brevi hoc sub tempore mille quingentos iam congregavit
viros galeatos cum viginti milibus ad pugnandum optime preparatis, cum quibus
iam iacemus et iam per duas septimanas iacuimus ante civitatem La in
campestribus, congressum cum hostibus cottidie exspectantes. Et scire vos
cupio, quod barones regni Boemie assistunt fideliter in omnibus regi nostro.
Quidam eciam nobiles de Austria nobiscum sunt in turba. Sed ecce cum aliqui de
nostris a tam copiosa adversariorum multitudine perterriti regi dicerent, ut
retrocederet et municionibus se aptaret, eo quod tante multitudini paucitas hec
resistere non valeret, et rex, quid ageret, ignoraret, misit Deus terrorem suum
super adversarios nostros et dissipavit eos sic, quod cum tumultu et
dissensionis strepitu sunt ab invicem separati, Vngari Vngariam, Australes
Austriam repetentes. Quamvis autem maxima, ut dictum est, multitudo hostium
fuerit, nunquam tamen pernoctare duabus noctibus in nostris terminis ausa fuit.
Ideo maiora sibi ipsis quam nostris hii hostes gravamina intulerunt. Videns
autem dominus noster rex hostium fugam et manifestam Dei virtutem, plus est
animo confortatus. Contra Australes aliquos per ducem Ottonem citra Danubium
causa exercendi prelii derelictos nobiles Boemie ordinat et Morauos, qui
pugnent cottidie contra illos. Igitur dominus rex nunc in Brunnam revertitur et
in Boemiam, ut puto, breviter revertetur. Ista, que vidi, domine vobis scripsi
et cum venero, plura vobis referam viva voce. Valete in Domino. Datum in La in
crastino beate Katherine, videlicet statim post recessum Australium et
Vngarorum. Capitulum XXIX. De itinere regis Boemie in Franciam. Et factum est, postquam dispersa Australium et Vngarorum fureat multitudo, [quod] Johannes, rex Boemie, hinc inde in terminis Morauie pro defensione exercitu disposito et locato Pragam venit cum paucis in die beati Nycolai pontificis et confessoris, ubi innumera a toto populo exacta pecunia magna dat promittitque nobilibus stipendia, ut in eius absencia contra Australes et Vngaros gerant bella. Hiis dispositis die octavo, hoc est in die beate Lucie, tempore nocturno nemine conscio cum decem tantum viris Praga rex secrecius exivit et illo die in Toplensi monasterio, sequenti vero die in Bawarie oppido, quod Nova civitas dicitur, pernoctavit. Tantum autem rex iste exultavit ad currendam istam viam, quod paucissimam habere sequentem poterat comitivam. Quibusdam vero sibi in via occurrentibus casualiter et de ipsius festino progressu mirantibus et interrogantibus rex sic dixit: Ideo festino, quia in vigilia Christi Parisius in Francia esse volo. Miratur omnis etas, quod tam longas frequenter solet facere rex dietas. In via cernitur non ut equitans, sed pocius quasi volans: Hunc si sic equitantem cerneres, plus eum esse famulum, quam dominum iudicares. De eventibus temporis. Hoc anno in die beati Andree hora tercia sol in parte aliqua eclipsim patitur et post quindenam in plenilunio luna similiter post noctem mediam eciam eclipsatur, sed tamen ab ea lux totaliter non aufertur. Hiemps huius anni calida et ventosa, in qua usque ad epiphaniam Domini rustici in agris cottidie cum aratris laborabant. Status regni Boemie absente rege et presente non est taliter regulatus, quod in eo perfecte sit ordo pacis et iusticie confirmatus; deest enim rex a regno sui pariter et heredes; et exulant iusticia et pax pariter nunc cum illis. Veterum cronicarum referunt historie, quod ad regendam terram Boemie quidam rusticus Primisl nomine assumptus sit ab aratro pro primo principe et pro duce. Si nos ad illa preterita comparare volumus presentis statum temporis, fere respondent ultima primis. Nunc enim per Vlricum, virum industrium, qui vulgariter Phluc, vel literaliter aratrum dicitur, prout in signo sui clypei ostenditur, tota Boemia regitur. Quid aliud quam presens tempus esse simile preteritis perhibetur? Quis autem dubitat in primo tempore statum Boemie satis inordinatum fuisse, cum constet, tunc primitus in ea iusticie legalis ordinem incepisse. Ad evidenciam huius rei facit hoc fortasse, quod sicut Lubossa terre domina incognitum sibi virum ad eius connubium legitur invitasse, sic omnes cognovimus, Elizabeth virginem, regis Wencezlai filiam, regni et heredem, sibi alienigenam pro maritali consorcio copulasse. Horum temporibus, ut evidenter cernimus, defecit tantum regni Boemie status et publice rei est ordo adeo immutatus, quod necesse est, quando voluerit Deus, quod fiat quasi totus a principio innovatus. Putas videbo? Putas durabo? Committam hoc domino Deo meo. Credo videre bona Domini in terra vivencium, quia hic non habemus in terra moriencium fixum locum. Labilis, instabilis status est mundi, quia vilis, Nec locus est pacis, quia vivitur hic in opacis, Et velud errore. Quapropter quod sub honore Semper vivamus, celi patriam siciamus. Pax ibi secura, nil ibi nisi gaudia pura. Hec nobis presta pie Christe, repelleque mesta. Capitulum XXX. De bellis inter Boemos et Australes. Annus Domini MCCCXXXIIus. Anno Domini MCCCXXXIIo propter Johannis regis de regno absenciam et ob illam, que contra Australes et Vngaros habetur, discordiam, magna commocio turbat Boemiam et Morauiam fere totam. Surgit gens contra gentem, miles contra militem, nobilis contra nobilem, Boemus contra Vngarum et Australem tumultuat, nec ex hoc terrarum istarum incole pacem habent. Auditur frequenter in terminis provinciarum conflictus et famoso preconio dicitur: Iste victor exstitit, iste victus. Hiis diebus Henricus de Lypa in La civitate fuit capitaneus, qui post multa gravamina illata strenue Australibus ab eisdem cum Johanne fratre suo et cum pluribus viris nobilibus per Australes capitur, ubi Benesius de Wartinberch, baro potens, occiditur et in Gredicensi monasterio mense Marcio sepelitur. Pro predictorum captivorum liberacione regem oportuit Boemie multa Australibus dare et municiones aliquas resignare. Demum de huiusmodi bellis ex utraque parte magnates affecti tedio, quidam regni Boemie nobiles super hoc Johannis regis consensu habito Wiennam ad Albertum et Ottonem, Austrie duces, venerunt et inter Johannem regem et Elizabeth virginem, Friderici regis et ducis Austrie filiam, matrimonialem copulam verbaliter comportarunt, si tamen hoc contractu sedes apostolica dispensaret. Nam eadem puella cum Elizabeth, priori Boemie regina mortua, in tercia consangwinitatis linea est coniuncta. Et si hec bella sedavit pulchra puella, Cum desponsata regi fuit et sociata, Dulcia per verba, sed adhuc latet angwis in herba. Festum Martini, quo debebant fore bini Insimul in lecto, cuncto dubioque reiecto Est iam transactum, sed adhuc nil audio factum. Omnis terra sciet, hec quando copula fiet. Porro prefati duces Austrie abusi hiis tractatibus non fuerunt, quoniam La, Eginburg et Witra cum pluribus aliis oppidis et municionibus rehabuerunt, quibus longo tempore caruerunt. De discordia ducum Bawarie. Eodem tempore post festum Pasche Lodowicus Bawarus, a vulgo cesar dictus,
odio habens Henricum, ducem Bawariae, propter socerum suum Johannem, regem
Boemie, adversus ipsum Ottonem fratrem et Henricum patruum duces duos concitat,
hos ab illo separat et inter eos discordiam et bellum parat. Hiis duobus Ottoni
et Henrico ducibus auxilium prebuit et cum eis Strubingam cum nongentis
galeatis mensibus duobus obsedit. Quod audiens Johannes, rex Boemie, cupiens
generum suum ab huiusmodi obsidionibus et impugnacionibus liberare, cum
Baldwino, suo patruo, Treuerensi archiepiscopo, in Nurenberch de Reno venit et
Lodowicum cum genero et generum cum fratre et patruo concordavit. Ibique
Lodowicus cum Johanne, rege Boemie, Treuerensi archiepiscopo presente amicicias
renovat et filium suum filie regis Boemie per verba matrimonialiter copulat et
desponsat; ibi quoque Lodowico promisit Johannes, rex Boemie, quod pro
reconciliacione eciam pro ipso apud dominum apostolicum Johannem velit
fideliter in persona propria laborare. Capitulum XXXI. De adventu regis in Pragam. Johannes vero rex de Nurenberch recedens filia sua, Margareta ducissa, in
Landeshut visitata cum Alberto et Ottone, ducibus Austrie, amicabilia colloquia
habuit in Patavia. Quibus actis gressus in Boemiam dirigit et in vigilia
Nativitatis beate Virginis Pragam venit. Huius adventus nulli exstitit
pacificus, sed propter novas exaccionum invenciones conturbatus est populus
universus. Monasterio Aule Regie omnes possessiones circa Landesperch violenter
multis dolentibus nobilibus abstulit et eas Henrico de Redenyn, viro reprobo,
commendavit. Cogitur conventus Aule Regie gemere et egere, eo quod gratis
passus est talia a rege, a quo solacia merito debuerat reportare. Diebus vero
octo tantumdem rex iste Prage mansit et die nono in Franciam cum festinacione
ad militare exercicium, quod vulgo dicitur torneamentum, Parisius in die beati
Remigii celebrandum procedit. Causa autem predicti torneamenti et festive congregacionis
magnorum principum et multorum exstitit, quia rex Francie Philippus suum filium
Johannem primogenitum, cui hoc anno in die beati Sixti Guta, filia regis
Boemie, nupta fuit, cingi balteo militari voluit et ob hoc festum celebre
factum fuit. Iam prefata Guta, Boemie Johannis regis filia secundogenita, satis
mirabilia habuit vite sue fata. Primo quidem adhuc tenera Lokodkonis, regis
Cracouie, filio, post hoc Friderici marchionis Misnensis unigenito, in cuius
fere per annum mansit domo, tamen virgo, demum comitis Barrensis nato, tandem
Lodowici Bawari primogenito, post hoc Ottoni, duci Austrie, suo consangwineo,
fuerat diverso tempore non sine causis racionabilibus desponsata. Sed aliter,
ut cernitur, divina disposuit gracia, cum sit modo magni regis filio
matrimonialiter et corporaliter copulata Francieque regina. Capitulum XXXII. Qualiter Johannes, rex Boemie, papam visitavit. Peracto festo cum genero et cum filia Parisius celeriter Johannes, rex Boemie, in Auiniona, Johannem papam personaliter visitat et ibi, ut creditur, nova parat. Super hiis michi missa fuit epistola talis: Dilectissimo patri et reverendo domino, domino Petro, abbati in Aula Regia, frater Henricus dictus scriptor, suus filius, obedienciam et reverenciam filialem. Paternitati vestre pateat in hoc scripto, quod gloriosus princeps dominus Johannes, rex Boemie, in vigilia beati Martini in Auinionam veniens a domino nostro sanctissimo Johanne papa et ab universis cardinalibus reverentissime est susceptus. Cardinales plurimi ipsi ad quinque leucas occurrerunt et ipsum in Auinionam cum tripudio adduxerunt. Mansit in curia diebus XV, infra quem terminum cum domino papa fere omnia sua negocia pro suo libitu expedivit. Quibus expeditis in vigilia beate Katherine se disposuit ad recessum. Manendo vero ibi expendit in curia X milia florenorum; quem recedentem cardinales ad unam leucam de curia cum sollempnitate maxima deduxerunt. Ivi autem ego cum eo per duos dies per castra et villas, ubi michi rex plurima loquebatur. Et misit me rex in maximis et occultissimis negociis ad Constantiensem et Tridentinum episcopos et ad ducem Chorinthie et ad quosdam alios principes, in qua legacione me oportet celeriter laborare. Paterne vestre supplicans pietati, quatenus michi non indignemini super eo, quod moram tantam feci in curia et quod nunc istis legacionibus regalibus me subieci, quia hec, scit Deus, facio propter bonum. Novella vero refero, quod dominus rex Boemie pro concordia inter dominum papam et Bawarum laboravit, sed hoc non ex toto negocium consummavit. Preterea dominus papa de contrahendis matrimoniis inter regem Boemie et filiam ducis Austrie, insuper inter filium Bawari et filiam regis Boemie, ut dicitur, dispensabit. Sciatis eciam, quod rex Boemie recedens de Auiniona se ad hoc disposuit, quod statim ipse velit Lombardie partes intrare cum exercitu et suum filium Wencezlaum in angustiis positum visitare. Pater celestis vos valere et bene vivere faciat bone pater. Me vestrum filium habere velitis in vestris oracionibus non exclusum. Datum Auinione die tercio post festum beate Katherine. De victoria Karoli, iuvenis regis Boemie. Eodem anno circa festum beati Andree Wencezlaus cognominatus Karulus,
