Title: Le procès des Templiers
……
……
Anno Domini millesimo CCCXI, indictione nona, pontificatus domini Clementis Pape V
anno VI.
……
Eisdem die et loco rediit ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum predictus
frater Johannes de Cormele, ut perficeret deposicionem suam. Requisitus si plene
deliberaverat super interrogatorio facto eidem, an aliqua illicita de contentis in
primis XIII articulis vel in aliis intervenissent in recepcione sua, respondit quod
dictus receptor suus, post mantelli tradicionem, precepit ei, presentibus eciam aliis
qui adfuerunt tradicioni mantelli, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset
quod hoc mandatum non erat decens, dixit ei dictus receptor quod hoc oportebat eum facere,
et tunc abnegavit Deum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra quamdam crucem
ligneam quam tenebat in manu sua, et ipse spuit non supra sed juxta. Postea dixit ei quod
poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum
eo. Ipse tamen respondit quod hoc nullo modo faceret, nec unquam fecit, nec fuit requisitus,
et magis credit quod non fieret in ordine quam contrarium. Deinde precepit ei quod
oscularetur eum in ano; quo respondente quod non faceret, dimisit eum; tamen osculatus fuit
eum supra vestes circa crus; alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta,
nec scit plus de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si dictus receptor dixerat
ei quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus, cum ita
esset eri certus de facto suo sicut nunc, quare eri non fuerat confessus predicta, respondit
quod propter turpitudinem et horribilitatem abhorrebat dicere supra dicta. Requisitus si
habuerat consilium cum aliquo ab eri citra qualiter responderet dictis articulis, respondit
quod non; sed rogaverat Robertum presbyterum deservientem in Templo Parisius, quod diceret
unam missam de Sancto Spiritu ut Deus dirigeret eum, et credit quod eam dixit. Requisitus si
deposicio quam fecerat heri coram dictis dominis commissariis erat vera, respondit quod sic,
nec aliquid in hoc immutare volebat. Item, dixit quod de predictis erroribus confessus fuerat,
in eadem septimana quam fuerat receptus, fratri Alberto de Cooperto Puteo Lotoringo, quondam
presbytero ordinis -528- eorum, in capella domus de Moysiaco, qui absolvit eum, imposita
penitencia quod jejunaret septem sextis feriis; et postmodum, post capcionem tamen eorum,
fuit confessus eciam de predictis fratri Johanni Pedis Leporis canonico regulari,
commoranti cum domino episcopo Carnotensi, de cujus vita vel morte non habet certitudinem;
plura dixit se nescire de contentis in dictis XIII articulis.
……
……
|