1358: Fundatio conventus Minorum Nivernensium in castro Nivernensi et civitate

da: http://www.artehis.cnrs.fr/BDD/CBMA/fichiersTXT/NeversStCyr.doc

Récit de la destruction du couvent des frères Mineurs (Récollets) aux Ardilliers, de leur réinstallation à Gloriette, près du château, sur un terrain concédé par le comte Louis, à la demande de sa mère Marguerite, fille de Philippe le Long, de l’achat des maisons voisines, de la construction de l’église, des souscriptions du roi et de plusieurs particuliers pour les murs, les autels et les vitraux. .


Anno Domini 1358, fuit destructus locus in quo morabantur predicti fratres, extra civitatem et villam Nivernensem, juxtam portam de hardilleriis, propter guerras inter regem Angliæ et regem Franciæ existentes, propter quas destruebantur tunc temporis omnia suburbia et ecclesiæ extra villas castra et fortalitia existentes. Quare fratres fuerunt sine loco per quinque annos, unde illustrissima domina Margareta, filia Philippi quondam regis Francie, et comitissa Flandrensis et Attrebatensis atque Burgundie, mota pietatis intuitu rogavit unicum filium suum, dominum Ludovicum comitem Flandrensem et Nivernensem, quatenus sicut ipse in pueritia sua fuerat nutritus in predicto loco et conventu ipsorum fratrum vellet eis compati et sicut ipse erat comes Nivernensis descendens ex cognatione atavia suæ dominæ Yolandis, quondam comitissæ Nivernensis, sepultæ in predicto loco destructo, ita vellet eam locare in predicta villa sua Nivernensi. Quod attendens predictus et illustris vir et dominus volens sicut verus filius non solum preceptis sed etiam precibus matris obedire, dedit antedictis fratribus locum in proprio castro suo Nivernensi, in loco qui dicitur Gloriette, quem acceptavit et confirmavit {211}dominus Urbanus papa sextus anno domini 1363. Quare ex consensu totius cleri et populi villæ Nivernensis fratres predicti intraverunt locum illud eodem anno, dominica qua cantatur in ecclesia Dei: Misericordia Domini, videlicet 16 die mensis aprilis, quem locum benedixit venerabilis pater in Christo frater Joannes episcopus custodiens die Jovis post Ascensionem Domini, videlicet 18va die mensis maii. Hunc vero locum procuravit et impetravit venerabilis pater in Christo frater Joannes Pinaudi, tunc confessor prenominatæ illustrissimæ dominæ, valde solemnis et famosus homo; et ad ampliationem hujus loci heredes Reginaldi Louppier burgensis Sancti Petri de Monasterio unam domum cum medietate horti contiguam dicto loco de Gloriette ex una parte, et vico des houches ex altera parte. Item Adelina de Albigniaco dedit aliam, domumque fuit commutata cum domo Perrini Chevethat in exmodo presbiterium ecclesie. Post loci ampliationem inceperunt fratres edificare ecclesiam, unde die lune post octavas corporis Christi, scilicet 5º idus junii, anno domini 1371 fuit mensurata platea pro construenda ecclesia, in loco predicto et in crastino scilicet die martis fuit ibi missa celebrata et terra aperta pro fundamentis. Et pro hoc principio predicta illustrissima domina Margareta dedit centum francos et postea fecit fieri principalem vitriam, et confessor suus dedit similiter centum francos, frater Audoin de Maigni, socius ejusdem confessoris et Marotta de Mazeriis dederunt similiter centum, et isti tres simul fecerunt fieri unam aliam oitriam. Item dominus comes Flandrensis fecit fieri aliam a parte aquilonis seu orientis; item Karolus rex Franciæ dedit centum libras de quibus facta fuit alia vitria ab eadem parte. Item dominus Philippus de Arboys episcopus Tornacensis dedit in principio operis centum francos ad scutum. Item fecit fieri unam vitriam juxta majus altare a parte meridionali que constitit centum francos. Notandum autem quod die sabbati, 18 kalendas julii, in crastinum S. Anthonii Paduani, dominus Ludovicus dux de Borbonio filius ducis qui mortuus fuit in conflictu Pictaviensi, anno domini 1356, in quo Joannes rex Franciæ fuit captus et ductus in Angliam, situavit primum lapidem in fundamentis, eodem anno que fuerant incepta et dedit centum libras. Item domina Johanna de Chantemerle monialis dedit centum francos. Item domina Margareta de Fontenayo, domina de Campo Alemani, sepulta in ecclesia predicta, legavit ducentos quinquaginta florenos. Item confratres confratrie omnium sanctorum dederunt octoginta francos pro edificio ecclesie et postea fecerunt {212}fieri majus altare in honore omnium sanctorum et pavimentum presbiterii sub altari. Frater Guillelmus de Capella posuit primum lapidem et obtulit unum calicem trium marcharum argenti deauratum. Item Joannes Abonelli civis Nivernensis dedit domum suam quæ fuit vendita trecentis francis seu libris. Item Perrotus Le Norman dedit unam domum quæ fuit vendita quinquaginta libris. Item Guillelmus Barbitonsoris et Johanna ejus uxor dederunt quadraginta francos. Item frater Johannes Mutonis et frater Petrus Leporis fecerunt fieri unam vitriam suis elemosinis; alii quoque quam plurimi ibidem elemosinas liberaliter elargiti sunt quos dominus tam vivos quam defunctos dignetur conservare in evum amen.