Johannis regis Boemie filius primogenitus, in civitatibus Lombardie pro
capitaneo a patre positus de suis hostibus, videlicet Cane et suis complicibus,
bello campestri gloriosissime triumphavit, plurimos occidit et plurimos
captivavit, quemadmodum michi dixerunt, qui hiis bellis interfuerunt et suis
oculis conspexerunt. Multa hii de magnanimitate istius iuvenis referunt, quia
ipse nequaquam hiis preliis abesse voluit, sed adesse. Cinctus ibidem inter
acies balteo militari pugnat animo non pueri sed virili. De duobus dextrariis
deiectus fit aliquantulum in brachio vulneratus; vicit ipse, campos optinuit,
partem hostium occidit et pars fugit. Sed antequam rumor de hac victoria filii
ad patrem veniret, pater exercitum de diversis Gallie et Alemanie partibus iam
congregaverat, cum quo paratus fuerat in Lombardia filium visitare. In vigilia
vero Nativitatis Christi idem Johannes, rex Boemie, de Parisius a rege Francie,
ad quem de Auiniona recedens venerat, exiit et recessit mox ad filium
processurus. Istis omnibus frater Nycolaus, filius meus dilectus, interfuit et
michi per ordinem enarravit. Capitulum XXXIII. De morte Lokutconis, regis Polonie, et aliis. Annus Domini MCCCXXXIIIus. Anno Domini MCCCXXXIIIo mense Marcio Martis bellandi more non infimus imitator dominus Lokutco, rex Polonie et Cracouie inveteratus dierum multorum, viam carnis subiit universe. De gestis et preliis huius principis plurima sunt notata superius locis suis. Huic in regno successit Jaromir, filius eius, qui filiam regis Litthuanorum pagani duxit matrimonialiter pro uxore. Hanc idem vir eius fidem instruxit et ipsam baptizari et christianam fieri ordinavit. Post mortem vero dicti regis filius potenter regnare incipit et ad hoc ipsi gracia sedis apostolice et Johannis pape, nec non amicicia Karuli, regis Vngarie, aminiculum magnum facit. Iste enim rex iuvenis paterna sequens vestigia tributum prius negatum sedi apostolice, denarium scilicet sancti Petri, libens solvit et rex Vngarie ipsius sororem in legitimam coniugem sibi iunxit. Eodem anno in die beati Gregorii Johannes, rex Boemie, hereditatem nostram circa Landisperh sitam nobis restituit, quam prius circa festum beati Michaelis nobis auferri violenter precepit; castrum namque in Landisperh manu tenuimus cum expensis gravibus, licet omnibus circumiacentibus hereditatibus careremus. Eodem anno pridie idus Maii hora vespertina eclipsis solis est facta, quam
maxima siccitas et estivalium segetum sterilitas nec non vini defectibilitas
est secuta. Capitulum XXXIV. De gestis Johannis, regis Boemie, in Lombardia cum aliis. Eodem anno fere toto Johannes, rex Boemie, cum filio suo Wencezlao primogenito in partibus mansit Lombordie, ubi cum legato sedis apostolice, qui moratur Bononie, contra Canes, Veronenses et contra quosdam Gebelinos prelia multa constituit et in pluribus victor fuit. Nullus plene de Lombordia veniens narrare sufficit, quanta mirabilia Johannes, rex Boemie, ibi facit. Barones vero regni Boemie propter diutinam regis ipsorum absenciam contrahunt sibi ampliorem in diviciis et in viris potenciam, usurpantes sibi omnia, scilicet municiones et castra. Nec est iam exceptis paucis civitatibus municio aliqua aut castrum in regno Boemie, quam aut quod Johannes, rex Boemie, in sua habeat potestate. Omnia enim hec sunt per hunc regem aut obligata nomine pignoris aut distracta; preterea propter absenciam regis pax in regno deficit et vis legis. Absque suo rege regnum stat uti sine lege Et velud acephalum; sic viget omne malum. Regnum Romanum stat adhuc cum lite prophanum, Exstat in vanum; quid consilium sibi sanum Dictat Lodwici, cum magni sint inimici Papa pater noster et Bawarus? Hoc quoque nos ter- Ret turbatque nimis, quod in hiis discordia primis Durat personis; ex divis nos cito donis Hoc fore, Lodwicus cum pape fiet amicus. Hoc cito fac Criste, depellas omne, quod triste. Eodem anno mense Septembri cum magnis laboribus et sumptibus est aqueductus in plumbeis canalibus in Aula Regia consummatus; aqua vero adducta a tribus fontibus congregata usque ad lavatorium, ubi egreditur, in ambitu habet a primo fonte in longitudine duo millia et sexcentas ulnas mensure Pragensis. De plumbo ducenti centenarii, de stanno vero decem in hoc opere sunt impensi. Summa impense pecunie ad hoc opus centum sexaginta sexagene grossorum Pragensium denariorum et viginti sexagene pro lavatorio sunt impense auxiliante Deo, qui est in secula benedictus. Amen. Explicit secunda pars cronice Aule Regie, que finitur in anno Domini
Millesimo CCCo tricesimo tercio et in se continet gesta decem [et
septem] annorum. LIBER TERTIUS. Incipit prologus tercie partis chronice Aule Regie. Divine virtutis opitulamine, non mearum virium fortitudine suffultus, duabus Aule Regie cronice partibus iam completis, terciam partem huius operis aggredior, tempora et varios eventus temporum descripturus, non securus tamen, si die crastina sum victurus. Hoc tibi committo Domine, quia in manibus tuis tempora mea et tu terminum posuisti, quem preterire non poterunt omnes creature. Si tu vitam et graciam dederis, quecunque hic et alias michi visa et audita et comperta fuerint, et nota fieri permiseris, ut in operibus tuis magnificeris, sicut me instruxeris, ita scribam. Tibi vero soli ad gloriam, legentibus quoque et audientibus ad doctrinam; quidquid enim in toto orbe terrarum fit, hoc totum providencia tua regulat et disponit. Ideo ex hiis, que fiunt perspicua, ingenia te timere, te diligere et ad te conscendere magis possunt. Igitur de rege Boemie novo novam cronographiam incipiam petens a te, qui rex regum et Dominus dominancium es, quatenus manum et mentem et vitam meam dirigas et michi te ipsum finaliter tribuas pro mercede. Explicit prologus, incipiunt capitula: I. De reditu Karoli, heredis regni Boemie. II. De obitu domini Henrici, Olomucensis episcopi, et de eleccione domini Johannis, Wissegradensis prepositi, et de adventu regine Blance. III. De contencione religiosorum et clericorum. IV. De sterilitate et diversis eventibus in partibus Gallicanis. V. De colloquio domini Baldewini, archiepiscopi Treuerensis, et domini Petri abbatis. VI. De morte Ottonis, ducis Bauarie, et temporis mutacione et obitu domini Vlrici. VII. De quadam domini Johannis pape XXII collacione, de questione visionis divine, que missa fuit de curia Romana domino Petro abbati et de obitu eiusdem pape. VIII. De eleccione Benedicti pape et versus de paupertate Christi. IX. De matrimonio Ottonis, ducis Austrie, et Anne, filie regis Boemie, [anno Domini MCCCXXXVo]. X. De secundo matrimonio regis Johannis Boemie et ipsius actis aliis, et de morte Henrici, Carinthiani ducis, et regine de Grecz. XI. Qualiter Johannes, rex Boemie, alienavit regnum Polonie. XII. De adventu nove regine Boemie et de expedicione Johannis regis contra Austriam cum aliis. XIII. De preliis domini Johannis regis et aliis. XIV. Qualiter Johannes, rex Boemie, Prussiam secunda vice iverit et de pluribus aliis. Annus Domini Millesimus trecentesimus XXXVIus. XV. De quodam eventu edificatorio, qui accidit Prage in ecclesia beati
Andree apostoli. Capitulum I. De reditu Karoli, heredis regni Boemie. Annus Domini MCCCXXXIIIus. Anno Dominice incarnacionis MCCCXXXIIIo, tercio kalendas Novembris, hoc est in previgilia Omnium sanctorum, Karolus, qui et Wenceslaus, Johannis, regis Boemie, primogenitus et heres regni legittimus, occurrentibus et gaudentibus omnibus etatis sue anno decimo septimo per monasterium Aule Regie pertransiens et sepulcrum matris visitans Pragam regni metropolim cum copiosa nobilium multitudine est ingressus. Iste quidem heres Prage natus, in castro Burglino annis septem educatus, puer septennis de regno Boemie ad Karolum, regem Francie, ipsius affinem, deducitur, per quem ipsius nomen Wenceslaus, quod in baptismate receperat, mutatur et in confirmacionis sacramento ad similitudinem regis Francie Karolus nuncupatur. Cur autem heres iste tanto tempore, videlicet decem annis, extra regnum suum manserit, ista, ut communiter (dicitur), causa fuit. Timuit quidem Johannes rex, ipsius genitor, ne ipsum nobiles raperent iuvenem et in suum preiudicium facerent sibi regem; puto tamen, quod propter hoc iuvenis bone indolis iste Deo disponente missus fuit in Franciam, ut ibi sapienciam et vitam habere disceret ordinatam; hoc enim in eo nunc experimento cognoscimus, qui ipsum secundum sue etatis modulum satis industrium cernimus et bonis moribus adornatum. Quadruplex ipse scit lingwagium, Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum; in hiis lingwis scit scribere, legere et intelligere, et se optime potest expedire. Hic itaque adolescens inclitus ad suum regnum hereditarium, quod successione stirpis materne suum est proprium, cum regressus fuisset, ipsum regnum confusum et divisum reperit nimis et a debito regimine desolatum. Nec fuit aliquod regni castrum, quod non esset per Johannem regem, istius patrem, alicui nobili obligatum; sed et civitates, ville et villicaciones et silve fere omnes erant tunc obligacionis aut commissionis titulo inbrigate. Mansit autem Prage in Maiori civitate in domo matris sue fere duobus mensibus, dehinc ad castrum Pragense se transtulit, in quo usque hodie cum sua curia est moratus. Incepit mox inibi ruinosa edificia regalia, que prius ante annos triginta igne concremata fuerant et desolata iacuerant, reedificare et instruere et sarta tecta, prout de regibus Israhel legitur, efficaciter et cum ingenioso studio instaurare; et non tantum hic, verum eciam in Grecz et alibi ex eius ordinacione idem fit. Heres quippe est, et pro hereditatis sue profectibus intendere incipit iste iuvenis, quantum potest; mandante vero ipsius patre Johanne, rege Boemie, collecta regia, que berna dicitur, generaliter per regnum recipitur, per quam aliqua pars regni, que obligata nobilibus fuerat, per hunc iuvenem liberatur. Burglinum et Cubitum castra obligata ad se trahens liberat; Grecz, Mutam cum aliis civitatibus pluribus per barones regni tam in Boemia, quam in Morauia occupatas subici sibi parat. Pater vero istius iuvenis, quia sibi nomen et titulum regis obtinere voluit et appellari antiquus rex noluit, marchionatum Morauie filio contulit et ipsum marchionem nominari precepit ab omnibus et mandavit, et deinceps vocari marchio Morauie hic iuvenis sic incepit. Karolus ut carus sit cunctis menteque gnarus, Ad bona quod crescat, quod cum virtute senescat, Quod valeat regere bene regnum, iura fovere Et pacem facere, cunctos hostes removere, O Deus, hoc presta, fac sic, quod et eius honesta Fama sit et vita magna virtute polita. Predictus itaque Karolus marchio omni, quo potest, nititur studio, ut pax in suo habeatur dominio, nunc quidem Boemie nunc Morauie, nunc Polonie civitates et oppida visitat et statum in eis pro viribus in melius ordinat et reformat. Nichilominus ipse peccunias, ubicunque valet, congregat, ut pro se habeat et maxime ut patri suo, qui pluribus propter bella cottidiana indigit, partem maiorem transmittat. Pater namque ipsius Johannes, rex Boemie, anno et tempore superius in secunda parte notato mox ut egressus de Lombardie partibus cum filio suo Karolo fuerat, ducem Brabancie pro ducatu in Lymburk cum copioso exercitu invadit hostiliter et inpugnat. Inter hos Philippus, rex Francie, ut mediator se interposuit et treugas pro tempore ordinavit. Hoc anno mense Maio dominus Vlricus, abbas in Sedlicz, apoplexia in latere
sinistro percussus cedit de regimine, cui dominus Ortwinus cellerarius succedit
in officio abbacie. Hoc tempore anno eodem mense Octobris propter magna debita
prius contracta, scilicet quinque milia marcarum, Sedlicensis conventus per
diversa ordinis monasteria est dispersus. Capitulum II. De obitu Henrici, Olomucensis episcopi, et de eleccione domini Johannis, Wissegradensis prepositi, et de adventu regine Blancze. Annus Domini MCCCXXXIVus. Anno Domini MCCCXXXIVo, sexto kalendas Januarii, id est in die beati Johannis ewangeliste, dominus Hinco, Dei et apostolice sedis gracia Olomucensis episcopus, vir nobilis genere dictus de Duba, Prage moritur et in Pragensi maiori ecclesia sepelitur. Hic quia frequentes infirmitates habuit, in Morauia propter inconsuetum aerem manere timuit, ideo in Boemia frequencius habitavit. Post hunc dominus Johannes, Wissegradensis prepositus, regni Boemie cancellarius, incliti domini Wenceslai, regis Boemie et Polonie, fundatoris Aule Regie naturalis filius, canonice in ecclesia Olomucenci eligitur et a domino Mathia, Maguntino archiepiscopo, confirmatur. Pro eleccione huiusmodi et promocione sui awunculi Karolus, marchio Morauie, laboravit cum Nicolao, duce Oppauie, bona fide. Hic electus et confirmatus eodem anno in quatuor temporibus, quibus Caritas Dei canitur, in Wissegradensi ecclesia in dyaconum ordinatur; fuerat namque prius in Romana curia per Johannem papam XXII in subdyaconum ordinatus, in cuius pape conspectu idem electus graciam invenit, quod inter alia beneficia papalia satis enituit, quia eidem ecclesiam in Malina circa Kutnam ad Scedlicense pertinentem monasterium auctoritate sedis apostolice in commenda ipse Johannes apostolicus recommisit, quam ecclesiam idem electus usque hodie tenet et possidet racione commende, eleccione sua in Olomucensi ecclesia non obstante. Hoc anno pridie idus Junii die dominico, tempore vespertino domina Blanka, coniux Karoli, heredis regis Boemie, marchionis Morauie, veniens de Francia a clero quam ab universo populo Prage gloriose et magnifice est suscepta, cuius habitacio pro tempore fuit in Pragensi castro. Hec iam predicta domina Blanka ante annos decem puella decens prefato Karolo copulata, nunc quidem in Luczeburk, nunc vero in Francia in domo materna permansit usque ad hec tempora iam pretacta. Est autem hec domina Blanka moderni regis Francie Philippi germana; ex duabus autem matribus ipse rex Philippus et Blanka geniti, sed ambo ex uno patre, scilicet Karulo, procreati, qui Karolus pater eorum, scilicet Philippi et Blance, germanus uterinus legittimus exstitit Philippi, quondam regis magni. Hic est ille Philippus potentissimus, cuius tres filii reges Francie, ut supra tactum est, mortui sunt sine heredibus masculinis. Et exinde ad prefatum Philippum tanquam ad propinquiorem de regia prosapia exortum regnum est Francie devolutum. Huius itaque Philippi, regis Francie, germana in Boemiam est adducta, ut cum Karolo, suo sponso, regnet et imperet suo tempore ut regina. Specie quidem et pulchritudine sua in oculis omnium hec placuit et spero, quod virtutibus plus placebit; habitum muliebrem secundum sue gentis conswetudinem secum attulit et apparatum secundum dignitatis sue statum, quem domus regia exigit, non modicum apportavit. Magno habemus pro gravamine, quod ipsa solum loquitur in sermone Gallico; hunc ipse maritus intelligit et diligit, quia secum in Francia diu mansit. Gaudet autem sponsus super sponsam et Prage festivitatem in deliciis et leticiis diebus pluribus facit magnam. O Deus, eterne rex, et tu Christe superne Nunc super hos cerne, facias ipsisque paterne. Horum protector, dux, custos, estoque rector, Ut te rectore pariter sic stent in honore, Quod pacem terre possint et commoda ferre, Nam nimis est stratum regnum nunc et reprobatum. Familia vero fere tota, que de Francia et de Luczelburgensi comicia cum
eadem Blanka in Boemiam venerat, lapso uno mense cum expensis duorum milium
sexagenarum in die beate Margarete ad terras suas remittitur et familia alia de
Boemia per nobiles terre eidem domine applicatur. Ut autem hominibus benignius
possit convivere, lingwam Teutunicam incipit discere et plus in ea solet se
quam in ligwaio Boemico exercere; nam in omnibus civitatibus fere regni et
coram rege communior est usus ligwe Teutunice quam Boemice ista vice. Capitulum III. De contencione religiosorum et clericorum. Eodem anno res quedam, que prius velut prophetizata auditores sepe terruit, Prage in scandalum multorum me tunc presente, vidente et dolente contigit et evenit. Nam in vigilia beati Jacobi apostoli, que tunc erat die dominico, omnes unanimiter plebani et rectores ecclesiarum parochialium convocatis omnibus suis plebezanis, ut ad ecclesiam sancte Marie in Lacu et sancti Nycolai in Foro pullorum convenirent in unum, ipsi adversus Predicatores, Minores et Augustinenses ceperunt litteras papales, quas in Romana curia clerus obtinuerat, de quarta porcione per Bonifacium papam ordinata, populo publice ostendere, et quod ipsi fratres de ordine mendicancium sepe super hoc per iudices a sede apostolica datos ammoniti ipsis nollent acquiescere, sed pocius resisterent contumaciter et proterve. Ideoque illi sacerdotes, qui ad hoc deputati fuerant, altis vocibus ceperunt extinctis luminibus, pulsatis campanis eosdem fratres mendicantes auctoritate sedis apostolice excommunicare, acerrime mandantes omnibus, ut tales ipsi debeant in omnibus sub excommunicacionis sentencia evitare; e contra ipsi fratres mendicantes, quia istud negocium esse venturum ipsis presciverant, se occultis armis, amicis et multitudine muniverant et venientes plures ipsorum ad ecclesias, in quibus excommunicabantur, cum impetu concurrerunt, altisonis in audiencia universi populi vocibus clamantes et dicentes: O vos miseri, non sacerdotes, sed sacrilegi homines, animarum occisores, hominum deceptores, quid facitis? cur contra nos vestras sentencias promulgatis? Vos ipsi estis excommunicati, adulteri, lusores, ebriosi, omnibus criminibus irretiti, nos iusti, vos inusti, nos lumen portamus omnibus, vos in tenebris ambulatis, duces ceci in foveam simplices seducendo. Et quidam ex ipsis mendicantibus audacter per medium populi accurrebant, ut illos, qui sentencias proferebant, raperent et lederent et ab eis auferrent litteras, quas legebant. Ex huiusmodi convicio iniquo se hii religiosi et clerici confundebant; mutuo fit tumultus magnus in populo, partim religiosos, partim clericos verbis et verberibus adiuvando. Quidam percuciunt pungno impie, alii tulerunt lapides, ut iacerent in eos, alii cultellos evaginant, alii cum gladiis et fustibus occurrunt tanquam ad latrones. Cerneres hic beginas aliquas et beghardos et cives adiuvare fratres, illic vero confortant clericos femine seculares. Hic revelantur ex multis cordibus cogitaciones, hic frater truditur, alter percutitur, alius vulneratur; illic clericus trahitur, leditur et alter sagwine rubricatur. Tumultuat iuvenis contra senem, surgit gens contra gentem, et tantum fit cunctis scandalum, quod secundum evangelium videtur esse inicium hoc malorum. Multi visi sunt karacterem tegere in capite et exire de templo, ut se absconderent a calore tante furie, et ne cum protomartyre Stephano lapidibus obruerentur inviti. Non enim celos apertos videbant, nam oculos suos statuerunt declinare in terram multo amplius, ut conservarent capita, quam viderent ad celos. Tandem post moram longi certaminis hii et illi, scilicet religiosi et clerici et populi universi, mente confusi, pre admiracione stupidi ad sua loca redeunt singuli; ubi duo vel tres congregati fuerunt, nil locuntur aliud, nisi de cleri prelio, quod viderunt. Surgunt denique singulis diebus dominicis fratres contra clericos, clerici contra fratres excommunicacionis sentencias proferentes. Fratres quidam quandam appellacionem allegant, quam in principio apposuerant, cui clerici deferre recusant. Tres ordines predicti se in hoc facto iuvant et clero pariter sic resistunt et dicunt: Papalis illa constitucio nostros ordines in Boemia non tangit, eo quod non sit idem fructus nec usus funeralium in regno Boemio, qui habetur in partibus Lombardie. Duravit usque ad festum beati Nycolai hec contencio mutua, sed tunc interveniente arbitrio hec causa ad sedem apostolicam est relata. Interim dicti fratres dampnum et ignominiam in civitatibus singulis, oppidis et villis passi sunt, nam ipsis tam verbis, quam elemosinis communicare plurimi noluerunt. Rem non dico bonam talem fore, quando coronam Abscondit clerus, nec amor poterit fore verus Illorum fratrum, si qui vestigia patrum Nolunt sancta sequi, sed sicut equi minus equi Vadunt elati, qui sunt ad bella parati Verbis et factis, que temporibus retroactis Non sunt audita. Magis hoc valet, ut redimita Et pia sit vita cuiusvis, qui cenobita Et servus Cristi fore vult, quia pax erit isti. Capitulum IV. De sterilitate et diversis eventibus in partibus Gallicanis. Eodem anno mense Maio gelu intolerabile vineas omnes in partibus Almanie Tantum destruxit, quod post vindemia luxit. In Burgundia vero et in Francia et Campania, ubi tempore vindemie pertransivi, non tantum dampnum factum fuisse conspexi. Aliam autem plagam Deus hoc anno eisdem terris intulit, quia mortalitatis pestilencia plurimos homines tunc percussit. Parysius namque infra tres menses estivales in hospitali regis, quod ante monasterium beate virginis in kathedrali ecclesia situm est, quod dolenter refero, sedecim milia hominum sunt mortua et in cimiterio innocentum sepulta, me etenim in ipso hospitali existente et compassivo animo contuente. Tot sunt in brevi mortui, quod vix erant tot, qui hos tollerent et ad tumulum deportarent. Verum tamen in Francia et Parysius vidi plura, in quibus delectata est anima mea; vidi ibi coronam spineam, famosissimas reliquias in capella regia conservatas, vidi Parysius maximam huius mundi sapienciam, regis Philippi et Johannnis sui filii potenciam, regine antique et iuvenis domine Gute decenciam, vidi principum et militum reverenciam, familie ordinate frequenciam, iusticiam populi, pacem regni; sanctum quoque Dionysium visitavi, de puteo in crypta sub choro posito in amore Dei et beati Dionysii bibi, et cum aqua hac locum magni doloris mei, quem in femore habui, linivi et mox sanatus fui. O felix terra, cui pax est nullaque guerra, Est tibi Francia summa potencia, copia rerum, Non violencia, sed sapiencia, paxque dierum. Dicque Boemia mesta prohemia, dic michi de te, Que tua gloria, que tua gaudia? Vivere lete Nescis, nam te prelia pluraque tedia ledunt. A te gracia, grata solacia, cuncta recedunt, En, tua tempora sunt modo pessima, quidque futurum Nescio, sed scio, quod populo [modo] vivere durum. Eodem anno in Burgundia iuxta Divionem in castro, quo sanctus Bernhardus natus est, vidi quoddam miraculum, quod non est silencio contegendum. Ad cameram quippe lapideam rector castri, vir reverendus introduxit me, et vidi in loco nativitatis beati Bernhardi novum altare de marmore, et ante altare lampadem ardentem pendere, triaque magna vasa plena vino in camera eadem iacere. Premissa oracione ante altare incepi rectorem castri interrogare, cur in tam sancto loco permitteret vinum iacere, qui respondens, propter miraculum, inquit, magnum domine hoc facio et ait: Fateor quidem, quod nunquam ab antiquis temporibus vinum in hac camera iacuit propter reverenciam eiusdem altaris veteris, quod primitus istac stetit; ego vero improvide plus meam utilitatem quam loci sanctitatem desiderans altare ante annos sex vetus fregi, vinum huc imposui, sed ecce non fructum sed periculum reportavi; nullum enim vas hic positum vinum suum servare valuit, sed quasi per cribrum vinum effluens ad aridam se effudit. Isto viso miraculo ante annos tres istud altare, quod cernitis, reformavi et demum examinavi, si altari facto vasa fluerent sicut prius, sed nequaquam hoc factum est, nam usque hodie omne vinum huc impositum, si vile fuerit, emendatur, et bonum in melius commutatur et sine fluxibus integre reservatur. Ex hiis potavi vasis et magnificavi Mente Deum celi, qui sic per signa fideli Bernhardo facit laudem; prius ipse reiecit Ex vasis potum, quem nunc servant sibi totum. In eodem processu ex devocionis spiritu in Clara Valle quasi ad atrium celi perveni, ubi clara et magnalia Dei opera conspexi, ex quibus divine pietatis habundanciam effusam largius intellexi; vidi sanctorum Bernhardi, Malachie episcopi et sex martyrum tumbas sub tribus altaribus de prope constitutas; vidi sanctorum Bernhardi et Malachie capita et eximias inestimabiles reliquias; vidi sancti Bernhardi locum habitacionis et mortis; vidi lapidem lavacri colore sui corporis totaliter figuratum; vidi ibi trium cardinalium et quadraginta quinque episcoporum et archiepiscoporum sepulcra, qui fere omnes sancti Bernhardi filii monachi fuerant et professi; vidi lectum eius et lecti ipsius humilem apparatum; vidi, ubi pater et mater et fratres ipsius et primi monachi, viri perfectissimi, in domino requiescunt; vidi locum, ubi scripta fuit nymbre epistola sine imbre; vidi et alia plurima, in quibus delectabatur anima et spiritus delectabatur. Fiant novissima mea horum similia. Hoc fac domine de tua gracia et propter beati Bernhardi et aliorum sanctorum ibidem requiescencium merita, cum sit tua bonitas infinita. Amen. Est Clare vallis locus inclitus, est quasi callis Ad celos ducens; pre cunctis est quasi lucens Sol radiis plenus, ut flos sic floret amenus. O quot flos flores hic edidit, o quot odores Per mundum sparsit, en qualiter ardet et arsit Fax tam preclara, nam gens est iam puto rara, Hanc que non noscat, aut non ab ea bona poscat. Illi Bernhardus, ut flagrantissima nardus Prefuit in primis, ditans hanc rebus opimis, Semina virtutis tibi iactans, inde salutis Excrevit fructus, pellens per gaudia luctus. Capitulum V. De colloquio domini Baldewini, archiepiscopi Treuerensis, et domini Petri abbatis. Eodem anno mense Octobris ad reverendissimum dominum Baldewinum, Treuerensem archiepiscopum, veni in Treuerim, qui ex sua benignitate, non ex mea dignitate legaliter ut prius cognitum me suscipiens plurima mecum conferens inter cetera ita dicens: Scio, inquit, quod multi me de hoc iudicant, quod Treuerensem, Maguntinensem et Spirensem manu teneo ecclesias et rego ipsas. Sed michi pro minimo est, si ab humano iudicer die, nam qui me iudicat, Dominus est. Porro dominus papa, quem [quasi] pro Deo in terris colimus, me iudicat et tamen intencionem et excusacionem meam audire dissimulat. Deus autem noster, qui in celis est, scit et intelligit interiora desideria et propositum cordis mei; ipse scit, quod non ex ambicione, sed intencione pura est de dictis ecclesiis michi cura. Nimia namque fierent in hiis partibus disturbia, si non tegeret et regeret dictas ecclesias manus mea. Super hiis audivi multa testimonia et vidi, quod ubique fuit tranquillitas et pax multa. Multum in multis Maguntinam ecclesiam possessionibus ampliavit et in centum milibus librarum Hallensium ipsam a creditoribus solvendo debita liberavit. Dixit quoque michi: Ecce patruus meus dominus Johannes, rex Boemie, suscepit a duce Brabancie centum quinquaginta milia regalium aureorum denariorum pro eo, quod ipsum pro ducatu in Lymburk nec per se, nec per heredes suos debet deinceps impetere, sed ab omni debeat penitus cessare accione. Hanc quidem pecuniam suscepit, nec ad solucionem debitorum suffecit, sed subito ut fumus nebule evanescit. Eundem regem in illis partibus omnibus non desii querere, sed eum ut circumvolantem cum paucis undique nullatenus potui invenire; audivi tamen ibidem a sapientibus, quod ipsis non placet huius regis tam frequens circumagitacio et discursus. Hastiludia et exercicia militaria ubique querit, expensas maximas gerit et nomen sibi, quod sit miles strenuissimus acquisivit. Utinam hanc nostri Boemi attenderent strenuitatem et audaciam, qui non cessant cottidie committere spolium et rapinam; profugis namque et impiis terra Boemie nunc plena est; vidimus quosdam ex illis catervatim patenter et potenter incedere, alios latenter rapere, sua expensis fortalicia replere, nec curant regis imperio obedire. Est malus nunc status, multum foret ille beatus Vir, qui fornace deberet vivere pace. Pauper quid faciet, quando spolium sibi fiet? Rusticus in rure, cum sint magne sibi cure, Mendicans ibit et mendicando peribit. Immo si cives res perdunt aut homo dives, Fiunt mendici, cum res rapiunt inimici. Da pacem Domine, nostre sucurre ruine. Capitulum VI. De morte Ottonis, ducis Bauarie, et temporis mutacione et obitu domini Vlrici. Eodem anno mense Decembri Otto iunior, dux Bauarie, sine heredibus in Monaco moritur, in Lanczhut monasterio monialium in sepulcro patrum suorum sepelitur, et sic ad ducem seniorem Henricum tocius ducatus dominium applicatur. Sic rota fortune variatur in ordine lune. Eodem anno siccitas in estate et caliditas nimia, sed post hoc in hyeme nix maxima cum intenso frigore est secuta. Tempus mutatur, Deus hinc minime variatur. Dux unus moritur, cito dux alius reperitur. Eodem anno de ecclesia Erbipolensi et de pluribus episcopatibus aliis provisioni sedis apostolice reservatis Ludwicus Bauarus episcopos papales violenter eiecit et pro sua voluntate ibidem episcopos per potenciam ordinavit. Sepius hoc fecit: hos elevat hosque reiecit. Eodem anno Johannes, rex Boemie, domino Altisydorensi episcopo cardinali preposituram Wissegradensem, que annexam sibi habet regni cancellariam, contulit, in qua dominum Johannem, Olomucensem episcopum, qui prius eandem preposituram habuit, procuratorem suum constituit et ei ipsam sub condicionibus recommisit. Tali vero collacioni et procuracioni Bertoldus, Henrici filius de Lippa, fortissime contradicit, ostendens regales patentes litteras se habere, quod ipse et non alius preposituram dicte ecclesie debeat possidere. Sic stat lis dura pro tali prepositura. Eodem anno idus Decembris obiit venerabilis dominus Vlricus de Babyanicz, doctor decretorum, primum quidem multarum ecclesiarum canonicus, Pragensis ecclesie scolasticus et administrator eiusdem episcopatus, dehinc monachus et abbas in Zedlicz factus, tercio vero anno abbatie apoplexia percussus post annum plage sue resignavit regimen abbacie. Qui crebrescente infirmitate viribus destitutus, motu et gressu privatus a famulis portabatur in sede tam diu, quod est mortuus et iuxta alios abbates in capitulo tumulatus. Sub ipsius regimine multis debitis et defectibus gravatum est monasterium Czedlicense. Illa quidem debita fere ad sex millia marcarum, ut dicitur, se extenderunt. Te peto sincere Deus Vlrici miserere, Eius et esto pia protectrix virgo Maria. Capitulum VII. De quadam collacione Johannis pape, de questione divine visionis, que missa fuit de curia Romana domino Petro abbati et de obitu eiusdem pape. Venerande pater hec dicta sunt et facta per dominum nostrum papam in octava beati Johannis ewangeliste die tercia Januarii in publico consistorio assistente ultra modum communi populo, in quo interfui, et hec sunt verba pape mentaliter per me intellecta, quantum capere omni diligencia apposita potui. Lectis enim et recitatis auctoritatibus, quibus probatur animas sanctorum videre Deum, quia in illis consistoriis pre ceteris opposite auctoritates fuerant lecte et recitate, papa locutus est sub ista verborum forma: Vos videtis, quot et quales auctoritates sunt recitate in materia ista et ad partem affirmativam et ad partem negativam simul cum suis racionibus; unde mirari non debetis, si ista questio est mota. Videtis enim, quod Augustinus movet eam, Gregorius movet eam et Jeronimus et Bernhardus et multi alii doctores. Sed aliqui moderni doctores habent quosdam suos libros compositos a quibusdam aliis doctoribus, et illos habent pro ewangeliis, pro epistolis, pro sanctis doctoribus, et quidquid dicitur extra illos libros, totum est inane et vanum et maledictum. Et hoc est, quia non habent ewangelia nec curant habere, nec eciam student in eis. Ego autem quia sic fuit continue locutus in numero singulari ut notavi multum, postquam fui in isto statu, occupavi me in isto studio libenter originalium et maxime Augustini et Bernhardi et eciam aliorum iuxta posse. Et libenter fui eos secutus et recitavi dicta eorum et ideo videtur michi, quod qui vult bene investigare veritatem istius questionis, quod habet eam convenire in scriptura sacra et dictis sanctorum et non per viam dyalecticam. Et adiecit: Ego sum vicarius Jesu Christi, quamvis indignus, et ideo non sum dignus positus ad inpungnandum fidem, immo ad defendendum et roborandum pro viribus, et teste Deo, qui omnia novit, quod libencius video et audio partem affirmativam et raciones ad illam, quam oppositam. Et dicebat: Quare nollem ego, quod pater meus et mater mea et consagwinei mei viderent Deum? Nonne essem ego amens, nonne multum invidus? Dixit eciam consequenter: Et qui vult bene discutere questionem istam, tria habet considerare: primum est, quibus est promissum premium, quia non videtur promissum nisi supposito; et ad hec fecit multas raciones, quia dicit Dominus in ewangelio: Vos qui reliquistis omnia et cetera, hoc autem verbum non fuit dictum anime, nec corpori, sed supposito, ergo et cetera. Et iterum: Quia vos sedebitis super sedes etc., anima non sedebit, sed suppositum, ergo et cetera. Iterum: Quia sitivi et esurivi et infirmus fui et dedistis michi et cetera. Constat autem, quod anima non propinat huiusmodi, ergo et cetera. Iterum quando debet dari visio clara, que non stat cum spe, quam spem dicit esse nunc in animabus separatis, nam sperant iudicium et resurreccionem. Iterum debent exaltari, quia humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in die novissimo, exaltari autem non compatitur secum perfectam et claram Dei visionem et similia, que melius ipsi cognoscetis. Iterum: Ad quid fieret iudicium? nam verba Christi videretur inania, cum diceret: Ite maledicti in ignem eternum, venite benedicti et cetera; nam responderent sancti, quid datis nobis domine verba sunt pape vos nichil datis nobis nisi illud, quod habebamus, de vestro nobis non additis, totum possidebamus. Deberent boni et hoc idem mali. Quibus dictis et multis aliis, que non faciunt necessitatem scribendi, fecit unam revocacionem sub ista forma: Ego non credidi nec credo dixisse unquam aliquid contra fidem, et si aliquis sine discrecione personarum, qui velit michi dicere, quod per me sit dictum aliquid preter fidem vel contra fidem sive mulier sive puer, libenter audiam et discuciam et deliberabo cum fratribus et prelatis et paratus sum revocare et ex nunc revoco et habeo pro non dicto et de hoc peto fieri publicum instrumentum, ad Deum sitis et recessit. Nolo tamen vos ignorare Domine, quod Dominus pridie ante mortem suam sic fuit in presencia omnium cardinalium publice protestatus, dixit, expresse se credere, quod anime purgate separate a corporibus sunt in celo, celorum regno et paradiso et cum Christo et consorcio celorum aggregate et vident Deum et divinam essenciam facie ad faciem clare, in quantum status et condicio compatitur anime separate et cetera, prout alias plenius vobis mittam. Vera magistrorum cunctorum dicta sacrorum: Celis gaudere, sanctas animasque videre Divinum vultum dicunt, cupiuntque sepultum Corpus ut hiis detur, per dotes glorificetur. Fine Deus faciet hoc, duplaque gloria fiet Corporis ac anime, prope sunt cause quia prime. De obitu domini Johannis pape vicesimi secundi et cetera. Eodem anno pridie Nonas Decembris in festo beate Barbare virginis, quod in dominica, qua cantatur Populus Syon, evenerit, secundum ewangelium dicte eiusdem dominice "Facta sunt signa in sole et luna et stellis", hoc est in vicario Christi et in ecclesia et christianis. Nam dominus Johannes papa vicesimus secundus mortuus est Auinione et ibidem sepultus. Sedit autem annis fere decem et novem. Plura autem sunt facta per hunc papam, de quibus aliqua in precedentibus sunt conscripta. Papa stupor mundi non cavit, quin furibundi Mortis eum morsus morderent, nunc scio prorsus, Quod mors non curat aliquem, sed lex sua durat Omnibus equalis. Non est vivens homo talis, Quem mors non tanget, et quem non passio franget, Et veniet dubia. Quare te virgo Maria Posco pia mente, me non sine morte repente Ex hinc transire nec me permitte perire. Sed sis salvatrix mea semper et auxiliatrix. Causam virgo [cape], qui mortuus est tibi pape; Fac, sic ut hec recta, quod sint sua crimina tecta. Servo servorum det Christus regna polorum. Capitulum VIII. De eleccione Benedicti pape. Venerabili in Christo patri domino Petro, abbati monasterii Aule Regie, in Boemia frater Durandus de Firmitate, procurator Cisterciensis ordinis generalis in curia Romana, cum dileccione et reverencia devotum animum in omnibus complacendi. Hoc anno, quando simul eramus in Cistercio tempore generalis capituli, inter cetera, que michi commisistis negocia, petivistis, ut vobis aliqua scriberem nova, que relatu essent digna. Et ecce novum fecit Dominus super terram, quod ubique, ut autumo, iam insonuit auribus et letificavit corda omnium, quod vobis non transscriberem, eo quod rumor iam precessit epistolam, sed ut vestro desiderio satisfaciam, que vidi, patefacere dileccio me compellit. Sciat itaque vestra sinceritas, quod felicis recordacionis domino Johanne papa vicesimo secundo mortuo die undecimo mortis sue, id est in vigilia beati Thome apostoli, dominus Jacobus, presbyter cardinalis episcopus dictus Albus vulgariter tituli sancte Prisce, qui ab infancia sua in nostro ordine Cisterciensi abbacia Frigido fonte educatus abbas fuerat et monachus, magister sacre theologie effectus, in omni suo statu semper laudabiliter conversatus, famosus ex virtutibus et graciis divinitus sibi datis, in summum pontificem Romanum et apostolicum in caput ecclesie, Christi vicarium ab omnibus, scilicet viginti quatuor cardinalibus canonice per modum scrutinii et concorditer est electus, qui mutato secundum sortem nomine Benedictus duodecimus est nunc dictus. De hac eleccione gratuita quamvis gaudeat et digne letari debeat universalis ecclesia, tamen vos cum omnibus personis Cisterciensis ordinis speciali tripudio debetis in domino cum graciarum accionibus gratulari. Ipsum namque, quem in gradu humiliori ordo noster pium habuit promotorem, modo ut dictat racio, habebit graciosissimum amatorem. Incepit enim mox in principio, quando nomen hoc Benedictus obtinuit, ostendere, quod ordinem diligeret, ita dicens: Hoc nomen Benedictus libenter accipio, quia sub regula Benedicti in ordine Cisterciensi ab infancia mea vixi. Eleccioni vero ipsius, cui omnes cernui consenciebant, ipse solus per longam moram noluit consentire. Tandem vero victus omnium instancia invitus consenciens ita dixit: Domine Deus, quis similis tui, suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus et solium teneat, domini enim sunt cardines terre et ecce cardinales tui hic; et quid faciam? Fiat voluntas tua. Et adiecit: Quis sum ego? Non sum, inquit, principis filius, nec de nobili prosapia genitus, sed sum de humilibus et pauperibus parentibus, me iudice alter esset dignior ista sede. Infudit autem devocionem non modicam in corda audiencium sermo iste et quanto humiliabat se spiritu et in ore devocio, tanto magis coram Deo et hominibus crevit dignitas, quam renuit celsitudo. Nec mora, statim quasi de mane, id est tercia die eleccionis sue, iste dominus vinee, scilicet ecclesie sancte, in ipsa vinea per se incipiens operari, vocavit quidem primo omnes cardinales ad occultum consistorium, in quo omnes hortabatur, ut secum in hac vinea domini Sabaoth, quam Dei plantavit dextera, fideliter, ut fructum multum faciat, laborarent. Demum addidit: Thesaurum ecclesie temporalem minorem, quam putavimus, invenimus, de quo ex nunc pro reparacione sanctorum Petri et Pauli apostolorum et beati Johannis in Laterano ecclesiarum Rome centum millia florenorum deputamus. Vobis quoque cardinalibus, ut nobiscum amplius vacare possitis universalis ecclesie profectibus, inter vos dividenda centum milia florenorum similiter assignamus. Pluribus igitur tunc utilibus negociis propositis, die quarta secundum fecit consistorium semipublicum; in hoc enim tantum archiepiscopi, episcopi et prelati et quatuor ordinum mendicancium, ut puta Predicatorum, Minorum, Augustinensium et Carmelitarum, erant summi et generales magistri et prelati. Hiis omnibus cum papa elegantissime pro profectu tocius ecclesie locutus fuisset, generalis minister fratrum Minorum in medio pro suo et aliis mendicancium ordinibus locuturus surrexit et in audiencia pape et omnium ita dixit: Quatuor sunt minima terre (Proverb. XXX). Hoc verbum applicuit satis magistraliter ad dictos quatuor ordines mendicantes, qualiter essent minimi racione paupertatis et humilitatis et tamen magnus Dominus eos mirabiliter ampliasset et in ecclesia dilatasset de elemosina devotorum. Et tandem addidit: Pater sancte decretalis illa Bonifaciana super cathedram et cetera multum gravat nostros ordines, quia quartam instanter a nobis exigunt clerici seculares. Petimus igitur, ut ipsam aut revocacionis aut pie interpretacionis remedio dignemini mitigare; alias nostri nimium gravabuntur. Cumque dominus generalis suam sentenciam complevisset, dominus papa mox pertinenter respondit verba prophete Zacharie secundo ita dicens: Ostendit michi Dominus quatuor fabros et dixi, quid isti veniunt facere, qui ait dicens, hec sunt quatuor cornua, que ventilaverunt Judeam per singulos viros, et nemo illorum levavit caput suum. Et tunc verba ista prophetica applicuit ad quatuor ordines memoratos explanans, qualiter iidem ordines fabricarent supra dorsum peccatorum, peccata et hereses exstirpando et quasi cornua contra inimicos ecclesie erigendo; Judeam, id est cenfitentes et incipientes dirigendo; Jerusalem, hoc est proficientes et pacem sectantes confortando; Israel, id est perfectos diligendo, insuper et quasi quibusdam cornibus, disputacionum argumentis, quasdam questiones supervacuas, scilicet de Christi paupertate et de divina visione animarum sanctarum in patria et consimiles ventilando, quas vento similes iudicavit. Asseruit enim tales questiones dudum per sanctorum orthodoxorum patrum sentencias definitas et nichil fere aliud senciendum, nisi quod tenet sancte Romane ecclesie vera fides. Volumus igitur, inquit papa, quod ulterius ab huiusmodi questionibus, que plus scandalum generant quam doctrinam, cessetis et in antea eas minime ventiletis, sed state in fide vera, viriliter agite, omnia vestra in caritate fiant. Porro de quarta proposicione papa dictis fratribus sic respondit: Constitucionem Bonifacianam de quarta et aliis articulis in ea contentis ex maturo utique consilio et racionis libramine editam revocari aut interpretari per nos non convenit ista vice, sed successu temporis, quid expediens fuerit pro vobis et pro secularibus clericis, qui similiter filii nostri sunt, proinde faciemus. Tercium consistorium papa habuit publicum, in quo plurima bona dixit, et diversas constituciones laudabiles edidit, quarum aliquas vobis scribam et breviter dico vobis, quod omnes, qui in curia sunt, dant huic pape testimonium bonum et gloriam et honorem. Valete in Christo et orate pro me et pro fratre meo Johanne a vite Firmitatense, qui hoc anno in capitulo generali pro vobis fecit, quidquid potuit et faciet in futuro. Datum Avinione in crastino Epiphanie Domini, pontificatus domini Benedicti pape duodecimi anno primo, consecracionis vero eius die secundo. Item de eodem. Reverencie vestre pater et domine dilecte ego Johannes, notarius procuratoris ordinis Cisterciensis, significo vobis nova curie: Quod sanctissimus pater papa Benedictus summus pontifex a Deo laudabiliter, pie et utiliter iam se habuit in primo suo consistorio, quod fuit in crastino Thome apostoli, sicut totus mundus de eius promocione digne debet gaudere. Ideo non piguit me vobis plura scribere pre gaudio singulari. In dicto itaque consistorio fecit unam collacionem cardinalibus habens pro themate: De stercore erigens pauperem, recognoscens se de humili et paupere natum progenie et ideo suam eleccionem precipue a Deo et deinde a cardinalibus pie et religiose motis ad eum et sine quorumcunque regum vel principum instigacionibus vel precibus processisse; propter quod rogavit et monuit cardinales, ut ipsi, quia pacem habere vellet in tota ecclesia, solliciti essent et intenti omni sollicitudine, quomodo ipse cum eorum consilio de pace huiusmodi ordinaret, quia nunquam intenderet gwerram aliquam habere, nisi cum ad hoc extrema necessitas secundum iusticie tramitem provocaret. Item mandavit, ut nullus cardinalium amodo haberet reditus aliquarum abbaciarum vel prioratuum, neque munuscula a quocunque reciperet, sed reditibus suorum beneficiorum et obvencionum camere contentus existerent; et quicunque esset inter eos egens, quod illius egestatem suppleret, unde pro iocundo suo principio ipsis cardinalibus ad consolacionem deputaret iam centum milia florenorum. Item vult, quod, quia invenit in camera pape multas peticiones ante multa tempora signatas et ideo non traditas personis illis, quibus debebantur, ut estimavit, quia manus cubiculariorum, qui tradere debuerant, auro non ungebantur, quod amodo nullus cubiculariorum, hostiariorum vel aliorum quorumcunque pecuniam a quocunque recipiat, sed quilibet de suo stipendio sit contentus. Item vult habere tres marschalcos, quorum quilibet regat suum officium per sex menses, qui nullum precium sangwinis, scilicet a meretricibus, recipiat, nec aliquem iniuriose molestet. Quibus sex mensibus elapsis faciat racionem de sua amministracione et cum hoc stabit iuri per certos dies cuicunque querulanti de ipso. Item vult et statuit, quod omnes prelati et episcopi usque nunc constituti in curia preter illos, qui habent officia, vadant ad suas ecclesias, donec, si et quando eos necessarios habuerit, per ipsum vocentur. Item vult, quod quilibet clericus moriens aput Romanam curiam et eciam laycus possit de suis bonis quibuscunque pro salute sua libere ordinare. Multa eciam alia bona salubria, que iam in memoria non habeo, ordinavit. Postea die sequenti, scilicet feria sexta ante festum Nativitatis Christi, habuit consistorium publicum, ubi presentibus religiosis omnibus et multis prelatis et clericis secularibus reprehendit illos aspere, qui opinionem de visione beatorum cum quadam parcialitate tenebant in suis predicacionibus, precipiens eis, quod amodo antiquam et piam opinionem et non scandalosam et impiam predicarent, deinde eciam omnes tam religiosos, quam prelatos, quam et simplices clericos presentes cum magna hilaritate et sincera devocione ad osculum pedis suscepit. Versus boni de eodem papa. O Benedicte tuum Benedictum si modereris Nomen cum facto, tunc benedictus eris. Nota versus curiales de paupertate Christi super questione. De paupertate Christi, si queritur a te, Quid sit credendum? tu dic, hoc esse tenendum, Quod tenet ecclesia Romana, fides quoque dya Dives pauper erat, sicut voluit. Modo querat Si quis fors a te, quid sit de proprietate Dicendum Christi? Tu dic studiosius isti, Quod res ostendat tibi, quas nullo modo prendat Cristi diva manus. Homo scit, nisi sit male sanus, Omnia subiecta fore Christo, nullaque tecta. Cuncta dedit gratis fons divine pietatis, Que dedit, inquire, si sint tua, vel sua; scire Hoc poteris facile, quia nil retines ita vile, Quod teneas per te. Si sic tu dicas aperte: Hec mea propria res, dic, qua racione negares Hoc domino danti, pocius dicam mutuanti, Cum sua sint cuncta, sua propria sunt tibi iuncta? Hec bona vult, quantum sumit tamen is sibi tantum Christus pro victu, quantum vult hic et amictu; Hiis est hic usus, sed nunquam rebus abusus, Que mittebantur Jude, loculisque dabantur, Quod dedit, ante datur vel nunc tamen hic dominatur. Ergo Dei nate, ditissimus es deitate, Ast in natura carnis scimus tibi dura. Pauper vis fieri, vis pauperibus misereri, Quam suscepisti paupertatem, docuisti, Tu possedisti proprias res, si voluisti, Aut in communi tibimet servando vel uni, Hoc si fecisti, cum iudicat iste vel isti. Hoc tamen expresse per papam dicitur esse Questio finita, nec in hoc lis tota sopita; Nam tractatur adhuc a pluribus huc simul illuc, Attamen hoc scimus, in scriptis et reperimus, Dives pauper erat Deus ac homo, nemoque querat Hac de materia temerarius, quia virgo Maria Pannis involvit hunc vilibus atque revolvit; Pauperis exemplo fert paucula munera templo. Nendo, laborando manibus vixit, tibi dando Exemplum vite. Quia si vis vivere rite, Fer paupertatem mundi, quia fertilitatem Regni celestis acquires. Est tibi testis Hec celi princeps. Nos protege virgo deinceps, Spem da perfectam michi Christe, fidem quoque rectam, Da te diligere, te tota mente tenere, Tempore da mortis felicia gaudia sortis. Capitulum IX. De matrimonio Ottonis, ducis Austrie, et Anne, filie regis Boemie, anno Domini MCCCXXXVo. Ut discordia, que inter Johannem, regem Boemie, et duces Austrie fuerat, sedaretur, de matrimoniali remedio a sapientibus pacem diligentibus cogitatur. Sic igitur tractatur, ut Ottoni viduo Anna puella duodecennis, Johannis regis filia, copularetur, sed quia inter se fuerunt iuncti in tercia consangwinitatis linea, ad papam Johannem vicesimum secundum mittitur et dispensacio obtinetur; siquidem predicta puella, que nata in Cambia fuerat, sorore eius Elizabeth dudum in Aula Regia sepulta de Luczelburk, ubi quatuor annis manserat, Pragam quarto Nonas Februarii anno dominice incarnacionis MCCCXXXVo die dominico est adducta; abhinc die octavo Znoymam deducitur, ubi iterum octavo die exitus ipsius de Praga die dominica ad vesperam Ottoni, duci Austrie, thalamo sociatur. Fit omnibus leticia et gaudium magnum et tripudium; duravit ad triduum hoc convivium opulentum. De promptuariis Karoli, marchionis Morauie, fratris sponse, cunctis ministratur habunde. Erant ibi tres episcopi, quinque duces, barones, comites innumerabiles et magnates. Dixit quoque michi ibidem marschalkus Karoli marchionis, quod de nocte pabulum pro sex milibus daret equis. Predicta Anna, licet annis tenella, tamen ostendit in opere preventa utique Dei gracia, quod sensibus esset sana. Cum enim sabbato ante diem dominicam sue copule in castro, quod Jarospicz dicitur, iaceremus, de mane me vocari iussit et preparans se ad sacramentum matrimonii confessa devote fuit. Hoc haut dubium indicium et inicium est bonorum. Loco et tempore pretactis nupcie inter comitem de Recz et filiam ducis Oppauie sunt pariter celebrate. Hiis peractis itaque nupciis Karolus marchio in Morauiam, marchionissa in Pyeskam, Otto dux cum sponsa sua in Austriam processerunt. Anna quod nomen tibi sponsa salus sit et omen, Hoc da Christe pie, mater fuit Anna Marie, Et si nosse velis, fuit Anna parens Samue(lis), Qui quasi de celis datus est propheta fidelis. Carpentemque viam iuvenem preit Anna Thobiam. Det Deus istarum tibi virtutes dominarum, Det tibi, quod crescas, magnaque virtute senescas, Crescere te faciat Deus, et custos tibi fiat, Crescas in mille, cito milia, prestat hoc ille, Qui scit regna dare, qui scit reges reprobare, Cui subsunt cuncta, sibi sis per secula iuncta. Capitulum X. De secundo matrimonio regis Johannis Boemie et ipsius actis aliis, de morte Henrici, Karynthyani ducis, et regine de Grecz et cetera. Hoc anno in festo Epiphanie rumor inopinatus, veridicus tamen in regno Boemie insonuit, qui Johannem, regem Boemie, contraxisse legittimum matrimonium cum Beatrice virgine, filia ducis Borbonie comitis Claremontis, in partibus Gallie nuncciavit. Ideo rex Johannes circa idem tempus in Francia hastiludium et torneamentum cum nobilibus habuit, in quo plurimum gravibus ictibus lesus fuit. Porro Philippus, rex Francie, quod ipso ignorante tale militare exercicium factum fuerat, omnes qui interfuerant, Parysius captivavit; ipse vero rex Boemie captivos suis intercessionibus liberavit. Nullus enim in regno Francie bellum aut similes militares actus audet facere, nisi de ipsius regis exstiterit voluntate. Predictus vero rex Johannes tercio kalendas Augusti die dominico reversus de partibus Gallie Pragam venit, qui mox die altera contra Ludwicum Bauarum, deinde contra ducem Austrie expedicionem fecit publice proclamari. Cum vero de diversis terris et de regno Boemie iam preparati plures nobiles armati ad expedicionem procederent, parlamentum inter dictos principes circa Ratisponam in Bawaria indicitur, ubi acceptis trewgis usque ad festum beati Johannis baptiste proclamata expedicio per Johannem, regem Boemie, revocatur; Mysnensibus vero et quibusdam aliis nobilibus, qui se ad expedicionem indictam aptaverant, licet non pungnaverant, plus quam quatuor milia marcarum per regem Boemie racione stipendii assignantur. Eodem mense contra Bolconem, impium et crudelem principem, ducem Slesye, dominum de Monsterberk, monasteriorum Heynrichow et Kamencz destructorem cunctis odibilem, Johannes, rex Boemie, mittit exercitum, in quo fecit capitaneum Karolum, primogenitum natum suum. In eodem prelio, ex qua causa fuerit, nescio, plus arrisit Polonis Martis gracia quam Boemis. Nam centum quinquaginta viri de Boemia sub galeis captivati, per Johannem, regem Boemie, sunt cum octingentis sexagenis grossorum pragensium liberati. Eodem anno mense Marcio mortuus est dux Heynricus Karynthie, comes Tyrolis, qui propter hoc, quod in Boemia pro tempore negligenter fuerat, conswevit se regem Boemie in suis epistolis usque ad suum obitum nominare. De isto duce in primo volumine plurima sunt conscripta. Quo mortuo mox Albertus et Otto, duces Austrie, ipsius avunculi, accedentes ad Ludwicum Bauarum, ab eo ducatum Carynthie in feodo receperunt asserentes, quod idem ducatus de iure esset ad imperium devolutus, eo quod essent a duce predicto tantum filie, sed non aliquis heres masculinus derelictus. Ipsi quoque prefati duces Austrie quedam privilegia produxerunt, per que se habere ad ducatum Carinthie ius ostenderunt. Johannes vero, secundogenitus filius Johannis, regis Boemie, gener dicti Henrici, ducis Carynthie, cui prius fere omnes nobiles de ducatu Carynthie et comicia Tyrolis homagium fecerant, dictis ducibus Austrie, qui cum exercitu magno venerant, non poterat resistere, quamvis ibidem in illo esset tempore. Igitur cogitur de ducatu cedere et in sola comicia castro Tyroli cum suis fidelibus permanere. Hec una causarum exstitit, propter quam Johannes, rex Boemie, in Boemiam venit de Gallia et contra Ludwicum et duces Austrie expedicionem, ut dictum est, fieri ordinavit. Dixit enim predicta fieri in preiudicium suum et sui filii obprobrium et contemptum. Hoc anno nono kalendas Junii in die beatorum Donaciani et Rogaciani, in vigilia tunc Ascensionis Domini, nata est Karolo, marchioni Morauie, primogenita filia Margareta ex coniuge sua Blanca. Hoc anno sexto idus Aprilis facta est circa medium noctis lune eclipsis; hiems fuit aspera, nivosa et longa estas nimium frigida et pluviosa; ideo vindemia parva et tarda, scilicet circa festum Simonis et Jude apostolorum est secuta, quia uva cunctorum fuit quasi uva fellis et botrus amarissimus. Eodem anno quarto decimo kalendas Novembris mortua est Elizabeth, quondam regina Boemie et Polonie dicta de Grecz, et in Brunna sue fundacionis monasterio sanctimonialium Cisterciensis ordinis est sepulta, de cuius condicionibus et vita superius sunt notata. Isti regine da dona Deus medicine; Ipsam purgatam culpis fac esse beatam. Fac, ut letetur et sanctis associetur. Pax sit semper ei, sancteque locus requiei. Eodem anno in die beate Katherine absque heredibus obiit Henricus, dux
Slesie, dominus Wratislauiensis. Quo mortuo mox Johannes, rex Boemie, Karolum,
filium suum, misit, qui se patris nomine de civitate Wratislauiensi et de aliis
cunctis ad ducatum eundem pertinentibus sine contradiccione qualibet
intromisit; sic enim dux Heinricus idem disposuerat adhuc vivus. Capitulum XI. Qualiter Johannes, rex Boemie, alienavit regnum Polonie. Eodem anno circa idem tempus Johannes, rex Boemie, cum Karolo, filio suo, et cum pluribus suis satrapis Vngariam pacifice intravit et Karolum, regem Vngarie, in castro suo, quod Blyndenburk dicitur, visitavit. Ubi tribus ebdomadis iuramento et pacto inter se de fide et concordia mutuo servanda factis Johannes, rex Boemie, Casymir, regem Cracouie, filium Lotkonis, cui ipse coram rege Vngarie regnum Polonie pro viginti milibus marcarum vendiderat, secum adduxit et Pragam in die beati Nicolai cum eo pariter introivit. Ideo rex Casymir pluribus susceptis honoribus Prage per dies novem mansit et ad sua rediens ius et titulum regni Polonie consenciente Johanne, rege Boemie, hylariter reportavit. Igitur ex hac die Johannes, rex Boemie, tam sigillis, quam epistolis cessavit se regem Polonie nominare. Isti itaque tres reges pariter confederati se iuvare mutuo nunc contra omnes alios principes sunt parati; inter cetera amicicie federa est promissum, quod Johannes puer quinquennis, filius Henrici, ducis Bauarie, ducere debeat futuro tempore filiam Casymir, regis Polonie, pro uxore. Hoc itaque regnum Polonie, quod triginta septem annis in persona piissimi Wenceslai regis fuerat regno Boemie unitum, ab ipso modo quibusdam adiectis condicionibus est divisum. Eodem tempore Johannes rex fere omnia monasteria et civitates gravissimis
exaccionibus talliavit; maiorem autem partem pecunie ad partes Reni et Gallie
creditoribus suis misit, reliquam vero partem stipendiariis assignavit. Eodem
tempore Johannes, rex Boemie, tam in castro Pragensi quam in Maiori civitate in
domo habitacionis sue mandavit plurimum edificari et eciam modo Gallico
laborari, verum tamen ea, que fiunt nunc in castro edificia, prius per Karolum
marchionem fuerant inchoata. Capitulum XII. De adventu nove regine Boemie et de expedicione Johannis regis contra Austriam. Annus Domini MCCCXXXVI. Hoc anno in crastino Circumcisionis Domini Johanne existente Prage in sua mansione Beatrix, coniunx sua, quam in partibus Gallie anno transacto in matrimonium duxerat, Pragam venit, cui universus Pragensis clerus et populus decenter occurrit eamque reverencia, qua decebat, suscepit; post cuius adventum Johannes rex duobus fere mensibus stabiliter cum ea Prage mansit, et Blancam marchionissam, que sibi usque in Egram obviam iverat, eidem pro solacio deputavit, que secum indivisibiliter habitavit. Sunt autem mutuo sibi plus grate, eo quod ad invicem sunt cognate. Qui nescit Gallice fari, cum ipsis non poterit commode conversari. Eodem tempore die tercia post Circumcisionem Domini Karolus, marchio Morauie, in auxilium fratris sui Johannis secundo nati, ducis Karynthie, ex iussione regis, patris eorum, in Carynthiam venit, ut sibi contra homines ducum Austrie opem ferret; sunt enim hii continue in conflictu Karinthie pro ducatu. Hiis diebus Ludwicus Bawarus ad Johannem, regem Boemie, legatos suos misit, per quos Egram civitatem, castra quoque Flos et Parthsteyn reddi imperio minis appositis requisivit. Qui congruo responso accepto a rege minime formidante reversi in regionem suam fuerant sine fine. Eodem anno mense Februario Johannes, rex Boemie, in die beati Mathie apostoli de Praga egrediens congregata copiosa de diversis terris pugnatorum multitudine procedit contra Albertum et Ottonem, generum suum, duces Austrie, quorum terras ex aquilonari parte Danubii per totum tempus Quadragesime et Pasce plurimum ferro fugavit et turbavit igne. Viginti expugnavit municiones, captivavit tam de Austria quam de aliis terris multos comites, ministeriales et nobiles, nec non muratas cepit civitates aliquas. Porro dux Austrie in campis terre sue iacens cum duobus milibus galeatis et cum viginti milibus peditibus expeditis ad prelium hominibus Johannem, regem Boemie, qui duo milia et trecentos galeatos et quindecim milia peditum electorum habuit, invadere prelio non presumpsit. Sed pro certo intelligens, quod Johannes rex Boemie ad hoc se omnino disponeret, ut ipsum ducem in crastino pugnando invaderet, dux in nocte, que diem beati Georgii sequitur, cum toto suo exercitu clam fugit, postquam nemo in castris, que metati fuerant, de mane inventus fuit. Ex hac fuga maior fit exercitui regis audacia et iam securi se diffundunt per villas et castella, dampna faciendo maiora, ubique ipsis arridente fortuna. Tandem Johannes, rex Boemie, suis aliqualiter negociis ibidem dispositis et suis hominibus in municionibus acquisitis pro custodia derelictis cum quibusdam stipendiariis in vigilia beati Vrbani Pragam rediit, ubi in brevi magnam pecuniam acquisivit. Ipse namque ex quorundam informacione Prage in synagoga Judeorum fodi fecit, et circiter duo milia marcarum in auro et argento et denariis sub terra invenit. Fodi quoque circa sepulcrum beati Adalberti martyris in castro precepit, sed pecuniam fodiens non invenit. Die vero decimo adventus regis in Pragam rex Judeos mandavit per omne dominium suum captivari; ex hac captivitate rex ditatur non modica pecunie quantitate. Hiis diebus Johannes rex talliam, quam vngelt communiter nominant, universis sui regni civitatibus et oppidis forensibus inposuit, ex quo maxima in populo turbacio facta fuit. Omnes tam clerum quam laycum vexacio hec includit; abstulit eciam tunc rex Johannes in vigilia beati Viti monasterio beate Virginis in Aula Regia castrum Landesperk et adiacencia omnia ibi bona sua regia potestate, sed accedente abbatis et conventus nullatenus voluntate. Igitur copiosa pecunia, scilicet viginti milia marcarum, ut dicitur, per Johannem regem subito congregata cito dispergitur, stipendiariis pars solvitur, pars alias emittitur et totaliter dissipatur. Hiis omnibus sic factis Johannes rex in die beati Albani martiris de Praga egreditur, in Morauiam cum exercitu proficiscitur ac statim inter ipsum ac Karolum Vngarie ac Jaromir Cracouie reges in Marhekk concilium celebratur. Eo tempore Karulus, rex Vngarie, sexcentos galeatos viros habuit et multa
milia levium sagittariorum, Jaromyr vero, rex Cracouie, trecentos leves et
ducentos galeatos dicitur in exercitibus suis habuisse, qui omnes una cum
Johanne, rege Boemie, constanti animo intendunt duces Austrie acriter
inpungnare, quos reges Henricus, dux Bauarie, toto adiuvat suo posse. Capitulum XIII. De preliis domini Johannis regis et aliis. Eodem anno in festo beati Jacobi rumor multos terrens in Boemia ubique
intonuit, cuius veritatem rei exitus comprobavit. Ecce, inquiunt omnes, iste
Ludwicus Bauarus ab ecclesia reprobatus, venit cum armatis innumerabilibus
duces Austrie contra regem Boemie adiuturus. Ipse enim tunc non longe a
Ratispona fixerat sua castra, abinde proficiscens terram Henrici, ducis Bauarie
subintravit, quam hostiliter inpungnavit. Quo audito Johannes, rex Boemie, qui
tunc erat in metis Austrie, quasi leo rapiens et rugiens et veluti aquila
sumptis sibi pennis velocibus gressibus cum paucis primo transiens per Budweys,
Cambiam, in Struwingam in subsidium genero suo venit Henrico, duci Bauarie. Cum
toto suo, qui ipsum secutus fuerat, exercitu iuxta Landaw prope flumen Ysaram
in campestribus satis tutis tentoria sua fixit; Ludwicus vero cum quinque
milibus et quingentis viris, in quorum capitibus cristate galee emicabant, et
cum gravi multitudine aliorum, quibus clipei, sagitte, gladius et lancee
pugnandi audaciam ministrabant, inter monasterium Alderswach Cisterciensis
ordinis et Danubium se in prato magno collocat et ad prelium se et suos aptat,
et quoniam inter ambos exercitus non fuit longa distancia, audires et cerneres
ibi cottidie nova bella; iste capitur, ille ceditur, alter deicitur, alius
vulneratur, nocte et die non cessant a certamine et a lite. Otto autem dux
Austrie iam de terra sua ad Ludwicum Bauarum venerat et ipsum ad prelium contra
regem Boemie instantissime provocabat. Rex vero Johannes una cum Henrico duce,
suo genero, quatuor milia et quadringentos electos viros armis decoris et
galeis insignitos secum habuit, et licet minor esset numero, tamen animo
videbatur maior. Cumque contra se hii duo exercitus validi, parvo loci spacio
segregati, diebus duodecim erectis vexillis quasi pugnaturi cottidie
iacuissent, ecce die tercia decima, hoc est XVo kalendas Septembris,
Ludwicus Bauarus ad instanciam Ottonis, ducis Austrie, cum toto ipsius exercitu
castra movit, et per Patauiam descendens versus Linczam pervenit. Post eiusdem
Ludwici processum a loco, quo iacuerat, Johannes, rex Boemie, uno die cum sua
acie stetit immobilis, donec videret plenius, quo se converteret Ludwicus.
Audiens vero Johannes, rex Boemie, quod Ludwicus versus Boemiam procedere
intenderet, ipse sine mora per viam, qua in Bauariam venerat, cum festinacione
in Boemiam revertitur et iuxta Budweys ad ipsum diffusus suus exercitus
congregatur. Fuit autem regis intencio, ut transitum nauticum per Danubium
defenderet Ludowico. Effusa vero ibi est contencio super principes, Ludowicum
videlicet et Australes; etenim Ludowicus requirit a ducibus Austrie quatuor
civitates muratas sibi obligari pro pignore pro resarciendis dampnis sue
milicie, si que ipsam in bello forsitan contingeret sustinere. Igitur ducibus
Austrie Ottone et Alberto hiis verbis minime consencientibus, Ludwicus cunctis
curribus suis honeratis ex providencia Australium cum victualibus, plus victus
quam victor in terram suam cum omni gente sua sine preliis est reversus. Quo
abeunte Albertus et Otto fratres, duces Austrie, a Johanne, rege Boemie, concordiam
quesiverunt, quam divino afflante spiritu amicabiliter invenerunt pridie Nonas
Septembris. Hac facta concordia mox letatur Boemia cum Austria, dispargitur
milicia et visitat quisque sua. Et licet dicti principes bellum campestre non
commiserunt generale, verum tamen monasteriis et rurensibus in exitu et reditu
ipsorum dampna permaxima intulere. Testantur de hoc plura monasteria, que fere
ad ultimum exterminium sunt deducta. Igitur Johannes, rex Boemie, post
tractatum concordie XVII kal. Octobris Pragam veniens statim pecunias multas
colligit, cum quibus quibusdam militibus stipendia sua solvit. Mansit autem
Johannes rex Prage diebus tredecim, in quibus inter alia, que diversis diversa
intulit gravamina, a monasterio Aule Regie mille sexcentos florenos extorsit
aureos, et se redditurum castrum Lanczperk, quod violenter abstulerat,
repromisit. Demum in vigilia beati Wenceslai martiris Johannes, rex Boemie,
Pragam egressus Wyennam venit, ubi cum ducibus Austrie per dies octo moratus
Karolum, regem Vngarie, iterum visitavit, nec non apud ipsum, ut concordet cum
ducibus Austrie, laboravit. Talis vero ordinacio facta est in concordia, ut ad
duces Austrie titulus Karynthie et ad Johannem filium regis Boemie pertinere
debeat Tyrolis dominium comicie. In diebus illis Johannes, rex Boemie, sub
pretextu necessitatis extreme quoddam opus multum commendabile pro sarcophago
et ornamento sepulchri beati Wenceslai martiris in castro Pragensi multis
laboribus inchoatum et aptatum intercipit [et] tunc temporis impedivit. Ipse
namque Johannes rex imagines sanctorum ex argento artificialiter plurimas iam
distinctas et ad ipsorum effigiem plerumque iam totaliter deductas simul tollit
et suis creditoribus obligavit. Erat autem pondus huius pecunie marce Pragenses
quingente. De hiis Karolus iuvenis ducentas marcas de suo fisco contulit,
partem reliquam tota dyocesis Pragensis sub forma questionaria comportavit. Capitulum XIV. Qualiter Johannes, rex Boemie, Prussiam secunda vice iverit et de pluribus aliis. Annus Domini MCCCXXXVII. Anno Domini MCCCXXXVII in die Innocentum Johannes, rex Boemie, mitigata cum ducibus Austrie dampnosa discordia de Praga cum Karolo, suo primogenito, exiens Wratislauiam veniens, ubi pecunia non modica a populo graviter extorta et copiosa principum ac nobilium multitudine de diversis partibus congregata cum direccione fratrum Cruciferorum de domo Teutunica in Prussiam processit contra Lyttwanos viriliter pugnaturus. Et quia hiemis lenitas non permisit glacies in locis paludosis et aquosis, que ibi habundant, fieri, ut per glacies velut per pontes christianus exercitus contra hostes Christi transiret et eos in suis terminis apcius et acrius inpugnaret, igitur omnes cristiani, frustrati spe belli ex aëris qualitate, non magna ibidem adepta utilitate redire ad propria cogebantur. Ille autem predictus cristianus exercitus, ne nichil omnino in paganorum partibus fecisse videretur, Henricus, dux Bauarie, gener Johannis, regis Boemie, cum aliorum principum amminiculo fortalicium in terminis Lytwanorum fossatis et edificiis bene munitum potenter construxit, in quo milites et audaces viros strenuos ad duos annos iam preparatis necessariis collocavit, ut Litwanos frequenter inpungnent et infestent et futuro tempore cristianis venientibus preparent aditum tuciorem. Hiis peractis Johannes, rex Boemie, cum Karolo, suo primogenito, et cum pluribus comitibus et militibus ac aliis nobilibus de Prussia rediens in die beati Ambrosii episcopi Pragam venit, quem Henricus, dux Bauarie predictus in Pragam est in Ascensione Domini subsecutus et abhinc in Bauariam est reversus. Sub istius temporis curriculo Johannes, rex Boemie, se senciens in suis oculis, quos nunquam acutos habuerat, plerumque deficere, medicorum cepit auxilium pro acuendo visu in oculis advocare, quorum unus Gallicus in praxi illa deficiens ex mandato Johannis, regis Boemie, in Wratislauia in flumen Oderam sacco impositus est proiectus; quo extincto alter paganus de Arabia veniens vocatus per ipsum regem in Praga, multo illato regi martyrio cum verbo tamen consolatorio Johannem regem in dextro oculo penitus excecavit. Idem paganus, quia non solum regem, verum eciam multos per suam chirurgiam deceperat, extinctus quidem fuisset, si veniendi et recedendi eidem securitas per regem promissa certitudinaliter non fuisset. Hoc anno XIIIo kalendas Marcii fuit eclipsis lune. Eodem anno Vo kalendas Marcii Beatrix regina, secunda Johannis regis coniunx, peperit Prage filium suum primogenitum, qui puer tercio decimo die nativitatis sue in castro Pragensi per Pragensem episcopum baptizatur; nomen obtinuit in baptismate Wenceslaus. In nativitate huius pueri non multi gaudebant, quia ipsum processisse non de stirpe Boemica asserebant, rex vero pro hoc filio plurimum est gavisus. Eodem anno IIIo idus Maii dominus Ortwinus quintus, abbas in Scedlicz, quarto anno sui regiminis moritur, pro quo dominus Nicolaus, custos Scedlicensis ecclesie, qui tunc in Romana erat curia, absens eligitur, qui in die beati Dionysii martyris de curia revertitur et reverenter susceptus omnibus, que ad abbacie spectant officium, investitur. Eodem anno XVo kalendas Junii Beatrix regina in castro Pragensi ab Johanne eiusdem ecclesie episcopo die dominico non cum tanta sollempnitate celebri, quantam nos alias priori tempore vidimus in huiusmodi coronacionibus fieri, corona regni Boemie coronatur, Johanne rege sine corona et absque regalibus induviis assistente; subsequitur post hoc officium apud fratres Minores Prage convivium sumptibus moderatum. Hec itaque regina Beatrix quarto decimo coronacionis sue die adepta titulum coronate regine Boemie cum parva comitiva exiit Pragam et in Luczelburgensem directe progreditur comiciam, primogenito tamen suo Wenceslao in Praga sub nutricis custodia derelicto. In hujus regine recessu plus omnis letatur populus quam adventu. Omnes enim regni Boemie incole plus optant Blance marchionisse prospera quam regine. Blanca quidem marchionissa, cum Beatrix regina in Luczelburk procederet, procedit in Morauiam in castro Brunne habitans iussu regis. Predictis omnibus Karolus marchio non interfuit, sed videns faciem patris erga se non esse claram ut heri et nudius tercius de Praga mense Junio recesserat, fratremque suum Johannem, ducem Karynthie, aliosque principes suos consanguineos, ut tempus redimeret, visitabat, et quia nichil penitus de pecunia prohibente patre de regno percepit Boemie, solo sine re titulo fretus marchionatus Morauie cogitur a Uenetis et aliis civitatibus Lombardie stipendia militaria recipere et sibi sueque familie ex hoc de necessitatibus providere. Licet paterna promocione caruerit, tamen ab alienis munera tam temporalis quam spiritualis benediccionis copiose obtinuit in tantum, quod omnis, qui eum noscit, nacio benedicit et adhuc, quot degit in partibus alienis, expectans fortune tempora melioris. Eodem anno mense Julio stella cometa notabilis in septemtrionali plaga prope polum articum apparuit, que plus quam per mensem diversum motum versus Austriam et occidentem habens michi et aliis visa fuit, quam stellam precesserat caliditas et siccitas destruens vere omnes herbas; subsequitur quoque bladi et vini inopia sed copia caristie locis multis. Eodem tempore Philippus, rex Francie, certis intimavit litteris et nuncciis Johanni, regi Boemie, quod bellum haberet adversus regem Anglie; super hoc asseruit de ipsius regis presencia se plurimum indigere. Quo audito statim Johannes rex postpositis omnibus aliis arduis negociis regnum Boemie Bertholdo dicto de Lyppa, Wissegradensi preposito, commisit, et ipsemet septimus latenter in die beati Kiliani noctis tempore de Praga nemine opinante exiit, portam civitatis mox post se claudi iterum precepit et sic festinando in Frankenfurt die quarta post eius exitum pervenit, ibique colloquio mutuo cum Ludwico Bauaro tribus diebus habito ad Philippum, regem Francie, pervenit et ut dicitur, cum isto rege Francie contra regem Anglie pugnaturus. Pretacta regum famosa discordia iam commovit in Almania plura loca, siquidem Ludwicus Bawarus cum omni sua possibilitate auxilium proponit afferre, principes vero plures alii assistere alteri volunt parti. Istud experimento didici, cum hoc anno in Herbipoli in via generalis capituli cum tredecim essem abbatibus constitutus; misit enim Ludwicus Bauarus nobis litteram in hec verba: Littera imperatoris. Ludowicus, Dei gracia Romanorum imperator semper Augustus. Religiosis viris, dilectis suis, de Elbra, ceterisque suis coabbatibus de Almania in via generalis capitoli constitutis graciam suam et omne bonum. Ex relacione veridica personarum fide dignarum sumus plenius informati, quod Philippus de Valesio, qui se regem Francie asserit, et sui complices omnes cuiuscunque condicionis homines de Almania ad partes sui dominii venientes occupat et molestat in non modicam nostri et sacri imperii contumeliam et contemptum. Cupientes igitur vobis de imminenti periculo precavere, mandamus vobis districcius et precise, quatenus ab arrepto itinere retrocedentes ad propria statim visis presentibus redeatis, sicut nostram graciam conservare et pericula personarum ac rerum vestrarum volueritis evitare. Datum in Slusingen, regni nostri anno XXIIIo, imperii vero decimo sub nostre maiestatis tergotenus apposito sigillo. Huius littere tenore percussi intermisimus ceptum iter, et vidimus ubique in Franconia et alias gentem consurgere contra gentem. Benedictus vero papa, ut dicitur, duos misit cardinales a latere, ut inter predictos reges concordiam debeant ordinare. Hiis temporibus propter grave et intolerabile iugum, quod Johannes rex propter frequentes tallias et exacciones monasteriis et civitatibus presens inposuit et absens inponere non desistit, religiosorum ac civium universorum status viluit et fere ad ultimum exterminium iam pervenit. Testatur hoc Aula Regia, que fere in mille marcis est creditoribus graviter obligata; super hiis omnibus in manu aliena est hereditas monasterii fere tota. Ergo clamare domus hec vocemque levare Cogitur ad celum. Petit, ut Deus hoc grave prelum, Quo premitur, pellat et cuncta nociva repellat, Tempora prospera det, felixque sors in ea stet, Ut sic proficiat, ut iugis laus ibi fiat Eterno patri, Christo, sancte quoque matri. Hic tu virgo pia, cum sis patrona Maria, Huc fer solamen, hoc fac velociter amen. Capitulum XV. De quodam eventu edificatorio, qui accidit Prage in ecclesia beati Andree apostoli. Anno Domini MCCCXXXVIo feria sexta post festum beati Viti ecclesia beati Andree apostoli totaliter est cremata, ita quod altaria tria, que ibi prius fuerunt, virtute incendii sunt confracta et eciam violata, ita quod nova reconciliacione et reconsecracione et reformacione una cum tocius ecclesie corpore indigebant. Eiusdem incendii tempore Deus, creator omnium, perpetue memorie commendandum insigne ibidem miraculum ad sui gloriam ostendere est dignatus. Nam sacrosancta hostia corporis Dominici pro infirmis secundum conswetudinem in fenestra reservata in una iacuit pixide et vasculo ad hoc apto, cui vasculo panniculi quidam annexi fuerunt pro decore. Igitur ecclesia iam igne totaliter consumpta, cum eadem die homines ecclesiam intrare non poterant, sed omnes lapides fractos et fenestram, in qua corpus Domini fuit, dissipatam cernerent, frater Nicolaus, de Aula Regia monachus, ad fenestram accedens et querere volens, si forsan alique reliquie corporis Dominici et vasculi apparerent, ut tolleret omnino, quod mestus quesivit, in parte letus invenit in toto integrum atque salvum. Nam nec in vase nec in pannis ardor ignis aliquis apparebat. Hoc miraculum honorabilis dominus Petrus, abbas Aule Regie, patronus eiusdem ecclesie, audiens devote pixidem ad capellam domus sue deportari fecit et ibidem in altari reverenter conservari, donec cremata fenestra fieret reformata, ut ibidem sacrosancta hostia reportata fidem augeret fidelibus et sue potencie et gracie omnibus petentibus munera largius condonaret. Sic est sacrosancta hostia adoranda. Pane tuo Christe cur clam nobis tribuis te? Digne rex fortis nos pascas tempore mortis amen. Anno incarnacionis MCCCXXXVIIo undecimo kalendas Januarii ad procuracionem venerabilis domini Petri, abbatis Aule Regie, reverendus in Christo pater Przibislaus, episcopus Satoranensis, ordinis Minorum antea ecclesiam beati Andree apostoli reformatam una cum cimiterio reconciliavit auctoritate domini Johannis, Pragensis episcopi XXVII, et in ipsa ecclesia eodem die tria altaria, duo scilicet reformata et tercium per dominum Petrum, predictum abbatem, ex novo constructum cum solempnitate debita consecravit ad honorem sancte et individue trinitatis et gloriose virginis Marie, omniumque celestium virtutum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martirum, confessorum atque sanctarum virginum ac omnium sanctorum, in quibus multorum sanctorum reliquie, ut patebit inferius, continentur. Titulus vero primi et maioris altaris beato Andree apostolo ascribitur et secundi altaris ad dexteram collocati beatis Nicolao pontifici et Blasio episcopo et martiri, tercii vero altaris ad sinistram collocati sanctis virginibus et martyribus Katherine, Margarethe et Barbare titulus annotatur. Ut autem huius ecclesie beati Andree condicio et antiquitas perfeccius cognoscatur, litteram quandam in ipso altari maiori concremato tempore consecracionis per predictum dominum Przibislaum episcopum cum sigillo episcopali et cum capsula reliquiarum inventam et extractam de verbo ad verbum hic ad maiorem memoriam et admiracionem duximus inserendam. Erat eiusdem littere tenor talis: Tenor littere. Anno Dominice incarnacionis Millesimo centesimo sexagesimo quinto indiccione tercia decima, epacta sexta, concurrente vero tercia ego Daniel, licet indignus, Dei tamen gracia Pragensis tercius decimus episcopus, anno ordinacionis mee quinto decimo, mense sexto, die mensis undecimo, quinto idus Octobris regnante gloriosissimo et serenissimo Romanorum imperatore semper Augusto Friderico, temporibus quoque gloriosissimi regis Boemorum Wladislai has reliquias horum sanctorum in hoc altari propria manu recondidi: de ligno Domini, de sepulcro Domini, sancte Marie virginis, de vestimento Domini, sancti Johannis baptiste, sancti Andree apostoli, sancti Jacobi apostoli, sancti Adalberti martiris, sancti Thymothei et Apollinaris, sancti Gereonis et sociorum eius, sancti Christophori et sociorum eius, sancti Benedicti, sancti Johannis, sancti Mathei, Ysaac, Cristini martirum, beati Pancracii martiris, sancti Wenceslai martiris, sancti Clementis pontificis et martiris, sancti Martini episcopi et confessoris, sancti Henrici confessoris, sancti Mauri confessoris, sancte Marie Magdalene, sancte Gerdrudis virginis, undecim milium virginum, sancte Ludmille et aliorum plurimorum sanctorum. Titulus vero sancto Andree annotatur. Isti et omnes sancti Dei intercedere dignentur pro me peccatore ad Dominum. Amen. Ego Wladislaus, rex Boemorum eiusdem temporis, idem oro. Amen. Ego Judita, regina Boemorum eiusdem temporis, idem oro. Amen, Amen. Ego Petrus dictus abbas de Insula, constructor huius ecclesie, idem oro. Amen, Amen, Amen. Hec est conclusio littere in altari per dominum episcopum invente. Et sciendum, quod ad idem altare sunt recollocate et recondite in ipsius consecracionis tempore omnes sanctorum reliquie memorate, que utique cum devocione cogrua sunt omni tempore a cunctis Christi fidelibus venerande et implorande, ut pro nobis, qui in huius mundi pelago fluctuamus, intercedant ad dominum, ut ad portum salutis eterne valeamus feliciter pervenire, prestante domino nostro Ihesu Cristo, cui laus est et imperium per omnia secula seculorum, Amen. Et sciendum, quod dedicacio huius ecclesie annis singulis dominica proxima diem beati Andree subsequente proxime perpetue peragetur et ego frater Petrus dictus abbas Aule Regie, huius ecclesie promotor et patronus, ex divina providencia hanc conscribi procuravi tabulam, cupiens et desiderans et orans particeps fieri divine misericordie et bonorum operum, que exhibita fuerint Domino in hoc loco. Amen. Anno Domini MCCCXXXVIIIo mense Februario presens tabula huic ecclesie est appensa sanctissimo in Cristo patre domino, domino Benedicto papa XIIo ordinis Cisterciensis sacrosanctam ecclesiam Romanam regente, ac venerabili domino Johanne, episcopo Pragensis ecclesie, presidente, pontificatus anno eiusdem episcopi XXXVIIIo. Explicit tercia pars cronice Aule Regie. |
INDIETRO |